SANCTISSIME Pater, Eximius ille Christianæ religionis defensor Origenes, cujus residua quotquot reperiri po tuerunt opera, faventibus Sanctitatis Tuæ auspiciis, in lucem prodeun:, sic augustum san ctumque Romani Pontificis nomen coluit ac veneratus est, ut cæteris esse queat exemplo. Noverat apostolorum (a) principem æternam illam instituisse Romæ ac sanguine suo conse crasse Sedem, quæ semper hæreseos nescia (b), semper religionis et Ecclesiæ capul est, ne cessariumque Catholicæ unitatis centrum. Hinc (c) antiquissimæ Romanorum Ecclesiæ coram videndæ tanto flagravit desiderio,» ut quominus ad eam, a gubernante Zephirino,» accederet, nec locorum intercapedine, nec recenti quamplurium martyrum cæde potueril absterreri. Quanto autem præclarius, sanctissime Pater, cum illo nunc agitur, cui in hac nova ope rum suorum editione reviviscenti iterum tot elapsis sæculis datur eamdem omnium Eccle siarum Matrem Ecclesiam conspicere, non jam sub acerbo Caracallæ, impii avarique impe ratoris, jugo gementem, sed lætam ac triumphantem, ex quo præsertim e perantiqua, nobi lissima, heroibusque fecunda Corsinorum familia sortita est plaudente orbe Christiano prin cipem, quo omnia fortiter suaviterque disponente nihil est quod felicitati suæ deesse con queratur. Ecquando enim, beatissime Pater, feliciora esse queant Romæ tempora, quam cum resti tuitur cura tua majestas legum, emendantur mores, suus virtuti honos constat, annonæ plc bis abunde consulitur, severe in ærarii depeculatores animadvertitur, liberales promoventur artes, el ædificia publica ita munificentia tua ac liberalitate vere regia vel perficiuntur vel reficiuntur, ut in nullo fere magnificentiæ genere veteri Romæ hodierna Roma concedat? Neque vero, cum angustioribus nunc, qui olim amplissimi, cingatur ditio Romana limiti bus, iis etiam animus tuus mundi capax continetur, sed quaquaversum urgente omnium Ecclesiarum sollicitudine ad singulas Christiani orbis partes tua se extendit providentia, et sub almæ Pacis, quam inter Catholicos principes assidue foves, umbraculo evelluntur ubique vitiorum stirpes, componuntur exorta in Ecclesiis dissidia, debitum apostolicæ sedi præ statur obsequium, sua gentibus dat jura veritas, Christique in dies efflorescit imperium. Tot tantisque, sanctissime Pater, Christianorum Pontifice vere dignis impeditus curis, de singulari illo quo semper, ipse doctissimus, litteratos viros persecutus es amore nihil remittis. Origen., t. I hujus edit., pag. 24. (b) Bossuet, concione habita in comitiis generalibus cleri Gallicani. (c) Euseb., lib. vi Hist., cap. 14.
i Subseciva tibi sunt tempora, quibus illos paterno Sanctitatis Tuæ alloquio dignaris, et quos, antequam summa Te virtus ad summum pontificatum eveheret, alter Mecænas bene volentia complectebaris, eos nunc, rerum arbiter, perpetuis beneficiis cumulare et ad majores conatus incendere non desinis. Hinc spes affulsit fore, ut nec Sanctitati Tuæ totus displi ceret Origenes (a), «in quo tanta vis ingenii, tam acris, tam profundi, tanta doctrinæ ac totius eruditionis magnificentia,» ut Græcia illa ingeniorum ferax ei vix parem edidisse videatur. Neque est quod dicunt (b), «dum ingenio suo nimium indulget sibique satis credit, dum antiquam Christianæ fidei simplicitatem ecclesiasticasque traditiones ac veterum magisteria deserit, in portentosa quandoque prolabi deliria, nec venerando summi Pontificis nomini decenter nuncupari opera hominis (c) a in cujus damnationem coacto senatu consensit urbs Roma.» Quidnivero, sanctissime Pater, si totus non scatet Origenes erroribus, sed paucis ha bet permista malis bona propemodum innumera; si nec erroneis ejus opinamentis patroci nium quæritur, nec iisdem ipsemet pervicaciter adhæsit? Eruditum alloquor Pontificem, qui apprime novit (d) ipsum violatæ fidei apud sedem apostolicam reum, litteris ad beatum Fabianum pænitentiam significasse. Quod si in illum ab Oriente damnatum accesserit judex Roma, nihil mirum, eo tempore, quo celeberrimi viri, de quo magna erant animorum divor tia, percrebrescens in dies magis magisque fama favorem audacioribus inventis apud imperi tam novitatisque avidam plebem erat conciliatura. Verum post, ubi sopitis Ecclesiarum de Origene discordiis in omnium contemptum venerunt singularia ejus placita, mitius cum illo agi cœptum est, sensim paulatimque in desuetudinem abierunt de non legendis ejus operibus Ecclesiastica decreta, et prævaluit tandem consultissima illa Hieronymi sententia, qua (e) Origenem propter eruditionem sic interdum legendum esse»pronuntiat, & quomodo Tertullia num, Novatum, Arnobium, Apollinarium, et nonnullos ecclesiasticos scriptores Græcos pa riter et Latinos, ut bona eorum diligamus vitemusque contraria; neque enim propter do ctrinam ejus prava suscipienda esse dogmata, nec propter dogmatum pravitatem, si quos commentarios in Scripturas sanctas utiles edidit, penitus esse respuendos. Hæc aliaque ejusmodi, Beatissime Pater, secum olim animo reputans summus pontifex Ni colaus quintus, nihil non movit, quo Græcas tanti viri reliquias undequaque colligeret (f). Constantinopolim usque misit, qui coemptos ad se deferret octo ejus contra Celsum libros, ubi Epicureum illum Christianæ religioni juveniliter insultantem immensa omnis generis eruditione atque ineluctabili argumentorum vi prosternit et obruit. (g) Eos libros, licet nonnulla erroris labe aspersos, cum e Græco in Latinum sermonem transtulisset Christopho rus Persona, sibi dedicatos voluit Sixtus quartus, cujus assertum Origeni patrocinium spem facit fore, ut Tu quoque, Sanctissime Pater, novam hanc residuorum ejus operum editionem, æternum summæ meæ totiusque congregationis S. Mauri erga te sanctamque sedem obser vantiæ atque intimi obsequii monimentum, benigne accipias, apostolicamque impertiaris be nedictionem, quam supplex efflagitat Sanctitatis Tux Obsequentissimus et addictissimus servus Frater Carolus DELARUE, presbyter et monachus Benedictinus e congregatione Sancti Mauri. Vincent. Liria. in Commonit. Idem. ibid. Hieron. apud Rufin. lib. 11 Invect. edit. Bened., tom. IV, p. 430. Hieron. epist. 41, alias 65, ad Pammachium et Oceanum. (e) Hieron. epist. 56, alias 76, ad Tranquillinum. (f) Diarium eruditorum Italiæ, tom. XIX, art. 12. Ibid.