PG 117Leo the Deacon
Leo the Deacon of Kaloe
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 635–636page 1 of 10

INSTITUTI FRANCIÆ ACAD. INSCRIPTT. SOCII, ETC. ADDITA EJUSDEM VERSIONE ATQUE ANNOTATIONIBUS AB IPSO RECOGNITIS. PEREGRINORUMQUE ALIORR. PLURIMORR. EQUITI ETC. ETC. ETC. UT IISDEM CUM KEI PUBLICÆ UTILITATIBUS OMNIQUE POSTERITATI SUMMO SE CULMINE DIGNISSIMUM [I-XI] I. Si quis fortasse miratur, quid sit, quod Leonis Diaconi Historia, quam complares ante annos receperam me editurum, nunc demum exeat: is, ubi dilationis causam perspexeri! una et mihi facile veniam dabit procrastinationis, et eo majores gratias viro amplissime cujus munificentia conatui meo subventum est, habebit. Quapropter nihil prius exponam. quam qua fortuna scriptor diu retrusus nunc potissimum exstiterit. Deinde dicam de vita auctoris, et quæ mea quidem sit de ingenio ejus, de genere dicendi, de fide, existimatio: item de codice, in quo uno, quantum scio, Historia ejus est conservata. Tum de Tacticis agam Nicepho ri Phocæ, postremo rationem et versionis et notarum mearum, et omnino editionis, explicab II. Ego, postquam in Bibliotheca Regia esse cœpi, ut primum penitius eam nosse licitua est, facile intellexi, etiam post Goari, Possini, Ducangii et, qui admodum mulu

col. 637–638page 2 of 10

veterum monumenta e situ eruit, Combefisii varios labores, quasi e quodam inexhausto fonte, hauriri inde non pauca posse ad collectionem auctorum Byzantinorum cumulatius augendam. scriptoribus autem ibi servatis duos esse potissimum, Leonem Diaconum et Michaelem Psellum, quorum editio et desideraretur dudum a viris doctis, et esset jam aliquando si minus confecta, concepta certe animo atque affecta. Nam illum ipsum Combefisium testatum est ex Harles. Bibl. Græc. VII, 684, cum esset animo erecto ad indaganda in lucemque evocanda Græcorum scripta, imprimis ecclesiastica et Byzantina, Bibliothecam Regiam scrutantem cepisse cum Leonis tum Pselli (XIV) cognitionem editionemque utriusque adornasse. Quin ipse sic habet notis ad Auctar: noviss. Biblioth. Græcor. Patr. Paris. 1672, p. 545, subhorride (ut plerumque incomptus est in oratione Latina): Photii technas malasque artes cum alii prosecuti sunt Græci æquales, aut parum suppares, tum meus Logotheta (hic est Simeon magister et logotheta, de quo Harles. VII, 417), si quando, pace lenius aspirante, ac Christianissimo rege semper victore, Regia Lupura, historiæ Byzantine pæne necessario supplemento, cum Leone Diacono et Michaele Psello, regium vere multiplici titulo argumentum, juris publici regia munificentia faciat ne sibi per moras Batavus, aut gens alia, eam gloriam rapiat. Sed a. 1679 a vita discessit Combefisius, deque duobus tomis Auctarii Byzantini, quos edendos sibi propo suerat, ne priorem quidem potuit divulgare. Is enim, scriptores post Theophanem conti nens, Constantinum Porphyrogenetam dico de Vita Basilii, Continuatorem anonymum Theophanis, Joannem Cameniatam, Georgium monachum, alios, non nisi sexennio post, curante Sebastiano Mabre-Cramoisy, ex typographia Regia a. 1685 in lucem prolatus est. Editio alterius, Leonem Michaelemque Psellum complexuri, prope triginta annis post commissa est Michaeli Le Quien, ex schedis Combefisianis adornanda: vid. Echard. scriptorr. ordinis Prædicator. II, 684. Nec segniter is se ad opus admovit, ita ut Leo in typographia Regia formulis jam coeptus sit describi, ipseque Le Quien sic habeat Orient. Christian I, 255: Quæ Leo Diaconus refert in Historia, cujus pars typis Regiis jam edita est. Atenim intervenit impressioni ingravescens bellum, quod de Hispaniarum successione gestum est, consiliumque, ut scribit Echardus loc. cit., quod Michaeli Le Quien commissum erat exsequendum, jamque typis Regis inceptum, bello tum atrociori ubique flagrante interruptum est ac prolatum. Ergo neque Combefisii opera neque Lequienii, a. 1733, vita functi, Leoni potuit prodesse. Et mirari licet, plagulas illas tunc impressas interiisse, prope dicam, in nihilum, neque usquam jam comparere. Ego certe scrutatus sum quæ potui, et perquisivi, percontatus quoque agentes typographiæ Regiæ, viros non solum peritissimos artis suæ, verum historicos quoque, monumentorumque officinæ ipsorum percuriosos: reliquias editionis illius incepte nullas potui nancisci. Quapropter (XV) suspicor, exemplaria ea vel casu aliquo peculiari, vel data opera, fuisse deleta. III. Reliquerat igitur Combefisius, ex hac vita migrans, cum alia præclare inchoata multa, tum confectam, ut videtur, Leonis Psellique versionem Latinam. Sed illa priora, multis undique in schedas exstincti involantibus (ut fere fit in eruditorum obitu), dissipata evanuerunt versionem Leonis ac Pselli Parisiis in ædibus FF. Dominicanorum ad vitam S. Honorati, ubi vita cessit Combefisius, multos annos asservatam esse constat, ejusque copiam viris doctis compluribus factam. Ita varii variis locis non solum mentionem fecerunt Leonis, verum illius fragmenta scriptis quoque inseruerunt suis. Velut Bandurius Imper. Oriental. 11, 465, 480, 481, 726, 728; Ducangius cum in Glossario non uno loco, tum in notis ad Zonaram II, 90, 103, 105, 107; omnium maxime autem Francisc. Pagius Critic. in Annales Baronii III, 873, eam versionem opera Bernardi Bernardi Montfauconi a se lectam, et quoad præcipua capita (utor ipsius verbis) descriptam esse asseverans, ad historiam sæc. x vergentis certius illustrandam. Ac profecto ejus fragmentis refersit cum extremum tomum tertium Criticor. 873, 875, 876, tum exorsum tomi quarti 3. - 39. Unde eadem hausit partimque transcripsit Schloezerus in Nestore s. Russische Annalen in ihrer Grundsprache u. s. w. V, 125, - 177. Alios contra nimium quantum neglexisse ea questus est Saxius Onomast. II, 156, nobilissima illa fragmenta, Latine edita, quomodo subinde homines eruditos, tanquam Guill. Cave Histor. litterar. scriptorr. ecclesiast. II, 106, inprimisque J. A. Fabricium Bibl. Gr. VI, (is enim verus est numerus apud Saxium legitur V,) 353 et XIII 788, latere potuerint, cogitatione

col. 639–640page 3 of 10

assequi se non posse. Tametsi in his erratum est ipsius Saxii. Nam cadat jam ejus repre hensio in Fabricium, cujus volumina exierunt alterum a. 1714, alterum a. 1726, G. Caveo certe. qui scripsit a. 1688, vitio nequit dari, quod tunc ignoravit quæ Pagios a 1705 erat editurus. Sed ut revertar ad versionem Combefisianam, superfuisse ea viktų usque ad motum repentinum quo Gallia tota, vergente sæculo superiore, confusa ex Tunc illa ipsa procella, quæ viros studiis ac doctrinis exquisitioribus claros pari dejecit de statu omni, partim præcipites perturbavit ex patria; (XVI) quo flatu colz litteraria et religiosa universa evertit, eodem ut multa alia ingenii monumenta, cha reconditis mandata, sic item ultimas reliquias sedulitatis Combefisianæ dissipavit,! obruit. Certe neque tum cum expilarentur libraria FF. Dominicanorum, neque c post surreptiones varias libri inde residui per bibliothecas diversas diriberentur, que quam de repertis Combefisii schedis auditum est, nedum de versionibus Leonis et Pš', quæ vel in latebra aliqua ignorata delitescunt adhuc, vel (quod magis est credibile, omaze hodie interciderunt. IV. Quare, ubi semel in animum induxeram Leonem in lucem proferre, fieri oportcu novam interpretationem ejus Latinam: extra pauca quæ supra dixi, in Criticis Pagianis conservata. Deinde conquisivi quæ ad illustrandum scriptorem spectarent. Sed, opera jac fere prelo parata, perspicere cœpi, quantas ejus editio difficultates esset habitura, con alias, quas hic definite edisseri quid attinet? tum magnitudinem impensarum, quibus nec privati cojusvis unius suppeterent facile copiæ, nec certe meæ. Accedebat, ut ipse in Bibliotheca Regia sub id tempus essem occupatissimus, notitiam codd. Græcc. ex Italia recens allatorum conficere conans, qualem de codd. Florentinis Bandinius, de Vindobonensibus Lambecius ediderunt. Quamobrem, quo saltem intelligerem, quale virorum doctora judicium fatorum esset de Leone, satis tunc habui, librum sextum, ut erat a me versas, seorsum speciminis causa in lucem proferre Notices et Extraits des Mss. de la Bibliothèque de Roi, etc. VIII, 254 — 296. Neque quidquam posthac proprius est factum, quam ut cogitationen oditionis integræ omnino dimitterem. Aliquot anni cum sic effluxissent, me aliis sollicitadīcīber carisque distento, ecce vir doctus, quo nemo omni antiquitatis septentrionalis memoria abundantior, nemo in monumentis historiæ Russicæ examinandis, comparandis, explicadis acutior aut felicior, Philippus Kate, Academiæ Imperialis scientiarum Petropolitanæ du d ornamentum, ultro me litteris mire paris, amicis, candidis adiit, nihilque opinanti commentavi, quemadmodum rei pridem institutæ expediri exitus posset. Nempe imperii Russici cancellarian, etc., ill. comitem Nicolaum de Romanzory, virum, ut omni magnarum rerum laude comolatua. ita natum provehendis liberalibus studiis, cum in manus ejus incidisset specimen W Leonis in Notitiis Mss. editum, optare, ut scriptor totus in lucem proferatur: sumples necessarios eumdem subministrataram. Mirifice igitur delectatus hoc nuntio, multo acris exarsi ad cupiditatem edendi operis ipsiusque illustr. comitis litteris paulo post magis etiam confirmatus, evestigio orsus sum editionem. Neque aliunde amplissimorum hominar mihi defuit stadium aut voluntas. Nam et vir summus comes DE MONTESQUiou, Franciz par, regis Christianissimi consiliarias intimus, cum administrationem interiorem, ut nunc vocamus, in Gallia haberet, redempto exemplarium, ut aiunt, numero haud exiguo. expeditissimum reddere totum imprimendi negotiam dignatus est: quam ejus voluntalem ratam fecit post eum eodem munere fungens ill. Dom. comes DECAZES, etc., immortalem laudem comparans, dum litteras et scientias, omninoque bonas quasvis disciplinas in Francia Morere atque ornari omni conatu carat: et vir eruditione, auctoritate, virtutibus eminentissimus, doctrina Orientalis per orbem terrarum princeps, liber Baro SILVESTER DE SACT, Rector Universitatis Parisiensis, institutionis publicæ constituendæ Vvir, ordinis Reg. Legionis honorif, præfectus, Academiæ Reg. Inscriptt. et litterarr. human. sodal. etc., interventa suo obtinuit, ut in typographia Regia Leo formulis describeretur. Ita, his auspiciis incepta, bienniï spatio ad exitum adducta impressio est: tardius fortasse quam volebam, obsequi continuo tantis viris jucundissimum existimans: satis cito, si molem voluminis difficilemque rationem commentari characterumque Græcorum spectes. V. Venio nunc ad ea quæ constant de vita Leonis, pauca sane, nec diversa fere ab iis quæ Notitt. Mss. VIII, 257, pridem protuli. Vitam Leo adiit Caloe, (-; Kalogṣāv módem;,

col. 641–642page 4 of 10
Præfatio C.B. Hasii, Institu ti Franciæ Socii
PG 117:641ἀδελφὸς: αὐτάδελφος, ὁμαίμων, σύναιμος. Πέλω, τελέθω 90) τελέω, ὑπάρχω, πέφηνα (60, 93), πέφυκα, χρηματίζω, εἰμί· ἀκουτίζομαι, διενηχέω, διενωτίζω, ἐνωτίζω ἀκούω.
col. 643–644page 5 of 10

autem ignisvos, vel tale aliquid. Vysoc, 32, significatione ripœ, rarum est, vel apud poe tas. Verbum obsoletam xoosixw, unde poziv, habet 99. Sed nolo multas videri in re quam inter legendam anusquisque facile per se notabit. VII. Aliud Leonis vitium est synonymorum vana accumulatio. Sicubi sit (13,, ne parum multa verba scisse videatur, continuo et proposaves subjungit, it izzipperó rezzi Spa Sic singulis pene paginis. Ejusmodi tautologiis cumulati say Byzantini omnes medii ævi: nec nisi tempore Palæologorum ab acrioribus ingenüs De metrio Cydonio, [XX] Chrysolora, Theodoro Gaza, Chalcondyla, id genus dicendi spreika est ac repulsum. Simul jidem primi cœperunt minus serviliter veterum stylum ac omad. et erant tanquam anniculi infantes, qui nonnisi in curriculo, aut præeunte duce, na bulant. Non perennem ac perpetuam tum simplicium tam collocatorum verborum et tius structuræ concinnitatem numerumque æmulabantur, non (quod caput erat) animos e tos veterum: sed si quos existimabant imitatione dignos, eorum phrases undique army tas ad verbum transferebant in propria scripta. Neque alio pacto Leo egit. Verumtame inter eam et æquales ipsius illud interest, quod hi, quantum possent, omnes propens dum omnium auctorum nobilium consumerent arculas imitando, Leonis sermo e tribes demam fontibus fluxerit, ex versione LXX Interpretum (ibros Novi Fæœderis miens et bro compilat), ex Homero, ex Agathia Myrinensi. Inde piscatus est locutiones, quibes scripta infercit et explet sua, tauquam in unum agrum plura inter se inimica spargea semina. Sed non refert alieno ornatu distinguere sermonem, nisi queas id cum jodicit apteque facere: minusque genus dicendi ejus viderctur inconcinnum, si depositio omi rhetorices strepito, Constantini Porphyrogenetæ exemplo vel ad infimæ plebis orationes Leo sese dejecisset. Is contra Agathia, cujus grandiloquentiam et cothurnom vis ame ferimus, videtor præcipue delectatus. Hoc demonstravi allatis in Commentario (velut 306 illius locis, non ubique tamen: nam omnia minima maxima vestigia imitationis colliger putidum erat nec conducebat quidquam ad auctoris cum interpretationem tum emenda tionem. Procopio, jejuniore stylo res tractante, nihil videtur sumpsisse præter sester tiolas quasdam, exordio et orationibus passim insertas. Neque usquam ullo vestigio & prehendere licet, primarios scriptores: Thucydidem, l'olybium, Plutarchum, ab eo te pervolutatos. Præterea reperies in eo plerumque toroutos positum, ubi Attici oŬTO; sent. Similiter usum creberrimum præpositionis xarà pro velut, ut hoc utar, XZTÀ TỶY 'AGɩzy Ostastáľovci, rebellantibus in Asia. Verum hæc ei communia cum cæterþur tinis. Illud peculiare, ponere infinitivam futuri, ubi aoristi vel præsentis exspectes, p cipue post ßośdeorat [XXI] {ut 23, 24): deinde, idem vocabulum, aliquot lineis interjectis, libenter iterari. VIII. Dixi, criminosius fortasse, quæ in Leone culpet aliquis: nec profecto ego is sas qui laudes scriptoris cajuspiam, cui studuerim, plus quam satis sit decantem. Nunc æque est, quæ ab illo faciant, item enumerare. Ac primo quidem magna est Leonis comme datio, quod quæ ipse viderit litteris mandavit, habendusque est inter scriptores illos, ani alii, qui posterius fuerunt, quasi e fonte capiteque narrationes rerum deduxerunt. S. Scylitzem mutuatum esse ab Leone multa demonstravi in notis: a Scylitze autem omm minima maxima sumpsisse Cedrenum notum est. Zonaram item usum esse Historia Leona arbitror: vid. Ducang. ad Zonar. II, 107. Pagium quoque ex nostro non pauca videmo, emendasse, a recentioribus in ratione temporum conturbata. Ita ab hac parte non in jucunda erit studiosis historicisque hominibus comparatio scriptoris nostri cum reliqui qui eadem tradiderunt. Neque neget quisqam, res post obitum Romani Junioris in au gestas (19 sq.), rebellionem Leonis Curopalatæ bella Tzimiscæ per Orientem (98 sqq. commode ab illo exponi, bellum Sphendosthlabianum fuse quoque ac diligenter. I Nicephoro perjurii reo, 23, satis magna libertate, de Tzimisce hujus percussore seven et fortiter scripsit, ut hominem recti honestique studiosum facile agnoscas. Denique Les nem, temporibus miseris et cæcis àd historiam se conferentem, inique compares cui pronuntiatoribus rerum gestarum florente Græcia, qui curriculum nacti felicius, aure orationis facultate usi toti terrarum orbi atque omnibus sæculis cognitionis et eloquentiæ cla rissima lumina accendere potuerunt. Noster judicio, doctrina, genere dicendi, exprimere debai Vide indicem vo Agathias EDIt. Patr.

col. 645–646page 6 of 10
PG 117:645[. τῶν ἁγίων βασιλέων, 155, τῶν βασιλέων ἡμῶν ἁγίων, 154,
col. 647–648page 7 of 10
PG 117:647Πλήθος γάρ 130. δρών μάνθανόντων. ορμήσια 150. ἐγγιζόντων. 159. διατιθεμένου ἐκφύγωσιν, με Ὅτι οὐ δεῖ ἀπληκεύειν ἐξ ἑτέρου θέματος λαὸν εἰς ἑτέρου θέματος ἢ τάγματος ἀπλῆκτον. Περὶ τῶν ἐν νυκτὶ ὀφειλουσῶν γέγνεσθαι ἐν νυκτὶ καὶ ἡμέρᾳ βιγλῶν. Περὶ τῶν ὀφειλουσῶν γίγνεσθαι ἐν νυκτὶ καὶ ἡμέρᾳ βιγλῶν. ΧΧΙΧ. Πῶς δεῖ σμικρύνεσθαι τὸ ἀπλῆκτον, ὁλοκλήρου τῆς πεζικῆς στρατιᾶς ὑπαρχούσης, της δ ἱππικῆς ὀλιγοστῆς. ΧΧΧ Περὶ τῶν ιβ' ταξιαρχῶν. Ότι δεῖ, ἐπισφαλῶν καὶ στενῶν τόπων ἀπάντων (α), εἰς δύο διαιρεῖν ἅπασαν τὴν στρατιάν, κα ἰδικῶς ἀπληκεύειν. Περὶ τοῦ, οπόσον ἀριθμὸν ὀφείλει ἔχειν τὸ ἱππικὸν στράτευμα. Πῶς δεῖ ποιεῖν τὴν ἐκ τοῦ ἀπλήκτου στρατοπέδου παντὸς ἀποκίνησιν. Περὶ ὁδοιπορίας. Περὶ τοῦ, πῶς δεῖ ποιεῖεν, ὅτε γνωσθῶσι πολέμιοι ἐν νυκτὶ βούλεσθαι ἐπελθεῖν τῷ χάρακι. Πῶς δεῖ ποιεῖν, εἴπερ οδοιπορούσης τῆς στρατιᾶς πολέμιοι μετά βαρείας δυνάμεως της ἐπέλθωσιν. Περὶ τοῦ, εἰ απαντησει στένωμα, ἢ γεφύρας καὶ ποταμοῦ βαθέως περαίωσις, τί δεῖ ποιεῖν, ΧΧΧVΙΙΙ. Περὶ τοῦ, μὴ ἐπάγεσθαι πλῆθος ἀργὸν ἐν τῇ πολεμίᾳ. ΧΧΧΙΧ. Περὶ τῆς ἁρμοζούσης πανοπλίας. Περὶ τοῦ, μὴ ἔχειν τοὺς εὐτελεστέρους τῶν ἀρχόντων σκηνάς. Περὶ δουκατόρων καὶ κατασκόπων. Περὶ διελεύσεως κλεισούρας μὴ κατεχομένης παρὰ τῶν πολεμίων. Περὶ κλεισούρας κατεχομένης ὑπὸ τῶν πολεμίων. Περὶ πολιορκίας. Πῶς δεῖ φυλάττεσθαι τοὺς εἰς συλλογὴν χρειῶν ἀποστελλομένους, καὶ τοὺς νέμοντας τοὺς ἵππους. (α) ἀπαντώντων,
col. 649–650page 8 of 10
PG 117:649Πῶς δεῖ τροπώσασθαι τοὺς πολεμίους, τοὺς ἐνέδρας τιθεμένους κατὰ τῶν εἰς συλλογὴν χρείῶν ἐξερα χομένων. Περὶ τοῦ, εἰ γνωσθῶσιν οἱ ἀρχηγοὶ τῶν πολεμίων μετὰ τῆς ὑπ' αὐτοῖς δυνάμεως κρύφα μέλλοντες ἐπιβουλεύσασθαι τῷ στρατοπέδῳ, ἢ τοῖς πρὸς συλλογὴν ἐξιοῦσιν ὑπουργοῖς. Πῶς δεῖ νυκτὸς τῷ ἀπλήκτῳ τῶν πολεμίων ἐπελθεῖν. Πῶς δυνατόν ἐστι μετ᾿ ἐπιτηδεύσεως τοὺς πολιορκουμένους πρὸς τὰ ἐκτὸς ἐπισπάσασθαι, καὶ τραυ ματίσαι αὐτούς. 1. Περὶ τειχομαχίας. Περὶ τοῦ, πῶς δεῖ τὸν στρατηγὸν δικάζεσθαι (α). Περὶ ἀνομίων. Περὶ τοῦ διδάσκειν τὸν στρατὸν καὶ ἐθίζειν ἔτι ἐν τῇ ἰδίᾳ ὄντα, κατὰ τάξιν ἀπληκεύειν καὶ ὁδοι πορεῖν. Περὶ τοῦ ὑπαλλάττεσθαι τὰς ἐκτελούσας τάξεις τὴν τοῦ σάκα διακονίαν, διὰ τὸν πολὺν κόπον τοῦ ἄρχοντος Περὶ τῶν ὑποκειμένων δουλειῶν, ὅτι χρὴ πρὸ ἡμετέρας ταύτης λελογισμένης [. ἡμέρας ταύτας λελογισμένως] τυποῦν καὶ διατίθεσθαι. κόπον, τοῦ ἄρχοντος, εἰ δυνατός, μένοντος αὐτοῦ.
col. 651–652page 9 of 10

anni 1815 tempore, cum statuæ, tabulæ, reliqua civitatum ornamenta Parisios olim convect (XXVIII) undique repetentur, accipit ut inter codices in Urbem reportandos esset Vaticanust 163, illam ipsam Julii Pollucis historiam complectens. Ibi cum intellexissent procuratores sume pontificis, me in conficiendis notis hoc codice ægre cariturum, perhumaniter negaverunt se co missuros, ut a se studiis meis obesset quidquam, permiseruntque ut usque ad editione libri is codex Parisiis remaneret. Quocirca maximas gratias et ago et habeo viro reverera atque ill. Marino Marni, ab intimo cubiculo summi pontificis, et archivi et apostolici Va cani præfecto, cujus in hoc negotio eximia studiique plena officia erga me exstiteru Quod autem ejusmodi notionum bistoricarum ne sic quidem in hoc tomo permagna al accessio facta, non hercle penuriæ Bibliothecæ nostræ, sed paucitati annorum, qu gesta tradit Leo (vide supra pag. 641, VI), tribui id velim. Ad Psellum, annorum fx centum 975-1060 memoriam persecutum, plurima ejusmodi inedita subjungere me posse to quibus vel stabilitur, vel emandatur, vel ratione multiplici amplificatur ejus narratio. quoqe XIV. Atenin non me fugiebat, etiam ut cumulate officio meo hoc duplici nomine tisfacerem, tamen force ut sic neque ad litterarum Græcarum neque ad historiæ studi ita multos mei officii utilitas pertineret. Nam, cum omnino in studiis nostris, Græcis dia non sit maxima copia corum qui, via trita relicta, interiores scrutentur ac recondita litteras, tum vero ex iis ipsis exquisite doctis quotus quisque est, qui lectionem script ris Byzantini ad subtiliorem cognitionem linguæ quidquam conferre putet? Historici aules homines poene omnes vel ad veterum illorum prorsus antiquorum divinam memoriam, vel ad res nostra patrumque memoria aut subtilius et temperantius aut splendide ac mirabilite gestas, vel certe ad origines populorum hodie vigentium illustrandas, cura omni studio rapiuntur pauci, iique ipsi invitius aut fastidiosius, annales excutiont senescentis imperia x ruituri. Quapropter per notas obtinere volui, ut paulo latius mea opera pateret, ad eosque ita pertineret qui alienores sint a rebus Byzantinis: ideoque de significatione vocum nondum definita parumve intellecta uberius passim disputavi in notis et fusius. Qua in re sæpius scrip rum Atticorum (XXIX) rationem habere potuissem, fortasse etiam debuissem. Verum ego judicio (dicam enim non reverens in re obscura gloriandi suspicionem): quod in plurimum est, hoc ipsum is potissimum conferre debet ad locupletanda communia studia busin Jam vero post complurium annorum assiduum laborem, quo catalogum codd. Græcoruna Bibliothecam maximam Parisiensem recens illatorum ad finem perduxeram, post pueritian d primam adolescentiam in hoc studiorum genere positam, neminem esse scriptorem pah illustriorem arbitror, neque sacrum, qui a temporis Theodosianis usque ad ruinam imperi Orientalis Græce scripserit, quem non ita tractarim, ut non aliqua ejus pars in memoria net insideret. Scholia, catenas, paraphrases, commentaria, partim minus legi solita, partin nondum edita, fieri non potuit quin ita pertractarem, ut eorum aliquam corte notionem Quamobrem, si passim ex Patribus scholiatis, rhetoribus, illustrare quaestiones alique phrases, locupletare Lexica, notare errores quosdam superiore memoria commissos va a æqualium censura, quæ mea natura est, omuino abstinui) conatus sum, non ideo id fen, quod hos recentiores scriptores ullo modo comparandos esse com antiquioribus capitalibusque is ducebam, quos nemo, opinor, est quin crebro regustare cupiat, in iisque acquiescat: neque qued meum studiorum genus proponere in exemplum aliis, adolescentibus præcipue, velim: sed qua in eo loco in eoque munere constitutus, ut tractare ejusmodi scripta cum ad voluntatem podia, tum pro officio debeam, id malui, quod alii minus commode possent, agere, quam quod ives æque bene atque ego, aut etiam multo me melias. XV. Accedebat, quod in Britannia novam editionem Thesauri Stephaniani parari aud bam, ad eamque locupletandam viros doctos editioni præpositos voces nondum in Lexi receptas undique aucupari. Quare vocabula, quibus adhuc, quantum scio, Lexica care (enotavi autem multiplici lectione complura millia), passim subjunxi, gratificans Lexico graphis potius, quam quod in ejusmodi verbis addendis magnum ponendum esse mentum, aut gloriandum putem. Egi id quoque, ut vocabula phrasesque præcipue n scriptoribus illis sumerem, qui a [XXX] sæculo tertio ad Heraclium Aug. floruerunt: nat apud hos potius aliquid integri sanique remansisse credendum est, quam apud illos sac. VII et deinceps fuerunt, usque ad captam urbem. Ab historicis illustrationibus p rumque me continui. Sunt qui materia a nobis parata recte utantur, scriptores probal les multi, aliquot etiam summi, ut componendæ historiæ clara ipsi exempla, ita comp sitarum optimi judices. Velat in Germania Fredericus Christophorus SCHLOSSEBCs, qui bro paucos ante annos edito impetus imperatorum, Constantinopoli sanctorum i infestantium, non minore acumine quam facundia felicissime exposuit. In Russia Nicos KARAMBIN, historiæ probatissima auctor, qua patrias antiquitates rara dicendi facultate mirabiliter illustravit: et_cumprimis Philippus KRUG, cui jam superius debitas ga meritasque egi, cujus in Tentainine critico ad illustrandam chronologiam Byzantinam, Pr tropoli 1810 (omitto alia ejus scriptas, quæ multa sunt), perfecta rerum tum Slavicarus tum septentrionalium cognitio, summa ratione consideratissimaque prudentia adjuta, xit, cujus issimis observationibus in hoc quoque opere edendo non mediocriter

col. 653–654page 10 of 10

i me adjutum esse nunquam dissimulabo. In Gallia, omni politioris litteraturæ et antiqui tatis, omni scientiarum genere excellens, Ant. Joann. LEIRONNE, multis mihi nominibus charus, non modo ingenio splendidissimo, sed prix quoque singulari atque exquisita præstans. Neque ibi post Ameilhonis, scriptoris politi. neque post lib. Bar. de Sainte Croix, viri venerandi, obitum, neque in Britannia post Gibbonem vita functum, desunt alii summi doctrina summoque judicio homines, in exploranda scriptorum medii ævi fide exercitati. His ego, transactis jam meis partibus, Leonem historica ratione illustrandum, si velint, trado. Mihi satis fuit, materiam illis, non indignam facultate et copia ipsorum, subjicere, interimque, in opere sic versari, ut quædam otü mei exstaret ratio, indeque litteræ Græcæ aliqua ex parte locupletarentur. Id totum consilium factumque meum si a doctis probabitur, nullo alio decorari laborem neum præmio postulo, ad aliosque By zantinos, simili ratione edendos, minus verecunde cunctanterque, quam adhuc feci, aggre (diar. Habeo enim prelo jam pridem parata Michaelis Pselli Annales, Georgii Hamartoli 1 Chronicon, Nicephori Gregoræ libros aliquot adhuc (XXXI) ineditos, sanctorum Vitas item ineditas, historiam sæculi decimi et deinceps sequentium illustrantes, Gregorii Palamæ li bellum de captivitate sua ad Thessalonicenses, aliaque id genus, quæ ut primo quoque tem pore in lucem prodeant, rebus Byzantinis, Slavorumque Turcarum priscæ historiæ novam lucem allatura, fautorum hujus operis singularis munificentis sperare nos jubet. Scribebam Paisiis in Bibliotheca Regia, Kalend. Januar. MDCCCXVIII.

Page scan enlarged

Notebook

Full View