impetus semper hostibus metuendi, quod scilicet externa vis contra fas piumque eis adfuis set velut Deus e machina, quodque eos obsidio liberatos viderent qui jam ingloriam dedi tionem parabant: sed statim Galli ingenii ad pugnam avidi vicinas urbes animosius aggressi sunt; quibus captis extimuit Italia non secus ac quondam populus gentium victor Gallis instantibus sæpius expavit, In Hispania bello quidem ancipiti pugnatum est: sed ducis fortissimi nomen Hispano militi vincendo jamdiu fatale est. Germania bello diu turno vexata, agrorum populationibus, urbium vastationibus concussa, imperatorem miseris dudum imperare coepisse non diftitetur. Hæc latius exsequentur horum temporum diserti. Ego stylo remissiore attigi tantum, et quod longum esset ea prosequi, et quod verebar ne fastidium nasceretur ex plurimis. Cœlum igitur ambitione affectent exteri (quanquam ex pilationibus cœlum non petitur, sed religione et pietate, quæ reges Christianissimos astris inserunt), aliena regna avido animo pervadant: quandiu stabit Gallia validissima terrarum pars (quam pereundi legibus aliis quam quæ orbi terrarum impositæ sunt, fatorum vis æterna vel potius Deus fatorum arbiter et dispensator exemit), coepta eis nunquam ex volo succedent. Cum autem serenissimus princeps noster spes totius generis humani adolescit, cum animi ejus vis augescit, tibi, Cardinalis Eminentissime, summa rerum permissa est, cujus fides in rebus difficillimis spectata, cujus devotio erga principem omne vincent exem plum. Nemo in posterum te rerum moderatore tam securus potentiæ erit ut Gallos pene inter ferrum et arma natos provocare vel offendere audeat, quos intelliget nullius armis esse superabiles. Nemo Galliæ socios aut fœderatos lacesset; nemo amicos lædet, qui hoc Galliæ debent, ut qui summa cum injuria et bonorum omnium indignatione fortunis suis exuti velut nudi exsulabant, plenissime restituti sint: tanta est cum sacri nominis tui ve neratio, tum imperii Gallici felicitas semper invicta. Verum quo impellor ego fandi impo tens? Non enim multum interesse puto sive quis famam alicujus lædat, sive infra dignita tem eum laudet. Non possum tamen hæc citra crimen ingrati præterire quod omnium commendatione dignissimum est: bibliothecam scilicet multis librorum millibus constan tem instituisti, quam eruditis omnibus patere vis. In qua quidquid Gallia bonarum artium feracissima, quidquid Italia vel Germania eruditum protulit, invenire in facili est. Omitto præclara illa marmora, principum et virorum qui litteris claruerunt statuas, quas cum videas et ingenii monumenta legas, putes non muta marmora, sed animata, et eorum non interiisse corpora, sed cum animorum fetu de perennitate certare. Quo quidem egregio facto litterattores quosque tibi obnoxios fecisti, et non minus in ore hominum agis quam propter alias acerrimæ mentis dotes; ex quibus boni omnes intelligunt tanto te cæteris mortalibus superiorem esse, quanto fortuna tua excelsior et præstantior est. Vive igitur, Eminentissime Cardinalis, Galliæ felicitati, quæ, te sospite, culmen adipiscetur et diurna bit Vive, rei Gallicæ rector et propagator, cujus vigilantiæ hoc debetur, ut Galli pacem æquissimis conditionibus sperare debeant, aut exteri bellum internecinum timere? Vive diu, Galliæ felix tutela salusque! Eminentiæ tuæ devotissimus De scriptoribus historiæ Byzantinæ publicandis spem fecimus edito Joanne Cantacuzeno. Ecce fidem præstamus felicioribus auspiciis annixi, jussu nempe illustrissimi Franciæ can cellarii Petri Seguierii, qui ut opus hoc egregium ederetur suæ curæ fecit. Quid autem huic Cedreni editioni accesserit, lector, monendus es. Plures eæ que ingentes lacunæ eraut in editione priore, quae Cedrenum deformabant. Aliæ minores plures paginas occupave rant. Eas omnes ex aliis scriptoribus calamo exa atis supplevimus, multa correximus ex Joanne Scylitze Curopalate, qui Cedrenum autose descripserat unde mirari subit quanta securitate sæculi sui Curopalates alienum opus sibi vindicarit. Itaque si quis Curopala tem desideret, sciat eum Cedreni siniam esse: nam totidem verbis Curopalates constat. Qui tamen non per omnia nobis inutilis fuit, sed supplendo, ut dixi, et emendando Ce dreno multum profuit. Quoniam autem toto pene Cedreno exscripto Curopalates excipit ubi Cedrenus desinit, ideo non ingratum fore duxi si cum Cedreno ederetur. Joannes Baptista Gabius interpres ejus multis in locis ab auctoris sententia aberraverat. Ei quan tum fieri potuit consultum est interpolata ejus versione. Xylandri quoque versionem in terdum emendavimus; nec tamen veterem loco suo deturbavimus, sed nostram ad oram libri rejecimus. Præterea fatetur interpres ingenue se in quibusdam hærere. Nos sine ulla insectatione sententiam nostram proposuimus, et notas quasdam addidimus ei firmandæ.
Denique Glossarium adjecimus, quo voces mixobarbaræ, quibus Cedrenus utitur, expli cantur, dignitates ecclesiastica palatinæ et militares exponuntur. Quo in concinnando usus non sum opera Meursii, quem plerique alii qni rapto vivunt solent exscribere, sed vel auctores nondum editos vel alios omnino auctores ad testimonium cito Accedunt etiam R. P. Jacobi Goar variæ in Cedrenum animadversiones eruditissimæ, quæ non modicam Cedreno lucem afferent. Postremo numerosa operarum menda sustulimus, quo tam auctior editio quam emendatior opera nostra prodiret. Cedreno igitur fruere, quem antea, pene dixerim, auro contra veniisse non ignoras. Cedrenum sequetur Theophanes multorum volis expetitus, quem ex regis Christianissimi bibliotheca in lucem edemus, una cum Anastasii Bibliothecarii historia ecclesiastica hactenus inedita, quæ beneficio Cardinalis Eminentissimi Francisci Barberini ad nos pervenit. Sequentur et alii ex variis bibliothecis eruti, quos non interire quantum reipublicæ litterariæ intersit hi tantum intelligunt qui litteras tractant vel fovent. Vale. (a) Noc possumus citra crimen ingrati præterire auctores Græco barbaros, quibus usi sumus in hoc glossario, nobis utendos datos ex bibliotheca viri clarissimi et eruditissimi Jacobi Mentelli medici Parisiensis. FABROTUS in calce Nicetæ. Ad magnificos et generosos dominos D. Marcum et D. Joannem Fuggeros, Antonii ff. Fratres Germanos, Kircgbergi et Weissenhoani dominos, etc., optimarum litterarum alumnos gra tissimos. Georgii Cedreni annales, qui auspiciis ac impensis vestris, viri amplissimi, a me non sine magnis ærumnis in Latinam linguam conversi in publicum hodie exeunt, pro more dedicaturus diu multumque cogitavi quanam de re potissimum apud vos dissererem. Sive enim historiæ utilitates explicandæ essent, quo hic liber prodiret commendatior atque gra tior, jampridem id propositum ita copiose ornateque noram a summis viris tractatum, ut citra arrogantiæ crimen non possem conari ista vel amplificare vel etiam inculcare. Sive in vestris laudibus prædicandis occupanda oratio, ad quas profecto illustrandas augendasque hæc Cedreni versio editioque conducere debet, quid iis ornamenti poterat mea conferre infantia? Aut quotusquisque, ut nunc sunt mores hominum, non potius assentando me mu nus captare quam grati animi significationem raris virtutum exemplis demonstrandis com mendandisque edere erat judicaturus? Itaque horum ego ntrumque prudens sciensque omisi, præsertim cum recordarer de priore alibi me nonnihil etiam dixisse. Sed et alienum aliquid personis vestris aut præsente instituto, qualia ad animum accidebant multa atque varia, in medium afferre intempestivum videbatur atque insolens, neque enim laudari sentiebam eum qui delphinum silvis appinxit, fluctibus aprum. Itaque in præsentia satis habui pauca de ipso hoc historico opere et mea quam vobis ac reipublicæ in eo conficiendo navavi opera dicere; itaque lectore non inutiliter, ut quidem ego puto, de quibusdam præmo nito, dedicationis munere defungi. Jam primum, quis fuerit Cedrenus, certo deprehendere nullo indicio potui, cum de se ipso nihil, hoc quidem in opere, memoriæ prodiderit, neque ab aliis sit, quod ego sciam, laudatus aut nominatus scriptoribus. Eo tamen inclinat animus ut sacerdotem fuisse suspicer aut etiam monachum; tametsi videtur hoc non non fuisse dissimulaturus. Meæ conjectura ansam præbeut cum genus dicendi quo est usus, tum quas de religione et cæremoniis ha bet disputationes. De quibus non impedio quin quisque suo captu et sensu judicet: quid ego judicem, satis credo esse bonis notum; neque est cur mutem sententiam ulla idonea causa. Quando vixerit, nihilo magis constat quam qua conditione vixerit; nisi quod proba bile est rerum potito Isaaco Comneno (qui iniit imperium eodem fere quo Heinricus IV anno, qui fuit a nato Christo 59 supra millesimum) eum scripsisse suos Annales: hi enim in istum desinunt. Is qui codicem vestrum scripsit librarius, Isaaci Angeli aliquoties men tionem fecit in margine. Fuit hic Isaacus Friderici Ahenobarbi imperatoris Germani æqua lis, et accepit Cpolitanum regnum circa annum 1183, ut centum fere annis codex iste auctore suo recentior fuisse videatur. Non dissimulavit librarius aliquoties se in exem plari, quod descripsit, aliquot paginarum defectum sensisse. Sed utrum reliqua omnia ita fuerint ab auctore composita quomodo ad nos scribæ istius opera pervenerunt, dubitari haud injuria potest: non enim mendosa modo quædam, sed plura etiam his mutilata vel comperi vel suspicatus sum, quod aliquoties in annotationibus ostendi. Porro autem facile crediderim lectores in bonis scriptoribus versatos et judicio aliquantum quam vulgus