Eusebius memorat Origenis lucubrationes Cæsareæ in Palæstina scriptas, et quas Athenis composuerat; homiliarum autem non meminit. Hæc omnia si conferas cum capitibus 3, 15, 16, 23, in ea magis confir maberis opinione, ante ætatem virilem homilias non scripsisse Origenem: et si hæret tibi aliquis hac de re scrupulus, animo facile eximetur, postquam audieris sexagenario majorem fuisse Origenem, cun) suas homilias scribi passus est: quod a viris doctis animadversum quidem, non autem accurate perpensum! nec exacte ponderatum mirari satis nequeo, cum tamen id diserte testetur Eusebius, cui uni in rebus Origenis plus credendum existimo, quam pluribus Hieronymis vel Rufinis. Rem ita narrat Eusebius lib. vi, cap. 36: Cum fides nostra, ut par erat, augeretur in dies, et doctrina Christianorum summa ubique libertate frueretur, Origenes jam sexagenario major, utpote qui ex diuturna exercitatione maximum dicendi usum sibi comparasset, conciones quas habebat ad populum a notariis excipi permisit, cum id antea fieri nunquam concessisset. Ex his consequitur Hieronymo imposuisse homiliarum in Lucam codicem Origenis nomine prænotatum; et certe verisimile est falso codicis titulo delusum fuisse Hieronymum; tamen quoniam in illis homiliis eximias illas ingenii Origeniani dotes non animadvertebat quæ in germanis Origenis scriptis micare solent, ab eo admodum juvene scriptas falso putavit: nam sexagenario major erat Origenes cum homilias suas quas habebat ad populum a notariis excipi permisit. Errantem Hierony mum secutus est Rufinus, eo magis quod illum suggillandi occasionem tantum quærebat; cum autem eam in homiliarum istarum Latina translatione nactus esset, soli codicis titulo adbæsit, nec amplius scire laboravit num vere Origenis essent, quod ex illarum comparatione cum genuinis illius operibus dignosci poterat. › Habes quod ineluctabile putabat Matthæus Larroquanus argumentum, sed quod nihilominus nullius est ponderis seu monienti, utpote falso principio subnixum, nempe Eusebium affirmare nullam Origenem edidisse homiliam ante ætatis suæ annum LX. Atqui id non dicit Eusebius. Id unum dicit, Origenem ante ætatis suæ annum sexagesimum non permisisse ut conciones quas habebat ad populum a notariis exciperentur. Esto, non permiserit. Nunquid non potuerunt saltem aliquot, cujusmodi sunt in Lucam oratiunculæ, ipso non permittente, aut inscio, imo etiam invito, a notariis novitatis avidis et lucri cupidis excipi? Quid obstat quominus id olim expertus sit Origenes, quod nunc etiam sibi invitis accidere quotidie queruntur celeberrimi concionatores, quorum sermones notarii occulti surripiunt? ⚫ Sed, inquit Larroquanus, Eusebius non omissurus fuisset Origenis pro Ignatianis epistolis testimonium quod exstat homilia sexta in Lucam, si pro genuino Origenis fetu hoc homiliarum opus habuisset. Si enim lacinia Polycarpi epistolæ non oblitus est, nec Ignatii sententiæ ab Irenæo memoratæ, cur, quæso, præ termisisset locum ex homilia sexta in Lucam depromptum, ubi martyris Ignatii epistola laudatur? › At infirmum adhuc hoc est Larroquani argumentam. Pro genuino enim Origenis opere habebat Eusebius libros Пɛpl apxŵr, ubi ista Christi verba: Ego non sum dæmonium incorporeum, citantur ex Doctrina Petri; attamen cum eadem in una Ignatii epistola reperiantur. mirari se dicit Eusebius unde ista depro mere potuerit Ignatius. Eusebio igitur in memoriam non redibat Origenis locus, nec propterea jure quis ab Origene libros Пɛpì àpxŵr, aut homilias in Lucam abjudicaverit. Instat Larroquanus: homiliæ 39 seriptor, quisquis sit, Isaiam et Psalmos litteraliter a Sadducæis intellectos ait: nam cum quædam ex utroque libro attulisset, quæ spiritualiter esse accipienda definit, quæ omnia, inquit, corporaliter intelli gentibus Sadducæis, qui erant portio Judæorum, dicit Salvator: Nescitis Scripturas, neque virtutem Dei. Id vero a genuinis Origenis opusculis alienum esse patet, cum a Sadducæis non alios quam Moysis libros ex toto Veteri Instrumento admissos constanter scribat. Solos Mosis libros recipiunt Samaritæ et Saddu cæi, inquit, libro primo contra Celsum, num. 49, et tractat. 22 in Matthæum: Sadducæi Scripturas ulias extra libros Mosaicos non legebant, nec ipsos legentes intelligebant. Ita vetus interpres Latinus. Græca aliter se habent: Sadducæi aliam Scripturam a legali non admittunt; et paucis interjectis: Sadducæi Scripturas quæ legem sequuntur, non admittunt. Si vere Origenes esset qui in Lucam scripsit de Saddu cæis, non aliter locutum esse par est credere. Aliter tamen loquitur scriptor homiliæ 39. Ergo saltem hæc homilia ab ipso Origenis genio, more, ac sensu aliena est, et proinde pro spuria haberi debet. Respondet Pearsonius scriptorem homiliæ 39 in Lucam non affirmare Sadducæos prophetas in canonem Scripturarum recepisse. Hoc tantum dicit, Sadducæos male intellexisse prophetas. Potuerunt autem, in quit, et intelligere, et etiam male, ea quæ pro Scripturis sacris non habuere. Non admittebant quidem Sadducæi sacras Scripturas extra libros Mosaicos, scilicet, inquit Pearsonius, in controversiis fidei de terminandis: atque hoc suum-glossema rabbinorum auctoritate tuetur: quod abunde sufficit. Antequam huic præfatiunculæ finis imponatur, justæ defensionis ratio jam a me postulat, ut eam repellam criminationem qua in me usus est dominus Alexius Desessarts in libello Gallice scripto cui titulum fecit Défense du sentiment des saints Pères et des docteurs catholiques sur le retour futur d'Elie, et sur la véritable intelligence des Écritures, ubi pag. 158 et seqq. hæc leguntur: L'éditeur de la dernière édition des Œuvres d'Origène a mis à la tête du second volume une préface où il explique la méthode d’Ori gène pour interpréter l'Ecriture. Il se fait gloire, dit-il, de copier ce que l'auteur du Sens littéral et du sens mystique des saintes Ecritures, selon la doctrine des Pères, dit sur ce sujet, dans le second chapitre de son

livre. En effet cette dissertation latine n'est qu'une traduction littérale de la dissertation française. Je n'avais aucune connoissance de cet ouvrage; mais m'étant trouvé un jour chez le libraire qui a imprimé Origène, je tembai par hasard sur la page 12 de la préface du second tome, où l'éditeur traduit l'article 6 du ch. 2, du traité du sens littéral et du sens mystique (pag. 67). Le titre porte: Difficillimum, ne dicam impossibile, mysticos quos Scriptura complectitur, sensus investigare: et en français, dans le traité du sens littéral et mystique: Qu'il est très-difficile, pour ne pas dire impossibile, de découvrir les sens mystiques de l'Ecri ture. Je fus surpris, et je soupçonnai d'abord qu'on pouvait bien avoir altéré le texte même d'Origène, c'est-à-dire la version de Rufin. Je priai donc le libraire de me prêter le premier volume, et ouvrant le qua trième livre des Principes, n. 9, pag. 166, je vis avec un étonnement que je ne puis exprimer, qu'on avait mis, ut non dicam impossibile, pour ne pas dire impossible, au lieu de non dicam impossibile, je ne dirai pas que la chose soit impossible, comme porte l'édition de Génébrard. Cette altération est-elle l'effet du kasard? Est-elle le fruit de la malice des hommes? J'en laisse le jugement au public. Je me contente de remarquer qu'il serait beaucoup plus raisonnable de supposer que les antifiguristes pour faire prévaloir leur opinion particulière, sont venus à bout de falsifier la dernière édition d'Origène. Hæc si discutiantur, nedum novæ Origenis Operum editioni noceant, summam potius novi editoris fidem sinceritatemque com mendabunt. Enim vero quid est de quo dominus Desessart mecum expostulat? Id unum, nempe quod lib. ¡v Пɛpl àpxŵr, num. 9, p. 166 ediderim Perdifficile, ut non dicam impossibile, etc., non vero (quemadmodum in editione Genebrardi legitur;, perdifficile, non dicam impossibile, etc. Atqui ea tamen est sola genuina, sola vera lectio, quæ proinde, neglecta altera, in textum fuit inserenda. Cur ita? Quia sola omnium manuscriptorum codicum auctoritate munitur. Nota prima ad prologum Rufini in libros Пɛpl doxŵr monueram Rufinianam interpretationem recensitam a me ſuisse ad sex perantiquos codices manu scriptos, unum Virodunensem noni sæculi, alterum Corbeiensem noni pariter sæculi, tertium Colbertinum, quartum Sorbonicum, quintum monasterii Sancti Michaelis in Periculo maris, sextum denique monasteru Sancti Remigii Remensis. Quos si prudenter consuluisset D. Alexius Desessarts, certe agnovisset meam a nullo, Genebrardi autem lectionem ab omnibus manuscriptis codicibus abesse. Dicet forsitan peccatum saltem a me fuisse, quod ad imam paginæ 166 oram mouere neglexerim apud Genebrardum pro his ver bís: Perdifficile, ut non dicam impossibile, legi: Perdifficile, non dicum impossibile. At vero singulas ty pographorum oscitantias pro totidem variantibus lectionibus habere et adnotare non debui, præsertim ubi de re nihili agitur, quemadmodum in præsenti loco, ubi sive legeris: Perdifficile, ut non dicam ir possibile, sive legeris: Perdifficile, non dicam impossibile; uno verbo, sive ut locum in contextu ha beat, sive inde removeatur, idem semper, aut fere idem remanet sensus. Utraque enim lectio rem esse difficillimam affirmat, neutra rem esse possibilem absolute negat. Vix ita præfatus erat dominus Carolus Delarue, cum subita correptus paralysi, mœrentibus sociis, morentibus et amicis tum genere, tum dignitate, tum doctrina præstantissimis, extremum obiit diem. Cujus non ingratum fore reor si vitam hic paucis persequar. Sed monendum prius censeo errorem saum agnovisse dominum Alexium Desessarts. Sic pag. 497 libr quem nuper inscripsit: Examen du sentiment des saints Pères et des anciens Juifs sur la durée des siècles, où l'on traite de la conversion des Juifs, etc., quam vivo promiserat auctori, palinodiam cecinit mortuo. Il y a à la page 157 (du livre de la Défense du sentiment des saints Pères sur le retour futur d'Elie) une autre correction à faire beaucoup plus importante. Il est dit dans le v liv. des Principes d'Origène, n. 9, t. I, pag. 166, nouvelle édition, et pag. 468 de l'édition de Génébrard: Expliquer allégoriquement toutes les parties du tabernacle dressé par Moïse, c'est une entreprise que je crois très-difficile. L'édition de Génébrard ajoute: Je ne la dis pas impossible, non dicam impossibile: au lieu qu'on lit dans la dernière édition donnée en 1733: Pour ne pas dire impossible, ut non dicam impossibile. J'ai luissé en doute à la page 159 de la Défense du sentiment des saints Pères, etc., si ce changement était l'effet du hasard, ou le fruit de la malice des hommes. Je n'ai point soupçonné la fidélité du Père Delarue, auteur de cette édition; mais j'ai appréhendé que des mains étrangères n'eussent glissé la particule ut à son insu. La grande exactitude du savant Bénédictin a servi à me tromper. Car ayant vu qu'il avait soin d'avertir toutes les fois que les imprimés sont différents des manuscrits, j'ai soupçonné que la particule ut pourrait avoir été ajoutée sans sa participation, puisqu'il ne marquait pas qu'on ne la trouvait point dans les imprimés. Mais les manuscrits que j'ai consultés, entr'autres ceux de la Bibliothèque du roy, et de Sorbonne, où on lit ut non dicam, au lieu de non dicam, out dissipé mes soupçons. Je suis même convaincu que c'est avec un juste fondement que le Père Delarue a préféré la leçon d'ut non à celle de non qu'on lit dans Génébrard. En conséquence je prie les personnes qui ont la Défense du sentiment des Saints Pères sur le retour futur d'Elic, de retrancher du chap. 6 l'ar ticle 13 tout entier, les cinq dernières lignes du 12 et ce qui y répond dans le sommaire.
Corbeiæ apud Ambianos Iv Kal. Aug. an. 1685 natus D. Carolus Delarue, Meldis adolescens S. Faronis in cœnobio solemnia religionis vota Deo nuncupavit xi Kal. Dec. an. 1703. Inde theologia, Hebraicia Græcisque litteris institutum D. Bernardus de Montfaucon vir omui eruditionis laude clarissimus sub finem an. 1712 discipulum sibi accivit. Origenis Hexapla publici juris faciebat D. Bernardus de Montfaucon, illudque fore censebat utilissi mum si reliqua tanti scriptoris opera, tam illa quorum Latina tantum superest interpretatio, quam quæ Græca ad nos pervenerunt, ad veterum manuscriptorum fidem revocarentur, in unumque corpus omnia convenirent quod nec factum ab Huetio qui Græca, nec a Merlino Genebrardoque qui Latina, eaque mendis ubique scatentia ediderant. Ast aliis, nec minoris momenti tunc negotiis impeditus doctissimus. vir, provinciam hanc discipulo demandat. Publicæ utilitatis promovendæ cupido animo arduum opus aggreditur D. Carolus Delarue, nec quæ vulgo sequuntur fastidia deterrent. Sic totus incubuit in Origenem, ut anno 1725 duo Operum ejus priøra volumina typis mandaverit, quæ plaudente orbe litterario in lucem prodierunt anno ineunte 1733. Inter cæteros laudatores sic de illis celeberrimi societatis Sorbonicæ doctores in epist. ad RR. PP. superior. gener. prior. et monach. S. Gerinani a Pratis, impress. an. 1735, pag. 20: Non ægre, ut spes est, in quiunt, nostram animadversionem feret eruditissimus Ruæus, utpote qui non sit ut levia illa ingenia, quæ quia nihil habent, nihil sibi detrahere possunt. Accurate edit, accurate notat quod notandum est; novaque Origenis editio magno semper erit argumento ipsum e promiscua quotidianoram editorum turba secer nendum. Operis summo pontifici Clementi XII dedicati nuncupatoria epistola sanctissimo Patri adeo placuit, ut ejus bibliothecæ præses illustrissimus D. d'Inghembert tunc Theodosiæ archiepiscopus, hodie episcopus Carpentoractensis, ita amico rescripserit auctori: Mon très-révérend Père, j'eus l'honneur de lire à notre Saint Père le Pape votre épître dédicatoire, dès que je l'eus reçue. Sa Sainteté en entendit la lecture avec une attention et une satisfaction que je ne saurois vous exprimer: et en vérité je ne sache pas lui avoir jamais rien lu, depuis que j'ai le bonheur d'être à son service, qui lui ait plu davantage. Vous pouvez donc imprimer cette epître dédicatoire précisément comme vous me l'avez envoyée. Notre S. Père le Pape, et M. le cardinal Quirini, à qui je l'ai aussi communiquée, jugent que vous ne pouvez y toucher sans la gâter. d'ai l'honneur d'être avec beaucoup de considération, mon très-révérend Père, etc. Rome, le 19 No tembre 1732. Priori Origenis volumine recepto, summus pontifex expressam sui vultus imaginem in duobus numi smatibus ex auro et argento (honorificentissimum gratiæ et benevolentiæ pignus) ad auctorem misit, cur hanc simul epistolam Sanctissimi Patris nomine scripsit eminentissimus cardinalis Firrao: Admodum reverende Pater. Primum Origeniani operis volumen a Paternitate tua nitidius ac diligentius quam antea, multaque perfusum eruditionis luce posteritati traditum SS. Pater tuo nomine sibi repræsentatum læta fronte accepit et gratum habuit; ratus in hoc ingeniosissimo, sed ambiguo auctore interpretando, neminem te latere voluisse illum, ubicunque erraverit, suo, non catholicæ religionis damno errasse; nihil simul in ėjus enucleandis sententiis tibi excidisse quod sanctissimi instituti vestri alumnum veræque fidei sectatorem non deceat. Quocirca donum tuum in amplissima selectissimaque bibliotheca sua locari voluit, obsequii erga se tui documentum, quo pontificia benevolentia, si ea tibi sit opus, excitetur; et excitari jucundum illi accidet. Hæc me tuis litteris addita paterna benedictione respondere jussit. Velim ego, ut quo mihi sint in honore qui bonas sedulo studio litteras persequuntur (horum autem unum te esse gratulor), expertus discas. Romæ xu Kal. Nov. 1733. Paternit, tuæ ad officia paratus, etc. Postrema duo Origenis volumina jamjam ineunte anno 1736 erat prælo commissurus D. Carolus Delarue, ni D. Vincentii Thuillier quicum ab solemni votorum nuncupatione amicissime semper vixerat, inopina morte tunc fuisset a proposito deterritus. Amici enim desiderio morens, tam acerbissimo contabuit luctu, ut thoracis distillatione pene ipse exanimatus, ea lege fatum effugisse videretur, ut vitam cum languore per petuo commutaret. Quod tamen imminentis obitus prænuntium judicans, quanto magis languor ingrave scebat, tanto magis ea quæ conceperat foveratque Christianæ pietatis semina, religiosus adaugere studebat. Interim tamen quod vigoris deerat animi firmitate supplens, tertium Origenis volumen typis anno 1737 mandatum jam pene ad finem perduxerat, cum lingua subito immobilis, dextraque corporis parte omni sensu motuque expers, paucis diebus exstinctus est. Obiit Lutetiæ Parisiorum in monasterio S. Germani a Pratis prid. Non. Octobr. an. 1759. Vixit annos 54, menses 2, dies 7. Fuit D. Carolus Delarue amoenissimi elegantisque sermonis, apertus et simplex, fidus amicus, familiares plus diligens quam colens, semper ad inserviendum paratus. Judicio et eximio et acri accedebat vegeta excelsi ingenii vis, facilitas splendorque. Pluribus ante mortem annis gravissimum aliud ac perutile De antiquitatibus ecclesiasticis Gallice conscribendum opus meditatus fuerat eruditus vir, jamque non pauca