Quæ in hoc quarto Operum Theodoreti tomo contineantur, quæque in illo prelis parando a nobis præstita sint, paucis exponemus. Ea omnia quæ Sirmondus tomo editionis suæ quarto complexus est, maximamque partem eorum quæ Appendicis nomine subjunxit, imo Epistolas Theodoreti, quæ omnes ex tomo tertio reliquæ erant, hoc unicum editionis nostræ volumen comprehendit. Suo itaque ordine se excipiunt tres Dialogi lectu dignissimi, qui communi nomine inscribuntur 'Epavisths, Hot Holúpopyoç. Hæreticarum fabularum compendium, quod quinque absolvitur libris; De Providentia orationes x præ-. stantissima; Græcarum denique affectionum Gurationis libri s. disputationes xu, quibus perenne nomini suo decus paravit Scriptor venustissimus. Ex Appendice subjungitur Libellus ad Sporacium, seriptus contra Nestorium. Sequuntur librorum XXVII adversus varias propositiones argumenta, ex Phɔtii cod. xlvi. Finem hujus tomi faciunt Epistolæ Theodoreti. Non erit quod multis demonstremus libros, quorum indicem jam dedimus, plurimum commendandos esse ob argumenti dignitatem, eruditionis copiam et styli elegantiam. Duobus illis, quos primo loco nomi navimus, carere non potest quisquis ad solidiorem cognitionem tum disciplinæ tum historiæ sacræ aspi rat. Tertium si quis legat et non admiretur, in arte bene et ornate dicendi plane hospes sit necesse est tantam esse novimus Orationum de Providentia venustatem. Quartus denique qui evangelicæ veritatis cum gentilium philosophia comparatæ præstantiam tuetur, tum ab illis qui sanctioris fidei nostræ vindiciis justum statuunt pretium, tum ab elegantiorum litterarum dignis æstimatoribus merito summa laude con decoratur est enim apprime utilis, sive ad sanctissimæ fidei nostræ dogmata, sive ad antiquiorum philo. sophorum placita respexeris. Non est itaque quod miremur sæpius olim hos quatuor libros seorsim fuisse typis exscriptos. His antiquioribus editionibus ad fidem codicum evulgatis, quantum fieri potuit, usi sumus, imprimis ubi manuscriptis nos destitui vidimus. Liberaliter editiones rariores nobiscum com municarunt amici, quibus publice gratum non profiteri animum omnino nefas esset. Quæ ad tres dialogos in scholiis nostris observavimus, maxima ex parte desumpta sunt ex editionibus Græcis, quæ Romæ ann. 1547, apud Stephanum Nicolinum Sabiensem in-4, et Lipsiæ ann. 1591, impensis Valentini Vogelini in-8, prodierunt. Latinam quoque Victorini Strigelii versionem sæculo xvi sæpius repe titam, in consilium vocavimus, si lectiones Sirmondianæ a textu editionum Græcarum diversæ erant, aut Eranistæ et Orthodoxi nomina permutata esse videbantur. Nec omittendum esse duximus loca Patrum in fine uniuscujusque dialogi magno numero allata diligentius excutere, quæ a nostris lectionibus aliena essent in scholiis monere, et Sirmondianas lectiones passim emendare, ut pag. 49 et alibi. Hæc cum age remus, haud raro in loca Patrum incidimus, quæ emendatione adhuc opus habent, et ex Nostro feliciter restitui possunt, etsi probatissimis plerumque usi simus editionibus, quas in scholiis commemorare haud negleximus. Quæ ex Ambrosio in his dialogis a Theodoreto allata sunt, haud raro aliter in Græco sonant, et mitiorem sensum fundunt, quam in textu Latino. Hinc suspicio oritur, Nostrum in codice suo Ambro siano non easdem habuisse lectiones, quas nunc in excusis Ambrosii libris habemus. Ista vero conjectura tantum apud nos non valuit, ut abripi nos pateremur, his in locis textuin Latinum Ambrosii, quem edi tioni Benedictinorum exactissime respondere vidimus, ex Græco refingere, ne idem committeremus vitium, in quod illi inciderunt qui textum ex interpretatione aliqua restituere temerario ausu aggressi sunt. Ad libros Hæreticarum fabularum varietatem lectionis congessimus ex editione mere Græca, quæ Romæ ann. 1547, in-4, prodiit. Operæ quoque pretium esse duximus Scriptorem nostrum cum Eusebio. Irenæco
et Epiphanio comparare, et quæ a Petavio, Massueto, Grabio, Cotelerio aliisque jam utiliter observata erant, in usus nostros convertere. Prolixiora inde enata sunt scholia, et non dubitavimus passim a lectione edi tionis Sirmondianæ deflectere, ut pag. 354, et alibi. Textum Græcum præstantissimarum de' Providentia orationum comparavimus-cum editione mere Græca Parisiis ann. 1569, in-8, typis exscripta, et in subsidium vocavimus interpretationem Latinam Rodolphi Gualtheri, quæ ibid. ann. 1571, in-8, prodiit. Utriusque editionis copiam nobis fecit Rev. Schmidt, sa crorum apud Dobrizenses antistes, cui publice agendæ sunt gratiæ. Sirmondi textum passim integritati suæ restituere licuit, supplendo quæ omissa, corrigendo quæ minus recte expressa erant, ut pag. 527. Cum ad duodecim libros De curandis Græcorum affectionibus veniremus (a), haud negligendæ fuerunt Fulvii Ursini emendationes-ex antiquis. potissimum libris collectæ, quas Garnerius exhibuit in Auctarið suo, pag. 393–456. His Ursini Colleetaneis sic usi sumus, ut quæ notatu digniora sunt in scholiis nostris, littera U præmissa, paucis complecteremur. His accesserunt varize lettiones e duobus codicibus Floren tinis desumptæ. Sylburgii editione, quæ Heidelbergæ ann. 1592, in-fol., prodiit, frui demam licuit, cum tres priores libri jam typis exscripti essent. Constitueramus quidem ea quæ ad hos libros reliqua sunt, hoc loco supplere; sed ob temporis et loci angustiam consilium illud mutavimus. Aptior his aliisque Supple mentis locus erit in tomo quinto. Quæ de Appendice dicenda essent, jam monuimus, pag. 1041. De ordine autem, quo Epistolæ Theodo reti in hoc volumine dispositæ sunt, dicet V. V. Jo. Aug. Noesselt, cui plurimas debemus gratias pro eximio studio quod in adornando tomo tertio posuit, cujus partem Epistolæ illæ constituebant. Quod reli quum est Deum T. O. M. precamur, ut hos labores in sui nominis gloriam cedere jubeat. Dab. Halæ in acad. Frid. d. xx Mãïi, A. R. S. MDCCLXXII. In recensendo textu Epistolarum Theodoreti, quæ sunt in hunc tomum e tertio Sirmondiano translatæ, ptimum adhibuimus lectiones eas, quas ipse Sirmondus e codice Neapolitano acceperat; porro cum quam plurimæ epistolæ sive Theodoreti sive aliorum, etiam alibi, sive Græce sive Latine versæ, ut in concilio rum corporibus, in Operibus Marii Mercatoris, in Baronii Annalibus, exstent, harum quoque editionum diversitatem diligenter contulimus; denique beneficio illustris viri, Ad. Franc. KoHarii, obtinuimus e bibliotheca Cæsarea Vindobonensi exemplum accurate descriptum epistolæ Theodoreti ad Joannem Germaniciæ episcopum (cui locum 147 dedimus) alteriusque ad Euphratesiæ monachos (n. 151), quam ad edendum Trustra Garnerius expetierat; ubi contigit ut homo Græcus, cui describenda tradita esset epistola, in percurrendo codice etiam aliis ex epistolis discrepantes lectiones, quanquam paucas, excerperet, quas omnes Vindobonenses appellare solemus. De Auctario Garnerii, cujus ordinem secuti sumus in epistolis Sirmondianæ editioni adjectis, textum multis inquinatum vitiis, versionemque Latinam castigavimus; ubi Græca perierant, exhibuimus veterem Latinam interpretationem. Neque tamen placuit illas addere epistolas Theodoreti, quæ in celeberrimo Synodico Irenæi servatæ fuerunt; nam illud ipsum vidi repetitum `esse a 'Garnerio in dissertatione quinta Auctarii de Theodoreti et Orientalium causa, cujus, ex editione Mansiana locupletandæ repetendæque tomo quinto operum Theodoreti, spem fecit Schulzius V. V., in quo volumine repetentur etiam commentarii, quibus Garneriųs omnes fere Thco doreti epistolas a se Sirmondoque editas illustravit. (a) Egregii hujus operis recensionem adhibuimus quam doctissimus Anglus Thomas Gaisford Oxonii anno 1839 edendam curavit. EDIT. PATR.