Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
PG 103:9ΦΩΤΙΟΥ ΜΥΡΙΟΒΙΒΛΟΝ Η ΒΙΒΛΙΟΘΗΚΗ. Ἀρχαῖαι δ' ἀρεται ἀμφέρονται, ἀλλασσόμενα: γενεαῖς ἀνδρῶν, σθένος.
ΦΩΤΙΟΥ
ΜΥΡΙΟΒΙΒΛΟΝ Η ΒΙΒΛΙΟΘΗΚΗ.
H
PHOTII
MYRIOBIBLON SIVE BIBLIOTHECA.
NOBILISS. ET AMPLISS. VIRIS
QUIRINO RECIILINGERO, MARCO VELSERO,
AUGUSTÆ VINDELICORUM DUUMVIRIS PRÆFECTIS
SEPTEMVIRUMQUE COLLEGIO,
DOMINIS AC PATRONIS PLURIMUM OBSERVANDIS S. P.
Photius He, omnium eruditorum tanto petitus ambitu, tanto datus (a), tandem e tenebris erutus exit.
Etsi enim ea sunt nostra teinpora, quibus non injuria dubites, plusne commodi an incommodi respublica litteraria sibi habeat polliceri; propterea quod alibi bella, alibi eruditæ doctrinæ contemptus atque
odium, ruinam aliquam minari videantur: tamen cum ab annis haud ita multis, præter exspectationem,
diversis e locis, et quidem nonnullis parum pacatis et tranquillis, complures, notæ optimæ, veterum
ɔuctorum libri in lucem prodierint, atque etiam nunc quotidie proferantur; animum nequaquam despondendum duxerim. Verum id quidem est, sæculum illud aureum, quod aiunt, fuisse fyeμovizóv, alterunt,
Ovµixóv • quibus et sapientiæ et fortitudinis lande homines in primis excelluerunt: sed neque hoc tempore, quod pnrixov indigitant, sapientum virorum exempla, virtuteque heroica præditorum desunt: Ἀρχαῖαι δ' ἀρεται (ut Lyrici verbis utar) ἀμφέρονται, ἀλλασσόμενα: γενεαῖς ἀνδρῶν, σθένος. Ninirum omnibus sæculis aliqui divinitus excitantur, qui disciplinas liberales propagatum eunt, quæ solæ
genus hominum salvum atque incolume conservant. Quo feliciorem hanc ætatem nostram judico, qua
cum alii scriptores antiqui revixerunt, tum inter cæteros ille ipse (quem dixi) in omni genere doctrinarum præstantissimus scriptor Photius. Cui ut a lumine nomen, ita luce tandiu carendum fuisse, demiror;
auctori, cujus e Myriobiblo theologi, medici, historici, oratores, philologi denique uberrimum fructum
et jucundissimum capere possunt. Id quod eulogia docent, quæ huic operi nunc primum a nobis edito
præponenda curavimus. Nam Eclogas, com censuris, non ex iis duntaxat libris, qui sunt in manibus
fere omnium, Photius attulit: sed longe plura ex illorum monumentis drošñasµária, qui vel temporum
injuria prorsus amissi, vel quorumdam ß:62totάywy invidia nounisi blattis expositi sunt. Neque ex sacris
taatum, sed et exteris scriptoribus. Tam enim horum prodest lectio, judicium si adhibeatur, quam
Moysi non obfuit Ægyptiorum, Danieli Chaldæorum, D. Paulo Græcorum disciplinas cognovisse,
Israelitis denique vasa ex Ægypto in Palæstinam secum transtulisse. Ideo summa hic fide, qui delectus
haberi, unde plus minusve exspectari possit, Photius ostendit. Hoc opus varia et multiplici tam rerum
quam verborum refertum supellectile, viri nobilissimi, cur A. V. consecratum velim, multæ causæ sunt.
In hac enim urbe illi renasci, characteris elegantia exornari, e vestra illustri Bibliotheca vulnera quædam sanari, accessiones denique fieri, contigit. In hac musæ et gratiæ domicilium nactæ creduntur,
quod ¡i gubernacula reipublicæ teneant, qui ab ineunte ætate litteris omnibus dediti hoc genus laborum
et probant, et eos adjuvare gestiunt, qui omnem in eodem operam ponunt. In hac, vestro auspicio, recentibus iisque pervenustis typis alia atque alia utriusque linguæ movηpátia, brevi temporis spatio, excusa sunt. In hac denique nunquam defuerunt viri, quorum auctoritate codd. mss. et impressorum
thesaurus augeretur atque ornaretur. Inter quos huic quoque Photiano operi locum decernere A. V.
meque patrocinio, quo hactenus, clementer complecti ut dignetur, oro etiam atque etiam. Beue valete,
viri amplissimi, publice et privatim incolumes, ac perpetuo florentes.
Augustæ Vind. x11 Kal. April. Ann. MDCI.
(a) Sen. Med. 399.
PATROL. GR. CIII.
A. V. O.
DAVID HOESCHELIUS, Augustanus.
Continue reading PG 103: Epistola alia And. Schotti nuncupatoria →≣ entire volume