PG 118cumenius Bishop of Trikka
Dedicatory Epistle to Donatus of Verona
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

(Oudin, De Script. eccles., t. II, p. 518.) Ecumenius, ætatis etiam admodum incertae scriptor Græcus (a), de quo altum silentium apud veteres non incongrue ad annum 990 ponitur, donec certam illius ætatem assequi liceat. Porro ut in froute Commentariorum præmittitur, nomina auctorum ex quibus contexuit Explanationem suum in Novum Testamentum, hæc sunt: Papias, Clemens, Methodius Dionysius, Irenæus, Origenes, Hippolytus, Athanasius, Eusebius. Basilius, Gregorius, Nyssenus, Acacius, Isidorus, Photius, Chry sustumus, Gregorius Nazianzenus, Severianus, Gennadius, Aretas, Andreas, Cæsariensis, Cyrillus, Theodoretus. Cum igitur ex citatis auctoribus Andreas Cæsariensis, qui in mss. codd. inscribitur, anno circiter 842 scripserit, et Photius anno circiter 880, ut constat, floruerit, cum Aretas anno circiter 920 exstiterit, recte, meo qui lem calculo, scriptorem hunc Cavus quem sequimur, ad an num 990 collocasse videtur. Exstant ipsius Enarrationes in Acta apostolorum, in Epistolas sancti Pauli omnes, es in omnes Canonicas, quas sequitur Commentarius Arethæ in Apocalypsim. Edita Commentaria Ecumenii et Arethæ primum Cræce typo prorsus insigni Veronæ in folio anno 1532. a Donato Veronensi, dicata Clementi papæ VII, quæ ibidem recusa anno 1562. Horum versionem in linguam Latinam aggressus est Lovanii anno 1545 Joannes Hentenius, Meehliniensis Belga, monachus Hieronymianus, quæ Parisiis anno 1347 in fol. prodiit. Denique Græce et Latine Pari siis 1631, 2 tomis in folio. (Ed. Veron. 1532.) Quod in Chrysostomo animi primum habuit tuus hic tuique amantissimus atque observantissi mus filius Gibertus, beatissime Pater, quodque deinde in Euthymio, ac postremo, in Damasceno quem proxime impressum Tuæ Sanctitati dicandum curavit idem in hisce commentariis nunc habet ut eos alii nulli mortalium, sed uni tibi tanquam singulari cuidam suo numini dicet. Hos ce igitur ab eodem animo profectos tu vicissim adem vultus serenitate, quo superiores illos, ac cipies et juxta illos in ampli-sima ista omniumque toto orbe celeberrima Romina bibliotheca collocabis ut ip-i quoque cum eam sibi sedem delectam animadverterint, cum illorum quasi amantissimorum fratrum consuetudine et aspectu, tum tui numinis præsentia, lætiores in perpe tuum degant: et quicunque ad se accesserint, ejus doctrinæ cupidi quasi ipsi abunde referti unt, quamque se tradituros profitentur, eos a se talibus præceptis imbutos, quasi epulis quibusdam non modo saluberrimis, sed etiam suavissimis satiatos, ex isto tam amplo tamque illustri loco dimittant. Etenim cum omnis divinorum librorum series quos canonicos vocant, quibusque omnis sacra doctrina continetur, in duas divisa sit partes: quarum una, Vetus quod vocant Testamen tum, altera novum amplexa est: ab initio quidem religionis nostræ in utraque lingua non defue runt et celebri sanctitate et præ-tanti doctrina præditi, qui totum illud quasi coelestis sapientiæ corpus, editis amplissimis eruditissimis que commentariis, nobis exponerent. Cæterum cum illorum quidem unu-quisque bene sane omnia, ut homo tamen, non optimè omnia exposuisset: studio-i que tam ex omnibus, quam ex singulis ne facile optima elegi possent, ipsa et scriptorum et libro rum multitudine impedi entur, nec immerito quasi dubia quadam cena apposita, quid potissi mum sumerent, dubitarent: exstiterunt ali sancti doctique viri, qui etiam hanc difficultatem studiosis adimerent; qui videlicet non novas quasd im a se inventas interpretationes proferrent, sed ab illorum unoquoque, quo diximus, ad sacrorum librorum illustrationem optima quæque eligentes excerperent: et omnibus quæ ita hinc atque illinc excerpsissent, auctorum suorum no mina apponerent. Cui rei simile quiddam ii qui dialogos scribunt, facere videntur: per hos qui dem illi significantes, nihil se in hoc verborum dedisse legentibus, sed unum duntaxat eligendi scribendique sibi laborem curamque sumpsisse: ut hoc pacto et studiosi quicunque hujus laboris futuri essent, quasi vades quosd.m et fidejussores certissimos singularum expositionum, propria illa nomina haberent: et is qui illa ad utilitatem omnium collegisset, omni culpa non solum am bitionis, sed etiam fraudis invi·liæque vacaret. Ac tantum quidem abest ut ullam sibi laudem ex hoc quæsisse videantur quicunque hujusmodi studio delectati sunt, ut vix eorum unum aut alte (a) Episcopum fuisse O Ecumenium et sedem Tricca in Thessalia tenuisse prodidit excerptor quidam anonymus apud D. Bern. de Montefalconis in Bibliotheca Coisliniana. pag. 277, quod aatea omnes fuge rat. EDIT. PATR

Page scan enlarged

Notebook

Full View