PG 121Georgii Cedreni.
Notice of the Writings of George Kedrenosapparatus
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — reverted from mis-slotted digitized 2026-06-09 — PG column chips mark the printed columns.
col. 9–10page 1 of 3

Georgius Cedrenus iis scriptoribus accensendus est, qui non propria cogitata scribunt, sed libros aliorum cum aliqua sagacitate éxscribunt. Ideo apud multos vapulavit, quasi nihil sibi proprium afferret, sed ex meris latrociniis vixisset. Si tamen res æqui perpen datur, videbit eruditus lector Cedrenum in exscribendis aliis auctoribus aliquod meritum sibi comparasse, et studiis doctiorum etiam hodie posse inservire, tum quia nonnulli ex iis antiquis auctoribus perierunt, et apud solum Cedrenum exstant; tum etiam quia Ce drenus citatur a multis scriptoribus sequentis ætatis, qui libris a Cedreno expilatis care bant. Unde fit ut non raro ad eorum mentem assequendam Cedrenus consulendus sit. Id attendant, precamur, docti lectores qui severius judicium Allatii mox legent, et for tasse mirabuntur Cedreni Historiam in Patrologia nostra fuisse admissam. Videbunt etiam Cedrenum nequaquam exscriptum fuisse a Joanne Scylitza coætaneo suo, ut asserit Fa broti, sed eum exscripsisse. (Leo Allatius in Diatriba de Georgiis, apud Fabric. Biblioth. gr. tom. X.) Georgius Cedrenus, a quibusdam etiam monachus vel sacerdos existimatus, tum quod similis sortis hominibus genus dicendi familiare sequatur, tum quod de religione, et cæremoniis, et vita monastica prolixas disputationes sæpe sæpius interserat, a quibus ipse non dissenserim, dummodo libri titulus, quem ipsi etiam producunt, suspectus non sit. Ab orbe ipso condito compendium suæ historiæ exorsus, ad Stratiotici abdicationem (a) deduxit opus é variis historiis non sententiis solum, sed verbo tenus consarcinatum absolvit. Quæ si ab auctoribus repeterentur, nudus ipse, æque ac cornicula illa remaneret. Primam enim historiæ partem a Georgio Syncello, et Georgio alio Hamartolo, ad Maximianum et Maximinum; cætera ad Nicephorum ex Genico a Theophane Syncelli continuatore, de Basilio Macedone ex Constantini Porphyrogennetæ libro de vita et rebus gestis Basilii Macedonis a Nicephoro ad Stratioticum ipsum, in quo historiam finit, a Joanne Scy litza exscripsit (c), et nescio qua fronte pro suis divendidit, adeo ut vix unam alteramve periodum in tam vasto volumine Cedreni propriam ac legitimam reperias. Gratiæ tamen illi agendæ sunt, quod auctores nobis præcipuos et raros suo ipse furto conservavit, quando illi non haberentur; sed cum jam nobis Georgii Syncelli, Hamartoli, Theophanis, Constan tini, Scylacis (d), aliorumque scripta, accuratissimorum hominum beneficio ac diligentia obtinemus, frustra faciet, qui Cedrenum perquiret: nisi aquarum rivuli, quam fontes, unde emanant, puriores ac dilucidiores, magis accepti fuerint. Editus est hic auctor Græce et Latine ex interpretatione Gulielmi Xylandri, qui annotationes et tabulas chronologicas etiam addidit, Basilea 1566, in-folio; ita tamen ut paginarum integrarum defectum pluri bus in locis sentiat, qui ex manuscriptis in Altempsiana et Vaticana bibliothecis conser vatis suppleri poterunt (e). Erat quoque in Bibliotheca patriarchæ Constantinopolitani, ut tradit Verderius, et in biblioth. Antonii Augustini cod 131. Hunc aliquando Wolphius, sed quam sano judicio! prætulerat Zonaræ. Zonaras enim, licet in historia post Constanti num Magnum jejunior sit, et nonnisi obvia quæque percurrerit, in his vero, quæ ante Constantinum ad mundi exordia diligentius ac copiosius versatur. Sed quod laude dignum, eaque summa est, Zonaras res de suo componit et narrat, non alienorum furtis plausum captat, neque tractatus integros exscribit. Josephus Scaliger notis in Chronicon Eusebii de Cedreno illa habet: Georgius Cedrenus totam chronographiam Syncelli verbatim descripserat, et ex eo atque aliorum chronologorum scriptis ingens volumen contextum Zúvotiv istopiwy vocavit. Sed ne illud qnoque breviatorum manus, librorum præsentissimum venenum, effugere potuit. Plus dico, non breviatores illi, sed mutilatores fuerunt. Nam quæ habemus, "non justum illius Zuvóswę breviarium est, sed (a) A. C. 1057. (b) Nicephoro Rangabe. (c)Confer que supra, volum. IV, pag. 587. (d) Scylitzæ. (e) Post hæc A. 1644 ab Allatio scripta, Georgium Cedrenum undequaque reparatum et absolutum ex Regia biblioth. typis pariter regiis publico dede runt Parisienses A. 1647, fol., ubi Basileensis edi tionis lacunæ explete, castigata in plerisque a Carolo Annibale Tabrotto Xylandri versio, nota pesteriores Jacobi Goari additæ, Glossarium ejus dem Fabrotti præmissum, et apposita Scylitze ad Cedreni historiam continuatio.

col. 11–12page 2 of 3

potius cadaver, et disjecti membra scriptoris apexɓodal, et excerpta ex eo ingenti volumine sine ullo ordine temporum, aut gestorum, aut delectu eorum quæ aut omittenda aut excipienda erant. Idiotam quidem hunc Cedrenum fuisse, illius scripta clamant, sed pejus et de illo et de tota chronologia meruerunt, qui eum tam crudeli genere lacerarunt. Denique totum Cedreni opus est stabulum quisquiliarum, et cento ex multis pannis sordidis, purpureis, malis, bonis, integris, laceris consulus. Ex ea farragine multa Eusebiana eruimus, quæ ex Georgin Syncello ille excerpserat, et præfato Eusebii nomine producit: multa etiam quæ, quanquam tacito Eusebii nomine, manifesto Eusebiana constat esse tum ex Syncello, tuni ex aliorum fragmen torum reliquiis. Non pauca præterea apud eumdem Cedrenum supersunt optimæ notæ ana lecta, quorum partem Eusebii, partem Africani esse non dubitamus, sed ea, quod, quibus opinionis nostræ fidem faceremus argumenta nobis desunt, maluimus intacta relinquere, quam incerta pro certis afferre. Cedreni vero Synopsim arbitramur non multo post ejus obi tum mutilatam fuisse, atque ita ab illis librorum carnificibus, ut hodie edita est, posteritati transmissam; quin ne ea quidem, quæ breviatores collegerant_integra omnino ad nos perve nisse. Nam Leunclavius vir doctissimus in notis ad Annales Turcicos scribit aliquot Cedreni folia penes se habuisse, quæ in excusis desiderarentur. Nos vero apud Syncellum paginam integram reperimus, et quædam alia quæ in editione vulgata non exstare suo loco demonstra bitur. Nec dissimilia sunt, quæ apud Vossium De historicis Græcis lib. 11, cap. 26, leguntur. Acre nihilominus est Scaligeri de Cedreno judicium, et injuriam, qua ipse idiotam, ut supponit, afficit, summis, doctissimis et in historia ecclesiastica proceribus facit: Africano scilicet, Eusebio, Syncello, Theophani, Hamartolo, Constantino Porphyrogennetæ, Scy litzæ et aliis, quos verbatim describit Cedrenus: fateturque ipse Scaliger de quibusdam, de aliis, alii adnotarunt, et potissimum de Theophanis annalibus Dionysius Petavius not. in Nicephori patriarchæ Breviarium historicum: neque enim de suo quidpiam, quod illi prius scripto non tradiderint, scribit. Eusebius Africanum descripsit; Eusebium sine ulla verborum mutatione in suum Chronicon transtulit Syncellus; verba sunt Scaligeri postea Theophanem et Hamartolum, cum morte præreptus Syncelius opus non absolvisset, Porphyrogenneta deinceps suppeditante materiam Theophanis affinis, et continuator, Theo phanem excipit, et rerum seriem prosequitur: a morte Nicephori ad Isaacium Comne num totus Scylitza proponitur. Quomodo tot tantique viri, et de historia Christiana bene meriti, stabulum erunt quisquiliarum, et panni sordidi ac laceri? An quia de ritibus et cæremoniis Ecclesiæ catholicæ fidentissime ac verissime tractant, stabulum olent Scali gero et sapiunt? Primos talium rerum auctores, non collectorem, neque rescriptorem reprehendere debuerat. Annon sub persona Davi vapulat Alexander Macedo, et pro libi dine sibi fingit hominem Scaliger, quem opprimat? Leviores erunt Ecclesiæ ritus, con temptibiliores traditiones, faciliusque reprobari poterunt, si earum assertor nullius esse dignationis asseratur? Sed vellem in universa Cedreni historia aliquid, quod peculiare Cedreni sit, a Scaligero demonstratum fuisset, quod nusquam perlectis dictis auctoribus demonstrabitur ut hinc postea dignumne illud laude sit an reprehensione, dijudicare possemus. Dicet illud esse sapere, qui ubicunque opus sit, linguam possit flectere; sed id, quibus in pectore acetum est, haud probabunt. Immerito præterea Scaliger ten porum ordinem in Cedrenicis hisce, quæ supersunt, desiderat. Cedrenus enim Historiarum Syno psim, non Chronographiam, cui distinctio temporum magis competit, scripsit Satis illi fuit regibus, res quoque sub eorum principatu gestas, nullo anuorum ordine discriminatas supponere. At evolve, sodes, Cedrenum, quam ille distincte pleraque, quam accurate, et ea potissimum, quæ ex Theophane mutuatur suo loco distribuit. Et in exscriptione Scylitzæ Scylitza ipse sequendus erat, qui actiones non ad annos, sed ad imperia refert. Neque prudentiori consilio opus Cedreni unicum in duo partitur; alterum ingens, quod ipse Cedrenus ex variis auctoribus compilatum conscripserat, alterum a junioribus, non multo post ejus obitum mutilatum, adeo ut nec prioris voluminis breviarium sit, sed potius ca daver, estque illud ipsum, quod editum Græce et Latine præ manibus omnium est. Cedreni etenim opus, quod habemus non est primi operis a Cedreno compositi, quod nullum fuit, breviarium, sed illud ipsum ab eodem collectum, et quod ipse nuncupavit Evo, Breviarium, quod brevi verborum circuiti, et veluti in compendio res profixas, atque immensæ scriptionis legentibus traderentur: argumento erunt auctorum sententiæ, et narrationes, quas ille, ut apud eos leguntur, neque immutans, sed fida verborum con tinuatione, rebus minus opportunis neglectis, disponit. Et Breviarii est, rem longa verbo rum serie circumscriptam breviori sententia, et paucioribus verbis concludere quod se cus se habet in Cedreno. Monet tamen Vossius ex Gesnero, historiam Cedreni a morte Nicephori usque ad impe rium Isaaci Comneni etiam legi sub nomine Joannis Curopalatæ (qqui idem est cum Scylitza) paucis exceptis; (a) et Casaubonum notis in lib. XVII Strabonis referre, cum a (a) De similibus codicibus mss. Seguierianæ sive Coislinianæ bibliothecæ, vide eruditiss. Montfauco num p. 206.

col. 13–14page 3 of 3

Græculo historiam Curopalatæ eruisset, eamque contulisset cum Cedreno, deprehendisse eadem iisdem verbis ab iis dici, ut alteruter necessario plagiarius sit. Addit Casaubonus At cum me ab illo Græculo deceptum, qui magna me pecunia emunerat, inique ferrem, hoc me tamen recreabat, quod ex utriusque collatione multa posse in utroque emendari videbam. Cedrenum enim ita esse editum sciebam, ut multa passim in ejus scriptis turpissima relicta sint menda. Sane Casaubonus non a Græculo, qui id quod erat, quam plurimi vendidit, sed errore suo, qui Scylitzam in Cedrenum translatum nescivit, deceptus est. Frustra ergo queritur de Græculo illo, qui Curopalate historiam, quam vere profitebatur se habere, vernalem exposuit: at ipse grandi pecunia mercatus est; cautius rem suam gerere debuit; rerum namque pretium vendentis redimentisque æstimatione accrescit. Vossius De histo ricis Græcis lib. III in Joanne Antiocheno videtur hunc Antiochenum Joannem cum Curo palata confundere, quem dicit Sxncellum, quod tamen falsum est, exscripsisse. Quod multis in libris historicum Cedreni compendium tribuetur Joanni Curopalate. Certum tamen est, non universam Cedreni historiam, sed eam tantum quæ a Nicephoro Rangabe exordium ducit, Joannis Curopalatæ esse. Puerile denique est, dubitare (a) an Cedrenus a Curopalata, sive iste a Cedreno acceperit. De Cedreno vide Genebrardum in Chronico, et Bellarminum De scriptoribus eccles. sæcul. XI, anno 1070. (a) Joannem Tbracesium (qui idem est cum Scylitze) sequi se non diffitetur Cedrenus et prio rem exbooty illius utique in synopsim suam trans tulit: sed altera Scylitzæ editio ad Alexium Commenum usque, h.e.ad A. 1081, continuata,post Cedreni synopsim demum in manus hominum ve nit. Georgium Cedrenum epistola 84, ad Euthy mium citat Nic. Comnenus Papadopoli in Præno tionibus mystagogicis, p. 361. Scite Græcus auctor ait, Eminentissime Cardinalis, deorum templis donaria dicanda eɛse, viris autem illustribus ingenii monumenta nuncupanda. Quemadmodum enim mu neribus hisce religionem nostram erga Deum, ita et hoc animorum fetu cultum ac obser vantiam nostram erga viros summæ dignitatis vel doctrinæ præcipuæ testamur. Inter Deum autem et homines longe interest, quod Deus, velut omnium Conditor et Dominus, rebus quarum precarii possessores sumus non egeat, illustrium autem virorum gesta penitus intercidant, nisi sit qui ea litteris mandet et posteris tradat. Sed et quemadmodum humili cuique ad deorum templa accedere et ibi vota sua nuncupare fas est, ita nec illustres animas ea quæ tenuiores homines eis dicant aspernari videmus. Altæ scilicet mentis homines se curi sunt magnitudinis suæ, adeo ut Deum referre quodam genere videantur. Hæc cum ipse mecum reputarem, ausus sum, Eminentissime Cardinalis, religiose te adire et librum opera mea perpolitum licentiore forte hac epistola tibi inscribere, quo devotionem erga te meam publice testarer, scirentque omnes ad venerationem tui etiam eos qui longinque ¨ agunt libros tibi dedicare, ut ex sacro et immortali nomine tuo famam et gloriam sibi quæ rant ac immortalitate donentur. Hoc tamen vereor, ne te in excelso humanarum rerum fastigio positum et nunquam vacuum ego unus e turba audacius incondito ac rudi ser mone interpellem, teque morer, cujus amplissimis cogitationibus ac consiliis imperium Gallicum gubernatur, cum potius occupationibus tuis bono publico parcendum esset. Sed magnæ quoque animæ litteraria hæc avocamenta non recusant. Hic autem admirari subit quam sagaci consilio optimus maximusque princeps, cum excederet vel potius intercipe retur et in cœlum rediret, tibi, Cardinalis Eminentissime, pene dixerim, cuncta regendi onus imposuerit, cum juvenilis successoris animus nondum par esset imperio. Sic Atlas cum cœli oneri se subduceret, Herculem submisisse fertur, velut tantæ molis capacem: at qualem virum? majorem humana natura, Deo proximam, denique Jovis, non Amphitryo nis filium. Certe non alius quam nitus Deo cœlum deorum sedem ferre poterat, sicut nec alios quam divinæ mentis homo onus imperii Gallici sustinere. Tu, inquam, Eminentis sime Cardinalis, vocatu regis prudentissimi ad regni arcana tractanda non sine numine admissus es; id quod ex rebus ipsis feliciter et ex voto fluentibus notius est quam ut quisquam præter inalignos inficietur. Quando enim terrarum illo prædo, quando orbis universi candidatus certius intellexit se rerum solum potiri non posse, seque aliena regna irrita spe invadere? quando feliciter secum actum putavit si fines suos non propagaret sed tueretur, nisi ex quo principem nostrum invictissimum anima reliquit? Quid singula com memorem? Prostrato primum stupenda felicitate exercitu validissimo, tum munitissimis oppidis qua locorum natura qua milite non ignavo, cum interim inclinatas acies et laban tes, tum milites sues velut attonitos et pavore defixos cerneret, intremuit Flandria. Animos sumpserant Gallici hostes nominis, quoniam in contrarium cecidisse videbantur Gallorum

Continue reading PG 121: Lectori monitum →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View