pueritia in litteris sacris et profanis institutus Constantinus Porphyrogennetus, Leonis Sapientis filius et alumnus, plura quam pater edidit volumina, quibus summa ejus eru ditio et ingens litterarum amor mirifice elucescunt. Major tamen scriptorum ejus pars circa argumenta profana versatur; minor pars argumenta ordinis moralis vel sacri tractat. Odaria catanuctia, quæ in usum Ecclesiæ composuit, jam edidimus cum scriptis litur gicis patris ejus, Patrologice tomo CVII, pag. 299. Homiliam de translatione reliquiarum sancti Joannis Chrysostomi, quam exstare asserit Allatius, De Symeonum scriptis, p. 111, præ manibus non habemus. Habemus autem homiliam ejus De translatione imaginis Edessence, a Combefisio editam in Manip. rerum Constantinop. Hanc a Constantino Porphyrogenneto scriptam fuisse dubi tarunt nonnulli, qui eam uni ex successoribus Constantini tribuendam esse existimarunt. At perperam. Ex historia enim Constantinopolitana constat imaginem Edessenam anno Domini 944 Constantinopolim fuisse trauslatam, et homiliam hac occasione recitatam ab imperatore CP. fuisse compositam. Porro anno 944 nullus imperator CP. regnabat præter Constantinum; ipse igitur, et non alius, hujus homiliæ auctor habendus est. Novella Constitutiones Constantini, fere omnes, argumenti sacri seu ecclesiastici sunt; ac proinde hic repetendæ fuerunt. Prima vocatur a Græcis Tomus Unionis, quia finem imposuit schismati in clero orientali exorto ob quartas nuptias Leonis Sapientis. In opere De cerimoniis aulæ Byzantinæ, lib. 1, capite 36, leguntur Observanda in processione unionis Ecclesiæ, seu quando Tomus unionis Ecclesiæ prælegitur; ex quibus colligere licet festum anniversarium illius unionis olim CP. fuisse celebratum. Opus hoc De cerimoniis aulæ CP. multo ex capite ad elucidandam historiam ecclesia sticam orientalem et statum Ecclesiæ civilem in Oriente inservit. Constat enim antiquis et novis documentis, diligenter collectis, quibus descrinuntur utriusque potestatis jura, officia et munera. Ex eo apparet patriarcham CP. primum post imperatorem locum in toto imperio occupasse; ac sæpe sæpius res civiles administrasse, non secus ac impera tor res ecclesiasticas moderari audebat. In multis imperator se, ut filius Ecclesiæ ob sequentissimus, auctoritati patriarchæ subjiciebat; sed pariter patriarcha CP. ut subditus imperatoris devotissimus sese gerere solebat. In publicis tamen aulæ cerimoniis ejusdem fere auctoritatis et dignitatis esse videbantur. Attamen Romanus Pontifex, illa adhuc ætate, nempe post schisma Photianum, ut primus patriarcha et caput totius Ecclesiæ tractabatur. Ipse solus ab imperatore Pater spiritualis ipsius appellabatur, quo nomine nullus patriarcha præter ipsum colebatur, ut videre est in formulis scribendi ad patriarchas, quibus utebantur imperatores Constantinopo litani, et quas Constantinus Porphyrogennetus collegit in opere De ceremoniis aulæ Byzan tinæ, lib. 11, cap. 48. Ibidem describuntur non tantum cerimoniæ in posterum adhibendæ, sed etiam eæ quæ aliquando adhibitæ fuerunt, quaudo principes extranei civitatem CP. visitarunt. Ita, exempli gratia, legimus ibidem quibus ritibus recepta est ab imperatore celeberrima Rus siæ principissa Olga, quæ initio sæculi x Constantinopolim venit, et paulo post Russorum conversionem ad fidem Christianam præparavit. Constant ni porphyrogenneti jussu compositum est etiam Compendium legum civi lium et ecclesiasticarum, ex quo jura Ecclesiæ et fata et fata ejus in Imperio Orientali cognoscuntur. Præter Vitam patris sui Leonis et avi sui Basilii Macedonis, Constantinus scripsit Historiam veterum regnorum, vel potius collegit Excerpta historica scriptorum antiquo rum quorum specimen exhibet D. Card. A. Mai in Scriptorum veterum nov. collect. l. II, pag. 1, et in præf., quæque plurima fragmenta scriptorum deperditorum nuper suppedi