PG 92Paschal Chronicle
Dedicatorial Epistle of Charles du Fresne du Cange
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

FIDEL ASSERTORÌ ET Vindici, litiehARUM PARENTI ac patrono a Antiquis temporibus mos fuit bonarum artium studia mandare litteris, atque in libros redacta offerre principibus, quia neque aliquid inchoatur, nisi post Deum faverit imperator.» Sacram Majestatem Tuam iisdem mihi nunc affari verbis liceat, Rex Christianissime, quibus olim Valentinianum Augustum Flavius Vegetius Renatus, cum suos ei offerret De re mili tari commentarios. Tametsi enim quod in hoc opere pertractatur argumentum, nihil habet quod potentissimum regem proprie spectet, nihil quod elegantia scriptionis ac materiæ di guitate Vegetiano longe non cedat, haud alienum tamen ab officio meo esse duri, si post di catas aliquot nostras Majestati Tuæ qualescunque lucubrationes, hanc quoque postremam velut priorum leve corollarium tibi artium parenti nuncuparem. Neque mea me ac munusculi mei tenuitas deterruit id cogitantem quod Varius ille Geminus rhetor de imperatore summo dictitabat, a ut qui apud te audent dicere, magnitudinem tuam ignorant, ita qui non andent, ignorare humanitatem.» At hoc loco mihi, Princeps invictissime, in Sacræ Majestatis Tuë præconia laudesve excurrere, vel eximias illas regiasque prorsus animi virtutes, quibus té Deus Optimus Maximus ad Gallorum tuorum felicitatem beavit, commemorare consilium non est, nedum tot bello ac pace præclare a te gesta, quæ et habentur in ore omnium, et qualis quantusque sis abunde exteris ipsis dissitisque nationibus declarant. «Multum namque tuis onusta virtutibus currit fama cum pondere, et veris opinionibus jam assueta, de tè tantum didicit ron mentiri,» id quod de Theodeberto rege e decessoribus tuis, sed te longe inferiore, jactavit olim Arelatensis antistes Aurelianus (a). Quid quod laudum titules omnes, quibus vel reges Francici post illustria facta exornati olim, vel Regiæ Maje statis Tuæ jam ab aliis quam plurimis intra extra delibate virtutes, quarum vel sola recordatione orbis quam late patet attonitus obstupescit, unus huic prœfixus epi stolæ titulus complecti videtur. Nam ecqua potest PRÆCELLENTÍSSIMI principis appellatione excogitari illustrior, qua præ cæteris insigniti Francorum reges, tum a summis pontificibus, tum a præsulibus Gallicanis in publicis numerosi cleri comitiis sape fuere (b)? An non in te vox illa cadit aptissime, qui non tam regni quod obtines amplitudine ac dignitate, quam re rum gestarum laude ac fama cæteris orbis principibus multo PRÆCELLIS? Jam studium illud singulare quod in revellendis reliquiis hæretica pravitatis, quæ sceleratis factionibus Galliam tuam, (ubi inter cætera mundi regna clarere religio Christiana noscitur [c]) pridem pene con cusserat, tum in avitæ religionis integritate tuenda nullo non die adhibes, haud paulo verius, quam nobilissimos antecessores tuos, te ECCLESIÆ ac CHRISTIANE FIDEI DEFENSOREM, VINDI CEM et ADSERTORem, te pium, te Curistianissimum prædicant. Circumfertur illud sane de duobus imperatoribus Christianæ rei defensoribus clarissimis assertoribusque celebratum, Paganorum fana Constantius Magnus clausit, Theodosius evertit (d). Tu post receptas ab in rictissimo parente quas rebelles sectarii contra jus fasque omne invaserunt civitates, non modo templa quæ per vim nobis abstulerant, et cas quas violatis legibus sanctissimis exstruxerant basi'icas ipsis eripuisti, verum etiam justo perduellionis atque impia secta odio incitatus æquari solo et ubique dirui quæ excitaverant fana jussisti. Quid ita? ratus scilicet nec expiari posse, et sacros in usus conferri, quæ essent ab his impia superstitione et inexpiabili perduellione inquinata, futurumque demum ut post detersam hujusce labis recordatione ipsam, floreat vigeatque illustris per te in Gallia Christiana pietas, neque ullis postmodum maculis obscuretur. Quis deinde non satis unum id esse perspiciat, si LUDOVICUM MAGNUM quis appellet, ut Regum MaxiMUS, TRIUMPHATOr, Felix, Augustus, confestim agnoscatur? a) Tom. I Hist. Franc.. p. 857. (b) Gregor. M., Joan. Viit, etc. Conventus ad Andelaum., synod. Germinisce., etc. (c) Jean. XXII. tom. VII. Epist. secret., p. 129. (d) Theoderit. 1. V, c. 21; Chron. Pasch. it Theod.

Page scan enlarged

Notebook

Full View