Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
PG 11:35τοῖς μακαρίταις Επεχε, μή δι' ἡμᾶς ἄλλο τι φρονήσῃς
IN ORIGENIS EPISTOLAS ADMONITIO GENERALIS.
gregationem nostram benevolentiæ pignus reliquit. impendere pergat, nihil mel immemor, quidquid
hinc inde ad Origenis editionem aptum et idoneum
reperit, hoc mecum vir optimus communicavit.
Quantum item τοῖς μακαρίταις Domno Carolo Peley
De Lhostallerie, congregationis nostræ superiori
generali, et ejusdem seniori assistenti Domno Mauro
Audren debeam, digne satis a me significari non
potest. Hic enim studiosorum omnium monachorum
amantissimus, et ipse historia Gallicana consultissimus, quotquot ſere in variis provinciarum Galliæ
bibliothecis Latine exstant manu exarati codices
Origenis, eos amicorum suorum ope cum editis
conferri curavit; ille vero pro innato sibi quodam
incredibili promovendarum apud nos litterarum
studio (quod in tertio ejus successore reverendo
admodum Patre Domno Joanne Baptista Alaydon
renascitur) dum ingens Sangermanensis bibliotheca
Laudabo et illustrissimum eruditissimumque, ac
liberalium omnium artium patronum perpetuum
dominum abbatem Joannem Paulum Bignon,
comitem consistorianum, et regium bibliothecarium, quo, pro congenita sibi humanitate, beni.
gue favente et annuente libros quosvis regios seu
manu exaralos seu excusos consulendi et exscribendi peramplam mihi semper liberrimamque facultatem fecerunt ejusdem bibliothecæ custodes
viri clarissimi et notissimæ orbi litterario eruditionis atque humanitatis dominus de Targnies,
Sorbonæ doctor celeberrimus, et dominus Sallier,
professor regius, et utriusque Academiæ Francica
et Inscriptionum socius meritissimus. Colbertinæ
bibliothecæ, antequam divenderetur et luculenta
manuscriptorum ejus accessione Regia ditaretur,
thesauros nobis etiam perhumaniter aperuit præ- ædificium, cooperante viro optimno Domno Barthostantissimus comes de Seignelay, ejusque jussu
codices pro voto commodavit dominus Millet. Hic
quoque honorifica mentio erit doctissimi Sorbonæ
doctoris et bibliothecarii domini Salmon, qui insignem Origenis Пɛpìàpxŵv codicem manuscriptum,
quo usus erat Merlinus, denuo conferendum mihi
officiose admodum obtulit. Grato pariter animo
testificabor singularia erga me officia ornatissimorum civium Basileensium dominorum Battier, et
Wetstein, quorum prior Basileensem codicem
Græcum, quo octo Origenis contra Celsum libri
continentur, accuratissime meo atque doctissimi
Iselii·rogatu cum editis contulit, et variantes leetiones ad me transmisit; alter vero, dum in Anglia
peregrinabatur, Anglicanos omnes eorumdein librorum nec non aliorum Origenis tractatuum codices
manuscriptos cum excusis magna cura et fide comparavit, et discrepantes ab invicem lectiones mei
juris fecit. Quid de æternum colendo mihi magistro
domino Bernardo de Montfaucon dicam, quod ejus
erga me meritis longe non sit inferius? Ipse non
solum ad hujusce editionis laborem suscipiendumn
incendit, sed et cum rei ecclesiasticæ et litterariæ
præclaris operibus et priscorum monumentorum
evulgatione locupletande se totum longissimo vitæ
spatio impenderit, et (utinam ad multos annos! )
lomao Delaprade, magnis sumptibus exstruebat,
nullis interim parcebat expensis, ut quidquid e
variis Europæ bibliothecis expetebamus, id quantocius exscriberetur, et ad nos deferretur: mandato
ejus haud gravate Romæ obtemperantibus Domno
Philippo Raftier, congregationis nostræ in curia
Romana tunc procuratore generali, Domno Francisco Le Bel, ejus socio, viro docto; nec non post
illos, Domno Carolo Ludovico Conrade; qui eodemn
generalis in curia Romana procuratoris functus
officio, magna rerum gerendarum dexteritate enituit. Ingratus plane fuerim si debita quoque sibi
laude fraudavero charissimum mihi ovµµúoTRY
Domnum Joannem Baptistam Robart, virum candore morum, sincera in Deum pietate, linguæ
Græcæ haud vulgari peritia, nec non indefesso ad
civilem Ecclesiasticamque Orientalis imperii historiam perdiscendam et illustrandam studio prorsus
laudabilem. Ipse mecum omnem in hac editione
adornanda laborem, quantum in se fuit, alacri
semper ac prompto animo partitus est, præsertim
ubi locupletes locorum Scripturæ sacræ indices
conficiendi, interpretatio Latina accurate cum
Græcis conferenda, aut operis typographici specimina castiganda fuerunt et corrigenda.
IN ORIGENIS EPISTOLAS ADMONITIO GENERALIS.
1-2 Eusebius lib. vi Hist. eccles., cap. 2, ait se quidquid ad Origenis vitam pertinet, maximam partem
ex ejus litteris collegisse; et ejusdem libri cap. 36 narrat se quotcunque sparsim apud varios aɛservalas
reperire potuit, seorsim in proprios libros, ne iterum dissiparentur, digessisse; fuisse autem illas numero
supra centum. Librum collectionis hujus quartum citat Rufinus in libello De adulteratione librorum Origenis.
tanto autem epistolarum numero pauca admodum sunt quarum aliqua ad nos specialis notitia pervenerit.
1. Recensetur ea quam, teste Eusebio Hist. eccl. lib. vi, cap. 2, ad patrem Leonidam in carcere fidei
causa delentum misit, quaque illum ad martyrium vehementissime cohortabatur, his inter cætera verbis eum
admonens: Επεχε, μή δι' ἡμᾶς ἄλλο τι φρονήσῃς • • Cave ne nostra causa sententiam mules. Reliqua
hujus aureæ epistolæ periere.
2. Commemoratur illa qua Ambrosit ardorem erga sacras litteras describit, et cujus fragmentum ex
Cedreno pag. 253, et Suida in voce 'Spirerns, infra primo loco exhibetur.
3. Refertur ea in qua teste Eusebio lib. vi Hist. eccl., c. 19, et Suida in voce Doorns, se ipse
purgat adversus eos qui nimium ejus studium erga Græcanicas disciplinas reprehendebant, Hujus aliqua
particula infra secundo loco repræsentatur.
!
!
!
Continue reading PG 11: Admonitio in epistolam Africani ad Origenem, et Origenis ad Africanum →≣ entire volume