PG 102Photius of Constantinople.
Preface of Christian Wolf to the Four Books Against the Manichaeansapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 9–10page 1 of 3

J. CHRISTOPHORI WOLFII IN LIBROS IV CONTRA MANICHÆOS Sisto tibi, erudite lector, novam monumentorum, adhuc non editorum, collectionem, in posterum si Deo 0. M. visum fuerit, per fasciculos aliquot continuandam. Nata mihi ilia est tum aliunde, tum ex itineribus, quæ ante bos sedecim annos litterarum causa suscepisse me, cum voluptate recordor. Accipis itaque hic specimen duplex, alterum ad sacram, alterum ad profanam litteraturam magis per tinens. Ita enim hujus instituti rationes formandas esse putavi, ut ad novitatem accederet varietas. Agmen ducit Photius, patriarcha quondam CPolitanus, non minus de re sacra et ecclesiastica, quam litteris politioribus, apud æquales et posteros commentationibus suis, quæ ætatem tulerunt, præclare promeritus. Hujus libri IV Contra Manichæos veteres et recentiores exarati, lucem, qua tamen omnino digni erant, adhuc non viderunt. Primus eorum, fateor, a præstantissimo et supra laudes meas posito Bernardo de Montfaucon cum Latina versione insertus est Bibliothecæ Coislinianiæ, quam indefessæ viri industriæ ab anno 1715 debere cœpimus, pag. 319 seqq. At cum egregium illud Opus in oris nostris rarius obvium sit, ista vero Photianæ commentationis pars inter tot alia præclara, quæ ibidem occur runt, opuscula, quasi sepulta videatur, non solum consultum putavi, sed et necessarium, ut idem ille liber primus cum cæteris tribus hic recuderetur. Hujus consilii hanc præterea habeo rationem, quod intellexi, beneficio codicis nostris Hamburgensis, quem in editione hac potissimum secutus sum, varia loca male accepta integritati suæ vindicari posse, quod ipsum mihi occasionem suppeditavit, inter pretationem Latinam, alioquin optimam, hinc inde emendandi. Ne quid de notis dicam, quibus indi gere videbatur egregia narratio, quæ cæteris omnibus, ad hoc argumentum spectantibus, et brevitate, et dictionis nitore, et rerum copia merito præfertur. Laudatissimus Montfauconius libri hujus primi edi tionem ex duobus codicibus, Coisliniano altero, altero Colbertino, procuravit, quorum alter alteri inter dum suppetias tulit. Num in utroque tres reliqui libri desiderati sint, dicere non habeo. Certe id suspi cor, non sine veri specie, quia doctissimus editor, quod alias facere consuevit, illorum in codicis Cois liniani descriptione non facit mentionem. Fortasse omissioni in utroque codice occasionem suppeditavit argumenti diversitas, cum liber ille primus tantum ad historiam Manichæismi, tres vero reliqui ad confutationem doctrinæ, quæ jam ab aliis suscepta erat, et qua proinde forte non adeo opus videbatur. spectent. In nostro Holsteniano integra commentatio, sine interrupto ordine, exstat. Nec dubitari po test, ab eodem auctore libros singulos esse profectos, cum in calce primi spes diserte fiat cæterorum, qui confutationem errorum exhibituri sint, ac præterea ipsa scribendi commentandique ratio Photium referat. At librum 1, Photium auctorem habere, præter constans codicum mss. testimonium, dubitare non sinit Euthymius, qui parte 11 Panopliæ suæ, titulo 21, compendium narrationis Photianæ totidem ut plurimum verbis exhibet, et diserte Photio tribuit, iis verbis, quæ in notis ad p. 1 attuli. Atque hæc quidem causa est, cur totam hanc scriptionem in lucem proferendam censuerim, nactus imprimis in ipsa hac urbe tam insignem opportunitatem. Bibliotheca enim nostra publica inter Græcos codices, quod liberalitati præstantissimi Lucæ Holstenii, civis nostri, debet, exhibet insigne volumen ordinis majoris, quod, præter Serapionis et Titi Bostrensis contra Manichæos scripta, Photianas illas caras complectitur. Monumenta illa singula, quemadmodum et pleraque eorum quæ Holstenius biblio

col. 11–12page 2 of 3

thecæ nostræ legavit, ànóypapa exhibent, ex bonæ antiquissimæque notæ codicibus, a recentiori manu diligenter exarata, et ab Holstenio, ceu ex notulis quibusdam marginalibus patere videtur, recognita. Fortasse illorum copiam ipsi fecit bibliotheca Vaticana, cujus curam agebat. Hujus conjecturæ hanc cau sam habeo Cl. Laurentius Alexander Zacagnius, ejusdem bibliothecæ quondam præfectus, et an. 1712, 26 Febr. cum litterarum jactura fatis functus, ex libro 1 Photii, tum non edito, affert locum illustrem, quo præsul diligentissimus Archelai, Carcharorum episcopi, industrian in compescendis Manichæorum veterum conatibus collocatam laudat. Eum infra in notis monui cum apographo Holsteniano ita conve nire, ut nulla prorsus differentia nisi in unius litteræ scriptione observetur. Hinc conjectura mihi fit Holstenium nostrum eodem, quem is habuit, codice usum fuisse. Quanta vero cura exemplum illud Holstenianum, ex primitivo non minus castigato, descriptum sit, vel ex eo patet quod illud unum sem per bene habeat, ubi duo, Coislinianus et Colbertinus, ex quibus Cl. Montfauconius suam editionem curavit, dissentiunt; passim vero etiam utrique, ubi labes est, succurrat, et vix una alterave vice neces sitatem mihi imposuerit, a lectione ipsius recedendi. Exempla bujus assertionis in notis, lector, invenies, quæ effecerunt, ut nostro potissimum codici putaverim insistendum. In quo tamen negotio ita versatus sum, ut non negligerem auctoritatem duorum illorum Parisiensium, quos Cl. Montfauconius secutus est. Istis vero adjunxi compendium Euthymianum, prout I. c. in Panoplia exstat Tergobysti Græce an. 1710, fol. edita, et a me olim, quod ad hanc partem spectat, descripta. Hæc enim summa passim uostri codicis lectiones asseruit et vindicavit. Præsidio porro mihi fuit Petri Siculi Historia (Manichæorum) ex ms. codice bibliothecæ Vaticanæ Græce cum Latina versione edita per Matthæum Raderum, Ingolstadii 1604, in-4. Cum enim, quod subinde in notis ostendi, insignis inter Photii et Petri Siculi commentationes affi nitas intercedat, quia in recensendis veterum Manichæorum rebus eosdem auctores, in novorum autem eamdem uterque rationem secuti sunt, fieri non potuit, quin sæpe is genuinam lectionem confirmaret, corruptam autem configeret. Quemadmodum vicissim is, qui istam Petri Siculi Historiam recognitione et versione nova, quam omnino requirit, dignari velit, non parum subsidii ex Photiana hac scriptione sibi cum ratione promittet. Quæ dum memoro, non possum non significare dubitationem, quam in notis meis professus sum, et in qua me adhuc hærere fateor, uter scilicet horum alterum in scribendo imitatus videatur. Alterum alte rius vestigia pressisse non dubitabit, qui utrumque scriptum comparaverit, et vel ea legerit, quorum indicium ipse feci. Proferam hic unum convenientiæ argumentum, idque meo judicio luculentum, ex num. VI (col. 23). Ibi potiores Manichæorum recentiorum errores ad sex oapita revocantur. Totidem con stituit Petrus Siculus p. 17 seq. Hoc a nemine veterum fieri memini. Et si factum esset, vel sic tamen rationi huic suum constaret pondus, quia utrinque idem ordo, et eædem interdum phrases observan tur. Compara, quæso, quæ de primo Paulicianorum errore apud nostrum leguntur, cum his, quæ ex Siculo Latine proferam: «Primum illorum axioma est, duo rerum esse principia, Deum malum et Deum bonum aliumque hujus mundi conditorem ac principem, et alium futuri sevi. Age dic, inquit, quid nos a Romanis secernit? seipsos enim exsecrati illi, et nefarii prorsusque ingrati et perfidi Christianos nuncupant, nos autem vere Christi, veri Dei nostri cognomines, Romanos, ethnico nomine proprium permutare conati, appellant. Asserunt autem sejunctionem suam a nobis in hoc consistere, quod ipsi quidem alium aiant esse Deum mundi conditorem, et alium, quem Patrem cœlestem vocabant, exclusum a mundi administratione, solaque in æternitate dominantem.» Uter hic utrum duxerit, aut secutus sit, arduum fuerit definire. Etatis investigatio hic rem non confecerit. Fuerunt enim æquales, et sæculo 1× medio claruerunt. Photium, A. C. 858, patriarcham CPoli constitutum esse et A. 891 obiisse constat. Lege hanc in rem doctissimi amicissimique nobis Jo. Alberti Fabricii Bibliothecam Græcam, tom. IX, p. 369 et 370. Petrum Siculum eodem tempore vixisse ex calce Historiæ ejus apparet. Referam argu mentum verbis Matthæi Raderi, editoris ejus, quæ in limine libelli ita leguntur: «Vixit Petrus Sicu lus A. P. C. N. præter propter 870, quo tempore ex imperio Basilii et filiorum Constantini et Leonis, imperatorum Orientis, legatus Tibricam, Armeniæ civitatem, ut de captivorum permutatione ageret, missus est, causamque feliciter, ut ipse extremis narrat paginis, cum novem Tibricæ menses moratus esset, trans egit.» Itaque uterque provocare potuit in scripto suo ad ea, quæ a Manichæis sua ætate gesta vel vide rit, vel audiverit. Cl. Montfauconio, p. 349 Bibliothecæ Coislinianæ narrationis illius Photianæ pars maxima ut plurimum desumpta videtur ex historia de ortu progressu et occasu Manichæorum a Petro Siculo descripta. In eamdem sententiam penitus concederem, nisi obstaret, quod Photius in limine narrationis suæ varios alios allegans, quorum opera usus sit, Siculum nostrum tacet, ad quem tamen pro candore, qui alioquin in eo observatur, hoc magis, siquidem ea usus fuisset, provocaturus fuisse videtur, quod ipsum rebus contra Manichæos gestis interfuisse ex ipsa commentatione nosset. Vicissim vix veri videtur simile, Petrum Siculum Photii forulos compilasse, in primis in iis, quæ ad recentiorum Manichæorum, seu Paulicianorum, historiam spectant. Ad eam enim scribendam invitatum et permo tum se ait legatione regia, qua in oris, his hominibus refertis, perfunctus sit. Verba ita habent Latine, p. 3: «Ergo vero inductus rei necessitate hoc muneris suscepi,quando regia legatione perfuncturus ad ea loca accessi, ipso excidio imperii Basilii Magni imperatoris nostri, a Deo delecti, etc. Porro legatus ibam, ut de captivorum permutatione agerem, etc. Tibricæ igitur legationis obeunde causa apud Paulicianos diu

col. 13–14page 3 of 3

moratus, sæpe disputando cum illis sum congressus, illorumque arcana omnia per Catholicos etiam ibi de gentes curiose investigavi,» etc. Hic clarum est, Petrum videri velle eorum narratorem,quæ vel gesta ipsa viderit, vel ex æqualibus et Manichæis audiverit. Fortasse itaque sic statuendum fuerit, Petrum Siculum Photii commentationem ante oculos habuisse in enarranda veterum Manichæorum historia et doctrina, de inde, vero ubi ad recentiorum res (nam et horum doctrinas eodem modo, quo Photius, recenset) pervene rat,proprium fundum consuluisse. Et sane minorem in extrema narratione inter utrumque scriptorem con venientiam deprehendisse mihi videor, quam quæ in limine et continuatione operis apparet. Veri quoque est similius, Petrum Siculum, scriptorem cætera incognitum, peritum ducem, quem sequeretur, elegisse, quam Photium, hominem in scribendo exercitatissimum. Monere denique et hoc liceat, Siculum æque, ac Photium, p. 17 et 21 Historiæ suæ promittere confutationem Manichæismi, imo eadem perfunctum esse, ea, quæ Photio se probavit, ratione. Raderus enim, § 4 Præmonitionis suæ ad Siculi libellum, ex Jac. Sirmundi fide refert, duorum capitum, ex sex illis, de quibus modo diximus, refutationem exstare in bibliotheca Vaticana manu exaratam, eamque ex nudis prope divinarum Litterarum testimoniis contextam. Idem hoc Photio curæ potissimum fuisse non negabit,qui librum ejus 11 vel obiter inspexerit. Quidquid bujus erit, eruditorum non unus dignum censuit hoc opus, quod in lucem ederetur. Ita Abrahamus Hinckelmannus, ó μxxxpiens, prædecessor meus, de Græcis libris non minus præclare quam de Orientalibus, promeriturus, luci id cum versione sua Latina, cujus partem perfecerat, destinabat. Vide Detectionem fundamenti Böhmiani, p. 52 et 123. Illius àñóуpayov una cum Serapionis et Titi Bostrensis commentationibus supra memoratis, devenit postea in manus Sebast. Gottfridi Starckii, professoris quon dam linguarum Oriental. Gryphiswaldensis ac deinde scholæ equestris Brandenburgensis moderatoris, qui telam ab Hinckelmanno coeptam pertexturus erat, si per fata licuisset. Lege illius præfationem ad librum Kelila Wadimna, Græce ab ipso editum, in calce, et confer Cl. Martini Dieterich Programma singulare, Berolini an. 1711 vulgatum, et memoriæ viri optimi destinatum. Idem animus fuit Laurentio Alexandro Zacagnio supra laudato, quod ex Præfatione ejus ad tomum I Collectaneorum Monumentorum veterum Ecclesice Græcæ, p. 15, intelligitur: «Sed ut ad Archelaum, inquit is, redeam, reperto hoc vetustissimo adversus Manichæos Opere, ad nefariæ eorumdem hæreseos historiam conscribendam animum admovi, eique non modo integram Archelai disputationem, sed et Photii patriarchæ CP. libros IV adver sug Manichæos suo tempore iterum exortos, aliaque multa adhuc inedita maguique facienda veterum auctorum scripta, appendicis loco subjungere decreveram: sed doctissimorum virorum consilio factam est, ut in antecessum acta ista in primo Collectionis nostræ tomo ederentur.» Horum itaque exemplo adductus de perficiendo hoc negotio jam ante aliquot annos, consilium cepi, super vero serio cogitavi, postquam vidi Cl. Jacobum Basnag., in Specimine novæ, quam suscepit, editionis Antiquarum lectionum Canisii, Serapionis et Titi Bostrensis scripta contra Manichæos ex apographo codicis Holsteniani, quod a S. Rever. Jo. Friderico Wincklero, collega meo conjunctissimo, accepit, Græce edidisse, cum antea ibi Latine tantum legerentur. Consultum itaque putabam, efficere, ut triumviri isti, quos eodem volu mine ms. junctos videbam, publice in posterum non essent disjuncti, in primis cum viderem, Photium in Confutatione sua duorum istorum laborem supplere. Illi enim, ut de historia hæreseos pestilen tissima tacent, erroresque ipsos argumentis, ex ratione et philosophia petitis, oppugnant; ita Photius narratione historica egregie perfungitur, ac furorem illorum hominum ex Scriptura diviniore compe scendum sumpsit. Ita enim rationes suas in toto opere hoc instituit Photius, ut lib. 1 tantum historiam tradat, reliquis vero potiores eorum errores profliget; atque adeo, lib. 1, contra eos evincat, Deum eumdem et animas et corpora et cætera sensibus subjecta condidisse; lib. 111, Veteri Testamento originem divinam vindicet; 1♥, denique varia repetat, ad eadem argumenta pertinentia, et exceptionibus Manichæorum nonnullis satisfaciat. De titulo, quem libro 11 præfixum videbis, ita habe. Is non tam proxime et sigil latim ad librum illam quam ad reliquos duos pertinet, et generalem operis inscriptionem, ab alia manu profectam, sistit, docetque quod illud in oppugnandis Manichæis eorumque exceptionibus repellendis occupetur. Promittit enim 'Anoplaç xai húseis twv Mavizatwv; hoc est, Dubia Manichæorum eorumque solutiones. De notis, quas addidi, ita existima. In lib. 1 illustrando diffusior, in altero parcior fui, in reliquis idem futurus. Historica enim illa hinc inde vel luce ex antiquitate, vel robore ex consentientibus aliorum testimoniis indigere, vicissim vero dogmatica sua radiare luce mihi videbantur.

Page scan enlarged

Notebook

Full View