PG 118cumenius Bishop of Trikka
Preface of the Translator Joannes Henteniusapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 11–12page 1 of 4

is rum invenias, præsertim apud Græcos, qui inscriptione aliqua suum nomen significandum puta verit. Itaque in hoc genere omnes propemodum sacros libros quique ad Novum, quique ad Vetus Instrumentum pertinent, Græce habemus expositos, nullo ejus præposito nomine qui tali labore sit functus, tametsi in his ipsis qui nunc in manibus sunt, et quos nunc impressos Tuæ Sanctitati dicamus, Beatissime Pater, auc orem unum, OEcumenium deprehendimus, et item alterum, Are tham. Quod ip-um qua conjectura ducti affirmare ausi simus, melius commodiusque altera Græce præposita prætatiuncula indicandum duximus: ut si qui litterarum nostrarum ignari ad hoc opus legendum accesserint, liabeant ipsi quoque in primo ingressu operis aliquid luminis, qualecun que id sit, quod sequantur. Ut vero hanc purtem potissimum Gibertus, ex tanta copia imprimen dam curaverit, ea ratione in primis ductus est: quod hoc unum nobis ad ejus partis divinorum librorum plenam interpretationem habendam, quam Novum Testamentum vocnnt, deesse cerne bat. Nam divus Thomas, unus ex hisce junioribus theologis maxime celebris atque illustris, sive Græcos æmulatus, quos videbat in hoc tantum studii posuisse, sive suo quodam spiritu ductus, ne hoc quidem laboris genus inexpertum intactumve reliquit: sed in unum collatis plurimis ex illis. sanctis viris qui nobis ab initio divinas litteras exposuerunt, nec modo nostris, verum etiam Græcis, quos in Latinum conversos habebat, in quatuor Evangelia opus elaboravit; quod etiam præter morem Græcorum suo nomine præposito ad ejus modi laborem illustrandum, Catenam Auream appellavit: hujus vero partis, quæ supererat, membra aut non attigit, aut suis propriis commentationibus exposuit. Itaque Gibertus. ne diutius studiosi sacrarum litterarum similis la boris etiam in hanc partem desiderio tenerentur, hanc primam omnium aggredi statuit: eo ma gis quod præter divi Pauli Epistolas, reliqua quæ hic habentur exposita, non solum ejusmodi Ca tenam nullam habebant apud nos, qua percipi eordm sensa tenerique possent, sed ne expositio nes quidem omnino alicujus generis ullas. Multum etiam in hoc valuit Joannis Lascaris commen datio: qui vir ea doctrina et claritate his temporibus præstans, quam omnes norunt, Giberto auc tor erat ut hæc potissimum pars ederetur. Nam hoc quoque in primis scire oportet, cum hujus cemodi expositionum Catena ex hac parte quam nunc damus, ea ratione interpositis nominibus quam Latine secutum divum Thomam videmus, in solas divi Pauli Epistolas apud Græcos cir cumferretur: Gibertum tamen illius viri beneficio et munere exemplar nactum miro librarii arti ficio sumptuque descriptum apprimeque vetustum in quo Pauli quidem Epistolæ ejusmodi no mina non interposita, ut in aliis, sed in margine asccripta habent: ipse vero expositionum con textus non secus continuatur ac si unicus esset scriptor qui suam quamdam novam commentatio nem in illud opus afferret. Denique Arta apostolica et Catholicæ quæ dicuntur Epistolæ atque item Apocalypsis nihil talium nominum neque ascriptum pror-us neque interpositum habent. Ex hoc autem exemplari, collatis tamen aliis quoque nonnullis alterius illius generis, quod diximus, hæc tam multa que nunc exeunt in lucem, expressa sunt. D. GEORGIO AB AUSTRIA, EPISCOPO LEODIENSI, DUCI BULLONENSI, COMITI LOSSENSI AC MARCHIONI FRANCIMONTANO, ETC. JOANNES HENTENIUS MECHLINIENSIS MONACHUS HIERONYMIANUS. 8. D. Haud injuria Plato libro De repud. a sacrosanctæ philosophiæ limine ablegat ceu profanos quosdam, atque ad eam capessendam minime idoneos, princeps illustrissime, qui angusto sunt animo ac sordido, rerumque humilium cupiditatibus mancipato. Haud enim quaquam feri posse arbitratus est, ut quem animum sordida illa cura rerum humi:ium occuparit, eo ipso divinarum humanarumque rerum scientia comprehenderetur. Nec id immerito. Quonam enim modo animus humanis, imo et brutalibus ffectionibus deditus, poterit, repente hinc avulsus, subito ad ea quæ plus quam dix di dissita sunt, totum se transferre? Qu propter recte quoque ait idem in Phædone, par omnino esse, ut qui ad sapientiæ studium se conferunt, p:ius quidem emoriantur, animamque ipsum ab omni corporis sensu cogitationeque avertant, et quasi in suum jus suam que libertatem vindicent. Alioqui enim quemadmodum habet Lysias Pythagoricus in epistola ad Hipparchum, is qui corruptis obscoenisque moribus speculationes ad divinos sermones immiscet, non secus agit quam si cœnoso puteo liquidissimam infundat aquam, quæ et cœnum conturbet, et suam ipsius contaminet puritatem. Quod si tantam munditiem ab eo exigebant qui ad huma nam duntaxat ac naturalem accedit philosophiam, quanta, obsecro, requiretur ab eo qui supra

col. 13–14page 2 of 4

mundana ac divina scrutari desiderat? Siquidem mundana quærentes toti his involvimur, nec in malevolam animam ingreditur unquam sapientia, nec habitat in corpore subdito peccatis 1. Spi ritus enim sanctus disciplinæ effugit fictum, et aufert se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et a superveniente iniquitate corripitur, quod expresse satis intelligendum dedit Christus Judæis, cum ait: Quomodo vos potestis credere, qui gloriam a vobis mutuo accipitis 2. Porro tauto major in vobis doctrina humana requiritur, quanto longius ab hac munditie separamur, sanctique illius Spiritus auxilio destituimur, qui sacris olim apostolis ac prophetis tanquam electis suis organis indivulse semper aderat, eorumque linguam ac calamum ad omnia dirigebat, juxta illud Christi promissum: Spiritus veritatis ducet vos in ominem veritatem. Hæc idcirco dixerim, quod ante aliquot annos videus communicatos esse nobis a Græcis sacros hos ac utitissimos commentarios, plurimum demirabar neminem inter tot virorum doctissimorum agmina hanc sibi provi clam suscipere, ut vel communis potissimum utilitatis intuitu, vel merce dis a Domino exspectandæ gratia, aut si non ob aliud, certe vel sui nominis apud mortales cele britatem quærens, quæ in hoc videbatur esse maxima, Latinos nobis ipsos redderet. Verum tan dem ad me rediens, rei difficultatem in causa esse cognovi, quæ singulos a laudatissimo opere retraheret: cui aut se pares esse diftiderent, aut labores plus quam Herculeos fugitantes, suos supponere humeros recusarent, placidam quietem ac otium negotio ultro suscepto præponentes. Ego vero, quanquam me his longe inferiorem esse perspicerem, ingenioque ac eruditione parum admodum posse præstare confiderem: delens tamen maximo hoc fructu tot annis Latinos imme rito fraudari: multorum quoque pulsatus precibus, quibus obsistere impudentis potius fuisset quam verecundi, immensos sane in hoc subii labores: quo vel eruditiorum animos provocarem ac irritarem, ut vel sic exstimulati, omni procul otio rejecto, aut etiam privato negotio quo sua quisque quærit, ea tantum quærant quæ sunt Jesu Christi. Et piis cœptis satis favit Altissimus ut, si non omnibus in locis omnium animis, imo nec meo subinde satisfecerin, rarius tamen pro cul a scopo me hallucinatum crediderim: atque danda est venia si quid in horum versione me fugerit, ut fugisse multo non dubito, cum variis undique constrictus fuerim angustiis. Vix enim. credi queat quantum laboris vel id mihi addiderit, ut cætera omittam, quod Photius, vir sane et sensum indagator sagacissimis, et flosculorum rhetorices observator diligentissimus, plurimis in locis singula Pauli verba Græca eorumque contexturam veluti trutina ponderaret, cum tamen Paulum Latine reddentes, hujusmodi verborum ordiuem simulque Græram Phrasim immutare coactus fui-sem, sic ut jam Photii scholia locum non haberent, proinde ambigerem frequenter, num præstaret eam commentariorum partem in totum relinquere, quam Latinis scabrose, nullo que tructu tradere, ut quæ solis serviret Græcis, nempe de anxia Græcarum vocum contextura ac significato. Tandem tamen omnia fideliter reddere decrevi: quanquam me non parum quoque remorarentur unici Græci exemplaris non raræ mendæ, sive librarius hic in culpa fuerit, sive ty pographus quæ me plerumque divinare cogerent: feliciterne an secus, id, quomadmodum et cætera omnia, lectoris judicio relinquo. Et quanquam ob hæc me non lateat phrasin aliquando esse in nonnullis duriorem: malui tamen fidi interpretis quam elegantis paraphraste fungi offi cio, etiamsi hoc consequi potuissem, cum videam nonnullos, dum nimis politi in vertendo videri volunt ab auctorum etiam animi conceptu nonnunquam excidisse. Ego vero intra ipsa interpretis septa me satis inclusi: quod ut facerem, etiam ingenii tenuitas me coegit. Neque enim adeo ex. cellenti præditus sum ingenio, ut, velut Phidias statuis non solum aptam membrorum tribuebat harmoniam, sed etiam dignitatem et amplitudinem, ita et ego versioni splendorem adjungere possim lumenque orationis. Ego itaque meo me pele metior: nec unquam alind ago, quam, etsi non verborum mensuram annumerem, ut saltem Græcarum sententiarum pondus Latinis repen dam adeoque his qui tantum Latini sunt consului, ut ne verbum quidem Græcum, quoad fieri licuit, relinquerem: quod ubi servari nequivit, addidi continno, quid fili Latine respondeat. Quanquam tamen id satis scio, nihil adeo fore ex omni parte beatum, ut moreatur omnium plausu excipi; idque adeo non peto, ut etiam magis hoc suspectum haberem, si mens labor universis probaretur: cum sciam inter tam varia hominum ingenia, esse non pauca, quibus mea non pṛo bari malim quam probari. Siquidem non immerito Phocion, quem Demosthenes suarum oratio num securim esse dicebat, qui et tantam animi constantiam semper referebat. ut nulli unquam visus sit nec ridere nec fleret cum die quadam dicens, videret pariter ab omnibus approbari ser monem, conversus ad amicos: Quid, inpuit, num mali quidpiam dixi imprudens? Quod si etiam aliquid portulerim laude dignum, id tamen mihi non ascribendum est, sed Domino, a quo est omnis donatio bona, omneqne donum perfectum *. Quod non Christiani tantum noverunt, ve rum etiam ethnici, qui nescio quibus fictis a se diis referebant acceptum, quidquid a se perage retur boni. Et hinc est quod præclarus ille dux Pytho, Atheniensibus os res feliciter gestas ipsum admirantibus, ac prædicantibus, quod Cotyn regem interemisset, Diis, inquit habenda est gratia, quibus auctoribus hoc facinus gestum est; nam ipse nil aliud qnam manum et operam meam commodavi. Quanta antem sit horum commentariorum utilitas, ne diam necessitas, facile quivis perspicere poterit, qui vel hoc unum consideraverit, quod in hos divini Instrumenti, mhil hactenus prodiit, quod satis animo facere posset. Siquidem in Acta solum habemus Chrysostomum, si tamen is ' Sap. 1 seч. ' Uoan. v, 45. 3 Joan. xvi, 13. * Jacob. 1 seqq.

col. 15–16page 3 of 4

Chrysostomus est, qui etiam ubique id potius agere solet, ut homines a vitiis revocaret ad virtu tes, quam ut auctoris mentem aperiret. Porro in eas quæ (atholicæ dicuntnr, Epistolas, aut in Apocalypsim nullos omnino habemus commentarios lectu dignos, nisi quod ex his quæ nunc in lucem damus, nuper decerptum ac consarcinatum est. Pauli vero Epistolas etsi plures interpre tari conati sint, adeo tamen illarum lectio salebrosa est ac plena anfractibus, lectorem sæpius suis longissimis periodis ac hyper batis suspensum retinens, seseque inaccessam et inviam sensuum profunditate reddens, nt nisi quis eum, quo ille scripsit, spiritum ducem habeat, nunquam illæ satis a quoquam enarrentur. Porro Paulinum cuivis adesse spiritum non facile credidero, maxime cum illos miserrime ac turpissime videam in his ballucinari, qui sese unos Pauli tenere mentem impudenter asserunt, nullos alios præter suum ipsorum animum consulere volentes commentarios, imo calumniantes potius illos ac subsannantes. Itaque præter hunc suum erroris spiritum nullam aliorum recipiunt enarrationem, sed omnia suo explicant arbitratu, aut depravant potius: quos suis Petrus depin xit coloribus, dum Paulinas Epi-tolas ³, non certe ut isti, clarissimas dicit ac facillimas, nullaque opus habere enarratione, sed nonnulla continere intellectu difficilia, quæ inducti, inquit, parum que firmi detorquent, sicut et cæteras Scripturas ad suam ipsorum perniciem. Siquidem divinas omnes Scripturas Deus arcano suo consilio noluit usquequaque pervias esse hominibus, ne facile adepti essent: sed ut multo labore subacta hominum ingenia, primumque ipsius implorato auxi lio, tandem acceptum thesaurum tanto haberent chariorem, tantoque servarent cautius, quanto majori studio ac diligentia accepissent. Cæterum, quis horum sit auctor commentariorum mani festum est non eumdem esse primarium omnium auctorem, cum in Actis apostolicis simul et in Paulinis Epistolis plurima hic in compendium redacta sint, quæ fusius tractaverat Chrysostomus. Rursumque plurimorum aliorum sententiæ referuntur, nunc quidem positis in solo litteræ con textu nominibus, nunc vero additis etiam in margine: quæ et nos eodem modo ut in exemplari reperta sunt omnino reliquimus. Ad Apocalypsim autem certus præfigitur auctor (a), additis etiam in initio nominibus eorum a quibus ille nonnulla excerpserat. Præterea in omnibus his commentariis frequenter quoque ponuntur variorum auctorum sententiæ, suppresso illorum no mine, uescio an librariorum oscitantia. Varios tamen esse vel ex eo liquet, quod sæpius contra rium invenias ejus quod præcesserat. Utque unum verbi causa proferamus exemplum: cum prius in Apocalypsi dixerit Babylonem esse Constantinopolim, non mundum nec aliam quamvis civita ten, postmodum multis in locis dicit ac probat esse mundum, et nullam particularem civitatem. Cæterum, quanquam in prioribus libris nemo suum præfixerit nomen 6, ut est Græcis consuetudo, nunquam suo nomine evulgare quæ ipsi suo marte non elaborarunt, sed veluti contones quosdam ex variis collegerunt eviden ibustanien propemodum conjecturis colligimus Ecumenium esse partim auctorem horum, partim collectorem qui tamen interdum, ubi suam post alios profert senten iam, suum quoque addidit nomen, ne quis illam aliis tribueret, qnam ipse dignam non censebat quæ cum eorum sententiis conterretur. Plurima aut m excerpsit ex Chrysostomo, cujus tamen noinen tune solum addi curavit, cum ejus verba recenseret, non autem cum ipsius senten tiam contractioribus verbis referret. Quod autem sit Ecumenius qui hæc omnia præter Apocalyp sim nobis, ut nunc in lucem eduntur, tradiderit, his colligimus argumentis. Primum postremis commentariorum verbis Epistolæ ad Colossenses, proprio etiam nomine margini præfixo, scribit in hunc modum: Cum ab exemplari non integre invenissem beati Joannis scholia in Epistolam ad Colossense, conscripsi illa ut potui. Si quid igitur in ipsis leve aut reprehensione dignum in ventum fuerit, noverit is qui legit, meum es-e hujusmodi lapsum.»Rursum quarto ad Ephesios capite habet hæc verba, addio in margine Ecumenii nomine: "Op xy via OUTε Yap typo to paxaplon vor. Hoc est: «Animadverte quid et mihi visum sit: neque enim datum fuit quæ ipsius sancti sunt considerate.» Chrysostomum intelligens, propter quod et Joannis no men in margine adjunctum erat. Satis itaque ostendit Ecumenius se collectorem es-e commen tariorum in omnes Epistolas, non tamen ullam alibi fecisse suipsius mentionem. eo quod in illis nactus esset integrum Chrysostomi exemplar. Rursum bujus enarratio ponitur frequentins post aliorum explicationes, reddento interdum causam eorum quæ præmissa erant. addendo etiam non raro, «Mihi quoque ita videtur posse dici.» Quid si et hoc modo dicatur, juxta hunc intellectum quem et divus Joannes suscipit: aut etiam Cyrilli seu Basilii aut cu, usvis aliorum nomina citat. Porro hæc plurimis locis videre est, quorum nonnulla hic recensebimus. Ad Romanos quinto ad ea verba, Peccatum non imputatur ubi non est lex; capite nono ad ea verba, Nisi Dominus Sabnoth reliquisset nobis semen; primæ ad Corinthios vi. cum dicitur, Qui scortatur, in corpus suum peccat; capite vi, De virginibus præceptum Domini non habeo; capite xv, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, et eodem, Ut si Deus omnia in omnibus; ad Ephesios 11, Juxta principem potestatis aeris; capite Iv, quo totum corpus quod cuaptatur et compingitur; el eodem 4 II Petr. 111, 15. (a) Arethas scilicet Cæsariensis, cujus commentarius in Apocalypsin exstat apud nos ad annum 910, tomo CVI, post euin quem scripsit Andreas item Cæsariensis, Arethe magister. Edit. Patrol.

col. 17–18page 4 of 4

Sed non occidat super iram vestram, ubi ait: «Quosdam audivi ita interpretantes;» secundæ ad Thessalonicenses III, Porro Dominus dirigat cor·la vestra; ad Hebræos x, Umbram habens lex fu turorum bonorum; capite XII. Qui pro gaulio sibi proposito; aliis quoque locis innumeris. Cum igitur hinc luce manifestius sit ŒEcumenium Paulinarum Epistolarum collegisse commentarios, arbitramur idem ipsum fecisse in Acta apostolorum et in Catholicas Epistolas, quanquam nec ibi suum nomen addiderit: cum ejusdem omnino sint phrasis, nisi quod ibi pauciones habuerit quos imitaretur, quorum etiam nomina vix unquam in Græco exemplari addita invenimus, nec in litteræ contextu nec in margine. Hos autem no-tros labores jure optimo vindicare sibi pote rat, atque suo nomine in lucem ederentur postulare, illustrissimus princeps ac reverendissimus dominus D. Joannes a Lotharingia, S. R. E. tituți S. Onufrii cardinalis, doctorum virorum Me cœnas egregius, cui plurimum debent quicunque sacrarum Litterarum studiis addicti sunt: ut qui, statim ubi cognovisset me hujusmodi in commune Ecclesiæ bonum subiisse labores, cum illi ne de nomine quidem notus unquam fuissem, liberali tamen munere me donari jussit, am pliora etiam pollicens ubi liber typis excusus foret. Cui etiam libentissimo animo opus hoc dedi cassem, nisi jam priusquam ad ipsum accedere daretur, non animo solum concepissem, ve rum etiam verbis T. R. D. manifestassen ob eam quam novit causam, ipsius auspiciis opus Loc me in lucem editurum: adeo ut nequaquam mihi fuerit integrum, aliud agere aut fidem non servare. Quod si etiam maxime facere voluissem, ne ipse quidem illustrissinus princeps, re co gnita, ullo modo tulisset: ut qui nihil hujusmodi nominis celebrationes moretur, cum jam ad tantum splendorem accesserit, ut hinc nihil omnino suo nomini possit accrescere. Cujus cum aftluentissimas op 's, cum ingenium, corporis et animi decus, cum suavissimos mores ipse me cum revolvo, profecto is esse mihi videtur in quo fortunam cum natura, cumque ambabus virtu tem, tres potentissimas rerum dominas, contendisse credem, cujus ipsarum potissimum beneficii gratia teneretur, aut quæ plenioribus ipsum muneribus manuque largiore cumularet. Cumula runt certe et quæque est officio suo functa, nec cui plus debeat facile discreveris. Non itaque præterita usus sum excusatione, quod ipsum eam nominis cel-brationem exoptare putarem sed ut meo interim nomini consulens, ostenderem me non temere hæc egisse, aut ingratitudinis notam ullo pacto debere agnoscere. Dabitur tamen alibi locus, ut spero, quo gratum me erga eum principem ostendam. Nunc vero ad te venio, clarissime ac reverendissime Georgi, obsecrans ut nosce nostros labores, qui tuis auspiciis in lucem prodire conantur, læta atque exporrecta fronte suscipias. Id autem ut facere auderem, partim mihi persuasit tuorum morum uno omnium ore prædicata integritas, cum admirabili prudentia parique humanitate conjuncta, partim vero incredibilis quipam, quem nou obscure præ se ferre visa est tua amplitudo, erga hujusmodi auctores amor: partim quoque talis erat singularis ac gratuitus tui in me favor, cognitaque tuæ erga me voluntatis propensio, ut nihil me tibi non debere ingenue faterer. Hoc etiam potissimum nomine, quod cum e tuis ortus sim ditionibus, singulique suum princiqem receus patriam ingredientem munusculo quopiam, quod obsequiosum testetur animum, excipere soleant, ego nequaquam vacuis manibus accedere debui. Quod si sera videatur gratulatio, non ob id reprehendi debet, cum dilata sit urgenti ac probata omnibus causa. Nemo enim probasset, opinor, si præcipitanter, ut Tuæ Amplitudini gratularer in tempore, fetum hunc seu aborsum potius, immitarum abjecissem, aut a me abire perinisissem. Porro quo nunc munere apud Tuam Celsitudinem majorem me gratiam initurum confiderem, non erat, quam si utillissimos hos, imo propemodum necessarios commentarios ei potissimum consecrarem, qui non modo singulari præditus est pietate, sed præter omne genus doctrinæ tanta quoque dicendi facundia ac eloquentia, quanta vel ab ejus generis hominibus requiri potest maxima, qui omnem ætatem in litteris consumpserunt. Accedunt ad tantum præs tantissimarum artium doctrinam et cæteræ virtutes dignæ magno principe: justitia in imperio, paris tuendæ cura, magnitudo animi, pietas, studium juvandæ ac ornandæ religionis Christianæ, clementia ac bonitas eximia. Hoc principe duce quid poterit esse adversi, si cum virtute omnia secunda sunt? Nemo in illo quidquam inconsultum metuat, prudentissimus est; nemo insolen tiam animi cogitet, modestissimus est; nemo injuriam timeat, æquissimus est. Bene merentes sua confirmabit humanitate, languidos excitabit industria, improbos severitate compescet. Certe bajusmodi omnino requirebatur qui infelicissimis hisce temporibus celeberrimæ Ecclesiæ præfi ceretur, amplissimæque ditionis habenas ea prudentia eaque doctrina moderaretur, ovesque a truculentis pene luporum faucibus eriperet, nempe qui in variarum Ecclesiarum moderatione tam probatus ess t Siquidem tranquillo mari quilibet nautarum vectorumque gubernare potest at ubi sæva fuerit orta tempestas, ac turbato mari rapitur vento navis, tum viro ac gubernatore opus est: et qui ante omnia duo hæc Platonis præcepta teneat, quæ Cicero dicit necessario adesse his oportere, qui omnino reipubl. profuturi sunt: primum ut civium utilitatem sic tuean jur ut quidquid agunt ad earn referant, obliti commodorum suorum. Neque enim idem principem decet quod privatum. Atque hinc est quod Pelopidas uxori quæ ad bellum proficiscentem mulie briter rogabat servaret seipsum, Alii, inquit, ut isthuc faciant monendi sunt: nam princeps ac dox hortandus est potius ut servet cives. Alterum est ut totum corpus reipublicæ curent: ne dom partem aliquam tuentur, reliquas deserant: nam id seditionis maximique dissidii ac invi dentiæ causa esset. Verum neque ego is sum qui, ne dicam tibi, sed nec alii cuivis consilium dare possim, neque tu is es cui opus sit illud a quoquam expetere. Tu tibi in omnibus monitor

Page scan enlarged

Notebook

Full View