col. 9–10page 1 of 3
PG 81:9τῶν προφητῶν, καὶ Ἡσαΐου καὶ Δανιήλ ἔχων (α) ἐν παραθέσεσιν τὰς τῶν δυσχερεστέρων ἑρμηνείας. Ἔστι μὲν ἀρχαῖον τοῦτο τοῖς θεοφόροις τὴ σπούδασμα. Οὗτοι μόνον τῶν ἐν αὐτῇ βασιλευσάντων μέμνηνται. Κεφάλαια Διαβολὴ τοῦ αἰσθητοῦ Ἰσραήλ, ὅτι πρότερον εὐσεβῶν, ὕστερον οὐ μόνον ἐν τοῖς εἰδώλοις, ἀλλὰ καὶ τοῦ Χριστοῦ τὴν βασιλείαν ἠρνήσαντο, καὶ ἀπειλὴ κατ' αὐτῶν, ὅσα παιδεύεσθαι μέλλουσιν. Ο Ἱερεμίας αἰχμαλωτισθέντος τοῦ λαοῦ καὶ ὄντος ἐν Βαβυλῶνι θρηνεῖ τὴν πόλιν, καὶ τὴν χώραν, καὶ τὸν λαὸν ἐπὶ τοῖς συμβεβηκόσιν. Καὶ θρηνεῖ περικοπάς τινας καὶ διαστολὰς περιγράφων, ἀρχομένας ἑξῆς ἀπὸ τῶν παρ' Εβραίοις στοιχείων, καὶ μετὰ τὸ τελέσαι τὸν ἐφ' ἑκάστου στοιχείου θρήνον, καὶ ἐπὶ πᾶσι τὸν ἀπὸ τοῦ θαῦ ἀρχόμενον, ὅπερ ἐστὶν παρ᾽ Εβραίοις γράμμα, επανέρχεται ἐπὶ τὸBENEVOLO LECTORI, JOANNES LUDOVICUS SCHULZE.
Missis jam illis quæ de universi operis dispositione ex Præfatione ad tomum primum hujus
editionis constare arbitramur, iis unice inhærebimus, quæ juvabunt lectores, ut judicare
possint, tum, in quo litterarum genere hic tomus præcipue versetur, tum, quibus præcipue
subsidiis usi simus.
Primum locum in hoc volumine tenet Commentarius in Canticum canticorum, qui ex priori editionis Sirmondianæ tomo reliquus erat. Huic accesserunt omnes illi libri, quos Sirmondus altero
editionis suæ volumine complexus erat: nimirum Commentarii in Isaiam, Jeremiam (librum Baruchi
etiam ac Threnos Jeremiæ), Ezechielem, Danielem et duodecim Prophetas, quos minores dicunt.
Argumenti dignitas et præstantia his Theodoreti Commentariis gratiam conciliabunt apud omnes qui
Scripturæ sacræ lectionem, ut par est, in deliciis habent, et de sensu locorum quæ difficultatibus premuntur, solliciti sunt. Imo laudem illis non denegabunt, qui noverint, scriptorem nostrum iis omnibus
præsidiis, quæ sacrarum Litterarum interpretem adjuvant, pro temporis sui ratione egregie munitum, et, quod in hac causa omnino non ignorari debet, ab allegorico et mystico interpretandi genere,
quod multis Patrum adeo placuit, alieniorem fuisse. Quæ ad historiam librorum quos hic tomus coinplectitur, pertinent, jam non attingimus, quia de hoc argumento, et imprimis de rationibus quæ ad
Commentarios in Canticum canticorum Theodoreto vindicandos valent, supra jam disputavimus, cum
de ejus vita et scriptis ageremus.
De codicibus mss. imprimis dicendum erit, quorum auxilio ad hunc tomum prelis parandum uti licuit,
ad quos itaque se referunt litteræ A, B, et F, in scholiis passim obviæ. Quinque sunt illf, scilicet
Bavaricus unus et Coislinianus, cum Florentino et duobus Augustanis, quorum untad expositionem Cantici canticorum pertinet, alter textum Græcum librorum propheticorum exhibet. Is quem postremo
loco nominavimus, adeo utilitate sua et præstantia se commendat, ut pleniorem ejus recensionem nec
ab hoc loco alienam, nec æquis harum rerum arbitris ingratam fore existimemus. Est membranaceus,
in-4, satis nitide sæculo 1x vel x scriptus, et bonæ omnino notæ. Initium ejus faciunt duo folia, quæ
partem constituisse videntur libri ecclesiastici, quem Lectionarium vocabant veteres. Similis argumenti
sunt duo ultima codicis folia: de his autem laciniis codici Augustano, ut in compingendis antiquiotibus mss. fieri solebat, assutis, aptior deinde erit dicendi locus. Folium tertium cum duobus sequentibus pertinet ad finem proœmii Theodoreti in duodecim Prophetas minores, el ad ejusdem argumentum
in Oseam, qui primum in hoc codice tenet locum. Ex his nonnulla ad usus nostros transferre licuit
pag. 1306-1312. Folio sexto et quatuor proximis sequitur 'Houx lou πpеσбTεpoυ 'lepoσolůμwv atixed,
τῶν 15' προφητῶν, καὶ Ἡσαΐου καὶ Δανιήλ (seul ad Danielem nihil ex llesychio in codice legitur) ἔχων
(α) ἐν παραθέσεσιν τὰς τῶν δυσχερεστέρων ἑρμηνείας. Incipit, Ἔστι μὲν ἀρχαῖον τοῦτο τοῖς θεοφόροις τὴ
σπούδασμα. Desinit in verbis, Οὗτοι μόνον τῶν ἐν αὐτῇ βασιλευσάντων μέμνηνται. Sequuntur Κεφάλαια
“Asŋè zpochzov, quorum viginti in hoc codice recensentur. Hæc demum excipit textus prophetæ
Oseæ. Proximum locum tenet Joel, cujus decem sunt xepálata. Amosi, qui sequitur, 17 sunt
xɛçálata; Obadiæ tria, Jonæ quatuor, Michææ tredecim, Nahumi quatuor, Habacuci pariter quatuor,
Sophoniæ septem, Aggæi quinque, Zachariæ triginta duo, Malachiæ denique decem. Singulorum prophetarum textui nonnulla de nomine et de rebus ad prophetam pertinentibus subjiciuntur, quorum
comparationem cum illis quæ ex codice quodam Florentino ad nos delata sunt, instituimus. Minores,
quos dicunt, Prophetas, in codice Augustano excipiunt majores. Isaiæ post recensionen 88 xɛpaAziwv præmittitur Theodoreti argumentum in Isaiam, cui in codice Florentino hæc pauca subjunguntur,
Διαβολὴ τοῦ αἰσθητοῦ Ἰσραήλ, ὅτι πρότερον εὐσεβῶν, ὕστερον οὐ μόνον ἐν τοῖς εἰδώλοις, ἀλλὰ καὶ τοῦ
Χριστοῦ τὴν βασιλείαν ἠρνήσαντο, καὶ ἀπειλὴ κατ' αὐτῶν, ὅσα παιδεύεσθαι μέλλουσιν. Isaiam in codice
Augustano sequitur Jeremias una cum libro Baruchi, Threnis et epistola Jeremiæ, omisso xepalaiwv
indice. Liber Baruchi in codice inscribitur 'spaulas Bapoúx. Threnis, qui titulum habent Bapoùy,
præmittitur inscriptio: Ο Ἱερεμίας αἰχμαλωτισθέντος τοῦ λαοῦ καὶ ὄντος ἐν Βαβυλῶνι θρηνεῖ τὴν πόλιν,
καὶ τὴν χώραν, καὶ τὸν λαὸν ἐπὶ τοῖς συμβεβηκόσιν. Καὶ θρηνεῖ περικοπάς τινας καὶ διαστολὰς περιγρά
φων, ἀρχομένας ἑξῆς ἀπὸ τῶν παρ' Εβραίοις στοιχείων, καὶ μετὰ τὸ τελέσαι τὸν ἐφ' ἑκάστου στοιχείου
θρήνον, καὶ ἐπὶ πᾶσι τὸν ἀπὸ τοῦ θαῦ ἀρχόμενον, ὅπερ ἐστὶν παρ᾽ Εβραίοις γράμμα, επανέρχεται ἐπὶ τὸ
Patrol. Gr. LXXXI.
col. 11–12page 2 of 3
PG 81:11Αλις καὶ πάλιν θρηνεῖ. Καὶ τοῦτο ποιεῖ τετράκις τὰ εἴκοσι καὶ δύο στοιχεῖα ἐπεξιών. "Ησαν δὲ κατὰ τοῦτον τὸν καιρὸν καὶ ψευδοπροφῆται, τῶν προλεγομένων Ιωάννου ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως ἐκ τοῦ εἰς Σουτάννα» λόγος ᾿Αγωνιζέσθω οὖν, κ. τ. λ. φυλάττεται ἀκεραία καὶ ἀβλαβὴς ἡ ψυχή. τῆς Πεντηκοσ.J.LUD. SCHULZII
Αλις καὶ πάλιν θρηνεῖ. Καὶ τοῦτο ποιεῖ τετράκις τὰ εἴκοσι καὶ δύο στοιχεῖα ἐπεξιών. Textum Ezechielis
præcedit particula argumenti a Theodoreto scripti, cui aliud subjicitur, inscriptum Пoluxpoviou, quod
incipit, "Ησαν δὲ κατὰ τοῦτον τὸν καιρὸν καὶ ψευδοπροφῆται, desinit autem in verbis τῶν προλεγομένων
Thy aλhetav. Textum Ezechielis sequitur fragmentum homiliæ Chrysostomi de Susanna, quod inscribitur Ιωάννου ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως ἐκ τοῦ εἰς Σουτάννα» λόγος (ita). Incipit, ᾿Αγωνιζέσθω
οὖν, κ. τ. λ. Desinit in verbis φυλάττεται ἀκεραία καὶ ἀβλαβὴς ἡ ψυχή. Proximum locum tenet historia
Susannæ, quæ inscribitur Aavifà. Hanc excipit liber Danielis, cui hymnus trium puerorum, cap. I,
25-90, inseritur, plane ut in codice il!o quo usus est Noster. Capiti primo Danielis ascriptum est “Opaiç ß', secundo “Opaciç y', ita deinceps continuato visionum numero usque ad caput decimum, a quo
incipit visio undęcima, ad quam relata est pars capitis undecimi usque ad versiculum vicesimum quartum, ubi explicit codex prophetarum. In fine ejus subjuncta sunt duo ista folia, quæ, ut jam diximus,
similis sunt argumenti cum illis quæ initium codicis constituunt, ita ut de his quatuor pagellis nunc
conjunctim dicere possimus. Disjecta quidem et lacera sunt membra; digna tamen erant, quæ buic
codici adjungerentur, sicque ab interitu vindicarentur. Exhibent particulas quasdam textus Græci N. T.
et lectiones nonnullas notatu dignas suppeditant, quibus jam non immoramur cum ab hoc loco sint
alienæ. Initium folii primi incidit in Matth. xxv, 43, et progreditur usque ad cap. xxvi, 2. Hæc excipit
pericopa ex Joan. xi, 17-26. Folium tertium incipit a verbis illis Joan. xiv, 46, Ilapáxìŋtov dwoes
úμiv, el pergit usque ad versiculum vicesimum primum. Deinde sequitur pericopa ex Joan. xvi, 1-13,
quam alia excipit ex Joan. xiv, 27, 28. Ultimi denique folii initium incidit in verba 'AMÀ' ësɩ tò çŵç tñS
wñs. Hæc excipit pericopa ex Matth. xvin, 10-20, quæ inscribitur, Tỷ ¿naúpiov tñs ▼ èx xã Mat.
Finem facit sectio ex Matth. v, 42-48 desumpta, cui titulus præmittitur Σd66arov xpŵtov µetā
τῆς Πεντηκοσ.
$
Ex his intelligent lectores, magnam esse codicis illius præstantiam, cumque usibus nostris fuisse
maxime accommodatum. Sæpissime illum cum emendatiori lectione quam Noster in Commentariis
suis sequitur, consentientem vidimus. Passim quoque rariores lectiones exhibet, quas ex scholiis huic
editioni adjectis in usus suos facile transferent, qui textui interpretum Græcorum ad artis criticæ
præcepta emendando operam navant. Breviores nunc erimus in recensendis codicibus reliquis. Augustanus alter, de quo supra diximus, est chartaceus, in-4, ab antiquiori descriptus, complectens
Theodoreti Commentarium in Canticum canticorum, una cum interpretatione Maximi, Nili et Pselli.
Liber iste mss. utiliter comparari potuit cum editione Sirmondiana, imo etiam cum Latina horum: Comanentariorum interpretatione, quam Petr. Franc. Zinus Venetiis a. 1573, in 4, typis excudi curavit.
Codex Bavaricus est chartaceus, in folio, eleganter scriptus, integros complectens Theodoreti in Jeremiam (Barucbum quoque ac Threnos), Ezechielem et Danielem Commentarios. Capitum quidem et
versiculorum nullam habet distinctionem, divisus autem est in aliquot tomos, plane ut codices illi
quibus Sirmondus usus est. Tomus seu sectio prior Commentarii in Jeremiam exhibet catenam in
hunc prophetam ex Chrysostomi, Origenis et Theodoreti scriptis congestam, reliqui autem omnes ad
Nostrum unice pertinent. Præstantissimo huic codici, qui ad maximam hujus voluminis partem utiliter
adhiberi potuit, plurimas debemus textus emendationes. Haud minorem utilitatem nobis præstitit codex
ille Coislinianus, nunc San-Germanensis, quem dignis laudibus exornavit Montfauconius, tum in Bibliotheca Coislin., p. 303, tum in Bibliotheca bibliothecarum mss., vol. II, p. 1061. Est membranaceus, octingentorum annorum, et complectitur Theodoreti Commentarium in duodecim Prophetas
minores. Studia nostra hac in re liberalissime adjuvit rev. El. Stoeherus, qui eximium illum codicem
cum editione Sirmondiana comparare a se haud alienum putavit.
Hæc de codicibus mss. huic tomo refingendo adhibitis dicenda erant. Utinam licuisset nobis Commentarios Theodoreti in Isaiam integritati suæ, si qua ejus spes superest, omni ex parte restituere!
In hac veluti summa votorum nostrorum quid a nobis præstitum sit, paucis nunc dicendum erit, ut
appareat lectoribus, nihil non fuisse tentatum, studiisque nostris non defuisse propensam voluntatem
virorum venerandorum, quorum nutu et auctoritate bibliopolium Orphanotrophei comparandis subsidiis quæ hanc editionem ornare possint, omni modo prospexit. Exstant quidem in celeberrimis, Italiæ
imprimis et Galliæ, bibliothecis, codices mss. qui magnificum præ se ferunt titulum operis Theodoreti in Isaiam, sed, ut faltax haud raro est titulorum invitatio, ita quoque incertum est, num in
omnibus illis mss. quidquam præter ea quæ jam edita sunt, inveniatur. Ne tamen nostrum desiderari
posset studium, omnem dedimus operam, ut de indole mss. codicum, quos Montfauconius tum in
Bibliotheca Coistiniana, tum in Bibliotheca bibliothecarum mss. nova, paucis recensuit, plenius judicandi, et ex bis fontibus, si quis eorum daretur usus, hauriendi nobis contingeret facultas. Hunc in
finem clarissimorum inter exteros virorum imploravimus auxilia, quæ etiam non defuerunt, auctoritate
sua nos adjuvante illustri Schlægero, cui unice debemus quidquid in hoc negotio sive tentari sive
præstari potuit. Non difficiles se præbuerunt cel. Paciaudi, cl. Bottari aliique magni nominis viri.
col. 13–14page 3 of 3
quorum curæ et studio instructissimæ, in Italia imprimis, bibliothecæ commissæ sunt. Effectum est
quoque humanissimi Paciaudii opera, ut indices omnium ad Theodoretum pertinentium mss. Vati
canæ, Vallicellianæ, Barberinianæ (in qua exstat Theodoreti expositio in Isaiam prophetam, nec non
ejusdem aliorumque commentaria in Isaiam) et Parisiensium bibliothecarum, usibus nostris conce
derentur, imo ut eminentissimus cardinalis Chigi bibliothecam suam, quam morunt omnes, supra
laudes nostras positam, et splendido mss. apparatu ornatam esse, amplificandis studiis nostris omni
tempore patere indulgeret. Quæ cum ita essent, quis non uberrimam exspectasset messem? Tanta
vero fuit impedimentorum, quæ nobis se objecerunt, moles, ut eluctari nondum licuerit. Dolebunt
nobiscum, qui litteris bene cupiunt, adeo hoc tempore negligi Græcarum litterarum studium, ut vix
inveniri possit, qui perlustrandis codicibus antea dictis, iisque cum editione Sirmondiana comparandis
satis sit aptus. Hanc imprimis difficultatem impedivisse, quominus hactenus ex codicibus istis multa
in usus nostros derivari potuerint, probant litteræ in hac causa scriptæ, quæ omnes id unice urgent,
mittendos esse in hanc segetem qui colligendis fructibus istis sint idonei. Spem autem nondum abje
cimus, fore ut ex præstantissimis Italiæ bibliothecis, imprimis Chiggia, quædam ad usus nostros
transferantur. Quæ si ex voto nostre obtingant, tomo ultimo inserentur, cui etiam accedent, quæ
forte ex Procopio aliisque scriptoribus, quos obtemporis angustiam excutere nondum Hcuit, in hanc rem
aſſerri poterunt. Interea, donec aliquando hic fetus auctior prodeat, lectorum usibus inservient iNx
quæ nunc dare potuimus, quæque nisi einendatiora, saltem pleniora esse videbuntur illis, quorum
copiam Sirmondus nobis fecerat. Vidimus enim, non adeo lacunis et biatibus plenos esse hos in
Isaiam Commentarios, ut multi vel ideo putarunt, quia rarius versiculorum expressus erat numerus.
Instituta cum textu prophetico comparatione intelleximus, Commentarios istos passim totum com
plecti dicendorum ambitum, et longe plura loca attingere, quam quæ numeris indicata erant. Non
dubitavimus itaque numeros versiculorum, ad quos simul pertinet Commentarius, uncinis inclusos
versioni Latinæ apponere, exemplum imitantes, quod Sirmondus in Commentariis ad reliquos libros
propheticos, etsi rarius, præiverat. Ita factum est, ut plenior nunc appareat interpretatio Isaise, multis
que adeo locis speciem perpetui, ut aiunt, commentarii referat. Sed cum nondum lectoribus satis
prospectum esse putaremus, in eo etiam elaboravimus, ut loca textus prophetici a Theodoreto non
expressa, aliunde, si fieri posset, ex ipso supplerentur. Ex universo itaque opere colligenda, et suo
loco scholiis inserenda fuerunt loca hie et ibi a Nostro allegata, ut lectoribus constaret, quas lectiones
secutus sit in locis istis, quorum sensum quidem illustravit, verba autem non expressit. Eadem opera
reliquis etiam libris, quos hic tomus complectitur, præstanda fuit. Quod reliquum est, pauca in Com
mentariis ad Isaiæ caput primum et decimum tertium deprehendimus, quæ cum Eusebii Cæsariensis
interpretatione sunt eadem. Horum vero nonnulla respondent iis quæ Basilto solent tribui. Ultimo
denique loco monendam est, duplicem capitis numerum inde a vicesimo sexto capite Jeremiæ in hac
editione esse expressum, quia interpretes Græci ab Hebraico capitum ordine, quem, Noster tenuit, disces
serunt. Adeat, qui velit, scholion 19, p. 523.
Præfandi finem facere non possumus, priusquam lectoribus constet, ex voto nostro accidisse, ut
vir vener. Jo. Aug. Nosselt, sacrarum Litterarum doctor, collega conjunctissimus, in laboris societatem
vemiret, et curam in se susciperet tomi tertii prelis parandi, cujus pars haud exigua typis jam est
exscripta. Multa fuerunt quæ hoc consilium nobis magnopere commendarunt. Etsi enim nulla hactenus
prelis injecta sit mora, tamen, cum incerta sit rerum humanarum facies, et hoc imprimis laborum
geus longius temporis spatium, multumque otii, quo sane non abundamus, desiderare videretur,
opportune factum est ut parte aliqua laboris levaremur. Si Deus vitam viresque dederit, tomum
quartum una cuin ultimo, dum tertius typis exscribitur, prelis parabimus. His vero laboribus ut sum
mum Numen gratia sua adsit, eosque in sui nominis gloriam multorumque utilitatem cedere jubcat
feliciter, Deum T. O. M. rogamus supplices.
Dab. Halæ in Academia Fridericiana ipsis Kalendis Maii clɔlɔCCLXX.