col. 13–14page 1 of 3
Gentiani Herveti Dialogorum Hæreticarumque fabularum interpretis, ad Marcellum Cervinum S. Crucis
cardinalem, in concilio legatum.
Inter cæteros Græcos scriptores, qui præclara ingenii sui monimenta in omni disciplinarum genere
litteris mandavere, Theodoretus Cyrensis episcopus, si non primum, certe inter primos locum obtinet.
Cum autem plurima scripserit, quorum nonnulla in linguam Latinam jam pridem traducta sunt, ego
quidem Eranisten, seu Polymorphum, quo adversus sui temporis hæreticos depugnat, nulli esse eorum
postponendum existimo. Liber quoque, quem De improbis hæreticorum fabulis et ecclesiasticis doctrinis
inscripsit, est ejusmodi, ut vel post Irenæum, Epiphanium et Augustinum, qui præclare de hæresibus
scripserunt, sit lectu omnium dignissimus. Decreta vero ecclesiastica aperte ostendit, eorum quæ hodie a
Catholicis et orthodoxis observantur, fuisse perpetuam et a Christo et apostolis per manus acceptam tra
ditionem. Hoc ergo pulcherrimum opus Theodoreti, quod bonæ memoriæ cardinalis Ardingellus paucis
abhinc mensibus in lucem Græce edendum curaverat, cum tuo hortatu in linguam Latinam vertissem,
et in lucem edere statuissem, et apud me quærerem, cujusnam potissimum auspiciis in doctorum manus
exiret, tu unus mihi occurristi, qui cum suscipiendi hujus muneris causam dederis, id quoque jam per
fectum omnium optime possís et velis defendere. Quod quidem eo te lubentius facturum mihi persuadeo,
quod, cum præclara doctorum hominum monimenta late propagari, et a carcere ac tenebris vindicari
magnopere cupias, et ut fiat quoad ejus a te fieri potest allabores, Theodoretum certe, propter insignem
ejus doctrinam et eloquentiam, semper singulariter dilexeris, honestaris et summis laudibus ornaris.
Vale. MDXLVII.
Nicolai Majorani qui sermones de Providentia Græce primus edidit, ad Nic. Rodulphum cardinalem.
Cum Vaticanæ bibliothecæ curam Pontificis Maximi jussu recepissem, nihil mihi potius fuit, quam ut
libros superiorum temporum culpa negligentius habitos ad certum ordinem revocarem. Quod cum accura
tius facerem, Theodoreti librum De Providentia Dei forte reperi, quem cum hominis ad eum diem ne de
nomine quidem mihi noti cognoscendi causa perlegissem, eo dicendi genere orationisque elegantia, eo
dispositionis ordine, ea argumentorum subtilitate et sententiarum gravitate ac copia scriptum inveni, ut
ejus lectione, his præsertim temporibus, Christianarum litterarum amatores fraudare nefas putaverim,
etsi unicum tantum exstaret exemplar, idque a situ et antiquitate adeo confectum, ut plurimis in locis
legi vix posset. Cumque me accingerem, ut quamprimum quam integerrimus is auctor in lucem prodiret,
id etiam curavi, ut sub tuo nomine ederetur, qui et litterarum scientia, et pietate reliquisque virtutibus
præstares. Huc accedit tuorum erga me meritorum magnitudo, qui per viginti fere annos omnibus officijs
me ornare, omni humanitate complecti non destitisti. Romæ MDXLV, xv Kalend, Julii,
Rodulphi Gualteri sermonum de Providentia interpretis, ad Joachinum Vadianum,
Theodoreti orationes De Providentia Latinitate per nos donatas, tuo potissimum nomini dedicare visum
est, ut ad te rediret quod abs te profectum est. Tu enim nunquam antehac nobis visas, cum ex Italia
Romæ nuper impressas accepisses, præceptori nostro transmisisti: qui easdem mihi obtulit, petens ut
per me Latine loqui discerent, quæ hactenus Græcis tantum auribus intellectæ fuerant. Atque utinam hic
mihi ea adfuisset verborum vis, quæ fecundissimi scriptoris eloquentiam exprimere potuisset! Has tam
diu amissas, cumque tineis et blattis bellum gerentes, Dei providentia tam pie ab illo asserta inventas,
doctissimi viri Nicolai Majorani, Vaticanæ vel Pontificiæ bibliothecæ præfecti, beneficio reddidit. Tiguri,
vildus Februarii, anno MDXLVI.
Ex Fr. Zenobii Acciaoli prologo ad Leonem X pontificem maximum, in libros Theodoreti, quorum titulus,
Curatio Græcarum affectionum, in Latinum conversos,
Post alia. —Cum itaque ob ingentia tua in me beneâicia, redundare in te debeat quidquid a me per hoc
abs te mihi concessum otium excudatur, dedicandos tibi putavi quos nuper Theodoreti Cyrensis episcopi
col. 15–16page 2 of 3
PG 83:15Ανεγνώσθησαν Θεοδωρήτου λόγοι τρεῖς· Ερανιστής ή Πολύμορφος ἔφερον ἐπιγραφήν· ὧν ὁ μὲν πρῶτος, ὅτι ἄτρεπτος ὁ Θεὸς Λόγος· ὁ δεύτερος, ὅτι ἀσύγχυτος ἡ ἔνωσις· ὁ τρίτος, ὅτι ἀπαθὴς ὁ Θεὸς Λόγος. Ετι καὶ τέταρτος, ἐν ᾧ συλλογισμοῖς τῆς αὐτῆς ὑποθέσεως ὑπερασπίζεται. Ὡσαύτως καὶ λόγοις τρισὶ περὶ θείων δογμάτων εἴπερ αὐτῷ διαλογικῶς συνετάχθησαν.VETERUM RECENTIORUMQUE
Græcos libros de spirituali Græcarum affectionum medicina Latinos feci. Ad hoc vero illud me etiam
`invitavit, quod ex his studiorum meorum laboribus sperabam, cum certissima officii mei ratione, aliquam
Christianæ Ecclesiæ utilitatem conjunctam fore. Quæ profecto latiore ambitu sese fundat necesse est, ubi
sedis apostolicæ majestas dedicatis sibi libris auctoritatem roburque adjungit. Cæterum Theodoretus
bic ad usque Theodosii' Junioris tempora supervixit. Quæ sane ipsa maximis suis virtutibus honestavit.
Probus enim doctusque homo, quales ea tempestate plerique omnes episcopi viguerunt, quibus artibus
ad episcopalem thronum assumptus est, eas cum ingenti sui laude magnaque Ecclesiæ utilitate semper
exercuit. Complures enim Scripturæ sanctæ libros commentariorum facibus illustravit. Tum et historiam
de Ecclesiæ statu conscripsit, orsus ab Arii persecutione; decemque præterea De divina Providentia
libros edidit. Quos autem nuper ipse in Latinam linguam converti, tametsi contra sui temporis infideles
Græcos gentesque conscripsit, tamen non minus ad hæc quoque tempora omnemque posteritatem pertinere
putanda sunt, quam quæ olim ab Apostolis aliisque Patribus scripta, ad præsentis Ecclesiæ doctrinam,
nostræque vitæ institutionem scripta esse cognoscimus. Equidem non sine Dei consilio factum puto, quod
hos mihi Theodoreti libros Joannes Franciscus Picus, princeps ætatis nostræ doctissimus, indicarit, meque
ut Latinos facerem magnopere adhortatus sit. Etenim sicut olim, cum Philostrati de Apollonio Tyaneo
historia typis excusa in vulgum prodiit, ego Cæsariensis Eusebii librum mihi ab Joanne Lascari indicatum
Latinum feci, qui contra venenum Philostrati antidotum quoddam esset, ne quis videlicet, ejus fabulosa
historia circumventus, Pythagorici Hieroclis exemplo, Apollonium Tyaneum parem Jesu Christo facere
auderet, sed veneficum hominem planumque agnosceret: ita nunc quoque, cum Platonem Græce impressum
circumferri audiam, cujus quidem philosophi singularis est eloquentia, sed plurimis tamen locis perniciosa
Christianæ Ecclesiæ semper fuit auctoritas et doctrina, non ab re fecisse me putem, qui libros eos Theodoreti Latinos fecerim, quibus et Platonis et multorum præterea philosophorum pugnantes sibi maximis
de rebus sententiæ, perniciosaque instituta humanæ vitæ moribus proderentur: ut evitare nostri possint
quæ apud philosophos noxia esse cognorint, majorique pietate atque ardentiori studio sacris legendis
Litteris inhærescant. Marsilius Ficinus, qui, proavi tui liberalitate adjutus, Platonem sæculi nostri hominibus
ac Plotinum Latinos fecit, sæpius mihi dicere inter loquendum solebat, factum providentia Florentini
præsulis Antonini, quominus e Platonis lectione, quam inde a pueris summopere adamavit, in perniciosani
hæresim prolapsus fuerit. Bonus enim pastor, cum adolescentem clericum suum nimio plus captum
Platonis eloquentia cerneret, non ante passus est in illius philosophi lectione frequentem esse, quam eum
divi Thomæ Aquinatis quatuor libris contra gentes conscriptis, quasi quodam antipharmaco præmuniret.
Cur autem non his quoque temporibus in tanto litterarum Græcarum studio, politiorisque philosophiæ
desiderio, abs te, beatissime Pater, tuisque a ministris, pari aliqua ratione consulendum gregi tuo
existimemus? Ego vero tanto nunc majore studio, tibi tuisque omnibus evigilandum puto, quanto majores
diaboli rugientis insidias idcirco formidare debemus, quod te præside populi Christiani, quem non turpis
ambitio, sed explorata virtus, Deique providentia in Petri solio collocavit, magna passim exspectatio est,
religionem, fidem, probitatem, liberalesque artes jure quodam postliminii, de situ ac diuturnis tenebris
in nitorem candidissimum redituras? Ne itaque inimicus homo tam bonæ segeti zizania sua commisceat,
quæ meæ partes fuerunt, non meæ quidem, quæ minus auctoritatis habituræ erant, sed doctissima
Theodoreti monumenta studiosis omnibus legenda proposui. Quibus qui legendis oculos animumque
admorint, tam multiplici rerum cognitione plenos invenient, ut facile confessuri sint, nullos eum poetas,
nullos oratores, nullos historicos, nullosque præsertim philosophos latuisse: nullusque tam doctus sit
homo, qui ex ejus lectione nova sibi atque inaudita quamplurima non sit accepturus. Quodsi, ut Plinius
quoque testatur, nullus tam malus est liber, quin ex eo boni aliquid capi possit, quam denique charus
esse ille omnibus debet, qui mali quidem nihil apportat, sed explosa gentium falsitate puram nobis
religionem pollicetur ac præstat |
Photius in Bibliotheca, codice XLVI.
Lecti sunt Theodoret libri tres. Titulum præferunt Eranistes seu Polymorphus. Horum primus
Deum Verbum immutabilem esse docet, alter inconfusam unionem esse, tertius impatibilem esse
Deum Verbum. Accedit quartus, in quo syllogismis
idem argumentum tractat.
Nicephorus lib. XIV
Item libri tres de divinis dogmatibus, quos per
dialogum conscripsit.
Ανεγνώσθησαν Θεοδωρήτου λόγοι τρεῖς· Ερανιστής
ή Πολύμορφος ἔφερον ἐπιγραφήν· ὧν ὁ μὲν πρῶτος,
ὅτι ἄτρεπτος ὁ Θεὸς Λόγος· ὁ δεύτερος, ὅτι ἀσύγχυτος
ἡ ἔνωσις· ὁ τρίτος, ὅτι ἀπαθὴς ὁ Θεὸς Λόγος. Ετι καὶ
τέταρτος, ἐν ᾧ συλλογισμοῖς τῆς αὐτῆς ὑποθέσεως
ὑπερασπίζεται.
Historia, cap. 54.
Ὡσαύτως καὶ λόγοις τρισὶ περὶ θείων δογμάτων
εἴπερ αὐτῷ διαλογικῶς συνετάχθησαν.
col. 17–18page 3 of 3
PG 83:17Ανεγνώσθη Θεοδωρίτου Κύρου κατα τῶν αἱρέσεων, τῶν ἀπὸ Σίμωνος ἀρξαμένων, καὶ μέχρις ὧν ἐκεῖνος τὴν ἀκμὴν κατείληφε, τὴν βλάστην προβαλλομένων. Προσφωνεί ταῦτα Σπορακίῳ, εἰς αἴτησιν τῆς τοιαύ της φιληκοΐας καταστάντι· κατέρχεται δὲ μέχρι Νεστορίου, καὶ τῆς αἱρέσεως αὐτοῦ, ἄκρατον αὐτοῦ καταχέων τὸν ἔλεγχον. Πρόεισι δὲ καὶ μέχρι τῆς Ευτυχιανῆς αἱρέσεως. Ἐν δὲ τῷ ε' λόγῳ (τοσοῦτοι δὲ ὄντες τὸ βιβλίον τυγχάνουσιν), τῶν θείων καὶ ὀρθῶν δογμάτων τὴν ἐπιτομὴν), ἐν παραθέσει προς τὰς αἱρετικὰς ἀδολεσχίας, τὸ ἀσυγχύτον αὐτῶν καὶ καθαρὸν ἐπιδεικνύει, καὶ ἀμώμητον. Εστι δὲ φράσιν σαφὴς καὶ ἀπέριττος. Εἰ δὲ βούλεται τις γνῶναι, ὅτι Θεοδώρητος καὶ λίαν ἐμίσει Νεστόριον, ἀναγνῷ τὸ περὶ τῶν αἱρέσεων αὐτῷ Θεοδωρήτῳ γεγραμμένον βιβλίον. Καὶ κατὰ πασῶν τῶν αἱρέσεων ἕτερον, ὃ ψεύδους καὶ ἀληθείας ἐπιγράφει διάγνωσιν. Τοῦτο τὸ ἀδίκημα ἐκείνου μὲν τὸ κράτος κατέλυσε, τοῖς δὲ ἀνθρώποις τὸν ᾅδην ἠνέωξεν ἅπερ ἐν τοῖς περὶ τῆς Προνοίας λόγοις διὰ πλειόνων ερρήθη.. Καὶ μυστικη δὲ ἡμῖν συγγέγραπται βίβλος, καὶ περὶ Προνοίας ἑτέρα, ᾿Αλλὰ καὶ περὶ τῆς καθόλου Προνοίας. Καὶ περὶ Προνοίας ἕτερον συντάττει βιβλίον. Πολλαχοῦ ἡμῖν εἴρηται περὶ τούτων, κάν τοῖς προς Έλληνας συγγεγραμμένοις, καν τοῖς πρὸς αἱρέ σεις, κ. τ. λ. πρὸς Ἕλληνας, οι κατὰ Ἑλλήνων,TESTIMONIA.
DE LIBRIS HÆRETICARUM FABULARUM.
Photius in Bibliotheca, codice LVI.
Ανεγνώσθη Θεοδωρίτου Κύρου κατα τῶν αἱρέσεων,
τῶν ἀπὸ Σίμωνος ἀρξαμένων, καὶ μέχρις ὧν ἐκεῖνος
τὴν ἀκμὴν κατείληφε, τὴν βλάστην προβαλλομένων.
Προσφωνεί ταῦτα Σπορακίῳ, εἰς αἴτησιν τῆς τοιαύτης φιληκοΐας καταστάντι· κατέρχεται δὲ μέχρι
Νεστορίου, καὶ τῆς αἱρέσεως αὐτοῦ, ἄκρατον αὐτοῦ
καταχέων τὸν ἔλεγχον. Πρόεισι δὲ καὶ μέχρι τῆς
Ευτυχιανῆς αἱρέσεως. Ἐν δὲ τῷ ε' λόγῳ (τοσοῦτοι
δὲ ὄντες τὸ βιβλίον τυγχάνουσιν), τῶν θείων καὶ
ὀρθῶν δογμάτων τὴν ἐπιτομὴν), ἐν παραθέσει προς
τὰς αἱρετικὰς ἀδολεσχίας, τὸ ἀσυγχύτον αὐτῶν καὶ
καθαρὸν ἐπιδεικνύει, καὶ ἀμώμητον. Εστι δὲ φράσιν
σαφὴς καὶ ἀπέριττος.
Theodorus abbas et philosophus,
Εἰ δὲ βούλεται τις γνῶναι, ὅτι Θεοδώρητος καὶ
λίαν ἐμίσει Νεστόριον, ἀναγνῷ τὸ περὶ τῶν αἱρέσεων
αὐτῷ Θεοδωρήτῳ γεγραμμένον βιβλίον.
Lectus Theodoreti episcopi Cyri liber contra hæreses, quotquot a Simone Mago ad ipsius usque jam
confirmatam aetatem germinarant. Dedicat hunc
Sporacio postulanti talia audire. Pergit porro usque
ad Nestorium, ejusque hæresin, cujus miram fundit
reprehensionem, ad Eutychianam quoque progrediens hæresin. In quinto vero libro (tot enim hoc opus
conficiunt) divinorum rectorumque dogmatum epitome, comparatione cum hæreticorum fabulis facta,
quam non confusum præ illis, sed sincerum atque
irreprehensibile catholicum dogma sit, demonstrat.
Stylus huic perspicuus, minimeque redundans.
in argumento synodi Ephesinæ.
Quod si quis nosse velit exosum valde Theodoreto fuisse Nestorium, librum de hæresibus a Theodoreto ipso scriptum legat.
Nicephorus libro xıv Hist., cap. 54.
Καὶ κατὰ πασῶν τῶν αἱρέσεων ἕτερον, ὃ ψεύδους
καὶ ἀληθείας ἐπιγράφει διάγνωσιν.
Adversus hæreses omnes volumen alterum, quod
mendacii et veritatis discrimen inscripsit.
DE SERMONIBUS DE PROVIDENTIA.
Theodoretus ipse in Psalmum LXVII, vers. 22 de injusta morte Christo illata per diabolum.
Τοῦτο τὸ ἀδίκημα ἐκείνου μὲν τὸ κράτος κατέλυσε,
τοῖς δὲ ἀνθρώποις τὸν ᾅδην ἠνέωξεν ἅπερ ἐν τοῖς
περὶ τῆς Προνοίας λόγοις διὰ πλειόνων ερρήθη..
Hæc vero injustitia illius quidem imperium evertit, hominibus autem inferos reseravit, quemadmodum in sermonibus de Providentia pluribus verbis
dictum est, in oratione videlicet x, p. 447.
Idem in Epistola LXXXII, ad Eusebium episcopum Ancyranum.
Καὶ μυστικη δὲ ἡμῖν συγγέγραπται βίβλος, καὶ
περὶ Προνοίας ἑτέρα,
Mysticus quoque a nobis conscriptus est liber, et
De Providentia liber alius.
Item Epistola cxu ad Leonem Papam.
Sed et de universali Providentia.
᾿Αλλὰ καὶ περὶ τῆς καθόλου Προνοίας.
Nicephorus lib. xiv Historiæ, cap. 54.
Καὶ περὶ Προνοίας ἕτερον συντάττει βιβλίον.
Et de Providentia librum alium composuit. (Add.
locus ex fine c. 10, 1. v. Hær. fab.)
DE CURANDIS GRÆCORUM AFFECTIONIBUS.
Theodoretus ipse quæstione 1ª, in Leviticum: Qua'de causa Deus offerri sibi sacrificia
præcepit.
Πολλαχοῦ ἡμῖν εἴρηται περὶ τούτων, κάν τοῖς προς
Έλληνας συγγεγραμμένοις, καν τοῖς πρὸς αἱρέ
σεις, κ. τ. λ.
De his diximus multis in locis, tum in his quæ
contra Græcos scripsimus, et in iis quæ adversus
hæreses, etc.
Librum autem hujus Operis septimum designat, qui est De sacrificiis, in quo argumentum hoc tractat. Sic
ergo rursum epistola CXII, Ad Leonem Papam, et epistola CXVI, Ad Renatum Romanæ Ecclesiæ archidiaconum, cum πρὸς Ἕλληνας, οι κατὰ Ἑλλήνων, contra Gracos, seu Gentiles, libros a se scriptos commemoral,
hosce ipsos intelligit.