PG 92Paschal Chronicle
Chronological Analysis of the Paschal Chronicle
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 59–60page 1 of 4

interdum et prout sese obtulit occasio institimus, nec tamen semper, tum quod hæc majus otium ac diligens examen efflagitent, quibus examinandis immorari minime debere visum est, cum satis esse arbitraremur si quæ ab aliis subinde essent in hanc rem adnotata dun taxat indicarentur, via cæteroquin aliis relicta, quo ignota e suis loculis proferant, ac iis præsertim qui in hisce studiis operam suam collocarunt. Sed et neque, ui fateamur quod res est, numeros toties passimque descriptos scrupulosius ad calculos revocavimus, vel au in his auctor vel antiquarius peccaverit, examinavimus, utraque duntaxat editione recen-. sita, ac invicem quantalibet cum fide collata el exhibita. [XLI.] XLVII. De annis a mundo condito, ab U. C. et a Christi Natali Chronico additis. Ut porro temporum certiores essent notæ, in consulum Fastis annos ab U. C. a Palilibus. Varronianis ad Christi nativitatem, deinde a nativitate annos Dionysianos singulis pari bus consulum, annos etiam mundi juxta Græcos, in marginibus subinde ascripsimus, prout hos suo codici edito ascripserat Antonius Allenus vir doctissimus. In recensendis vero regum vel imperatorum annis, cum in editione Raderiana indictionibus ii subjice rentur, in Scaligeriana vero (nescio an etiam in ms. codice) præponerentur, in hoc ut commodiorem Scaligerianam sumus secuti. Cum denique lectorem nosse intersit, qua apud artis istius computistica scriptores recepta methodo ac ratione usus sit idem auctor Paschalis, nt quæ apud illos varia sit, nec proinde unica, tum in putandis mundi con diti, vel Christi annis ac indictionibus, vel in inveniendis epactis, noviluniis, paschalibus aliisque festis, quæ in id argumentum observata sunt a Petavio præsertim, qui ejusdem auctoris Chronici paschalis computos ad censuram et examen sæpe adduxit, in selectis subjicienda duximus. Neque hæc duntaxat, sed et viri doctissimi observationes quasdam chronologicas ad idem Chronicon quæ serius in manus nostras pervenerunt, huic Præfationi subdidimus. Ex illorum enim et aliorum chronologorum scriptis, veluti fontibus, omnium qui deinceps in istis controversiis versati sunt disputationes et commentarii profluxerunt cum nihil fere post illos sit allatum, quod non inde promptum ac derivatum fuerit, ut qui ea quæ illi attigerunt legerit, istorum omnium ut et nostram industriam non maguopère desideret. Sed et addidimus Selecta aliquot quæ ad Chronici illustrationem aliquatenus necessaria visa sunt, partim ex editis, partim ex mss. codicibus eruta, vel cum iis collata, de quibus fere omnibus actum est vel in hac nostra Præfatione, vel in notis ad idem Chro nicon paschale. Hisce denique laterculum mensium Macedonicorum adjunximus, quibus perpetuo auctor Chronici utitur, quos fere semper cum mensibus a Latinis receptis com parare solet, adjectis Idibus, Nonis, et Kalendis. Atque hos quidem menses Macedonicos nediæ vetustatis scriptores, præsertim Christiani, cum Syromacedonicis, quos et Asiano rum menses appellant, ut plurimum confundunt (a), cum apud priscos scriptores, Syro macedonum, seu Antiochenorum, seu denique Σupoeλvwv, quos et "Eλanvas interdum nude vocant, mensium alius in anno situs quam Macedonicorum fuerit, non modo veterum, quos lunares fuisse opinatur Petavius atque adeo recentiorum ac fixorum, ut obser vatum pridem a viris eruditis (c). Sed et alii adnotarunt Scaligerum menses Macedonicos et Syromacedonicos perperam existimasse semper fuisse Julianos, cum, antequam hæc æquatio facta esset, mensis Macedonicus aliqua sui parte menses duos Julianos attingeret, ac deinde ad eum ménsem totus accommodatus sit, quem longe maxima ejus pars antea occupabat. (a) Concil., Socrat., Evagr.. Suid. (b) Petav. ad Epiphan. p. 132, 138, 139. (c) Joan. Pearsonius Dissert. 2 de annis priorum Romæ episcop., cap. 18. Ex observationibus Joannis Baptiste HAUTINI regii in præfectura Parisiensi consiliarii, viri longe doctissimi, ac in re chronologica præ cæteris versatissimi, quas mecum communicavit v. c. ex filio nepos. [XLII.] In hoc Chronico non eadem semper et ubique observatur supputatio an norum mundi. Nam verbi gratia Augusti mors, sive finis 56 ejus annorum, inferri videtur anno mundi 5521, pag. 189 (ed. Reg.) Postea tamen ejusdem Augusti annus 39 comparatur cum anno M. 5506, p. 534. Quo fit ut annus ejusdem 56, sive ultimus, finem habeat in anno M. tum 5523, non 521; et sic ubique semper in annis col lectis est metachronismus biennii, cum in annis expansis sit prochronismus ejusdem. Notandum autem quod ab eodem anno 5523, in quo mortem Augusti constituit, elsi is vulgo putetur 6 menses præter 56 annos imperasse, Tiberii tum primum etiam inchoat. Nam annum Tiberii 15 comparat cum anno M. 5537, p. 209. Quod ut fiat

col. 61–62page 2 of 4
PG 92:61τρίτου έτους ὄντος μετὰ τὸ βίσεξτον.
col. 63–64page 3 of 4
PG 92:63μηνὶ Γορπιαίῳ πρὸ ς' ιδῶν Ὀκτωβρίων ἡμέρα Κυριακή, ΗΠΙ η. 310 Δ. μηνὶ Γορπιαίῳ πρὸ ς', Νοννῶν Σεπτεμβρίων ἡμέρᾳ Σαββάτῳ;
col. 65–66page 4 of 4
PG 92:65170 Β. Αρσίοχος] 'Αρσής Ωχου.
Page scan enlarged

Notebook

Full View