Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 9–10page 1 of 3
Commentatio historico-theologica de vita, scriptis, et doctrina S. IsidoriPræfatio
PG 78:9Πολλοί γάρ σε κωμῳδοῦσι τῶν συνειλεγμένων εἰς Εφεσον, ὡς οἰκείαν ἀμυνόμενον ἔχθραν, ἀλλ' οὐ τὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ ὀρθοδόξως ζητοῦντα. Αδελφιδοῦς ἐστι, φασί, Θεοφί του, μιμούμενος ἐκείνου τὴν γνώμην. Ὥσπερ γὰρ ἐκεῖνος μανίαν σαφή κατεσκέδασε τοῦ θεοφόρου καὶ θεο φιλούς Ἰωάννου, οὕτως ἐπιθυμεῖ καυχήσασθαι καυχάσθαι] καὶ οὗτος, εἰ καὶ πολὺ τῶν κρινομέ των ἐστὶ τὸ διάφορον. λιθομανῆ καὶ χρυσολάτρην χρυσολάτριν
DE
ISIDORI PELUSIOTÆ
VITA
FORD LIBRARY
SCRIPTIS ET DOCTRINA
COMMENTATIO HISTORICA THEOLOGICA.
SCRIPSIT
HERMANNUS AGATHO NIEMEYERUS
THEOL. LICENT. PHIL. DOCT. SEM. THEOL. SENIOR.
(Halæ, in libraria Orphanotrophei. MDCCCXXV.)
Commentationis de Isidoro Pelusiota parti primæ et secundæ, quæ ante duos menses in lucem editæ sunt
ideirco, ut mihi in academia Fridericiana theologiam docendi potestas concederetur, tertiam partem præter
app`ndices adjunzi. Cum igitur omnis scriptio nunc demum absoluta judicio eruditorum subjicienda mihique
verendum sit, ne multi mirantes, quod ego de obscuro sæculi quinti monacho fuse et copiose disserui, inique
de me præjudicent, paucis, qui factum sit, ut hoc præ cæteris eleyerim argumentum, ante explicare placet,
quam instituti rationem exponam.
Nam quod Semlerus, quem nimis severam de Patribus ecclesiasticis sæpenumero tulisse sententiam constat, in Selectis historiæ ecclesiasticæ Capitibus, vol. 1, p. 284, Isidorum Pelusiotam Theophilo ac Cyrillo
repugnasse, ejusque epistolas ingenuæ plerumque indolis vastis multorum corporibus longe utiliores
esse, tradidit, id imprimis me impulit, ut in hujus viri vitam, scripta et doctrinam singulari studio inquirerem. Neque susceptæ me pœnitet operæ. Nam cum Isidorus, vir et doctrinæ copia, et vitæ integritate excellens, codem tempore quo potentissimarum Ecclesiarum antistites inter sese certarunt, floreret, primum illæ
inter ejusdem epistolas, ex quibus tum quid ipse, tum quid alii de episcoporum dissidtis statuerint, apparet, haud
parvi momenti sunt. Quod ut probemus, testificamur quas dedit ille ad Theodosium imperatorem litteras nɛp!
ToÛ Roiñoa 5021 áspálɛlav tñs ouvóòov, de securitate synodo præstanda (lib. 1, ep. 311, cf. Comment.
p. 20), quiðuscum quam aplissime connexæ, quæ ad Cyrillum, eo, quo hic Ephesum adiret, tempore scriptæ
sant, in quibus gravissima hac exstant verba: Πολλοί γάρ σε κωμῳδοῦσι τῶν συνειλεγμένων εἰς Εφεσον, ὡς
οἰκείαν ἀμυνόμενον ἔχθραν, ἀλλ' οὐ τὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ ὀρθοδόξως ζητοῦντα. Αδελφιδοῦς ἐστι, φασί, Θεοφί
του, μιμούμενος ἐκείνου τὴν γνώμην. Ὥσπερ γὰρ ἐκεῖνος μανίαν σαφή κατεσκέδασε τοῦ θεοφόρου καὶ θεοφιλούς Ἰωάννου, οὕτως ἐπιθυμεῖ καυχήσασθαι [rodl. Bav. καυχάσθαι] καὶ οὗτος, εἰ καὶ πολὺ τῶν κρινομέτων ἐστὶ τὸ διάφορον. Lib. 1, ep. 310. Cf. Comment. p. 20. Ex his enim quomodo multi, etsi Nestorit
doctrinam rejecerunt, Egyptiorum episcopi erga Theophilum jam defunctum et Cyrillum animati fuerint, lices colligere. Neque hoc loco prætermittenda sunt silentio, quæ Isidorus ad Simonem monachum de Joanne
Chrysostomo scripsit et Theophilo, quem λιθομανῆ καὶ χρυσολάτρην (sic enim pro χρυσολάτριν scribendum
est), appellat, nihil aliud his verbis significaturus, quam Theophilum nimia ædificia exstruendi cupidine, nimioque auri amore flagrantem etium injusto modo sibi comparasse divitias. Quo Isidori judicio mirum in
mudum confirmatur, quod Palladius, quem multi cum ira et studio scripsisse affermarunt, tradidit, antistitem Alexandrinum nimiam adhibuisse in ecclesiis ædificandis magnificentiam, eumque vendidisse sacerdotam. [Dial., de vita S. Joannis Chrysostomi (a).] Reliqua quæ huc spectant in prima commentationis parte
qui perstrinxi, aut exposui.
(a) Opp. Chrysost nostræ edit. tom. 1, col. 22. Edit. l'avu.
PATROL. GR. LXXVIU.
col. 11–12page 2 of 3
PG 78:11τὸ ἱερᾶσθαι τὸν δοκοῦντα εἶναι πρεσβύτερον αὐτόν ἀντεπιστέλλω φήσαιμι μισο πονήρου καὶ φιλαγάθου, εἰκότως καίως. εἰκότως δικαίως. ἐστίν άξιος. εκτραγῳδῶν έκκωμῳδῶν, μηδὲ καταδεξάμενος οἱ δὲ μὴ διδαχθῆναι κατα
ม
DE ISIDORO PELUSIOTA COMMENTATIO.
Deinde vero epistolæ, in quibus Pelusiota locos ex antiquitatibus Christianis petiit, memoratu non indignæ
sunt. Conferantur præ cæteris quæ dixit ille de diaconorum gravitate (lib. 1, ep. 29), de sanctorum reliquiis (lib. 1, ep. 55; cf. lib. 11, ep. 5), de canțu mulierum in ecclesiis (lib. 1, ep. 90), de formula: Elpývn
ůµīv, qua sacerdotes illo tempore concionantes ali.consueverunt, auditorumque ad illos responsione (lib. 1,
cp. 122), de linteo quod diaconi sacram celebrantes cœnam adhibuerunt (lib. 1, ep. 136), et de parvis, quæ
mulieres gestarunt, evangeliis flib. 11, ep. 150; cfr. Comment. [col. 97 A]). Neque prætereundum est quod tum
aliis testimoniis,.tum Indoyi potissimum epistola ad Cyrillum data (lib. 11, ep. 127), Emmanuel a Schelstrate in Antiquitate Ecclesiæ dissertationibus et monumentis illustrata, vol.11, diss. v, cap. 3, § 1, p. 368,
369, olen metropolitæ Alexandrino in omnibus Ægypti provinciis presbyteros ordinandi, proscribendi et
• abdiţandi jus fuisse et potestatem.
Quibus exemplis, ut equidem arbitror, satis superque probatum est, Isidori Pelusiotæ epistolas historiæ ecclesiasticæ illius ævi studentibus magno esse posse usui, easque singulari non indignas studio habendas esse.
Huc accedit, quod nemo eorum qui hucusque de Isidoro scripserunt viri docti, vel quia ab eorum instituto
fuit alienum, vel aliam ob causam tanta diligentia, quantam res postulat, de ejus vita, scriptis et doctrina
egerit. Consentiet mecum qui perscrutatur quæ Tillemontius, Hist. eccl., vol. XV, p. 97 et 119; Dupinius.
Nov. auct. eccl. Bibl., vol. III, parte 11, p. 4-14; Fabricius, vol. X, p. 478; Ceillierius, Hist, auct. sacr.
-et eccl., vol. XIII, p. 600-640; Schrockhius, Hist. eccl., vol. XVII, p. 521-529; Richardus Simon,
Crit. commentat. N. T. hist., cap. 21, p. 307-314; Rosenmuellerus, Hist. interpr. LL. SS. P.
p. 180-215, et Heumannus, Diss. de Isid. Pel. ejusque epp., dixerunt, quæque alii aut paucis omnem de ejus
vita, scriptis et doctrina disquisitionem absolventes, aut de his rebus strictim agentes attulerunt.
Sed ne quis in hac commentatione magis quidpiam requirat quam ipse aut volui præstare aut potui, restat
ut de instituti ratione breviter disseram.
Quæ mihi tum ex ipsius Isidori, tum ex aliorum Patrum scriptis de illius vita innotuerunt, in prima exposui commentationis parte, neque hoc loco quidquam addendum aut retractandum est.
Secunda vero in parte de Isidori scriptis disserui. Itaque primum, deperditis ejusdem operibus accurate enumeratis, de epistolarum quæ superstites sunt dixi editionibus illarumque numero. Deinde Heumanni sententia,
plerasque specimina esse eloquentiæ, iis imitanda, quos haberet earum auctor artis dicendi discipulos, ita a
me, præeunte Schrœckhio, refutata est, ut lectorem quemque meis fauturum esse partibus confitear. Quæ tamen
refutatio, cum res facillima esset dijudicatu, non multum laboris habuit et difficultatis. Quo magis mirandum
est, quod Christianus Fredericus de Matthæi in admonitione de Isidoro Pelusiota (cf. Nov. ex Joan. Chry-
-sost. eclog. LII, p. xv), hæc scripsit verba: Plerasque istarum epistolarum fictas esse, dudum docuerunt viri
docti. Qua de re caute multoque melius judicavit in Historia sua ecclesiastica Weismannus hisce verbis:
Quod si tamen verum esset, quod ven. Heumannus existimat, scripsisse quidem hujusmodi epistolas Isidorum, sed eas re ipsa non misisse ad personas quibus inscriptæ sunt, maguo ad hæc scribenda privatim
animo opus non fuisset. (Vid. cit. diss. ubi multis et eruditis rationibus pro more hanc hypothesin exornat. Cf. Weism. Hist. eccl., vol. I, p. 471, ed. alt.) — Denique plurimas Isidori epistolas non ea forma
qua in editis excusæ sint exemplaribus, ab auctore scriplas esse, sed a monachis excerptas ad nostram usque
ætatem pervenisse, probare conati sumus. Qua tamen in re non omnino verum vidimus. Reperiuntur enim,
ut Reisigius meus me docuit, inter Isidori epistolas non solum quæ a monachis excerptæ, verum etiam quæ
ab eisdem interpolatæ sunt. Quamobrem quæ inter epistolas, quæ bis in exemplaribus typis expressæ inveniuntur, ab Isidoro profecta sit dijudicaturi, caveamus necesse est, ut ullam propterea genuinam esse statuamus, quoniam pluribus contineatur verbis. Hæc enim ab interpolatore aut glossatore possunt esse profecta.
Cujus sententiæ veritatem perspiciet haud dubie, qui Isidori litteras infra a me in medium prolatas attento
perlegerit animo. Etenim, ut idem ille Reisigius intellexit, in illa quæ est libri secundi epistola glossator addidit primum ut τὸ ἱερᾶσθαι explicaret, verba τὸν δοκοῦντα εἶναι πρεσβύτερον deinde perspicuitatis causa
pronomen αὐτόν ascripsit, idemque pro ἀντεπιστέλλω posuit simplicius deteriusque φήσαιμι • deinceps μισοπονήρου interpretandi causa scholiastarum more addidit καὶ φιλαγάθου, atque εἰκότως commutavit cum tκαίως. Glossa enim apud Hesychium et Suidam exstat: εἰκότως = δικαίως. Idem interpolator inculcarit
ἐστίν ante άξιος. Nam quod ad extremum pro εκτραγῳδῶν positum est έκκωμῳδῶν, videtur ex scripture
diversitate profectum esse; quæ autem admista dıò xal Vɛóç acer forsitan interpolatoris animus suapte
sponte videatur effudisse. In proximis epistolis autem a me allatis ex libro v, ep. 239, et ex iv, ep.
interpolata est prior additamento verborum perà tò □podnóůñvai· mutilatam alteram librarii errore in
μηδὲ καταδεξάμενος arguit seulentiarum ratio. Antea enim videtur positum fuisse οἱ δὲ μὴ διδαχθῆναι κατα
de¿áµevol. Denique quam commemoravi col. 49 epistolam 272 libri 1, eam putat Reisigius post illam quæ est
kibri 1, 303, scriptam esse; quare yɛypaya pro yɛypapaç ex miss. revocandum ducit.
Huic autem parti secundæ tres addidi appendices (a); quarum in prima inter complures Isidori epistolas,
(a) Ex bis primam et secundam, quia addenda erat catenarum recens editarum collatio, ad calcem epistolarum
amandavimus. EDIT. PATR.
col. 13–14page 3 of 3
PG 78:131. Σειρὰ ἑνὸς καὶ πεντήκοντα υπομνηματιστών εἰς τὴν Οκτάτευχον καὶ τὰ τῶν Βασιλειῶν, ἤδη πρῶτον τύποις ἐκδοθεῖσα, ἀξιώσει μὲν Γρηγορίου Αλεξάνδρου Γκίκα, ἐπιμελείᾳ δὲ Νικηφό
quæ et in editione Parisiensi excusæ, el a catenarum auctoribus prolatæ sunt, eo consilio instituta est coitatio, ut multas ejusdem epistolas a descriptoribus ad verbum non esse descriptas probaretur. Sunt autem
collatæ, quæ ad manus fuere, hæ Patrum Græcorum catene:
1. Σειρὰ ἑνὸς καὶ πεντήκοντα υπομνηματιστών εἰς τὴν Οκτάτευχον καὶ τὰ τῶν Βασιλειῶν, ἤδη
πρῶτον τύποις ἐκδοθεῖσα, ἀξιώσει μὲν Γρηγορίου Αλεξάνδρου Γκίκα, ἐπιμελείᾳ δὲ Νικηφό
çov. Vol. I, II. Lipsiæ 1772.
2. Expositio PP. Græcorum in Psalmos Balthasare Corderio concinnata. Antuerp. 1643.
3. Catena Græcorum PP. in beatum Job collectore Niceta, in lucem edita opera et studio Patricii Junii.
Lond. 1537.
4. Symbolæ Græcorum PP. in Matthæum collatæ a Balthasare Corderio et Petro Possino. Tolos. 1646.
Vol. I, II.
5. Catena PP. Græcorum in S. Joannem in lucem edita a Balth. Corderio. Antuerp. 1630.
6. Cotelerii Monumenta Ecclesiæ Græcæ.
Conferentibus autem nobis quas primo et quarto loco numeruvimus Patrum catenas, occurrebant fragmerta
ab illarum auctoribus Isidoro nostro ascripta, quæ, cum diu multumque in epistolarum hujus viri editionibus
frustra quæsiverim, typis exprimenda curavimus. Etsi equidem non affirmaverim ne unum quidem inter omnia hæc fragmenta neque in Isidori epistolis, neque apud alium scriptorem reperiri, tamen cum illius scripta
attento perlegerim animo identidem, neque in ipsis fragmentis quod ejusdem cogitandi aut scribendi rationi
repugnet invenerim, liceat mihi omnia ea ab Isidoro profecta esse tandiu contendere, dum meliora non édoclus sum a quoquam. In secunda vero hujus partis appendice enumeravi catenas Patrumque dictorum syllogas sive eclogas, quiæ nondum editæ in bibliothecis asservantur, in quibusque Isidori exstant aut epistolæ,
aut epistolarum fragmenta. — In tertia denique, quæ mihi de epistolarum innotuerunt codicibus exposui, et
occasione data p. 143 scripturæ diversitatem e codice Gudiano, quem summa doctissimi Eberti mihi concessit
liberalitas, diligenter adnotavi.
Tertia autem commentationis pars, in qua de Isidori agitur doctrina, in tria apte dividi potuit capita. In
primo enim, quid ille de gravissimis dogmatibus senserit, declaratum est, ita quidem, ut primum quid de ſontibus religionis Christianæ, quid deinde de Deo, tum quid de consiliis et institutis divinis, quæ ad hominum salutem per Jesum Christum reparandam spectant, quid denique de rebus futuris statuerit ille, traditum sit.
De quibus omnibus ejus sententiam accurate quidem exposuimus, atque gravissima ejusdem de quovis dogmate
dicta in notis typis exprimenda curavimus; sed ne nimis longa omnis hæc fieret disquisitio, neque judicium
adjectum, neque instituta est cum placitis, quæ aliis ejusdem ævi Patribus accepta fuerunt, comparatio.
In secundo vero hujus partis capite diximus de Isidoro apologeta; itaque ejusdem contra ethnicos, Judæos ét
hæreticos disputandi ratio paucis declarata est. In tertio denique de Isidoro egimus librorum sacrorum
interprete, alque pluribus probare conati sumus exemplis, eum neque omnino spernendum, uti Croius
censuerunt et Heumannus, neque dignum esse laudibus quibus a Dupinio, Simone et Rosenmuellero exornatur.
~
Sed si quis forte me reprehendat, quod ethica, quæ dedit ille præcepta, omnino neglexerim, is intelligat velim me separatim quidem de his non egisse, sed in unaquaque commentationis parte, quæ ad morum pertineant doctrinam, recurrere Isidori placita. Quo accedit, ut qui hæc in systema velit redigere, omnem haud dubie perditurus sit operam, oum Isidorus, pro consilii ratione mox hanc virtutem, mox illam, mox complures
primarias esse docuerit. Cæterum multa quæ huc spectant attulit Neander V. V. in libro de Joanne Chrysostomo, opere non minus quam veteris illius viri cognominis aureo.
Tantum igitur restat, ut de scripturæ diversitate, quæ, ubi Græca Isidori verba a nobis allata sunt, diligenter adnotata est, pauca dicamus. Quam cod. Bav. scripturam notavimus, ea ex editione Rittershusiana
(cf. p. 37) repetita est. Reliqua ex Petri Possini Collationibus Isidorianis (cf. p. 39 et p. 40) deprompta
sunt; quæ novam harum epistolarum editionem curanti maximæ haud dubie erunt utilitati. Recte enim ille in
præfatione, Corriguntur, inquit, ex his menda innumerabilia, veri non antea introspecti aperiuntur sensus auctoris, nodi perplexissimi extricantur, multa casu omissa et ad sententiam necessaria supplentur.
Quæ cum ita sint, ut aliquis Isidori epistolus denuo edendi suscipiat munus, optandum est, quo, si hæc mea
scriptio aliquid laudis consequetur, ipse fungar lubentissime.
Scriptum Balis mense Februario MDCCCXXV.
Continue reading PG 78: Pars Prima - Vita S. Isidori →≣ entire volume