PG 92Paschal Chronicle
Preface of the same, concerning the author of the Paschal Chronicleapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 11–12page 1 of 24

nisi forte minus honorifice sentire ac loqui de his principibus, quos intuentur ipsi coram ac suspiciunt, Gallis absque piaculo licet, quam externis ac peregrinis, qui de his aliquid fama duntaxat et auditione acceperunt; quibus proinde hæc ipsa præconia non adulatio, quam in subditis ac domesticis pronum est suspicari, sed quæ ubique vel apud hostes dominatur, vis una veritatis extorsit. Nam cur in scriptoribus Anglicis haud certe postremus (a) REGEM Francorum terRESTRIUM REĢEM Regum esse prodidit? aut cur Franciam regnum REGNORUM idem appellavit? Cur Gregorius pontifex, tum reipsa, tum appellatione Magnus, eum ad Childebertum scriberet (b), «quanto cæteros homines regia dignitas antecedit, tanto cætera rum gentium regna regni Françici culmen dixit excellere?» Cur ipsa deinde Græcia, unde hoc opus in Gallias tuas advectum, quod nunc apparet in tuo nomine; cur ipsa, inquam, non cujusvis, aut e promiscua plebe, aut e grege scriptorum, sed ipsius Annæ Comnena ore re gem Franciæ. quanto autem illis temporibus te minorem? REGEM tamen esse REGUM, MAJO REMQUE OMNIBUS QUI SUB CŒLO SUNT, in Alexiade (c) prædicavit. Quid aliud quam perspecta Franciæ majestatis dignitas auctoritasque impulit, ut cum ea esset Alexii Comneni Augusti filia, imperatorioque sanguine, ac Cæsarea etiam appellatione nobilis, palmam nihilominus regiæ prærogativæ nostris principibus ultro deferret? Cur Alexii postea nepos, et idem im perator Constantinopolitanus Manuel Comnenus, cum ad Alexandrum summum pontificem litteras daret (d), Ludovicum Francorum regem PROTONOBILISSIMI cognomento donavit, nisi regii generis nobilitate et vetustate, perinde atque imperii amplitudine cæteris orbis princi pibus longe præstare eum idem agnosceret? Quod si prioribus illis hi tituli jure merito ascripti fuere, quanto potiore tibi uni universi competunt, qui sparsas in singulis virtutes ac dotes, quas vetera annalium monumenta commemorant, collectas in te uno repræsentas? Quod igitur REGUM MAXIMUS audis ubique ac diceris, licet agre ferat innata Majestati Ture moderatio, non est tamen impetratura a nobis quin sic sentiamus; non poterit hanc afferre vim animis judiciisque nostris: cum vix quisque nostrum ab ipso regis regum titulo absti neat et temperet; qui quanto tamen in te verius quam in priscos Parthorum et Persarum reges ipse evnveniat, hunc si cuipiam cæteris adjungere animus fuerit, cum regibus cæteris non semel sed sæpius, quibus stare cos oporteret ac juvuret, leges perscripseris, unus belli nempe ac pacis in hoc orbe arbiter. Quamvis autem ea sit animi tui magnitudo, nihil ut mo liaris fama laudisque captanda apud omnes studio: sed suis te illecebris virtus ipsa traxerit ad verum decus, patere saltem non tam ob regni, cui peculiari Numinis erga nos beneficio præes, dignitatem, productosque tandem illustribus tuis ac gloriosis tropais eo usque fere illius fines, quo vetus Gallia protendebatur, quam ob eximias illas ac vere regias animi dotes quibus insigniter adornaris; patere, inquam, non jam te magnum, qua te appellatione, quod olim Arcadio contigit Theodosii Magni filio (e), in ipso fere ætatis flore appellari gavisi summopere sumus: sed REGUM MAXIMUM, a tuis præcipue Gallis, quibus es probe perspectus ac cognitus, atque adeo in amore ac deliciis salutari. Patere post tot nobiles ab hoste repor tatas victorias, post tot expugnatas urbes, ac tot receptas provincias TRIUMPHATOREM (f) te inscribi. Patere nos expertæ felicitati tuæ (g), quæ consiliorum atque industriæ sic ešt adjutrix, hanc ut illa nunquam superarit, nec sit in te aliud præter honestarum rerum pro speritatem, adgratulari. Patere Augusti tibi a nobis nomen imponi, quod a Francorum regi bus pridem manavit, eorumque fuit peculiare ac proprium, et quod æque atque antecesso ribus tuis Philippo Il et Carolo VIII, tibi jure optimo deberi, testantur tam multæ res ante hunc diem, a te pie, fortiter ac præclare gesta. Sed inter tot magnificos illos titulos erit et huic non omnium certe postremo locus, ut le patrem patriæ, quæ fuit Ludovici XII apud majores nostros nomenclatio, ob singularem tuam humanitatem in subditos, ac in calamito sos benignitatem te prædicemus. Denique ut Franciscum regem maxime anterior ætas co ynominavit litteRARUM PARENTEM ac PATRONUM, pro tua eximia erga viros litteratos effis sione, pro tuo erga disciplinas omnes atque ingenuas artes, quas profitemur, amore, patere (a) Matth. Paris, ad ann. 1251, 1257. (b) Lib. v, epist. 6. (c) Anna Commen. 1. x Alexiad. (d) Apud Baron. an. 1180. (e) Synesius or. De regno. (f) Fest. Rufus de Pompeio. (g) Eutrop. de Constantino.

col. 13–14page 2 of 24
PG 92:13παλαιοί συγγραφείς, διὰ αινίγματος ὑπόφασιν ἐδείκνυον πάσης
col. 15–16page 3 of 24

pora Fasti Græci Antonii Augustini et Hieronymi Surite opera ex Sicilia in Urbem advecti ertinent. Hos igitur Fastos nudos rimi Græce et Latine vulgarunt Sigonius et Panvinius. quos deinde Sylburgins t. II Historia Augusta a se editæ, postmodum vero Andreas Schottus Stephani Vinandi Pighii volumini Il posthumo inseruere, et, ut alii passim, Fastos Siculos appellavere, quod, sicut diximus, tum primum in Sicilia codex iste re pertus sit. 11. An ex eo codice exscriptum sit Casaubonianum exemplar.-Istius Chronici exemplar aliud habetur in bibliotheca Augustana, manu Andreæ Darmarii antiquarii descriptum. proinde littera recentiori, ut testatur Raderus, et a Sylburgio xxxvi aureis solaribus emptum, et Hoeschelio donatum, ab eodem Hoeschelio reipublicæ deinde Augustanæ obla tumi, ex quo Isaacus Casaubonus pleraque excerpsit, quæ non semel in notis ad Capitoli num, Fastorum Græcorum, interdum Siculorum, quomodo primus illos vocavit Onuphrius Panvinius, titulo laudat. Istius porro Andreæ Darmarii, quem Græcum mercatorem indi gitat, meminit idem Casaubonus (a), a quo se emisse testatur librum Julii Africani de bellico apparatu, et Fragmentum Petri Alexandrini de Paschate; unde non modo illius atas percipitur, sed et dubietas oritur, an is ex Romano exemplari Chronicon exscripserit, siquidem ex Græcia mercator in Gallias venerit: nisi forte fuerit ex illis antiquariis Va ticanæ bibliothecæ, fere semper natione Græcis, qui ex illius codice hæcce qualiacunque sibi transcripserit. Utut sit, ea excerpta cum Josepho Scaligero communicasset [III.] Ca saubonus, is cum Eusebii Chronico a se adornato, una cum aliis similibus chronicis, propter cognationem materice, at ipse ait, illa edenda curavit, Chronica temporum Epitomes inscriptione. Verum in exscribendo Augustano exemplari multa prætermisit ipse Casau bonus, qui a Græculo quodam (Darmario videlicet) acceptum, ut scribit Scaliger, manu sua descripserat; (antequam ab Hoeschelio emeretur) quia fortean cum exscriptionis in tegræ difficultate deterreretur, quæ obvia aut supervacanea existimabat, omittenda cen suerit. Sed et in annum xx Mauricii imp. duntaxat Chronicon illud Casaubonianum desi nit, reliquis pariter omissis usque ad Heraclii annum xviu in quem desinit ipse codex Vaticanus. Cur autem Scaliger vel Casaubonus sequentes paginas omiserit, divinare non pos sum. inquit Raderus, nisi quod de sucris imaginibus ibi multa mentio, quam, opinor, Icono machi refugere quod ego vix putem, sed quia scriptor in exscriptione defatigatus hic hæesit, nec tanti ea censuit, ut suscepto labori ulterius incumberet. Qualiscunque autem ista sit editio, in Raderiana emendanda non parum adjumenti fuit, præsertim cum hæc postrema pluribus mendis scateat, et ut nec probe omnino descripta sit a Radero, ita nec a typographo typis sat accuratis expressa. Chronicon porro illud a se editum Casaubonianum Scaliger in Notis ad Eusebium semper appellat: ubi rursum Raderus, Magna el gravis causa, inquit, ut si ego vocem Kaderianum, quod mea manu descripserim, transtulerim, ediderim, observationes addiderim, neque tamen erit Raderianum, multo minus Casaubonia num. Ego vero cur Radero id stomachum moveat, haud omnino assequor, cum proclive nimium sit, quod ab aliquo beneficium acceperis, illius edito nomine palant profiteri. IV. Chronicon Raderianum. Ut denique paschalis istius Chronici fatum absolvam, po strema tandem illius prodiit editio Monachii Bavaria metropoli, anno ccxy, hoc titulo Chronicon Alexandrinum, idemque astronomicum et ecclesiasticum, vulgo Siculum, seu Fasti Siculi ab Sigonio, Panvinio, aliisque passim laudatum, partimque Græce editum, nunc integrum Græce cum Latina interpretatione vulgatum, opera et studio Matthæi Raderi de societate Jesu. Quæ quidem ejusdem Chronici editio eruditorum fere omnium calculis est excepta tum quod prior manca esset ac decurtata, illa vero suis, ut videbatur, numeris absoluta. Adde quod cum Græca lingua apud plerosque, usus, seu ut verbo utar Petronii, saporis haud sit publici, Latina Raderi versio cujusvis lectioni librum promiscue exponeret. Chronici compendium augebat præterea quod tot rerum quæ a celebrioribus chronologis aut historicis indicta, aut iis ignota fuerant, patefaceret; tum quod ejusdem opera scripto rum aliorum locos emendare vel illustrare viris doctis liceret. Qui quidem Fasti Siculi, inquit Scaliger (b), tametsi habeant multa quæ reprehendas, tamen ope illorum multa menda de ratione temporum tolluntur, et longe plura supplentur. Et Jacobus Grandamicus (c) Auctor ille quamvis multa optima habeat, in multis tamen peccat, et in iis duntaxat sequen dus est in quibus vel bonis characteribus utitur, vel probatis auctoribus [IV.] adhæret. Unde Casaubono (d) Xporeppayoc dicitur. Petavius (e) vero Chronicon istud Alexandrinum, quod ex variis auctoribus centonis instar concinnatum fuisse ait, egregium nec satis laudatum appellat. Nam etsi idem Scaliger (f) scriptorem idiotam interdum vocet, interdum multa in ea farragine esse, quæ ridere an miruri debeat se nescire, et alibi, multa esse inepta dicat; fatendum tamen longe esse plura quæ sua laude digna haberi debeant, cum eo præponendi sint libri, quo prosunt, vel nova aut ignota proferunt ac docent. Multæ enim sunt eruditæ, licet fortassis longe petite, sæpe e re natæ vel observationes vel digressiones, quibus hic liber tanquam segmentis purpuræ veri luminis est ornatus: etsi iterationes aliquot ab in curia quandoque occurrant. verbi gratia cum seriem pontificum Hebræorum bis inserit, (a) In not. ad Sueton. in Jul., n. 51, ct in Exercit. ad Annal. eccl., p. 465. (b) L. v e emendat. temp., p. 494. (c) In Chronolog. Christ., lib. 11, cap. 5 exti. (d) In not. ad Lamprid. in Commodo. (e) In not, ad Niceph. CP. p. 4, 88, 1 ed. (f) De emend. temp., 220, 255.

col. 17–18page 4 of 24

cum varietas ista narrationis inde oriatur, quod modo hune, modo illum sequatur auctorem. V, An istud Chronicon recte Alexandrinum dictum fuerit. Non defuere interea ex eruditioribus qui affixum a Radero a se in publicum emisso Chronico velut minus idoneum, ne dicam ineptum prorsus lemma suggillarunt, quod idem Chronicon, cujus auctor hactenus incertus habitus fuerat, Alexandrinum is appellaverit, nullo alio ductus fundamento, quam quod Petri Alexandrini nomen initio codicis Augustani legisset: quasi, licet Petrus iste Alexandrinus Chronici auctor exstitisset, quoi procul est a vero, uti mox ostendemus, Alexandrinum ideo illud vocare debuerit. Nam ut ita diceretur, necesso foret, ut vel res Alexandrinas duntaxat complecteretur, quemadmodum opus Callinici sophiste, qui sub Gallieno vixit (a), et x libris res Alexandrinas persecutus est, quodque laudatur ab Hieronymo (b): vel Alexandrinorum præsulum historiam, ut Chronicon Eutychii, et illud quod Orientale vocant, typis regiis editum vel saltem tempora secun dum Alexandrinorum æram ac epochas in eo exigerentur, quomodo Jacobus Cujacius (c) Chronicon illud Alexandrinum ex bibliotheca Pateana appellat, quod in eo non ex coss. duntaxat Romanis, sed etiam ex suo Angustali annos pritent Alexandrini. Quod quidem Puteanum Chronicon idem ipsum est quod elidit Scaliger post Eusebii Chronicon, hoc titulo: Excerpta ex priore libro Chronologico Eusebii et Africano et aliis, Latine conversa ab homine barbaro, inepto, Hellenismi et Latinitatis imperitissimo. VI. Id nominis Chronico, quod Georgii episcopi Ambianensis nomen præfert, magis con renit. Id enimvero Chronicon, quod Farraginis Alexandrinæ lemmate non semel laudat Jacobus Gottofredus (d), et unde sua hausit Scaliger, servatur hodie in Bibliotheca Regia, in codice membraneo, litteris, uti vocant, uncialibus descripto, proindeque potioris omnino antiquitatis, in cujus limine recentiori paulo charactere, sed qui Caroli Calvi æta tem redolet, hæcce descripta leguntur: Chronicon Georgii Ambianensis episcopi, vel sicut alii dicunt, Victoris Turonensis episcopi. Desinit autem istud Chronicon in tempora Anastasii Dicori, quo demum imperante videtur fuisse confectum: cum præsertim in imperatorum serie, quam auctor descripsit, et in qua imperii annos unicuique appingit, in Zenonem et Anastasium desinat, omissis eorum imperii annis. Porro Georgium episco pum Ambianensem, qui a Carolo Magno Romam legatus missus est circa annum DCCLXXIII. it [V.] testatur Anastasius (e) nemo fortean erit, qui ex hacce apposita codici inscriptione auctorem velit asserere: tuin quod ea ætate ejusmodi in Latina lingua barbaries in Gallia minime obtineret; tum etiam quo etsi Georgii episcopi Ambianensis nomen præferat, fieri possit ut ejusmodi similes forte aliquot lucubrationes emiserit, ex quibus harum conditor haberi potuerit, tametsi an is quædam scripserit incertum prorsus maneat. Neque potiori jure Victori episcopo Turonensi, qui nullus fuit, debet ascribi, licet perperam Forte scriptum fuerit Turonensi, pro Tunnunensi, ita ut amanuensis quædam ex Chronico Victoris Tunnunensis in Africa desumpta esse innuere voluerit, quod in Justinumi Junio rem desinit, quod suadere videtur Chronicon ineditum Melliti in cod. Colberteo ccxL, ubi is Toronensis Ecclesiæ episcopus dicitur, cum de illius Chronico agit. Hæc enim prorsus evanida, nulloque fulta fundamento quoad Chronici istius barbarolatini scriptor m, qui quantum conjicere licet Ægyptius fuerit, qui nec Græcam, vel certe nec Latinam linguam probe calluerit, tametsi in illo multa exstent, quæ ad Egyptiorum, quorum æram semper Sequitur (f), regna pertinent, et digna sint quæ legantur etiam invitis solecismis, propter ca sola quæ in eo exstant utilia et bone frugis: quæ est sententia ejusdem Scaligeri (g). Verum hæc obiter et per transenuam dicta sint de hocce Chronico, quod cum Cujacio in Notis nostris Alexandrinum deinceps appellamus. VII. Petrus Alexandrinus non fuit auctor Chronici paschalis. Alque ut in orbitam redeat oratio, licet Petrus quispiam Alexandrinus episcopus paschalis Chronici, quod re cudimus, auctor exstitisse potuerit, non ideo tamen, uti supra attigimus, Alexandrinum illud appellari debuerit, sed Chronicon Petri Alexandrini. Deinde Petrus iste Alexandrinus episcopus, cujus nomen legitur initio Syntagmatis de Paschate, quod codici Vaticano præ figitur, prout certe exaratum editumque est, Chronici auctor esse non potuit, cum martyr dicatur, Petrusque iste martyrium obierit imperante Diocletiano, ut præ cæteris testatur Epiphanius (h), et ex eo forte scriptor paschalis Chronici (i), proindeque in Heraclii tem pora, in quæ protrahitur, illud deducere non potuerit. Verum quin idem Petrus auctor non sit habendus, suadent non solum, imo probant omnino quæ in Syntagmate de Paschate proferuntur a Chronici scriptore ex illius libro de Judæorum et Christianorum paschali festivitate, ubi eadem laudantur formula, qua Hippolyti Portus episcopi, Apollinarii Hiera politani episcopi, Clementis Alexandrini, et Athanasii scripta, qui pari ratione Chronici auctores dici potuerint. Illu I autem Petri Alexandrini opusculum exstare vel exstitisse in bibliotheca Scorialensi cum alio hoc titulo, Ilap! roÛ Hásya, xai tŵy toúzov Šŋtŋpáswv, doce mur ex illius indice codicum Græcorum inedito: sed et haberi in bibliothe a collegii So (a) Suid. (b) Comment. in Daniel. (c) Paratit. ad tit. cod. De offic. præf. August, (d) In Not. ad God Theod. (g) In Adriano 1. (f) Herwart, in Chronot, cap. 164. (g) Ad Græca Eusebii p. 411, 2 edit, (h) in hær. Meletian. (i) P. 276.

col. 19–20page 5 of 24

cietatis Jesu Cæsaraugustani in Hispania monet Petavius (a), a quo semel ac iterum au-. datur. Deinde Alexandrinæ annorum epochæ vel æræ, quæ et Ægyptiaca fuit, nulla est in 0 mentio, sed longe potius Antiochenæ, uti censet Henricus Valesius (b): Quod quidem Chronicon, inquit ille, nescio cur Raderus Alexandrinun vocaverit: ego certe Antiochenum vocare mallem. Etenim auctor illius Chronici diligentissimus [VI.] est in rebus Antiochensium commemorandis, et annis et mensibus eorum perpetuo utitur (c), ut olim notavi in Epistola ad Jacobum L'sserium. Et alio loco (d): Chronicon Alexandrinum, quod quidem libentius Antiochenum vocaverim. Verum licet auctor Chronici æra Antiochena sæpe utatur, alia tamen fuit Antiochenorum a mundo condito annos putandi ratio, ac diversa ab ea qua is utitur, ut in hac Præfatione (e) observamus. VIII. Neque alius quispiam forte Alexandrinus Chronici paschalis auctor. Neque eliam potiori jure Alexandrinum Chronicon appellari debuerit, quod ab Alexandrino quodani scriptore exaratum inde forte existimari debeat, quod cum totum versetur in disquirendis paschalis festivitatis et examinandis difficultatibus, Ægyptii maxime hujusce supputationis peculiarem habuisse notitiam dicantur, ut loquitur S. Leo papa, seu ut Pro terius in epistola ad eumdem pontificem (ſ), quod Ægyptiorum Ecclesia mater hujusce la boris exstiterit. Idque vel inde patet, quod in concilio Nicæno cum decretum fuisset, ut rodem omnes tempore Ecclesiæ Pascha celebrarent, datum id Alexandrinis negotium fue rit, qui siderum peræque et ordinandorum temporum scientiæ erant majoris quam cæteri, et ut illorum præsules legitimum celebrandi Paschatis diem quotannis invenirent, ac cæ teris Ecclesiis indicarent, quod longe ante Christi nativitatem factitatum testatur Joannes Philoponus (g). Adde quod auctor idem paschalis Chronici regum Persarum usque ad Alexandrum M. ac deinde Ægyptiorum regum, ex Ptolemæis usque ad Cleopatram catalo gum describit, et annos regni cujusque accurate recenset ac præfigit, sed et singularia quædam de Alexandria subinde intermiscet, v. g. ubi de Fharo loquitur, et cum a Diocle tiano præbitum esse panem castrensem Alexandrinis anno imperii xvirt, observat; ac in terdum menses Ægyptiorum admittit. Verum pari ratione Romano cuipiam, vel Græco, vel etiam Judæo idem alius forte ascripserit, quod anni per coss., per olympiadas Alexandrinis incognitas, (licet suas alias olympiadas habuisse Egyptios testetur Georgius Syncellus [j ac per indictiones in eo digesti legantur; menses vel Macedonum more, vel Latinorum, per Kalendas, Idus et Nonas efferantur; annorum initium a Kalendis Januarii, vel Septembris ducatur, contra quam apud Alexandrinos, apud quos anni initiam sumitur a mense Thot, cujus primus dies respondet xxix diei mensis Augusti. Quibus adducti ra tionibus non defuere qui hosce Annales Constantinopoli fuisse conscriptos existimarent, ubi prædicta omnia erant in usu vulgari, magna parte ex veteri Roma traducta simul cum imperii sede, non item in reliqua Græcia a Latinis nominibus magis abstinente, illudque maxime, inquit Henschenius (i), ex postremis Chronici annis liquet, in quibus tain prolixe describuntur acta Boni Magistri in templo Studitarum Constantinopoli sepulti anno Heraclii xvir, ut non tantum ibidem scripsisse auctorem (ve! potius continuatorem, de quo infra agen us), sed et ex Studitis unum fuisse appareat verisimillimum. IX. Quando illius auctor vixerit, disquiritur.— Verum cum Chronicon istud, seu Pascha lion, ex variis scriptoribus centonis instar concinnatum sit, juxta Petavium, et [VII.] ut ait Scaliger, ex bonis aliquando pannis consutum, ex quibus et non tenuis fructus sit qui ex his colligi possit, idque ipsum observet exacti vir judicii Henricus Valesius, multaque hactenus inedita in eo inserta auctorum segmenta, quorum persæpe nomina reticet, multa ex Africano (cujus assecla dicitur a Goaro [j], Epiphanio, Eusebio, Marcellino comite, latio, Joanne Malela Antiocheno, aliisque verbo tenus descripta sint, non plane assequor uomodo inde, non nomen duntaxat dico, sed scriptoris patriam aut genus quispiam valeat subodorari. Nam quod quædam ex Alexandrinis vel Antiochenis, et aliis ejusmodi rebus, ut videtur, singularibus subinde loquatur auctor, mirum videri non debet, cum opus suum præsertim contexuerit ex variis civitatum vel provinciarum Paschalibus, ut semel ac iterum profitetur, in quibus ea solebant inserere potissimum quæ patriam spe tarent, ita ut Pa-chale Constantinopolitanum res Constantinopolitanas, Alexandrinum Alexandrinas, Antiochenum Antiochenas una cum singularum epochis contineret, ex quibus quædam prout sibi videbatur selegit scriptor. Hine tam varii ac diversi chronolo gici characterismi ac computi occurrunt in hoc Chronico, tum in annis a mundo condito, tum in eorum variis sumplis initiis, quæ quidem interdum ab æquinoctio verno et Martii xxi deducere se profitetur, et interdum orditur a Septembri, quæ res, inquit Pe Javius (k), et Chronicum ipsum conturbat, et lectoris confundit ingenium. Neque aliunde Fasti consulares exscripti sunt, cum in Paschalibus ii describi solerent, ut infra observa mus. Sic porro Latinos Paschalia sua confecisse palam est, ex tabulis quas cereis Pascha (a) T. De doctr. temp., p. 893. (b) In Not. ad. Hist. Theodoreti, lib. 11, c. 10. (c) Pag. 16, 177, 187, 192, 208, 230, 232, 262, 521, 328, 331 b. 331 b., 577, 382. (d) In Not, ad Euseb., p. 431. 2 edit. (f) Sect. 23. (Epist. 64. (g) Lib. de Pasc., p. 290. (h) P. 197. In Exegesi prælim. ad tomum III Martii, cạp. (j) In Præf. ad Syncel. (k) Lib. 1 De doćtr. temp., cap. 3.

col. 21–22page 6 of 24
PG 92:21ἀπὸ ᾿Αδάμ μέχρι Διοκλητιανοῦ,
col. 23–24page 7 of 24
PG 92:23σχάλια. 22: Τότε δῆτα καὶ Ἱππόλυτος συντάττων μετὰ πλείστων ἄλλων ὑπομνημάτων, καὶ περὶ τοῦ Πάσχα πεποίηται σύγγραμμα, ἐν ᾧ τῶν χρόνων ἀναγραφὴν ἐκθέσ μενος, καί τινα κανόνα εκκαιδεκαετηρίδος περὶ τοῦ Πάσχα προθεῖς, ἐπὶ τὸ πρῶτον ἔτος Αὐτοκράτορος Αλε
col. 25–26page 8 of 24
PG 92:25τοκράτορος ἐγένετο ἡ ΙΔ τοῦ Πάσχα εἰδοῖς Ἀπριλλίαις, σαββάτῳ ἐμβολίμου μηνός γενομένου· ἔσται τοῖς ἑξῆς ἔτεσιν καθὼς ὑποτέταχται ἐν τῷ πίνακι· ἐγένετο δ' ἐν τοῖς παρωχηκόσιν, καθώς σεσημείωται.
col. 27–28page 9 of 24
PG 92:27ἀπόδειξιν τῶν καιρῶν καὶ χρόνων, Θεοῦ ἡμῖν παρέχοντος, οὐ μόνον τὰ μετὰ κατακλυσμόν ἱστοροῦντες, ἀλλὰ καὶ τὰ πρὸ κατακλυσμοῦ, εἰς τὸ καὶ τῶν ἁπάντων κατὰ τὸ δυνατὸν εἰπεῖν ἡμῖν τὸν ἀριθμὸν νυνὶ ποιησόμεθα, ἀναδραμόντες ἐπὶ τὴν ἀνέκαθεν ἀρχὴν τῆς τοῦ κόσμου κτίσεως ἣν ἀνέγραψε Μωσῆς ὁ θεράπων τοῦ Θεοῦ διὰ Πνεύματος ἁγίου. Οὐ γὰρ πρόκειται ἡμῖν ὕλη πολυλογίας, ἀλλὰ εἰς τὸ φανερῶσαι τὴν τῶν χρόνων ἀπὸ καταβολῆς κόσμου ποσότητα, καὶ ἐλέγξαι τὴν ματαιοπονίαν καὶ φλυαρίαν τῶν συγγραφέων, ὅτι οὐκ εἰσιν οὔτε δισμύριοι μυριάδες, ὡς Πλάτων ἔφη, ἑορταστικούς Μαρκελλίνου καὶ Ἱππολύτου, ἤτοι ἀδήλου ἐπιτομὴ χρόνων ἀπὸ ᾿Αδάμ μέχρι τῆς βασιλείας Ηρακλείου τοῦ νέου, καὶ τοῦ αὐτοῦ υἱοῦ Κωνσταντίνου. Επιτομὴ χρόνων ἀπὸ Αδάμ Πέτρου Αλεξανδρείας Μάρτυρος, Κελλίνου καὶ Ἱππολύτου, ἤτοι ἀδήλου μέχρι Ηρακλείου τοῦ νέου, καὶ Κωνσταντίνου τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ. βασιλείας υπατείας,
col. 29–30page 10 of 24
PG 92:29Ἐπὶ τούτου καὶ Ἱππόλυτος ὁ Ῥωμαῖος συγγραφεύς ήκμαζε. 'Η δὲ τελείωσις αὐτοῦ γέγονε κατὰ τὴν εἰκάδα τῆς Ἰαννουαρίου μηνός τῆς ἐνδεκάτης Ινδίκτου, ἀπὸ μὲν κτίσεως κόσμου, ἀφ' οὗπερ χρόνος ήρξατο, τῇ τοῦ ἡλίου φορά μετρεῖσθαι ἔτους πέμπτου ἐξηκοστοῦ ἐννακοσιοστοῦ πεντακισχιλιοστοῦ· ἀπὸ δὲ τῆς τοῦ Θεοῦ Λόγου ἐκ Παρθένου ἐνανθρωπήσεως ἔτους πέμπτου ἐξ κοστού τετρακοσιοστού, κατὰ τοὺς συγγραφέντας χρόνους ὑπὸ τῶν ἁγίων πατέρων Ιππολύτου τοῦ παρ λαοῦ, καὶ γνωρίμου τῶν Ἀποστόλων, καὶ Ἐπιφανίου τοῦ Κυπριώτου, καὶ Ἥρωνος τοῦ Φιλοσόφου καὶ ΜΑΡΚΟΥ ΑΥΡΗΛΙΟΥ ΣΚΟΥΠΡΟΥ ΑΛΕΞΑΝΔΡΟΥ ΕΥ̓ΤΥΧΟΥΣ ΕΥ̓ΣΕΒΟΥΣ ΚΑΙ ΙΟΥΛΙΑΣ ΜΑΜΑΙΑΣ ΣΕΒΑΣΤΗΣ ΜΗΤΡΟΣ ΣΕΒ ΔΙ ΗΛΙΩ ΜΕΓΑΛΩ ΣΑΡΛΙΠΙΔΙ ΚΑΙ ΤΟΙΣ ΣΥΝΝΑΟΙΣ ΘΕΟΙΣ Μ. ΑΥΡΗΛΙΟΣ ΗΡΩΝ ΝΕΩΚΟΡΟΣ ΤΟΥ ΕΝ ΠΟΡΤΟ ΣΑΡΑΠΙΔΟΣ ΕΠΙ ΛΑΡΓΙΝΩ ΒΕΤΑΛΙΩΝ ΑΡΧΙΥΠΗΡΕΤΗ ΚΑΙ ΚΑΜΕΙΝΕΥΤΗ ΚΑΙ ΑΥΡΗΛΙΩ ΦΗΒΟ ΚΑΙ ΣΑΛΩΝΙΩ ΘΕΙΔΟΤΩ ΙΕΡΟΦΩΝΟΥΣ ΚΑΙ ΚΑΜΕΙ͂ΝΕΥΤΑΙΣ ΧΑΡΙΤΗ ΙΕΡΟΔΟΥΛΕΙΑ ΑΝΕΘΗΚΕΝ
col. 31–32page 11 of 24

In latere bascos, Sed de hac circa Heronem Cyrillianum conjectura nihil temere definio, cum alii exsti terint hoc nomine, atque in is Heron patriarcha Antiochenus, quem alii "Epw:x vocant, et Heron natione Thebanus, dignitate episcopus, Juliano imperante, cujus Philostorgius et hujusce Chronici scriptor meminerunt. Interim ex hac allata inscriptione colligere saltem fortasse liceat vero esse simillimum, Portum, cujus in ea fit mentio, illam esse urbem, cujus Hippolytus episcopus fuerit, tametsi qua in provincia exstiterit maueat incertum, ipseque Hieronymus, quod exserte testatur, nescierit, cui tam diu Romæ versato,. Portus Roma, cujus urbis episcopum fuisse Hippolytom plerique volunt, minime ignotus esse debuit. Adeo ut hæc Græca inscriptio, cultusque Serapidis Ægyptum, ubi notum Alexan driæ illius fanum a Theodosio M. eversum, omnino videatur spectare, unde in provinciam Gallicanam, ubi illa servatur, allata fuerit. Sed cum apud Geographos cæterosque scripto res, nulla occurrat civitas Portus nomine in Ægypto, ubi vigebat Græcus sermo, secus vero in Africa, ubi Latinus obtinebat, in qua ad très recenset anonymus Ravennas lib. 1, cap. 8, 11, et lib. v, cap. 4, Portum scilicet divinum, Sigensem el Magnum, atque adeo Hippolytus Portus duntaxat et cum nullo adjuncto episcopus dicatur, sane vero est proxi mius Portum in ea inscriptione intelligi Romanum. Nec obstat quod Serapidis templum in Porto, seu Portu exstitisse dicatur, cum in eo tractu cultum Serapidem, atque adeo in Ostiensi civitate, Portuensi proxima, ac solo fere Tyberi divulsa, prout a Procopio (a) utra que civitas describitur, testetur Minutius Felix sub initium operis: Romæ vero, et in aliis Latinis provinciis, eumdem cultum fuisse Serapidem testentur Græcæ pariter inscriptio nes apud Gruterum. Neque etiam opponi debet quod inscriptio Græca sit, cum in Latinis provinciis haud pauca repertæ sint. Sed quod Hippolytum Portus Romani fuisse Episco pum omnino videatur suadere, id potissimum fuerit, quod is Romanus dicatur in Catalogo imperatorum Leunclaviano supra laudato, et quod anno MDLI, in agro Verano non procul ab æde S. Laurentii ad Urbem reperta sit antiqua e marmore statua solio insidens, in cujus quidem solii binis laterculis cycli paschales annorum xvi, Græcis litteris erant descripti ex quibus, tum ex librorum lemmiate, quod horum dexter continebat, Hippolyti, cujus nomen non erat expressum, facile deprehensum est [XVII] statuam esse, quam ex Portu Romano, non vero ex Ægypto huc esse allatam admodum est probabile. Quinetiam alius haud videtur ab Hippolyto presbytero, qui una cum Nepotiano (alii Pontiano legunt), exsul deportatus est in insulam nocivam Sardiniam, Severo et Quintiano coss. seu anno Christi ccxxxv, Alexandri imp. xi, ut est in Catalogo pontificum Romanorum a Cuspiniano et a Hobis edito, in Pontiaño papa. Adeo ut hac tempestate episcopatum Portuensem nondum fuisset consecutus: cur vero metropolitanum Arabam eum indigitet Herwartius (b), non plane percipio. XXI. Quam annorum rationem sectabus sit Cyrillus Scythopolitanus, et quota fuerint Græcorum æræ a mundi ortu. Sed ut redeam unde sum digressus, ex allatis ex Cyrillo patet omnino hunc Panodori Egyptii monachi, qui Arcadio imperante, et sub Theophilo episcopo Alexandrino vixit, ut testatur Georgius Syncellus, quique Christi natalem in an num mundi v. MCCCCXCIII, retulit, annos putandi rationem secutum. Quod ut planum fiat, observandum in primis triplicem apud Græcos æram obtinuisse annorum a mundo condito priməm quæ ab initio rerum ad natalem Christi putat annos v. Mccccxcut, alteram, anno v, , de qua concilium Nicænum ir, act. 6 (c) et Syncellus (d), tertiam, quæ etiamnum apud Græ cos hodiernos in usu est v. MDIX. Aliam enim omittimus, quæ Antiochenorum propria fuit, et Christi natalem anno mundi conditi sexmillesimo assignat, ut ex Hesychii loco, quem niece Chronico subjecimus docemur. Sed et alia fuit, quæ natalem Christi anno mundi V. MDVI, assignat, de qua tractatulum subdidimas pariter huic Chronico. Prioris æræ Græcanicæ inventor, ut supra diximus, existimatur Panodorus, quam in locis allatis sequi tur Cyrillus. Illa porro (nam de hac prima Lic potissimum est sermo) cum Dionysiana sera vulgari consentit, quæ nativitatem Christi ad consulatum Lentuli et Pisonis refert, hoc est uno anno minus quam in recepta hodie sententia, licet hanc dissonantiam concilient accuratiores chronologi. In eo tamen dis repat utra que æra, quod Panodorus Christi an num illiget anno mundi v. Mccccxcui, (cujus sententiæ causam affert Syncellus (e), Diony sius verò v. Mði, atque ita alter ab altero annis vi remotus sit, licet uterque indictionein communem, tum feriam, vel lunarem ætatem certis diebus attributam obtineat. Etenim annum Christianæ æræ primum uterque computos v. mccccxcm, numerat; necnon annum cjusdem æræ nonum uterque recensel v. MDI, quippe de anno corrente mun li ad incarna tionis aunum assequenduin, priores annos v, MD, detrahunt; posteriores v. mccccxci, ex quo major hujus qua illius calculus efficitur. Unde conficit Petavius (f) trium ærarum duas incarnationem Christi diversis annis affigere, ac prioris, quæ v. MDI, numerat, ulti mum convenire Christi anno non: alterius vero, quæ v. MCCCCXCHI, putat, anno primo, adeo ¡ne non duos annales computos, sed unum cumdemque esse. Etenim annum Christianæ vel Dionysianæ æræ primi uterque computas v. mccccxciu numerat, necnon annua (a) Lib. 1 Gotikic., cap. Cap: 177 P. 105, ed. Labbi. Lab. vin Auci., 1. 1.

col. 33–34page 12 of 24

ejusdem æræ nonum uterque rec:nsel v. MDI. Quippe de anno currente mundi ad incarna tionis annum assequendum priores annos v. MD, detrahunt, XVIII.] posteriores v. MCCCCXCH, ex quo major hujus quam illius calculus efficitur. Itaque in annis mundi consentiunt am bo computi, in annis incarnationis dissentiunt. Non debent igitur mundi æræ vel computi censeri duo, sed unus duntaxat, cujus ad diversos annos Christi vavo pomois illigatur. Quare duæ tantum, ut supra dictum est, præcipuæ sunt æræ Græcorum: una cujus in annum V. MCCCCXCH, primus annus æræ Dionysianæ vel communis congruit, et altera quæ eumi dem annum numerat ab orbe condito v. MDIX. Ita ratiocinatur Petavius harum rerum dili gens explorator, cujus tamen hac in re sententia aliis non omnino arridet (a). Ut ut se res babet, hæc Cyrillianis characterismis sunt aptanda. Ex anno mundi v. MDCCCCLXV, quo sanctus Euthymius obiit, xx Januarii, indictione xi, detractis v. Mccccxci annis, annus vulgaris incarnationis erit ccccLxxn, in quem cadit annus xvi Leonis Magni. Rursum, ši anno v. MCCCcxcın addas cCCCLXXII, fiet annus mundi v. MDCCCCLXV Christi cccclvit; cui si addantur vit, erit annus cccclxxi vulgaris, quo currebat indictio xı. Deinde anno v. mdcccclxv adde vii, fiet annus v. mdcccclxxm; ex his si demantur cccclxii, restabit v. MDI. Pari modo ex anno vi. mxxiv quo S. Sabas decessit, v Decembris ablatis v. McDxcuj, erit annus incarnationis DxxxI. Rursum auno v. mccccxcii, si addantur Dxxxı, erit annus mundi vi. mxx¡v, a Cyrillo notatus; si vit, erit annus Dionysianus vulgaris Dxxxix, quo mense Decembri currebat indictio x; deinde ablatis Dxxxix de vi. mxxxt, restabit an nus DI. XXII. Qua mundi conditi æra usus sit Hippolytus. Atque hæc præmittenda fuere. ut quibus annorum characterismis usus fuerit Hippolytus planum fieret, et an ex iis auctor existimari possit Chronici Canisiani seu Labbeani, de quo in præsens agimus, expendere liceat. Quod sane haud procul a vero abesse facile concedet qui illius com putos accuratius in examen adduxerit. Anno quippe xiu Alexandri Severi imperii Chronicon istud conscriptum fuisse non uno loco indicatur. Imperium porro iniit Alexander anno Christi vulgari ccxx, idque potissimum colligitur, ut pridem obser vatum a Scaligero Petavio, Bucherio (c), et aliis, ex canone paschali Hyppolyti, cujus supra meminimus, in quo ejusdem Augusti anno 1, qui ab x die Martii de ducitur, xiv paschalis evenisse notatur Idibus Juliis, Sabbato, cum mensis emboli mæus proxime præcessisset, qui erat tertius ejus sedecennalis cycli annus bissextilis quæ omnia non potuere contingere, nisi anno Dionysiano CCXXII. Proinde cum Alexander annos xiu et dies 1x regnasse dicatur in eodem Chronico, ut et apud Lam pridium, consequens est exstinctum fuisse XIX Martii, anno Christi vulgari ccxxv quod quidem an variis annorum ab auctore Chronici allatis epochis quadret omnino, deinceps disquirendum. XXIII. An in iis concinal cum Chronico paschali. Is porro annum xını Alexandri in anuum mundi conditi A. MDccxxxvIII conjicit, Christi Natalis nxxxvi, hisce verbis: Ab Adam autem usque in transmigrationem Babylonie sub Jechonia, generationes LI, anni IIII. MDCCCXLII, menses vi. Et [XIX.] post transmigrationem Babylonie usque ad generationem Chri sti generationes XIIII, anni DCLX, et a generatione Christi usque ad Passionem anni xxx, et a passione usque in hunc annum, qui est x imperii Alexandri annus, ‘anni ccvi. Fiunt igitur omnes anni ab Adam usque ad x Alexandri imperatoris annum, anni v. MDCCXXXVIII. Quo quidem loco advertere interim liceat auctorem Chronici Labbeani in anno l'assionis Christi veterum Patrum (d) opinionem secutum, cujus meminit Cle imens Alexandrinus (e), Christum uno tantum anno prædicasse, eoque passum fuisse, quomodo denique scriptor Chronici paschalis non uno loco eundem annum putat, verbi gratia pag. 203, et anno Chr. CCCLXXXI, CDXXXI, CDLII, tametsi locis aliis an DOS xxx Christo fere semper assignet: unde evidens est, quod non semel monui mus, hoc Chronicon ex variis scriptorum excerptis, nullo fere delectu, vel prævio examine, esse consarcinatum, sed et esse vero simile quæ in eo secundum istum an Dorum Christi calculum inserta leguntur, excerpta fuisse ex Africano, siquidem, ut testatur Hieronymus (f), hanc ille sententiam est seclatus. Deinde paulo infra ait supradictus scriptor post recensitos Persarum reges: Post quos tempora jam mani feste apud Græcos ex constructione olympiadum sunt clara: nam usque ad Alexan drum Macedonem fuerunt olympiades cxiv, que faciunt annos CDLVI, ab Iphito, qui constituit olympiades. Ab Alexandro usque ad Christum, olympiades LXXX, quod sunt cnni cccxx. Christo autem usque ad annum XIII imperii Alerandri, olympiades LVIIII, quod sunt anni CCXXXv1, Sunt ergo omnes olympiades usque ad annum _xii Alexan dri Cæsaris olympiades CCLIII. quod sunt anni MXII. Quandoquidem igitur per olym piades annos putandi ratio Chronici scriptori certior videtur, præsertim cum inter eruditos de earum constet initio, easque ab Iphito instauratas tradant scriptores an no ante æram Christianam DCCLXXVII, periodi Julianæ HI. MDCCCCXXXvш, ab iis pe tendum in primis videtur exordium. Censorinus in libro de Die natali (g) scribere (a) Goar. ad Syncell. p. 83. (ė) Scal. 1. v, p. 491. (c) Bucher, in Belg. Rom, I. vt, c. 8. (₫) Tertullian., Steph. Gobarus apud. Phot. (e) Lib. 1 Strom., (f) S. Hieron, in 18. Daniel, Cap. 18, 21.

col. 35–36page 13 of 24
PG 92:35τὴν θείαν σάρκωσιν τῷ εφ' πληρουμένῳ, καὶ ἀρξαμένῳ τῷ εφα'
col. 37–38page 14 of 24

tionum diversitate, quam apponendam duximus, cuivis apparebit. Codicem etiam mis. cum editione Labbéana rursum contulimus, ex quo infinitos propemodum íúcos emen davimus, ipsis verbis, prout jacent, etiam cum nævis suis descriptis, ut iterata edi tione, huicce quod recudimus paschali Chronico propter cognationem materiæ, pro pter scilicet paschales observationes, adjungeretur. Cæterum non eadem omnino se rie, quam index præfert, sectiones vel capita ubique describuntur. Sed et deest postremum caput, quod nomina episcoporum Romæ, et quis, quot annis prafuit, conti nebat non, uti censet vir doctissimus (a), quod ideo omissum fuerit a librario, quia ab Eusebiano Chronico, cui adhærebat, magnopere discreparet; quod sane vix quispiam sibi persuadeat, sed potius quod revera sub finem mutilum fuerit exem plar, quod monet editor. Certe optandum foret, ut hæc Romanorum pontificum su peresset series, cum in dubio sit an ante hunc scriptorem alius antiquior horum catalogum ac tempora descripserit. Sed damnum hoc resarciisse Georgium Syncellum putat Henricus Dodwellus (b), ut qui inter alios quos secutus est in universa Chro nologia sua auctores, Hippolytum (quem tamen seinel ac iterum duntaxat laudat, uti observavimus) recenset; eo nimirum, inquit V. C. traditionis, ut videtur, ordine, ut Hippolytum exscripserit Annianus, Annianum Maximus confessor, omnes ipse Syn cellus quos quidem quia ipsi invicem sentiebant, nuspiam manifesto refellit. Inde que colligit, si quem repererit apud Hippolytum pontificum Romanorum catalogum, illum procul dubio secutum fuisse Syncellum: nec proinde alium ab Hippolyto quærendum esse Syncelliani Catalogi auctorem, cum minus præ'erea vero consonum videatur temere et pro arbitratu fuisse a Syncello confictum, quem longe ab Euse biano esse diversum constat. Superest tamen, ut is alibi subdit (c), capitis lemma lemmati Bucheriano [XXII.] adeo simile, ut vix dubitandi locus relinquatur, quin indie sna mutuatus fuerit iste Bucherianus, cujus lemma ita concipitur: Ex quo tem pore per successionem dispositum, quis episcopus, et quot annis præfuit, vel quo impe Tante. At vero cur vir eruditissimus Chronicon istud Canisianum, seu Labbeanum, ipsimet Hippolyto non potius ascripserit, quam ejusdem auctorem vestigia pressisse ipsius Hippolyti videri senserit, nulla alia in præsens mihi oboritur ratio, quam quod Hippolytum martyrio vitam finiisse Alexandro imperante juxta quorumdam sententiam existimaverit, scriptor vero Chronici eidem Augusto superstes exstiterit, ut qui ejus mortem referat. XXVI. Paschalia ab ipso mundi exordio capta. - Enimvero ejusmodi computistica artis apud Græcos et Latinos artifices, ut tandem eo redeamus, unde sumus digressi, certas temporum epochas, de quibus citra ullam controversiam constans esset auctorum vel omnium, vel plurium certe, potiorumque consensus, statuerunt, quæ essent veluti xppa, et lydii lapides, quorum beneficio, non temporum modo, sed et festorum pa schalium, Judaicorum nempe et Christianorum, rationem explorarent. Quod quidem ut alamussim et cum accuratione peragerent, necesse erat, ut ab ipso mundi conditu repe terent. Ita Victorius (d): Videre mihi videor, inquit, istiusmodi disciplinæ secretum lucu lentissime posse enarrure, si ab ipsis mundi primordiis dierum institutio ac lunæ, vel tem porum, ac deinceps hujus solemnitatis initium requiratur: atque per digestum ordinem sa culorum quæstionis abstruse exploretur integritas. Et infra: Cum itaque nihil resedisset ambigui, diebus, lunis, ac bissextis, inde a constitutione humana, in nostram ad usque progeniem, mirabili decursione concordibus, necessarium fuit, propter quod maxime nice huic inquisitioni secundum tuæ venerationis mandatum, mea desudabat intentio, ut insti tuta paschalia perscrutarer, vel illius temporis, quo præceptione divina a filiis Israel im molatus in Egypto, vel præcipue illius quo pro redemptione nostra atque salute, ille ve rus agnus, cujus figura præcesserat, «Pascha nostrum immolatus est Christus.» Idem de nique scriptor: Quapropter omnibus fixo limite consonans, necessarium erat propter pa schalis observantie rationem, dies et lunas a mundi ipsius describi principio, quo possit rerum cursus evidenter agnosci. Ideo porro Victorius lunæ rationes et temporuin seriem a mundi exordio ex Eusebii Chronico, et ex iis quæ adjecta sunt ab Hieronymo, et a Pro spere usque ad consulatum Valentiniani A. vui et Anthemii, et ex Prosperi alterius a pundi exordio ad vi Valentis consulatum et Valentiniani u, repetiturum se quidem pro fitetur. Sed quia immensum opus majoriserat oti, ejus breviarium interim se explicare ait. Quod tamen, mox subdit, ex ipsius plenitudinis observatione descendat, ex temporo passionis Dominicæ, cum Fastis consularibus, annis periodi xxx bissextis, feriis an Duis in Kalendis Januariis, ætate lunæ in iisdem Kalendis, diebus paschalibus, ætate lu næ paschalis, et indictionibus. Ejusmodi igitur Paschalia non nuda omnino primitus fuere confecta sed in iis præcipuæ temporum notae ex rebus singulis annis [XXIII] gestis apponebantur, quo firmaretur cyclos et diem Paschatis investigandi methodus, cui in is quo die solemnitas illa fuisset celebrata subinde adnotaretur, quod præ cæteris testari vi dentur verba Leonis papæ ex epistola ad Augustos (e), ubi de Paschate: Unde sollicitins congruit hoc requiri, ut omnis occasio tollatur erroris. Nam in nostris Annalibus, xv Ka (a) Joan. Pearsonius, episcop. Gestr., in Dissert. de success, primor. episcop. Romæ, cap. 10, n. 1. (b) In Dissert, de primava pontific. Rom. succes., t-p. 14, § 19 et 20. (c) Cap. 8, § 5. (d) Ex cod. ms. (e) Epist. 57.

col. 39–40page 15 of 24
PG 92:39εἰδέναι καὶ τὸν ἀριθμὸν τῶν ἀπὸ Ἀδὰμ ἐτῶν, ξασίαι κύκλον ια' Πασχουάλια φλβ' ἐτῶν, ἅμα σχολίοις ἀκριβέσι. Πασχαλίους πολυμερή τε καὶ πολυειδή, πολλά τε χρήσιμα ἔχουσαν, χρόνων ἀρίθμησιν καὶ ὁμάδα εν: δήλωσιν τῶν ὑποκειμένων κεφαλαίων, πότε καὶ ἐπὶ τίνο, επληρώθη,
col. 41–42page 16 of 24

x pay, Apollinaris Hierapolitanus episcopus, Clemens Alexandrinus, ut et Petrus Alexandrinus episcopus, a quo ii laudantur, uti testatur Petavius (a) ut patel ex auctore Chronici in Præfatione: quæ quidem opuscula exstare vel exstitisse in bibliotheca Regis Catholici ex illius indice doceniur. [XXV.] XXIX. Heraclio imperante varia orte de Paschate controversia. - Sane saltem inde colligere liceat Heraclio imperante varias exortas de festivitatibus paschalibus, quas hisce temporibus minus congruas fuisse advertit etiam vir doctissimus Henr. Dodwellus (b), controversias, quæ ansam occasionemque præbuerint auctori paschalis Chronici, sancto Maximo, Joanni Philopono, et aliis forte nobis hactenus incognitis, de quæstionibus de Paschate subinde ea ætate agitatis, conscribendi commentarios. Nam licet pro rato ac fixo illius celebrandi dies haberetur (c), accidebat interdum ut in eo error vel dubietas interve niret, ut anno xxvi Theodosii Junioris, anno v Marciani, xix Justiniani, et xx Copronymi evenisse narrat Theophanes cujusmodi similes circa Pascha errores non semel accidisse in Gallia auctor est Gregorius Turonensis (d), imo anno Heraclii xvi apud Scotos, Beda et Marianus Scotus (e). Quinetiam ipsemet Heraclius computum ecclesiasticum uti vocant, conscripsit, imperii xu, indict. xi, Christi anno vulgari dcxx, ut ipsemet testatur, tri bus distinctum capitibus vel sectionibus, ac nuper editum a supra laudato H. Dodwello. Harum sectionum prima est de ratione inveniendi cujusque mensis et septimanæ diem et feriam, et Bissextum. Altera continet demonstrationem, cur oporteat quærentes quotam mensis Alexandrini diem, a tribus ante Septembrem diebus incipere. Tertia denique me thodum complectitur, qua Pascha secundum ecclesiasticam traditionem sit investigan dum. Qui quidem computus excerptus dicitur e commentario ejusdem Augusti in Ilpozɛi pois canones Ptolemæi. XXX. Paschalia a Photio laudata. - Nee scio an huicce Heraclii tempestati ascribendi præterea sint duorum anonymorum libri de Paschate, quorum meminit Photius (ſ); qui quidem eamdem quam Philoponus et auctor Chronici paschalis tuiti dicuntur sententiam, Christum scilicet decimatertia lunæ, seu sacra feria quinta, Pascha nomicum non cele brasse, cum neque agnum, neque azyma comederit, neque aliud quidpiam eorum fecerit, quæ legale observantes Pascha more rituque majorum observare solebant: proindeque privatam tantum, mysticam illam tamen, cœnam comedisse, atque ex ea discipulis panem et calicem porrexisse, quæ fuit nonnullorum ex SS. Patribus sententia: tametsi, inquit Photius (g), Joan. Chrysostomus et Ecclesia legitimum Pascha perfecisse doceant, ante quam mysticam institueret cœnam. Prior anonymus disputationem potissimum instituit contra Judæos, unaque sentientes hæreticos, et Quartadecimanos, qui primo Hebræorum mense sanctum Paschatis festum non celebrabant. Alter idem ferme quod Paschalis nostri scriptor argumentum prosequitur: nam de bissexto et mense intercalari, solisque ac luna epartis, et decemnovennalibus cyclis, et de ratione ac methodo hæcce investigandi, singula excutiendo, dilucide tradit. De mensibus perinde et neomenia, et hebdomade, ejusque diebus, et quinam circulares anni appellantur, quique embolimæi seu interjecti anni, dis quirit. De curriculo præeterea solis octodecennalis cycli agit, et decemnovennalis lunæ, et decimaquarta ejusdem. Rursum de mensibus lunaribus et solaribus, et neomenia mensis cam lunaris, tum solaris, qui lunari sit par, deque mense æquabili lunæ, et mense exacto de annorum denique mundi supputatione [XXVI] multa congerit, in quo quidem libro, quem auctor Theodoro cuidam inscripsit, simplici dictione styloque apertissimo exarato, Metrodorum sæpe reprehendit, ut testatur idem Photius. XXXI. De Paschali Metrodori. - Scripserat autem Metrodorus decemnovennalium cy clorum viginti octo in seipsum recurrentium computum, ducto a Diocletiano exordio; in quo quingentorum triginta trium annorum dies festos colligit, idque, quantum videtur, se cundum accuratam illam, quam vocant, quartæ decimæ lunæ computationem. Ex istis igi tur Photianis colligere saltem liceat, ea qua scriptores isti de Paschate commentarios edi derunt tempestate, varias de hacce festivitate ortas agitatasque fuisse quæstiones et con troversias, quæ harum scriptioni occasionem præbuerint, tum de coena Domini xıı lunæ, tum etiam de utroque Paschate, typico et Christiano, quas ii varia methodo pertractarint, atque in his postreinus ille anonymius, qui idem argumentum quod auctor paschalis Chro nici quod edimus, simili perinde ratione est persecutus, temporum a mundo condito computationé, rebusque proinde aliis chronologicis non omissis. Quinetiam ætate Metro dori, cujus meminit Photius, cyclum Victorianum DXXXII annorum apud Orientales utcun que obtinuisse inde pariter advertere est: quem alias secutum auctorem paschalis Chro nici supra monuimas. Hoc porro Metrodori nomine aliquot alii occurrunt, quibus forte id operis ascribi possit, ac in primis Metrodorus, Marcionis sectæ presbyter, cujus meminit Eusebius (h) Metrodorus Persa philosophus, qui ob pietatis existimationem a Constantino Magno, quo demum imperante agitatæ præsertim illa de Paschate controversiæ, intra pa latii sacraria admissus legitur. Sed an illius ejusmodi institutum exstiterit, dubitare liceat (a) Lib. x De doct. temp. cap. 15. (b) In auct. ad Disunt. Cyprian., p. 82. (c) Vide Scaligeri Canon. p. 183. (d) Lib. v Hist., c. 17. (e) Lib. x, c. 23. (f) Cod. 115. 116. (g) Vide Præf. auctoris, et Casauboni Exercitat. in Baron., p. 464. Cedren. p. 175, et Glycam, p. 215. (h) Lib. iv Hist. c. 1., Hieron. in Chron., Cèdren.. p. 295, lib. v.

col. 43–44page 17 of 24
PG 92:43κατὰ τὴν λεγομένην ἀκριβῆ τῆς τεσσαρεσκαιδεκάτης ψηφηφορίαν ἡμέρας, ὅσα τὸ δοκεῖν ἑορταστικές, οὔτε [ή] νῦν ἐκκλησίᾳ, οὔτε ἡ παλαιὰ παράδοσις ταύταις φαίνεται κεχρημένη. Ἐν δὲ τῷ ἑβδόμῳ ἔτει τῆς αὐτοῦ βασιλείας ἐπληρώθη κύκλος εἷς τοῦ ἁγίου Πάσχα φλβ', ἐξ ὅτου ὁ Κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς ἐσταυρώθη, Ἰνδικτιώνος
col. 45–46page 18 of 24
PG 92:45τῷ Πασχαλίῳ καὶ τοῖς Υπαταρίοις
col. 47–48page 19 of 24
PG 92:47Τ Έτους μ. Ινδίκτου ι'. ἡλίου κύκλος κδ'. σελήνης κύκλος ε'. θεμέλιον σελήνης κη'. ἡ παραμονὴ τῶν Χριστοῦ γεννῶν β'. ἑσπερινὸν κρεωφαγία. ἑβδομάδι ή, καὶ ἡμέρᾳ ς'. Τὸ τριώδιον ἄρχεται φεβρουαρίου ι'. ήτοι τοῦ τελώνου καὶ φαρισαίου. ἦχος πλαγίου. ἑωθινόν. ε'. ἡ ἀπόκρεω φεβρουαρίου κδ'. τοῦ Εὐαγγελισμοῦ τρίτῃ τῆς δ. ἑβδομάδος τῶν νηστειών, νομικὴν φάσκα ἀπριλλίου τηʹ, ἡμέρᾳ παρασκευῇ. Χριστιανών πάσχα ἀπριλλίου κ'. τοῦ ἁγίου Γεωργίου τῇ νέᾳ τετράδι. τῶν ἁγίων πάντων ιουνίῳ ιε'. ἤτοι ἡ ἀπόκρεῳ ἡ νηστεία τῶν ἁγίων Αποστόλων ἡμέρᾳ ιγ'. καὶ ἡ μνήμη αὐτῶν ἡμέρα Κυριακῇ. Κεῖται γὰρ οὐκ ἐν μιᾷ τινι πόλει, καθάπερ ᾿Αθήνησιν Αρμοδίῳ καὶ ᾿Αριστογεί τονι τῇ τῆς πόλεως ὑποκείμενον τύχῃ, μετὰ ταύτης σωζόμενόν τε καὶ διαφθειρόμενον, ἐπέχει τῇ προσηγορίᾳ, καὶ πάντων ἀνθρώπων ἐν στόμασι ἐστι τοὔνομα.: ὁ δὲ ὕπατος ἓν πανταχοῦ, καὶ πολὺν χρόνον, ἐλάττω καὶ πλείω διορίζων, οὐκ ἐῶν τοὺς νεωτέρους τὰ τῶν πρεβυτέρων ἔχειν. κονταέτης ἐστὶ χρόνος διὸ ἐφιλοτιμησάμεθα τὰς καθεξῆς ὑπατείας ἀκριβῶς θέσθαι, εἰς τὸ τοὺς διερχομέν νους ἰδεῖν, ὅτι οὐκ ἔστι τι παραπεποιημένον ἐν τῷ θείῳ δόγματι τῆς ἀληθείας, ἀλλὰ μετὰ ἀκριβείας τὰ πάντα τῇ Ἐκκλησία κεκήρυκται· τίς γὰρ ἀριθμῆσαι τὰς μὴ δυναμένας σφαλῆναι καθ' εἱρμὸν ὑπατείας, οὐ καταγνώσεται τῶν νομιζόντων διαφωνίαν εἶναι;
col. 49–50page 20 of 24
PG 92:49καὶ τοῖς ἐκκλησιαστικοῖς ἱστορικοῖς οὐ συμπεφώνηται, ὡς ἔστι μαθεῖν τοῖς βουλομένοις τοῖς ἐκείνων γράμ σημαίνει την τετραετίαν ἤρξατο ἡ τοιαύτη πανήγυρις, ὅτε Μανασσῆς τῶν Ἰουδαίων ἐβασίλευσε, καὶ ἐφυ λάττετο ἕως τῆς ἀρχῆς τοῦ Θεοδοσίου, εἶτα ἤρξατο αναριθμεῖσθαι Ινδικτος.
col. 51–52page 21 of 24
PG 92:51Ολύμπια μὲν οὐ μάλα πύῤῥω συγκαλέσει δὲ ἡ πανήγυρις τὰς πόλεις, αἱ δὲ ἥξουσι βοῦς ἄγουσαι τῷ Ἀπόλλωνι θυσίαν, Ολυμπιάδων πανήγυριν, ήτις κατὰ τετραετὴ χρόνον ἐπετελείτο,
col. 53–54page 22 of 24
PG 92:53ἐπὶ τούτων τῶν ὑπάτων ἀφανὴς ἐγένετο Νέρων, Ο νόμος οὐκ ἐᾷ τοῖς βιβλίοις ἐπιποιεῖν, ἀλλὰ βούλεται μένειν αὐτὰ ἐπὶ τῆς πρώτης χειρὸς, ὅπως ποτὲ
col. 55–56page 23 of 24

rum monumenta confirmant (a). Sæpius enim ex diversis annalium scriptoribus diversa consulum paċia eosdem in annos injiciuntur, tum nonnulli omittuntur quos Dionysius alii que commemorant, et omnino multi hac in parte Fasti discrepant, quod ex Capitolinis, Cas siodoreis, ac Paschalis nostri, et si qui sint antiqui vel recentiores consulum laterculi, perspicuum est. Tanti quippe errores implicant temporum, inquit Livius (b), aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules secundum quosdam, nec quid quoque anno actum sit, in tanta vetustate, non rerum modo, sed etiam auctorum digerere possis: quam quidem opinionum varietatem Marlianus, Cuspinianus, Sigonius, Panvinius, Glareanus, Contius, Keplerus, Petavius, Norisius, Pagius, et alii, vel ex professo, vel prout sese res obtulit, accuratissime examinarunt. Nos vero, omissis istiusmodi disquisitionibus, quibus enucleandis inanis ac supervacanea poneretur opera, re jam peracta, Fastos in hoc chio nico exaratos cum Idatianis præsertim ante Cæsares contulimus, quod hosce aut similes, ut attigimus, vidisse illius auctorem, atque adeo secutum esse mihi vero simillimum visum sit: ita tamen ut quæ a mutatione reipublicæ, ab iis, quorum meminimus, in Fastorum consularium comparatione enodantur difficultates et salebræ brevi interdum annotatione indicentur, quo lectori, si tanti sibi visum sit, hos consulere liceat. XLIII. Quid in hac Chronici editione præstitum sit. Hisce igitur in antecessum præ missis de scriptoris paschalis Chronici patria vel nomine, quæ quidem etiamnum incerta manent, atque adeo de ea qua in rebus pertractandis utitur ratione vel methodo, superest ut quid in hac editione Regia a nobis utcunque præstitum sit, lector paucis admoneatur. Priusquam igitur illustrandum hoc Chronicon aggrederemur, visum est operæ compendium, ut Vaticanum exemplar (ex quo forte Augustanum exscriptum fuerit, et ex eo utraque prodierit editio), velut authenticum et singulare exemplar consuleretur. Cum vero RR. PP. Joannes Mabillonius, et Michael Germanus Benedictini, viri eruditissimi, Romæ nuper versarentur, quo a Rege Christianissimo conquirendorum cum editorum tum manuscripto rum codicum gratia missi fuerant, quibus locupletaretur ditissima alias Regia bibliotheca, ii una cum Claudio Stephanotio ejusdem ordinis, viro perinde doctissimo, qui Romæ suæ congregationis procuratoris generalis officio fungitur, qua sunt erga nos humanitate et benevolentia, ac in liberales omnes disciplinas propensione, id in se ultro oneris rece pere. In Vaticanam quippe bibliothecam aditu sibi permisso a viro singularis pariter eru ditionis Emmanuele Schelestrato S. T. D., ejusdemque bibliothecæ [XXXVIII] præfecio, co dicem inspexere, membraneum illum ac notæ optimæ, et ab annis DCC, quantum conjicere licuit, scriptum eodem titulo, quoad Chronicon, et cum iisdem lacunis quibus deturpa tur Raderiana editio, ita ut dubitare non liceat, si non ex eo, saltem ex simili codice ex scriptum fuisse Augustanum exemplar. Initio autem ejusdem codicis Vaticani, qui nu mero notatur 1941, hæcce leguntur verba: Messana emptum a Georgio CP. VI Kl. Octob. MDLI. Quisquis porro Georgius iste fuerit, is videtur ex quo deinde comparatus fuit codex ab Hieronymo Surita, qui postmodum, curante Antonio Augustino, in Vaticanam bibliothecam illatus fuit. In illo vero codice præfiguntur instar præfationis, uti jam antea monuimus, excerpta quædam de Paschate ex aliquot SS. Patribus, quorum primus laudatur Petrus Alexandria episcopus et martyr, cujus ideo nomine prodiit editio Raderiana, quod qui Augustanum exemplar descripserat, solo duntaxat ejusdem Petri Alexandrini nomine inscripto, cætera ejusdem Præfationis omiserit, præter extremas quatuor lineas, quæ eidem editioni præfiguntur. XLIV. De auctoris Chronici Præfatione. - In ea Præfatione, post allatas Patrum de Paschate auctoritates, alia ex suo penu auctor promit de eodem argumento, ubi qua ra tione investigandi singulis annis paschalis festi dies pluribus disquirit, ut et de cyclis de cemnovennali et vigintio tennali, ac de cyclo DXXXII annorum agit, ad quos exigendos dies paschales contendit: tum de solis epactis, de solis et lunæ cyclis, de epactis lunæ, de quartadecima lunæ, et aliis hujusmodi, quorum omnium methodum prosequitur. In cujus argumentum ac elucidationem binas proponit tabulas, quas Rotas vocat, quarum prima continet cyclum vigintioctennalis solis in seipsum semper recurrentis, quo denotantur quovis anno epactæ: altera rationem inveniendi Paschatis legalis complectitur. Inter hæc, methodos in toto subinde opere daturum se deinceps pollicetur, atque ex iisdem cyclis ostensuram se, supradictis omnibus patefactis ac declaratis, quibus eorumdem cyclorum annis singulæ Dominicæ festivitates, seu Asamotixal toptal, contigerint, additis qui a mundi conditu effluxere annis. Tum tractatum alium subdit de legali Paschate et lunis, quibus utrumque Pascha celebrari debeat. Quibus exactis, consilium suum aperit, de condenda annorum ab Adamo, seu a mundi exordio brevi historia, qui Scripturæ sacræ et SS. Patri bus, ac rite hactenus celebratis in sancta Dei et catholica Ecclesia concinant. Ex quibus patet omnino Chronicon istud non esse aliud quam lasai, brevi rerum gestarum ad annos singulos narratione subinde adornatum, tum ne prorsus nudum prodiret, tum etiam, qquemadmodum attigimus, ut perpetuus in Christianæ religionis antiquitate ac continua tione scriptorum consensus ejusmodi descriptione firmaretur. Hujus autem syntagmatis cum pleraque fuissent a Petavio elita in Uranologio ex schedis Andrea Schotti Romæ antea descriptis, quæ ex iis deerant ex Vaticano codice nobis describi curarunt viri iidem su (a) Petav. 2. ix, c. 49; et in not. ad Epiph. (b) Lib. 11. p. 257.

col. 57–58page 24 of 24
PG 92:57ἡ μὲν λέξις οἷον ἐσθῆς ἐστι σώματος, τὰ δὲ πράγματα, σάρκες εἰσὶ καὶ νεύρα. Οὐ χρὴ τοίνυν τῆς ἐσθῆτος πρὸ τῆς τοῦ σώματος σωτηρίας
Page scan enlarged

Notebook

Full View