Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — OCR floor from page-view — PG column chips mark the printed columns.
PG 85:1803ANNO SECULI V INCERTO. TIMOTHEUS BERYTENSIS NOTITIA. (MICH. LEQUIEN, Oriens Christ. II, 818.). In indice episcoporum qui Constantinopolitano concilio primo interfuerunt, Timotheus Berytius, de provincia Phoenices. Annon vero ipse est Timotheus ille Beryti episcopus, qui Apollinaris hæretici discipulus fuit, et cujus nonnullorum operum fragmenta occurrunt? FRAGMENTA. (Fxstant inter Opera Leontii Byzantini in opere cui titulus: Liber adversus fraudes Apollinaristarum Vid. hujusce Patrolog. tom. LXXXV1.) SÆCULI V ANNO INCERTO. EUSTATHIUS BERYTENSIS EPISCOPUS. NOTITIA. (Mica. Lequien, Oriens Christ. II, 818.) Sedebat Beryti antistes Eustathius quo tempore Constantinopoli Flavianus, a quo ejusque synodo delegatus est, ut cum Photio Tyri causam Athanasii Perrhensis examinaret, quod Tyri primum, ac subinde Beryti conventibus habitis præstiterunt. Ad synodum posthac Ephesinam secundam venit, in qua nihil non pro votis Dioscori Alexandrini patravit : unde apud Theodosium imp. obtinuit, ut Berytus novæ provinciæ metropolis institueretur, quod ei cum Photio Tyrensi seminarium litis fuit. Anno 451, in synodo Chalcedonensi maculam quam ante biennium Ephesi admiserat, ejurata Eutychis et Dioscori impietate diluit, recta fidei definitioni, epistolæ Leonis ad Flavianum, aliisque decretis subscribens. Zacharias Scholasticus, qui postmodum Mitylenes episcopus fuit, in Dialogo suo quem cum gentili philosopho De mundi opificio in ecclesia Berytensi habuit, templum hoc elegantissime ab Eustathio exstructum describit. Ad ipsum uti metropolitam Leo Augustus epistolam dedit de nece sancti Proterii Alexandrini, Eustathio reverentissimo episcopo Beryti: Eustathius vero nonnisi epistolæ synodicæ Phoenicia primæ secundus post Dorotheum Tyri subscripsit. Timotheum Elurum Proterii interfectorem pro synodo Chalcedonensi impugnavit, cujus contra illum voluminis fragmentum exstat in Collect. Mss. contra hæreticos varios, quæ asservantur in Bibl. Collegii Paris. Soc. Jesu. Eustathii episcopi Beryti Apologia sive defensio epistolæ Leonis Pontificis Romani contra Timotheum Elurum. (HENRIC. CANIS. Lection. antiq. II, 257.) Non subjunxit autem, σώματος ἐργαζομένου, cor pore operante, sed, Extedoūvtos, perficiente quæ- cunque sunt corporis, ut tibi significaret, quod corpus ad voluntatem Verbi uniųį, cujus erat factumi proprium, movebatur κατὰ τὴν ἀκολουθίαν τῆς φύ σεως, ἡνίκα τοῦτο παρασταίη τῷ Θεῷ λόγῳ, οὐ γὰρ ἀφ' ἑαυτοῦ πρὸς τὰ φυσικὰ πάθη τὴν ὁρμὴν ἐποιεῖτο, τ τὰ ἔξωθεν προσπίπτοντα, ἀλλὰ τοῦ Λόγου συγχωρούν to; oixovoµixw;, id est, secundum ordinem naturæ, quando hoc placeret Verbo, non enim ex seipso ad naturales passiones ciebatur, aut ad ea quæ extrin- secus accidebant, sed Verbo permittente economice. Cognosce (1) ex iis quæ sequuntur horum do- gmatum àxplбatav, id est, limatam et perfectain rationem; nam cum dixisset: Operabatur euim utraque forma cum alterius communione, quod ha- buit proprium; › subjungit : ‹ Verbo quidem ope- rante hoc, quod est. Verbi, corpore vero perficiente quæcunque erant corporis. Cum dixit, toũ Aóyou κατεργαζομένου, id est, Verbo operante : τὴν αὐ θεντίαν καὶ ἐξουσίαν καὶ τὸ ἀδούλωτον, id est, au- cloritatem, et potestatem, et libertatem divinitatis significavit: quæcunque enim sunt Verbi, hæc sunt apxixà xal Basilixà, id est, principalia et regia. '
Continue reading PG 85: Eustathius, Berytensis Episcopus →≣ entire volume