Salus autem est scientia exsistentis, exsistentis omnia, et res vere subsistens Spiritus sanctus, in vero scientia est Deus, Deus autem est Trinitas, cujus notitiam Verbum, secundum similitudinem nostram præter peccatum factum', dedit dicens discipulis Euntes, docete omnes gentes, baptizan tes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus san cti'. Tres subsistentias sive personas ostendit, dicens in Patrem et in Filium et sanctum Spiritum. Propterea enim Pater est, et non Filius neque Spi ritus; et Filius est, et neque Pater neque Spiritus; et Spiritus sanctus est, et neque Pater neque Fi lius. Manifestavit autem se sancta Trinitas in Jor dane, Patre testante, Filio baptizato, sancto Spi ritu in columbæ specie descendente. Et Pater non erat qui baptizabatur, sed Filius. Qui vero desur sum testabatur, non erat Filius, sed Pater. Et qui in specie columbæ descendit, non erat Filius qui baptizabatur, neque Pater qui de excelsis clamabat, sed Spiritus sanctus. Pater enim ab excelsis clama bat Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui, latens Verbum propter incarnationeni ostendens. Filius autem est incarnatum Verbum, et a Joanne baptizatus. Et Spiritus sanctus, pro priam habens subsistentiam, descendens ostendeba tur in specie columbæ et permanens super eum. Contra Sabellium, ejusdem beati Theodoreti. Arguitur itaque insensatus Sabellius, qui sensu Judaico asserit monarchiam, intelligendo et sapien do Patrem non vere Patrem, et Filium non vere Filium, et Spiritum sanctum non vere Spiritum sanctum; sed nomina, solummodo sine substantiis, tria in una persona conjiciens. Ut autem clare intelligatur, exemplo quodam tene istius pate faciamus sensum. Ait enim Trinitatem non vere trinitatem personarum subsistentium esse nomen Petrus in baptismate vero Andreas, et in militia Thomas: sed non vere trini hujusmodi trinitas est; nominum vere solummodo trinitas, et non rerum est. Res autem vere subsistens est Pater, ex quo omnia*, et res vere subsistens Fllius, per quem quo omnia. Propter tres substantias tres res, et propter unam eamdemque naturam una eademque res. Omnia ergo quæcunque facta sunt, a sancta Trinitate habent essentiam, et in ea consistunt. ‹ Verbo enim Domini (hoc est Patris) cœli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum *. › Dominus autem Pater, Dominus autem et Filius, et Dominus vero et Spiritus sanctus. Commune nam que trium personarum est Dominus et Deus. ‹ Deus enim Deus tuus Dominus unus est. Attende quod dicitur Unus Deus substantia atque natura, tres vero personæ. Non alterius naturæ Pater, et alte rius Filius, et alterius Spiritus sanctus; sed una na tura atque substantia. Nam et animalia rationalia sex alas habentia, dicendo Sanctus, sanctus, sanctus Dominus", in trinitate personarum prædicant unitatem. Unitas enim in trinitate cognoscitur; in unitate trinitas una, deitas una, et virtus una, et regnum unum. Quod vult Pater, vult et Filius, vult et Spiritus sanctus. Trinitas autem, quia Pa ter Filii subsistentis Pater est, et Filius subsistentis Patris et Filius, et Spiritus sanctus subsistens est ex Patre procedens et per Filium datus. 1056' Adversus Arium impium. Sed necessarium quidem est ut, tres subsistentias confitendo, malam sectam Arii fugiamus. Contra ria enim Sabellio Judaizanti pergens viam, et fugiens monarchiam, in multorum deorum pagani cam irruit opinionem, subsistentias sanctæ Trinita tis in unam deitatis substantiam non intendens, sed naturas et substantias extraneas subjectas alter utris, Deum magnum definiens, et parum et minimum. Fuge insensibilitatem. Fugiens enim rem incongruam, incongruentius advenit. Intro duxit enim sine fœdere prælium sanctæ Ecclesiæ, Dei Filium minorando. Respice itaque quomodo Sabel lius quidem fugiens Arium Judæus est factus, quo modo autem Arius Sabellium fugiens paganus effe ctus est. Ille siquidem uniprincipium, hic vero * Rom. xi, 36; I Cor. vill, 6. 8 Psal. XXXII, 'Hebr. IV, 15. * Matth. xxvii, 19. Matth. 1, 17. Deut. vi, 4; Marc. x11, 29. 7 Isa. vi, 3. Ex Miscell. Baluz., tom. IV, pagg. 1-8. [Recu sum in Gallandii Bibliotheca, tom. IX, p. 416.] Est Deus] Est Dei, legit Cotelerius in Eccl. Gr. Monum., tom. III, pag. 560 C., Exemplo quodam tene] Exemplo quodam tenui, vel (tene). Io. ibid. Ait enim, etc.] Leg. Ait enim_trinitatem per sonarum subsistentium esse. Nomen Petrus, in bapti smale vero Andreas, et in militia Thomas. Io. ibid. Contraria] Leg.contrariam. ID. ibid. pag. 561 a, Parum] Leg. parvum. Id. ibid.
nitatis universa transilientis. Nihil enin naturarum æquabitur Creatori, licet aliquod eorum quæ sunt facta sumatur exemplum propter brevitatem no stram in terra jacentium et erudientium velut per quasdam imagines. Ait enim Cantiloquus Etiam in imagine ambulet homo³,» non ut consistat usque in hoc, sed jaculatur mente a sensibilibus ad intelligibilia. Sanctæ igitur Trinitatis una quidem est natura atque substantia. Commune est enim trium substantia, non autem una substantia seu personarum Patris et Filii et Spiritus sancti tres subsistentiæ. Oportet igitur desiderantem spiritales divitias et volentem Christianorum dogmata vin dicare, rerum non ignorare proprie esse, ne forte multiprincipium alligavit Est autem media et ascendamus ad ratiocinationem divinam sanctæ Tri vere regalis via, et ab hoc et ab illo abstinere. Ait enim Non declinabis ad dexteram aut sinistram. Via regali perge*. Regalis autem via est, ut neque Sabellii continuatio velut confusio suscipiatur, ne que Arii divisio: sed credantur tres quidem substan tiæ sive personæ, non autem una Trinitatis sub sistentia, secundum Sabellium, et una substantia seu natura confiteantur, et non tres naturæ secun dum Arium. Quia vero incerta sunt ignorantibus quæ dicuntur, quod est natura et substantia seu persona vel subsistentia; necessarium est de his breviter explanare. Inerudite namque multi se ha bentes delinquunt circa sanctam Trinitatem et circa incarnatam dispensationem unius de Trinitate Dei Verbi, nescientes quid est natura et substantia, et aliud pro alio intelligens circa dogmata peccet. Qui quid est substantia atque persona. Natura et substan sia in nullo significativorum differunt nisi nomine. Natura enim substantia est. Substantia et natura in nullo significativorum differunt nisi nomine. Substantia enim est persona. Sed natura quidem et substantia hoc quod est commune significant. Persona vero et substantia quod proprium signi ficant. Velut una et communis omnium hominum natura est atque substantia; subsistentia vero et persona, uniuscujusvis hominis proprium. Et non quoniam innumerabiles personæ et subsistentiæ sunt hominum, propterea innumerabiles et naturæ sive substantiæ. Una namque et eadem substantia atque natura apud homines, et non altera est. Et rursus non quoniam una et eadem natura atque substantia omnium hominum est, propterea una est sola persona seu subsistentia omnium hominum. Scimus enim diversas personas homiņum, et non unam. Petrus enim et Jacobus et Joannes unum quidem natura et substantia, secundum quod ho mines sunt; non autem unum subsistentia vel persona. Proprium enim sunt singuli. Petrus enim non est Jacobus aut Joannes. Similiter autem et ho rum singuli non sunt quod alius. Propria enim est uniuscujusvis persona seu subsistentia. Idem au tem immutabilitate naturæ sive substantiæ. Quod enim est Petrus natura, hoc et Jacobus et Joannes. Quod autem est Petrus subsistentia, neque Jacobus neque Joannes est. Alter enim est Petrus, et alter Jacobus, alterque Joannes. Probatum est igitur quoniam non idem est natura et subsistentia, neque idem substantia atque persona. Idem autem natura et substantia quod commune et non proprium signi fcat, et idem persona et subsistentia quod proprium et non commune declaraţ. Educati siquidem et sie uti dicunt exemplum secundum hominem sumentes enim naturam et personam idem esse intelligit, aut in Arii divisionem incidit, aut in confusionem Sabel lii. Arius enim, tres subsistentias dicens, tres etiam dicit naturas. Sabellius autem, unam naturam dicens, unam dicet et subsistentiam. Idem ergo duæ hæreses sunt perpessi quoniam naturam et subsistentiam idem esse putaverunt, licet contra riæ alterutris dogmatibus esse videantur. Sancta vero Ecclesia, optime dogmata a principio servans, certissime novit causas discernere, unam dicens sanctæ Trinitatis esse naturam, non unam sub sistentiam sicuti Sabellius; sed tres quidem dicens subsistentias, non tres naturas, sicut Arius. Et unam naturam novit, quod commune est, subsisten tiam vero non unam, quod proprium. Dicendo enim unam naturam, indivisibilitatem prædicat Trinita tis: dicendo autem tres subsistentias, inconfusibi litatem Trinitatis agnoscit. Multi autem Ecclesiæ filiorum, propter reverentiam seu formidinem discere declinantes, ex ignorantia peccant circa Trinitatem et circa incarnatam dispensationem. Christianis simus autem vere est scientia inenarrabilis sanctæ Trinitatis: per hanc sanctam scientiam ab ignorantia liberatur Homo gratia filius Dei vocatur, detergens maculas peccatorum per opera bona, ex quibus præcipue purgata mens fit suscepti bilis sanctæ Trinitatis et unitatis. Trinitatem nam que personarum subsistentium hujusmodi mens, id est et in Patre et Filio et Spiritu sancto susce pit pit Veniemus enim, inquit Trinitas, et mansio nem faciemus apud eum "., Ubi enim Filius, ibi et Pater et Spiritus sanctus. Sit autem nobis in exemplo homo ad imaginem Dei et similitudinem factus. Servat enim in semetipsum tanquam imago ejus cujus est imago similitudinem. Sed inferior est tanquam factura et creatura. Non alienus autem. *Num. xxı, 22. 'Psał. xxxvUI, 7. 1º Joan. xiv, 23. Alligavit Leg. allegavit. ID. ibid. Subsistentia Ita codex Corbeiensis. Bello vacensis et hic et in omnibus fermeLocis scquen tibus habet substantia. Jaculatur] Leg. Jaculetur. ID. ibia. b. Perpessi] Forte, perpessæ. Et paulo ante, unam dicit. Christianissimus] Leg. Christianismus. ID. ibid. Liberatur. Homo etc.] Leg. liberatur home; gratia, filius Dei vocatur. ID. ibid.