PG 113PG 113 (anthology)
Prefaces by Various Authors
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 7–8page 1 of 2

BONAV. VULCANII DEDICATIO LIBRI PRIMI DE THEMATIBUS. JANO DOUSE NOORTWYCK, PAULO BUSIO, ABRAHAMO AB ALMONDA, Immanis profecto ten:pestas bellica Belgicam nostram totos jam annos viginti conenssit, jactavit, lace ravit, nobilissimi amplissimique viri; neque adbuc faustum aliquod sidus affulsit, quod nobis terram videndi tandem spem faciat: finem enim laborum tantorum optamus potius miseri quam speramus. Ex omnibus vero malis quæ catervatim secum traxit bellum hoc vere atrox, ad quorum recordationein merito exhorrescit animus, gravissimum propemodum censere soleo dissipationem bibliotbecarum; quarum splendore ac multitudine Belgiumi nulli provinciarum totius orbis ante hos tumultus cedebat. Quid enim aliud ex bibliothecarum interitu quam barbaries et ignorantia, ex ignorantia confusio omnium rerum, ex confusione navwebpla est exspectanda? Prudenter igitur munerique vestro convenienter facitis, curatores, qui, flagrante adhuc bello sævientibusque tumultibus publicis, quidquid vobis reipublicæ clavus, ad quem constanter fortiterque excubatis, otii relinquit, id omne academiæ promovendæ et bibliothecæ publicæ in ca instaurandæ impenditis, et laceras ex superiorum annorum naufragiis tabulas, inque extremos prope orbis angulos ejectas, maximis vestris sumptibus conquiritis, collectas publicatis. De libro antiquarum per universam Europam inscriptionum loquor, quem vos ære vestro in usum publicum edendum curastis. Eximium certe opus, si quod unquam e typographicis prelis prodiit; cujus fama duduin ante editionem totuin orbem pervagata incredibili eum sui exspectatione erectum tenuit, quippe qui nunc tandem, exuto senio, pristinum vestro beneficio juventutis decus sit recuperaturus: quo quidem nomine immortales vo bis, quamdiu stabit, gratias debebit. Atque ut in præsentiarum de utilitate nihil dicam quæ ex hoc opere ad omnes antiquæ reconditæque doctrinæ studiosos est perventura, quæ est profecto maxima, excitabitis, imo inflammabitis illustri hac quam præluxistis face etiam alios, ut quidquid lacerarum ex hoc communi bibliothecarum Belgicarum naufragio tabularum ad ipsos pervenerit, pari alacritate in usum publicum | conferant. Quorum in numero nomen meum libens profiteor. Simulatque enim consilii vestri rationem de operis hujus editione cognovi, continere me non potui quin testandi privati mei gaudii studiique erga rem litterariam causa Constantinum Porphyrogennetam [ɛpł Oɛµátwv, auctorem nunquam antehac edi tum, primum e multis arriperem publicique juris facerem. Tres vero causæ fuerunt quibus adductus dignissimum eum judicavi qui uno eodemque tempore quo renatæ sunt orbis deliciæ, hoc est inscriptiones vestræ, in clarissimam doctissimi hujus sæculi lucem amplissimi nominis vestri auspiciis prodiret. Prima quod imperator, Leonis illius filius; deinde quod optime de studiis litterarum meritus, quippe qui ex stinctas propemodum ac semisepultas sua ætate bonas artes ac scientias suscitarit et ab interitu vindica rit; tertia quod pari fere cum inscriptionibus vestris fortuna þis captus, militarem furorein expertus, redemptus. Nam primum Mechliniæ apud medicum quemdam Anglum, Thomam Clementem, paruin cle menter babitus multos annos in bibliothecæ vel ßi6ionédŋs potius squalore et pulvere latuit; postea în

col. 9–10page 2 of 2
PG 113:9ταῖς περὶ τὰ ἄριστα ἐμπειρίαις μᾶλλον ἢ ταῖς δυνάμεσι διαφέρειν. τὸ ἐκ Θεοῦ εὐμενὲς ἐπὶ παντὶ ἐργάζεσθαι ῥᾳστώνην. πολιτικόν σύγγραμμα καταθύμιον,
Θεός όλβια δοίη και, οὗ σὺ ἐρᾷς, τὸ τυχεῖν. ἀρχιερεῖ ὁσιώτατε.
Continue reading PG 113: Monitum →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View