Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 19–20page 1 of 2
PG 121:19ἴσον ὅρευς κορυφᾷ τελεται δόμον ὠρομέδοντος.
XYLANDRI PRÆFATIO
acriori præditos, ubi lectionem hujus operis instituerint, molestie principio aliquid aut
etiam nauseæ contracturos. Pollicitus enim auctor ab initio mundi usque ad sua tempora
historias se compendio recitaturum, ubi ad rem ventum est, neque optimo ordine ea proponit quæ in sacris Litteris et Flavii Josephi antiquitatis Judaicæ descriptione atque alibi
copiose describuntur; et inserit multa nescio quam relatu aut creditu digna: et interpolatis
narrationibus sæpe, sæpe mutilatis, aliquando idem non sine tædio et odio inculcat. In
summis mundi imperiis et eorum successione ac mutationibus exponendis jejunus plane
est. Res Romanas ita attingit ut videatur earum fuisse admodum ignarus. Et in ipsis imperatoribus ordine recensendis eorumque in summa exponendis rebus gestis fere ad Constantinum usque Magnum nihil præclari aut etiam operæ pretii est consecutus, ut subverear ne quis ista legens exclamet: Quid tanto dignum dedit hic promissor hiatu? Digressiones quoque in disputationes de vita monastica, contra Judæos, et alia id genus, talia
sunt quæ annalibus parum omnino conveniant et non possint a quovis ventriculo concoqui. Quæ ego a me dicta ita velim accipi ut ab eo qui non vituperet sed excuset Cedrenum, scriptorem qualem ea tempora et fortassis etiam vitæ institutum tulit, ut uno verbo
dicam, interdum 2007. Certe si quid ab eo peccatum est, non magno rerum dispendio
peccatum est, cum abunde librorum sit ex quibus historiarum ab ipso præteritarum aut
minus commode tractatorum cognitio repeti possit. Hoc autem vere possum affirmare, plurima esse in Cedreni hoc opere, quæ cum alibi non inveniantur, maximam ei apud omnes
veritatis et historie amatores conciliare possint debeantque gratiam. In Justiniano præsertim
Magno, in Heraclio et aliis deinceps Cpolitanis imperatoribus multo est quam ipse Zonaras
fuerit diligentius ac copiosius versatus describendis, annis etiam singulis res gestas dividens. Nam quæ ante novæ Romæ ortum habet, ea videtur utcunque ex variis libris non
ac judicio perexiguo consarcinasse: in Cpolis autem rebus et exercitatior fuit,
ut apparet, et majore est usus industria; et si quid ego judico, hoc illi pyov fuit, cætera
napspya. Qui eum cum Zonara conferrent, iis deprehendere erit proclive vere me ista dicere. Nam omisit Zonaras multa quæ noster habet, scitu perquam digna, et quibus omissis
historiam mutilari obscurarique fuit necesse. Multa ille breviter admodum indicavit, quæ
sunt a nostro circumstantiis omnibus explicatis illustrata. Neque ego primus hoc deprehendi: sed Wolfius noster, quem honoris causa nomino, vir harum rerum (quod, quibus
ignotus ipse est, lucubrationes ejus evidentissime demonstrant) longe peritissimus, aliquanto
ante codici vestro schedam præfixerat qua argumentum ejus in hæc verba exprimitur
a tractat idem argumentum quod Zonaras, sed multa habet a Zonara de industria prætermissa, brevitatis, ut opinor, studio, sed certe non prætermittenda. Quod si mihi optio
data fuisset ab initio, hunc Zonaræ prætulissem. Nunc cum Zonara denuo edendus erit,
consultum fore videbitur ut hoc totum opus perlegatur, et quidquid memorabile visum
fuerit, Zonaræ suis locis certa nota apposita inserendum.» Hæc Wolfius; qui, haud dubie, cum
hoc ferret de Cedreno judicium, ad ea respexit præcipuæ quæ aliunde quam ex eo aut
Zonara repeti commode non possunt. Nam duo priores Zonaræ, tomi longe alioqui sunt
meliores ac laude digniores quam ea quæ ad Constantinum usque Magnum noster collegit.
Et tamen in hisce ipsis sunt nonnulla quæ cognitu digna atque utila tamen neque apud
Zonaram occurrant neque alibi sint adeo obvia. Enim vero id affirmare ausim, ex hoc nostro
scriptore ab homine industrio multa posse desumi quibus Zonaræ Procopii Diaconi aliorumque id genus scriptorum, recentiorum quoque, ut Cuspiniani, Egnatii Panvinii, imperatores et historiæ partim corrigi partim illustrari ac poliri possint. Quæ utilitas vel sola
ejus editionem ar prime apud æquos lectores gratiosam facere debet. Neque nunc proponam
exempla tametsi enim rei gustum aliquem annotationes nostræ præbebunt, tamen malo
hæc solerti lectori observanda relinquere quam iis commemorandis me jactare. Addatur
et hoc cum eorum quæ sunt circa Byzantium et in ipsa urbe locorum, tum aliarum multarum urbium fluminum montiumque notitiam permultis hujus scriptoris locis posse explicari atque illustrari; ut magno rerum geographicarum incremento et antiquitatis recolendæ adjumento diligentibus sit futurus.
Verum de Cedreno satis, aut fortasse nimium: legatur, ipsus se probabit, et ostendet
vendibili vino non opus esse hedera, Venio nunc ad meam operam, non profecto ut eam vel
jactem vel etiam axxoup extenuem, quorum neutrum ego ingenui hominis arbitror; neque etiam ut qui vestris et aliorum bonorum (cæteros enim nihil moror) judiciis diffidam,
ideoque causam mihi dicendam putaverim sed quod, cum ipse in hoc opere falsus alicubi sim, nolim alios quoque errare. Primo omnium ne conatus quidem sum id consequi,
ut Zonaræ, Nicetæ ac Gregoræ facundiam Latinam parem Cedreno conciliarem. Nam probe
mihi meæ conscius tenuitatis, nemine etiam monente, habebam exploratum me moliri hoc
non debere quod elegans pastor merito odisse ait, ἴσον ὅρευς κορυφᾷ τελεται δόμον ὠρομέδοντος.
Et quidem Græcæ linguæ usu Cedrenum iis quos nominavi mulio inferiorem esse, multoque minus in suo foro disertum, non difficulter judicabunt lectores; quos minus habet
etiam quod conqueratur, si Latine purius ii nitidiusque ipso loquuntur. Ac nescio quomodo mihi accidit ut interdum invitus, magis tamen solito, balbatirem ipse etiam, dum
præeuntis verba subsequor et exprimere conor. Sed hoc quidquid est mali, æquanimitas
lectorum vel dissimulabit vel corriget.
Postquam vos, Mæcenatis nomine dignissimi heroes, ultro pro vestra benignitate de me
col. 21–22page 2 of 2
PG 121:21μιξοβαρβάρων μιξελλήνων,
XYLANDRI PRÆFATIO
honeste sentientes, impulsore maxime D. Ludovico Carino, sene longe doctissimo veroque
officiosæ in cultores bonorum artium, humanitatis exemplo, vobisque nou absque gravissimis causis et meritis charissimo et acceptissimo, de me autem jamdiu ita merito ut gratiarum actionem (quas enim possim pro tot beneficiis hac mea conditione referre?) hic locus
dignam non capiat, memoriam autem ab eo in me profectarum commoditatum me vivo nihil
sit obliteraturum; suadentibus idem cum aliis primariis viris tum ipso etiam Wolfio, qui
(cihil jam de ipsius laudibus dicam, cum prædicationem meam excedant, neque hoc sibi
reponi muneris pro suis meritis ipse cupiat) abundantia quadam amoris semper me prosecutus quasi lampadem hanc in decursione vertendæ Græcæ historiæ recte se traditurum
mihi existimavit; postquam ergo Cedreni convertendi provinciam mihi credidistis (id quod
mihi fuit, at debuit, gratissimum), equidem in hoc incubui ut exsqectationi vestræe meisque
promissis mature et fideliter satisfacerem. Omnia expeditu facilia fore animo præceperam,
fortasse non nimis arroganter, ut qui non nunc primum hoc genus rei tractandum, susciperem. Sed in progressu tamen id expertus sum quod Alcaus olim eleganter ceci -
Delata in altum cum semel est mare,
Quocunque tempestas vocabil,
nit:
Ut tibi navis eat necesse est.
multa spem meam fefellerunt. Incidi in loca vel obscura vel mutila sæpe; ubi cum nonnisi
unus codex mihi esset aut alibi eadem aut similia perscripta in promptu non haberem,
oportuit me hærere. Conjecturas scio aliquid posse, sed eæ neque satis tutæ aliquando
sunt, et non raro quod conjicerem aut quo me referrem non succurrebat. Ne tamen vel
auctori vel Jectori mea ignoratio fraudi esset, ubi visum est rem habere aliquid momenti,
annotationibus meis pro virili rem exposui aut saltem aliis enodandam proposui. Maxime
barbarica me vexaverunt vocabula, quorum magnam copiam lector inveniet, partim hybridarum ac μιξοβαρβάρων aut (si ita velit aliquis μιξελλήνων, partim prorsus et apud Latinos
et apud Græcos peregrinorum. Quorum alia rerum sunt, ut scaramangium, tuldum, cumparia, barducium, læsa, et alia plura; alia officiorum appellationes, ut barangi, protovestiarus, logotheta dromi, caniclium, protospatharius, drungarius, ameras. Reperiet etiam
multa Latina Græco habitu velata, xivotipay, oxiµvov, Asyáta, silentium, asecretia, scalam,
xpupsov, sexcenta alia. In quibus animadvertendis et vertendis quam fuerim felix, nescio:
fui certe moleste occupatus. Quod ad annotationes meas attinet, poteram eas extendere
et amplificare indicatioue et comparatione eorum quæ apud alios scriptores iisdem de
rebus habentur; quod ignavo fortassis aut librorum copia destituto lectori fuisset non
ingratum. Verum ego brevitati studui; et cum postremo eas relegerem, permulta amputavi quæ alio loco commodius me persecuturum videbam, cum hic vel brevius quam ut
satis intelligerentur indicare ea oporteret, vel commentando extra fines annotandi progredi.
Has autem ipsas annotationes lectori magnum momentum allaturas ad intelligendum Cedrenum, aut saltem quædam diligentius scrutandum, confido. Mihi quidem incredibili labore constiterunt. Ponetur in lucro a gratis, si ad alios quoque intelligendos scriptores
inde aliquid poterunt petere adjumenti: quod ego spero fore. Numeri eorum numeris margini Cedreniano appositis respondent; nisi quod sæpe plura unico sumus complexi loca.
Ad finem tabulas chronologicas (a) adjeci, jampridem eas a me compositas, et cum ad alia
tum ad povsobe prompto inveniendos ac intervalla temporum supputanda utiles. In
his fere sum Funckium secutus, quanquam ipse quoque de quibusdam quod moneam et
disputem videor mihi habere; quod ipsum quale sit, alio loco, si Deus volet, proferetur.
Græcus codex editur diligentissime et summa fide ac labore non exiguo descriptus, collatusque cum vestro exemplo. Ex eo poterit emendatio eorum sumi in quibus est a me peccatum, Ut enim nusquam me hallucinatum profitear, non facile mihi quisquam persuaserit. Confido tamen æquos peritosque rerum et ærumnarum quæ in hujusmodi operibus
sunt exantlandæ lectores non ita multa desideraturos, ut non sint mihi pro laboribus hisce
gratiam habituri. Vobis autem, Viri amplissimi, vobis acceptum ferre debent, quam hoc
opere legendo utilitatem delectationemque capient: vobis, inquam, non mihi. Tametsi
enim studio reipublicæ litterariæ juvandæ atque locupletandæ tenear vel maximo, paucisque (quod velim nemo dictum arrogantius putet) voluntate bene merendi de patria cedo,
aut fortasse nemini, tamen ea est rerum mearum tenuitas, ut nisi aliis locata mea opera,
qui fortunarum mearum habeant ac laborum et suæ liberalitatis rationem, scribendi facultetem habeam nullam. Et quamvis multo est quam imperiti credere possint ærumnosius,
ista, qualia nos fere edidimus adhuc, conscribere; ut non domino tantum fundi maximam,
sed et colono aliquam gratiam debere videri possint qui frugibus vescuntur; ego interim
quod ab aliis exigam non habeo, cui dubium non sit quin meos in hoc opere labores pro
vestra liberalitate atque munificentia ita sitis compensaturi, ut insigni vobis obstrictus
beneficio perpetuas sim debiturus atque habiturus gratias. Atque ego sane neque volo neque
debeo etiam diffiteri, hanc mihi potissimam fuisse meæ vobis operæ offeren tæ atque navandæ causam, ut consecuto quod volui, nemo alius porro sit appellandus. At vestræ
magnificentiæ quis, nisi animi prorsus obnoxii, negaverit plurimum a republica litteraria
(a) Hæo chronologia, quia virorum doctorum judicio non satis accurata est, in hac editione prætermissa est. FABROTUS.
End of PG 121.≣ read PG 121 as one pagePG 122 begins →