PG 11Origen
Prefaceapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 13–14page 1 of 11

Inter veteres Ecclesiæ Græcæ scriptores nullus relicum et corruptionem ac perditionem animarum fere est qui de se tantam quantam Origenes erudi tionis famam reliquerit apud posteros. Ad humanas disciplinas quod attinet, dialecticam, teste Hiero nymo (a), geometriam, arithmeticam, musicam, grammaticam, rhetoricam, omniumque philosopho rum sectas ita didicit, ut studiosos quosque sæcula rium litterarum sectatores haberet. Sæcularis, inquit Eusebius (b), litteraturæ et philosophiæ studia sibi imprimis necessaria esse existimavit. Quantum porro in iis studiis excelluerit, testes sunt ipsi gentilium philosophi, qui ejus ætate floruerunt, quorum in li bris crebram hujus viri mentionem fieri deprehendi mus, dum vel proprios libros ei nuncupant, vel eos dem examinandos tanquam ad magistrum suum di rigunt. Nec mirum: Versabatur enim, teste Por phyrio (c), assidue cum Platone. Numenii quoque, Cronii, Apollophanis et Longini, Moderati etiam et Nicomachi, et aliorum, qui inter Platonicos præ cipui habentur, scripta quotidie habebat in manibus. Adhibebat etiam Chæremonis Steici et Cornuti li tros. Et sane quamvis ejusmodi testimonia defice rent Origenem in illa humanarum rerum atque artium scientia, declararent eam plane libri octo contra Celsum; quod opus unum vel maximam pro fanarum iustitutionum suppeditat ~ ubertatem et copiam. traducunt, alii doctissimis defendunt apologiis, et secundum post apostolos Ecclesiarum magistrum nuncupant. Libros ejus undequaque conquisitos, el maximam partem manu sua descriptos Ecclesiæ Cæsareensi dedicat Pamphilus martyr ecce autem Methodius et Eustathius martyres in eos acriter insurgunt, Pachomiusque abbas, mortem jam obiturus, monachos suos ab eorum lectione gravissimis verbis prohibet. Quid non deinde a Theophilo, Epiphanio, Honorio et Arcadio, necnon Justiniano tentatum, omnium de manibus ii libri ut excuterentur, interea dum stabant ab Origenis causa Theotimus Tomitanus, Joannes Chrysosto mus, aliique complures episcopi et monachi, qui ejus damnationem, ne scripto vel assensu compro barent, recusaverunt? Hieronymus clamat: Credite experto, quasi Christianus Christianis loquor: vene nata sunt illius dogmata, aliena a Scripturis sanctis, vim Scripturis facientia. At hæc ipsa loca quæ in simulat manifestæ in Trinitatem hæreseos sanctus Doctor, brevibus a Didymo commentariis ad ca tholicum sensum revocantur; cætera vero aut ca tholice dicta fuisse aut nondum Ecclesiæ decretis labefactata, quæ scilicet non tanquam dogmata pro posuerit Origenes, sed ut quæsita tantuin exercitii uniuscujusque judicio permiserit, contendunt Eu sebius, Didymus, Pamphilus et alii. Qualis autem quantusque in divinis fuerit, fa cile dijudicaretur, si voluminum ingens numerus certissimo esset ad summam eruditionem argu mento. Vincentius Lirinensis (d) affirmat neminem mortalium plura scripsisse quam Origenem. Quis nostrum, inquit Hieronymus (e), tanta potest legere quanta ille conscripsit? Mille et eo amplius tracla tus, quos in ecclesia locutus est, edidit; innume rabiles præterea commentarius, quos ipse appellat sóµovç. Et alio in loco, ubi Varronis apud Latinos scripta omnia scriptis Origenis apud Græcos per singulorum enumerationem contulit: Videtisne, inquit (f), et Græcos pariter et Latinos unius (Ori genis) labore superatos? Quis enim unquam tanta legere potuit, quanta ipse conscripsit? Verum com pertum est, quo quisque plura scripsit, non eo semper doctiorem, aut majori nomine dignum eva sisse. Quod si de Origenis peritia in exponendis genis lectione deprehensus, scite dixit, libros ejus In hac tanta tot illustrium veterum dissensione æquus ac prudens rerum æstimator observabit 1. Qui acrius in Origenem insurrexerunt, eos dum noxia ejus omnia opinamenta ad nauseam usque recitant et diris devovent, vel invitos satis decla rare probari sibi quæcunque in ejus libris minime reprehenderint: quæ cum numero longe plura sint, quam quæ censura sua notarunt, necessario se quitur paucis permista malis esse bona propemo dum innumera. 2. Ex iis qui ardentiori zelo libros ejus ex omnium manibus excutiebant, nonnullos 'sæpius in eorum lectione deprehensos fuisse, exi miarum rerum quæ passim in illis occurrunt, ad miratione perculsos. Sic Theophilus ille Origent mastix, post vexatum misere Chrysostomum, Con stantinopoli Alexandriam redux, cum esset in Ori Scripturis appellamus veteres, studia in contraria scinduntur, ut inter Catholicos ipsos sancti sanctis, martyribus repugnent martyres. Illum alii velut hæ (a) Lib. De vir. ill. (b) Lib. vi list. eccl., cap. 18 et 19. (c) Apud Euseb. ibidem. id) lu Commonitorio. similes esse prato omni florum genere consito; si quid in iis bonum inveniret, id se decerpere; si quid spinosum videretur, id se tanquam aculeum (e) Epist. 41, alias 65. (f) Apud Rulin. lib. i contra Hieronym. (g) Pamphil. in Apolog.

col. 15–16page 2 of 11

transilire. Alios denique disertis verbis fateri plu- Tibi ergo in quo somnio Alexandrini carceris reveia rima ex libris ejus percipi posse emolumenta. Quis ardentem, inquit Hieronymus (a), in Scripturis ani mum non miretur? Quod si quis Judas Zelotes op posueril errores ejus, audiat libere Interdum magnus dormitat Homerus. Verum opere in longo fas est obrepere somnum. (Horat., in Arte poetica.) Non imitemur ejus vitia, cujus virtutes non possu mus. Et Vincentius Lirinensis (b), Tanta, inquit, in eo totius eruditionis magnificentia, ut omnes pene superaret, ac pauca forent divinæ, pene nulla hu manæ philosophiæ quæ non penitus adsequeretur. Ipsis igitur, apud quos violatæ fidei reus habetur, ultro fatentibus, maximus etiam in divinis exstitit Origenes. tum est, ut quæ ille vera profitetur, falsata confin gas? Sed forsitan hic, ut Arianus, ab hæreticis ad dita in occasionem sui traxit erroris, ne solus male sensisse contra Ecclesiam putaretur: quid respon debis pro Didymo, qui certe in Trinitate Catholicus est? Certe hic in kis quæ ab hæreticis in operibus addita sunt, consentire non potuit, et in ipsis [ɛp! apxuv quos tu interpretatus es, libris breves dictarit commentariolos quibus non negaret ab Origene scripta quæ scripta sunt, sed nos simplices homines non posse intelligere quæ dicuntur, et quo sensu in bo nam partem accipi debeant persuadere conatur. Hoc duntaxat de Filio et Spiritu sancto. Cæterum in aliis dogmatibus et Eusebius et Didymus aperte in Orige nis scita concedunt, et quod omnes Ecclesiæ repro bant, catholice et pie dictum esse defendunt. Præterea unicum, quod affert Rufinus, argumentum, ut pro bet Origenis opera fuisse ab hæreticis vitiata, pe titur ex locis inter se pugnantibus, cujusmodi non nuta in hoc scriptore deprehendere sibi visus est. Verum, inquit Hieronymus (e), si conceditur, ut quidquid in libris omnium reperitur contrarium, ab aliis corruptum sit, nihil eorum erit quorum fertur nominibus, sed his deputabitur, a quibus dicitur esse violatum: quanquam et illorum non erit, quorum incerla sunt,nomina. Atque ita fiet, ut dum omnium omnia sunt, nihil alicujus sit. Hac defensionis per turbatione nec Marcion, nec Manichæus, nec Arius, nec Eunomius accusari poterunt, quia quidquid nos ab his impie dictum objecerimus, discipuli respon debunt non a magistris suis ita editum, sed ab ini micis esse violatum. Hoc genere et iste ipse tuus liber, tuus non erit, sed forsitan meus; et meus liber, quo tibi accusatus respondeo, si in illo aliquid repre henderis, non erit meus, sed tuus a quo reprehendi tur. Et dum omnia ad hæreticos refers, quid eccle siasticis tribues, quibus proprium nihil relinquis? Et quomodo, inquies, in libris eorum viliosa non nulla sunt? Si me causas vitiorum nescire respon dero, non statim illos hæreticos judicabo. Fieri enim potest, ut vel simpliciter erraverint, vel alio sensu scripserint, vel certe antequam in Alexandria quasi dæmonium meridianum Arius nasceretur, innocenter Neque est quod dicas, vix hodie certi quidpiam ex ejus scriptis erui posse: infidɔs quippe eis ad movisse manus maleferiatos et hæreticos homines, qui spuria quoque et aliena prorsus opera sub ejus nomine ediderint, quique id genus facinorum post ejus mortem perpetraverint majori confidentia; magnam præterea Origenis operum partem sine Græco sermone hodie circumferri ex sola interpre tatione Rufini, cujus fluxa est admodum fides; nec posse quempiam inde veram Adamantii mentern expiscari. Multum enim abest ut sit hæc librorum ejus tam explorata adulteratio, quam videtur non nullis. Constat quidem aliquot hæreticos ipso adhuc vivente eo audacia devenisse, ut ex libris ejus & quosdam corruperint, et alia sub ejus nomine evulgaverint scripta, ubi ea dicere fingebatur, quæ nunquam ei venerant in mentem (c). Verum brevissimo temporis intervallo detecta fraus est non sine ingenti falsariorum dedecorc, postquam suorum ipse operum authentica exemplaria pro tulit, alia sibi falso supposita fuisse palam te status. Quamobrem librorum ejus adulteratio, vivente ipso ab hæreticis tentata, posteris no cere non potuit: neque enim verisimile est Ca tholicos, auditis ea de re Origenis querelis, libros quos hæretici subdiderant fictos et commentitios posthabitis exscripsisse veris sincerisque libris quos exhibebat. Deinde post ejus mortem, qua specie veritatis movet hæc adulteratio? Rufinus, quædam et minus caute locuti sint et quæ non pos et alter apologista cujus meminit Photius co dice 117, soli sunt qui hoc effugio utantur, ut eum ab impactis violatæ fidei criminibus liberent. Scite observat Hieronymus depravationis ejusmodi mentionem factam non esse in Apologia pro Ori gene, quam uni martyri Pamphilo tribuit Rufinus, quamvis præstantior pars Eusebio Pamphili refe renda sit accepta. Vir doctissimus Eusebius, in quit (d),…….. per sex volumina nihil aliud egit, nisi ut Origenem sua ostendat fidei, id est Arianæ perfidia, et multa ponit exempla, et hoc constanter probat. (a) Ep. 41, alias 65. (b) In Commonitorio. (c) Vide epist. ad amicos Alex. sint perversorum hominum. calumniam declinare. Deinde hanc deformationem Rufinus tantummodo ponebat in aliquot librorum Пept dpxŵr locis que Catholicæ de Trinitate fidei videbantur adversari; sed, ut jam diximus, eadem ipsa loca pro genui nis agnovere Eusebius et Didymus, hoc uno discri mine, quod hæc ille ad Arianum, hic ad Catholi cum sensum brevibus scholiis trahebat. Insuper quæcunque a veteribus in Origenianis scriptis re prehensione et censura digna visa sunt, ea non uno, duobus tribusve enuntiatis continentur quæ e (d) Lib. 11 advers. Rufin., p. 407. (e) Ibid., p. 409.

col. 17–18page 3 of 11
PG 11:17Περὶ ἀρχῶν,
col. 19–20page 4 of 11

et dit, que lui, et monseigneur de Seez aroient, selon fragmenta, quæ omnino merebant ut occuparent L'intention de l'Assemblée, conferé ensemble, el pris ibidem locum. l'avis de quelques docteurs, du choix des livres des Peres Grecs, qu'il seroit plus à propos de faire im primer. Qu'ils avoient jugé, que les œuvres de saint Jean Damascene, d'Origene, de Maximus, et d'E phrem Syrus, étoient les plus necessaires, entre celles de tous les anciens, pour servir à la décision des controverses de la Religion, lesquelles neanmoins n'avoient pas été imprimées jusques ici en leur langue originelle; voire que la plûpart de leurs ouvrages n'ont point été imprimez pour tout, lesquels se peuvent trouver en diverses bibliotheques; et que pour cela il faudroit choisir quelque personne bien entendue en la lungre grecque, qui prît ce soin; à quoi monsei gneur de Seez a ujoùté, que l'on pourroit prier mon seigneur de Tholoze de prendre le sieur Aubert doc teur de Sorbonne, pour l'un des deux; que la compa gnie l'a ci-devant prié de choisir pour travailler sur le droit Canon, et sur l'histoire Ecclesiastique, et lui donner le soin de cette impression, pour me charger pas l'Etat de plus grande dépense. Ledit rapport concerté el agité, mesdits seigneurs de Tholoze et de Seez ont été priez de traiter avec quel ques imprimeurs qui feront la condition la plus avan tageuse; et en leur prétant la somme de huit mille livres, qui est entre les mains de Cramoisi, les obliger à l'impression desdits Auteurs et aux autres qu'ils jugeront necessaires; ouquel traité ils feront entrer par préference le sieur Vitré, imprimeur du ɑ Clergé. Et en outre la compagnie a desiré que ledit sieur Aubert fût emploié au sein de ladite impression; el pour ce a ordonné, qu'il sera couché sur l'estat des gratifications, avec l'autre, que monseigneur de Theloze nommera pour le droit Canon. Porro comitiorum erat præses illustrissimus ar chiepiscopus Arelatensis Joannes Joubert de Bar rault; archiepiscopus Tolosanus qui in decreto no minatur, Carolus de Monchal, vir eximiæ eruditio nis et rei literariæ studiosissimus; Sagiensis deni que episcopus Jacobus le Camus de Pontcarré, vir itidem pofitiore litteratura exeultissimus. Verum Aubertus, qui, Damasceno et Origene omissis, Ephrem Syrum publicare destinaverat, nec Ephrem Syrum edidit, nec Origenem, nec Damascenum. Postea vir doctissimus Daniel Huetius aliam sibi. proposuit Origenis editionem, quæ ea soluin coin plecteretur opera seu fragmenta quæ ad nos usque Græca pervenere; sed postquam duobus in-folio tomis aliquot in sanctas litteras partim jam edita, partim nondum edita ¿{ŋŋtixà Rothomagi anno 1668 publicavit, repente ab incœpto destitit, nec alia Origenis Syntagmala, quæ priore hujusce meæ editionis tomo continentur, typis (uti Origeniunorum lib. m, sect. 2, num. 7, promiserat se facturum) mandari curavit. Huc adde quod in duobus ejus to mis, quibus in sanctos libros i Græce et Latine continentur, plurima omissa sunt alia Græca Cum ita se res haberet, operæ pretium facturum me existimavi, si postquam R. P. D. Bernardus de Montefalconis plaudente orbe litterario Origeniano rum Hexaplorum reliquias duobus in-folio tomis in lucem edidit, novam aggrederer editionem Græco Latinam, quæ suo quæque ordine reliqua tanti scriptoris opera complecteretur, cum illa quorum Græca interiere solaque superest interpretatio La tina, tum illa quæ Græce ad nos pervenerunt. Ea vel ad librorum sacrorum interpretationem perti nent, et Ennixà appellantur ab Huetio, vet sunt peculiaris instituti, et Syntagmata ab eodem nomi nantur. Primo hujusce editionis tomo continentur Syntaginata; quatuor reliquis exegetica, ad quorum calcem, nempe in fine ultimi tomi subjicientur clarissimi viri Petri Danielis luctii Origeniana, ubi primum Adamantii nostri perscribit vitam: hinc de ejus eruditione disserit et dogmatis, quæ magnas in Ecclesia dum viveret, majores post ejus obitum turbas conciverunt; scripta demum ejus, quæ mal torum critica vexavit, attingit et discernit. Magnam, nec immeritam, auctori suo istud opus apud erudi tos gloriam peperit. Quamobrem instituenda iterum Origenis vita, disceptandisque ejus dogmatis su persedendum putavi, ne, quod aiunt, actum age rem, satisque lectori meo fore arbitratus sum, si quotiescunque valida me rationum momenta ab amplectenda clarissimi præsulis sententia abducunt, ea notarum et observationum instar in extrema quaque pagina exhiberem. Ita enim liet, ut uno vel uti oculorum conjectu facile perspici queat quid in utramque partem ad accusandum defendendum ve Origenem afferatur. Jam si quis ex me quæsierit cur hæcce Origeniana ad calcem totius operis reji cere, quam tomi primi fronti præfigere maluerim, duabus de causis id factum sciat. 1• Quia volenti wihi omnia Origenis opera quæ sunt peculiaris in stituti, id est Syntagmata, uno volumine compre hendere, in ampliorem omninoque abnormem mo lem excrevisset tomus primus, si insuper fronti præfixa habuisset Origeniana. 2° Quia cum non uno, duobus, tribusve annis quinque in-folio volumina e typis simul exire soleant, sed decennii spatium iis edendis vulgo impendant Parisienses typographi non imprudenter speravi fore, ut tanto temporis intervallo nova mihi in dies ad Origenianorum re censionem lux accederet, nec, quod aliis plurimo rum voluminum editoribus evenire solet, meas ad priores tomos observationes, in ultimo volumine cogerer castigare et palinodiam canere. Habes, benevole tector, totius hujusce editionis conspectum. Quid a nobis in hoc primo tomo potissitaum præsti tump sit, nunc speciatim dicendum. De reliquiis epistolarum Origenis, et maxime de Afri cani epistola ad Origenem et Origenis ad Africa num responso super Suzannæ historia. Unde prodierint epistolarum Origenis reliquiæ

col. 21–22page 5 of 11
PG 11:21Περὶ ἀρχῶν Περὶ ἀρχῶν
col. 23–24page 6 of 11

uno oculoruin conjectu facilius lector judicet qualis Nam clarissimus dominus Joannes Walker, pre sit Rafini interpretis fides. Ejusmodi fragmenta numero sunt circiter quadraginta duo, et interduin accidit ut eadem columna modo in duplicem secta ab una parte repræsentet Græca, ab altera Rufini interpretationem; vel hinc Rufini, illinc Hieronymi; vel hinc Græca, illinc conversionem novam, ubi deest Rufiniana; modo in triplicem divisa, in medio proferat Græca, a sinistris Rufini interpretationem, et a dextris novam, ubi deest Hieronymiana; vel exhi beat a sinistris quæ Hieronymus convertit, in medio Græca, et a dextris conversionem novam Ilieronymiana accuratiorem. Denique collocata est in fronte totius operis admonitio, qua breviter in dicatur: 1• quo tempore hos libros scripserit Ori genes, et quodnam sit uniuscujusque libri argumen tum; 2 quantam Origeni invidiam concitarit fa mosissimam istud opus; 3° cujus hortatu, quo anno, et qua fide Latine illud verterit Rufinus; 4° cur alteram beatus Hieronymus aggressus sit inter pretationem Latinam. sbyter Anglus, vir et Græce peritissimus, et in legen dis vel difficillimis manuscriptis Græcis exercitatis simus, iterum meo rogatu Cantabrigiensem codicem accurate contulit cum editione Oxoniensi, a qua quantum illum discrepare deprehenderit, adnota vimus in extrema quaque pagina, ubi exstant in super alterius doctissimi Angli Ricbardi Bentlei conjecturæ, quibus omnia fere loca quæ medica manu indigebant, sanitati feliciter restituit. Præ terea a numero 31 ad finem usque operis nacti sumus manuscriptum codicem Colbertinum 3607, nunc regium, in quo amplissimum est hujus libelli fragmentum, quo plurima emendantur editionis Oxo niensis loca, et Bentleianæ in illa conjecturæ cop firmantur. Ad sermonem Græcum in quo doctissimi amici tam diligentes et seduli fuerunt, adjunxinus Lati nam interpretationem Oxoniensi longe accuratio rem, ac nitidiorem. Ea olim a Claudio Fleury, Ilis toriæ ecclesiastica scriptore celeberrimo, elaborata fuerat in usum illustrissimi Huetii, in cujus sche dis cum manuscripta etiamnum exstet, ultro eam ac perhumaniter mecum communicavit R. P. Lu dovicus de Tournemine, Societatis Jesu, et reipu blicæ litterariæ ornamentum. Denique totius operis fronti breve præfixum est monitum, quo validis ar gumentis hic libellus Origeni asseritur; explicatur quinam fuerint Ambrosius et Tatiana, quorum bor tatu conscriptus est; tempus, quo scriptus est, in vestigatur. Cæterum biennio fere postquam e typis Vincen tianis exierat hic libellus a nobis pro modulo nostro sic recognitus et emendatus, prodiit Londini anno 1728 altera ejusdem operis editio Græco-Latina, curis Guillelmi Reading A. M., cleri Londinensis in collegio Sionensi bibliothecarii, qui eidem sub junxit eruditi, sed anonymi eujusdam Angli nolas partim criticas, partim locorum difficilium exege ticas. De libro Пɛçì ɛvyñç, seu De oratione. Clarissimus Huetius Origenianorum libro tertio, $ 2, num. 7, spem fecerat erudito orbi se propedieın in tertio volumine, quod Syntagmata Origenis con tineret, libellum De oratione typis commissurum esse ex manuscripto codice Holmiensi a se de scripto. Sed elapso fere sæculo ex quo fidem oppi gneraverat suam, tandem anno 1685 Oxonii in Anglia e theatro Sheldoniano Græce et Latine opus istud in lucem prodiit. Eodem editor usus est codice Græco quo Huetius, nempe Holmiensi, quem ab Isaaco Vossio accepit Thorndicius, a Thorndicio Galeus, qui illum reposuit in archivis bibliothecæ collegii Sanctissimæ Trinitatis Cantabrigiensis, ubi nunc asservatur. Ex hoc uno codice (neque enim alterum uspiam integrum exstare compertum est) fluxit tum isthæc editio Oxoniensis, tum altera Basileensis, quam anno 1695, in-4º, emisit in lucem Joannes Rodolphus Wetstenius. Posterior isthæc editio hoc tantum a priori differt, quod præter diver sam voluminis formam, e regione sermonis Græci collocata sit Latina interpretatio, quam editor Oxo nensis rejecerat ad calcem operis, quodque Wetste nius in fine addiderit nondum editum sermonem Ma- Helvetios legati, cura e Basileensi bibliotheca de rii Diadochi contra Arianos. De cætero eadem utrobi que in Græco sermone cernuntur opdîjava, simi lis utrobique in Latino barbaries et interpretis bal lucinatio. Neque id mirum videri debet, cum ne cesse fuerit Græcæ orationis editorem et interpretem ex unius codicis manuscripti, et apographi exinde infeliciter descripti arbitrio pendere. Scilicet codex manuscriptus lacunis biat non paucis, et perpetuis compendiis voeum implicitus nonnullisque ama nuensis corruptelis fœdatus vatem potius quam le ctorem desiderare videtur, iis præsertim qui manu scriptorum Græcorum usu non sunt subacti, nee satis solertes ut amanuensium oscitantias ingeniosis reparent conjecturis. Mihi contigit esse beatiori. De Exhortatione ad martyrium. Fragmentum e Protreptico ad martyrium Biblio theca Regia suppeditat, totum vero opus illustris siuni domini de la Barde, Christianissimi regis apud promptum cum penes se haberet Huetius, promise rat lib. 111 Origenianorum, § 2, num. 4, se illud suo inter Origenis Syntagmata ordine typis commissu rum; sed quia non liberabat fidem, tandem Basi leæ anno 1674 Græce et Latine editum est una cum Dialogo contra Marcionitas et responso Origenis ad Africani de Susannæ historia epistolam, cura et studio Joannis Rodolphi Wetsthenii, qui eruditis notis omnia hæc opera illustravit. Eodem usus est codice manuscripto quo Huetius. Eodem et n108 unico usi sumus, quibus copia nullius præter hunc fuit; sed repudiata Wetsthenii interpretatione La tina, aliam e regione Græcorum collocavimus longe nitidiorem, quain in usum Huetii paraverat Clan

col. 25–26page 7 of 11

dius Fleury. Describendam mihi illam amice largi- Nec ipse quidem inficias eo. Quidni? qui experientia tus est R. P. Ludovicus De Tournemine, penes quem exstal. De octo libris contra Celsum. Aureorum horumce librorum prima editio La tine tantum in lucem prodiit Romæ anno 1481, Sixto IV, summo pontifici, dicata ab interprete Christophoro Persona, Romano, Sancta Balbinæ priore, uti patet ex his quæ ad calcem editionis leguntur, verbis: Origenis contra Celsum finis quem Christophorus Persona, Romanus, prior San ce Balbina de Urbe, Latine Græceque peritissimus, cum fide e Greco traduxit et emendavit. Magister zero Georgius Ilerolt de Bamberga Romæ impressit. Anno Incarnationis Domini millesimo quadringente simo octogesimo primo, regnante Sixto quarto ponti fice maximo, anno ejus decimo. In fronte autem eximia exstat Theodori Gazini (is est vulgo dictus Theodorus Gaza), Constantinopolitani, ad Perso nam epistola, quæ cum, propter maximam hujus editionis raritatem, tanquam pro inedita haberi queat, non injucunda forte lectori erit, si hic re præsentetur: Theodorus Gazinus, Constantinopoli anus, Christophoro Persona S. P. D. Cum diebus hisce superioribus animo, ut solev sæpe, Latinos viros versarem, qui Græce scire aliquid viderentur, et Græcos insuper auctores, qui in Latinum verli non mediocri cum laude possent, ipse in primis obla ius es, quem unum nori ab ineunte adolescentia sic Græcas litteras imbibisse, et, quod plurimum juvit, in Græcia ipsa, et Græcis ex præceptoribus, ut nisi te cirem Romanum scirem et propinquos tuos pri marios Urbis viros sal nossem, dicturus facile sim, ez Græcia te oriundum; nam et ipsa tua Græca pro nuntiatio Græcum te præfert. Quorsum hæc? Vide Chrysostomi sermones ron paucos, quos e Græcis Latinos fecisti, et Livanii meletas nonnullas, veluti majoribus rebus futura præludia. Vidi paulo post ajud te Athanasium tuum, cujus traductio ita me oblectavit, u: in spem bonam eo ex tempore venerim posse le el Origenem adversus Celsum traducere: quem librum, quia elegantissimus est, et in fidei Christia uæ defensionem conscriptus, Nicolaus pontifex, et si de se erat novorum operum, et Græcorum præci pue cupientissimus, meo hortatu Constantinopo lim misit, qui ad se coemplum deferret: delatumque mox mihi dedit, dixitque velle se ei quidvis præmii polliceri, qui Latinum hunc faceret. Et sane ipse id opus aggressus essem ac lubens, nisi me tunc alia gravis traductio præoccupasset. Restat igitur liber ille in pontificis bibliotheca intactus, et, ut arbitror, tibi servalus, ut ea cum dignitate, quam Græce sonat, vel salīem proxima, Latinum facias, et spero fore pro tua atriusque linguæ singulari peritia, ut non minus lau dis in hoc convertendo promerearis, quam auctor ipse in edendo promeritus sit. At dices, non esse illa nunc exposita præmia, quæ Nicolaum pontificem narras proposuisse, nec tales nunc principes, qui ejus vesli qia consectentur. Cur ergo tantum laboris insumam? doctus id ausim confirmare, nec principes tales nunc esse, quales antehac exstitere, nec ea laborum virtu tumque præmia. Sed quis adeo sive illiberalis, sive ingratissimus princeps, qui, ubi librum hunc illi tra ductum dono dețuleris, non te muneribus principe dignis, et magnis honoribus prosequatur? Aggredere ergo id opus, et pro ejus ut dignitate absolvas, conti nenter incumbe. Age Romanum virum, et animo ingenti difficultates omnes pervade. Est quidem hoc, fateor, interpretatu difficile, sed eo plus laudis consequeris, quo rem non facilem aggressus videbere. Vale. His itaque incitamentis adductus est Christophorus Persona, ut libros octo adversus Celsum Latinos faceret, et Sixto quarto summo pontifici dedicaret epistola, quæ utique, ni esset longior, locum hic ut haberet mereretur. Hoc habet initium: Sixto IV pontifici maximo Christophorus Persona, prior San cta Balbina. Animadverti sæpe, beatissime Pater, priscos illos, et præstanti ingenio viros, etc. At vero seu quod optatis ejus non respondisset Sixti IV munificentia, seu alia quæcunque de causa, vafro et callide e supradicta editione sua sustulit banc epistolam, eique alteram substituit Joannis Mɔce nici Venetiarum principis nomine inscriptam quæ sic incipit: Joanni Mocenico illustrissimo Veneto rum principi, universoque senatui inclyto consultis simoque Christophorus Persona, Romanus. Etsi plerique omnes præclara facinora aggredi idcirco vi demur, etc. Ut ad ipsam interpretationem revertar, non male existimationi suæ ad aliquantum tempo ris consuluisse videtur Persona, cum Græca Ori genis typis committere pro illorum temporum more neglexit. Postquam enim publici juris facta sunt, incredibile dictu est quantam eruditi in hoc inter prete quem tanti faciebat Theodorus Gaziaus, lin guæ Græcæ ignorationem, quam exiguam in inve stigandis sententiis diligentiam, quam obtusum acu men, quam levem et sublestain fidem deprehende rint. Verumtamen qualiscunque erat hæc interpre tatio, eam avide arripuit Merlinus et editioni suæ operum Origenis ann. 1512 integram inserendamı esse duxit. Tandem anno 1605, Augustæ Vindeli corum, e bibliothecis electoris Palatini, Boica et Augustana, libri octo contra Celsum Græce ac La tine prodierunt interprete Sigismundo Geslenio, cum notis Davidis Hoeschelii. Eosdem denuo Græce ad juncta ejusdem Geslenii interpretatione Latina Can tabrigiæ anno 1658 in lucem edidit Guillelmus Spencerus, collegii Sanctissimæ Trinitatis Cantabri giensis socius, qui etiam ad calcem operis adjecit adnotationes doctissimas. Hæc editio typis recusa est Cantabrigiæ anno 1677. Optandum vero foret, ut quantum curæ fuit Spencero doctissimis notis illustrare loca propemodum innumera, quæ vel ad historiam, vel ad peculiaria Origenis dogmata, vel ad priorum sæculorum disciplinam, aut ad veterem philosophiam pertinent, tantum diligentiæ adhi buisset, cum ad orationis Græcæ emendationem,

col. 27–28page 8 of 11

tur ad corrigendas frequentes interpretis Geslenii ▲ sibi non semper intellectos ad libitum recoquit. Spe hallucinationes. Græca, prout Davidis Hoeschelii editio ferebat, integra secutus est, si modo pauca excipiantur loca, ubi variantes quasdam lectiones quas ad oram rejecerat Hoeschelius, in seriem Græ cam utpote meliores invexit. Innuinera alia quæ medica manu egebant, reliquit intacta, ne minima quidem proposita conjectura, qua saltem ad com modiorem sensum revocarentur. Monet in præfa tione nihil eorum quæ aliis consueverunt esse adju mento, licet maximæ sibi curæ fuisset de iis acqui rendis, se potuisse comparare. Erant, inquit, Heschelio duo manuscripti codices, quos e biblio thecis electoris Palatini, Boica et Augustana de prompserat. Ego his solis impressis usus sum. Sed quid obstabat quominus Oxoniensem bibliothecam vel ipse vel per amicos adiret? Ibi certe tres alios codices manuscriptos reperisset, nec esset conque stus accurandas esse librorum editiones in summa omniunı adjumentorum et codicum egestate. Ut ut sit, tantam ipse manuscriptorum codicum penuriam expertus non sum, quippe cui non solum variæ le ctiones ex octo manuscriptis depromptæ magno Suerunt adjumento, sed et notæ ac conjecturæ tum eruditi Francisci Guiet, Jesuitæ, quas penes se manuscriptas habet R. P. Ludovicus de Tourne nine, tum aliæ numero longe plures quas erudito orbi proposuit Elias Boherellus ad calcem eximiæ suæ Gallicæ interpretationis librorum contra Celsum anno 1700 Amstelodami in lucem editæ. Archetypo Græco tot talibusque auxiliis ad melio rem statuni revocato, diu deliberatum est, an Si gismundi Geslenii interpretatio Latina servaretur, an procuderetur nova. Servandam esse Geslenia nam suadebant laudes quibus faboriosus ille inter pres a doctissimis viris exornatur. Ita septem (in quit Cælius Secundus Curio, præfat. ad Appianum Alexandrinum) eosque nobilissimos scriptores nobis de Græcis conversos reliquil, alque ita conversos, ul qui majore cum laude in hac arena versatus sit, aut nullum, aut paucissimos sis reperturus. Magnum istud profecto encomium, sed quo indignum ¡llum non judicat Henricus Valesius præfat. ad Ammia num Marcellinum, ubi de Mariangelo Accursio el Sigismundo Geslenio sic loquitur: Erat in utroque horum virorum magna doctrina, ut scripta utriusque testantur. Sed in Geslenio major quædam ingenii vis et judicium acrius fuit. Quod cum multi præclari la bores illius viri testantur, tum maxime interpreta tiones Latina Dionysii Halicarnassensis, Appiani, Philonis item ac Josephi, Origenis et aliorum. Ex quibus apparet eum excellenti ingenio et singulari doctrina præditum fuisse. Ad rem propius accedit illustrissimus Huetius libro De claris interpretibus, pag. 225. In iis quoque, inquit, numeratur Si gismundus Geslenius. Bohemus, quo vix quisquam pluribus hanc artem monumentis ditavit. Disertus in primis habitus est et elegans: audax constringendis plurious in unum periodis vel disfungendis, sensus raveram igitur tanti viri nomine fretus, nonnullis,' quorum sensum minus belle assecutus est, immuta tis et emendatis locis, ejus interpretationem retineri posse. Sed ubi ad horumce locorum emendationem ventum est, et compertum, vix ullam esse paginam ubi semel et sæpius a vero Origenis sensu non re cedat, statim intellexi novam facilius interpretatio nem parari posse, quam veterem emendari. Huc adde quod aliorum interpretationem corrigere, ut inolestum per se ac difficile, ita etiam odiosum vi debatur. Sua enim cuique laus, suus honor debetur a nobis, quorum laborem illi suo levare et minuere conati sunt. Proinde opus uniuscujusque interpretis laudandum potius est a nobis, quam interpolandum. præsertim si frequentiores futuræ sint interpolatio nes. Hæc mecum animo reputabam, cum ecce vele ri mecum amicitia conjunctus domnus Vincentius Thuillier, quicum meas sermonis Græci emenda tiones communicaveram, novam, quam tum viņjum suarum experiendarum, tum mihi gratificandi causa susceperat, interpretationem Latinam repente ob tulit. Continuo avide legi, mature singula ad Græ corum ſidem expendi; cumque tria potissimum in interpretatione requirantur, ut fidelis sit, ut ele gans, ac perspicua, non sine magna animi mei vo Luptate deprehendi nuliam ex his dotibus in ejus scriptione desiderari. Non verbis serviliter adhæ ret, sed sensum fideliter exprimit, atque ita reddit, ut quamvis interdum alio ordine, nunquam tamen aut saltem perraro plura aut pauciora quam. Orige nes dicat. Ubi longior est in Græco periodus, eam in plures secat, nisi aliunde id fieri prohibeat ora tionis connexus: quod sæpe accidit. Fecundum enim Origenis ingenium sententias passim congerit, ut verbis in speciem redundantibus maxima rerum ubertas contineatur. Quod sane insuperabilem in terpreti Thuillerio præbuisset difficultatem, si non omnia vicisset præclara illa qua præditus est, inge nii sagacitas, summa utriusque linguæ Græcæ ac Latinæ peritia, et illud quo. ardebat, veteri amico laboris minuendi desiderium. Interpretationem sequuntur notæ, quarum aliæ variantes exhibent codicum manuscriptorum lectio nes, aliæ veterem historiam ac philosophiam, do gmata interdum, ac priscain Ecclesiae disciplinam elucidant. Harum pars major debetur Guillelmo Spencero, qui cum Græce tantum Græcorum scri ptorum testimonia protulerit, adjunximus Latinam interpretationem, ne Græce imperitis lectoribus molestiam facesserent, quippe quibus antea ad singulos auctores unde illa loca exscripta erɔnt, recurrendum erat, ut eorum interpretationem ha berent. Præterea e Spenceri notis nonnullas recidi inus, utpote quæ nihil docerent quod in Huetii Ori genianis fusius non sit pertractatum. Denique totius operis fronti præfixa est admonitio qua docetur quo tempore vixerit, quæ scripserit, cui etiam phi losophorum secta se adjunxerit Celsus quicum

col. 29–30page 9 of 11
PG 11:29Φιλοσοφούμενα
col. 31–32page 10 of 11
PG 11:31ἀσυστάτοις δόγμασι εἰ ἀσύ στατον πράγμα; Φιλοσοφουμένων ἀσεβέστατα τῶν δογμάτων, εἰ ἀσύστατον πράγμα. ἀσεβέστατα τῶν δογμάτων άσυστάτοις δόγμασι. ἀσύστα ἐκτίθεσθαι, τὸ κοινωνεῖν τιν ασχημάτιστον καὶ ἄποιος καὶ ἀσχημάτιστος ὕλην ἄποιον, ἀσχημάτιστον καὶ ἄποιον, μετενσωμάτωσις Οἱ δὲ τρὶς ἐνσωματοῦσιν την ψυχήν)· οἱ δὲ Οἱ Σαδδουκαίοι μέντοι λέγοντες μὴ εἶναι ἀνάστασιν σαρκὸς ἠθέτουν, ἀλλὰ καὶ πολυτελῶς ἀνῇ ρουν τὴν τῆς ψυχῆς οὐ μόνον ἀθανασίαν, ἀλλὰ καὶ ἐπιδιαμονὴν, οἰόμενοι μηδαμῶς ἐν τοῖς Μωϋσέως γράμμασι σημαίνεσθαι τὴν τῆς ψυχῆς μετὰ ταῦτα ζωήν. μὲν οὖν πάσας ἐπιδιαμένειν μέχρι τῆς ἐκπυρώσεως. ἐπιδιαμένειν, παραμένειν,
col. 33–34page 11 of 11
PG 11:33Σῶμα ὄντα τὸν Θεὸν διὰ τῆς ἀτιμοτάτης ύλης πε φατηκέναι λέγουσιν οὐ καλῶς. Ει: Φασὶ σῶμα εἶναι τὸν Θεὸν οἱ Στωϊκοὶ καὶ πνεῦμα κατ' οὐσίαν, ὥσπερ ἀμέλει καὶ τὴν ψυχήν, Φιλοσοφουμένων. τὸν κόσμον γενητὸν καὶ φθαρτὸν ὑπάρχειν.
Page scan enlarged

Notebook

Full View