Chapter IICaput II
col. 11–12page 2 of 61
Caput Primum
PG 123:11καταδέξασθαι,: καὶ ἐπισκόποις καταπυκνωθῆναι τὴν χώρανBERN. MARLE DE RUBEIS DISSERTATIO
quiens, nemo adhuc quod sciam, certi aliquid prodiderit, eum tamen sub Photio vixisse
ut probabilius credam, auctor mihi est liber quidam Fratrum Prædicatorum contra Græcos,
qui Theophylactum a Photio quondam patriarcha Bulgaris missum habet.» Patriarchatum
prima vice ab anno 857 ad annum 867 tenuit Photius. Iterum sedem illam conscendit
Ignatius, quam anno 877 reliquit vita mortali functus: eamque denuo occupavit Photius
að annum usque 886.
Memoratum a Pithoeo librum Fratrum Prædicatorum contra Græcos typis Ederianis Petrus Stevartius vulgavit Ingolstadii anno 1616, in-4, sub hoc titulo: Tractatus contra Græcorum errores editus Constantinopoli in ædibus FF. Prædicatorum anno Domini MCCLII.
Ita scilicet iuscriptum reperit vir clarissimus in codice Bavarico, quo utebatur. Opus
istud in Magnam Patrum Bibliothecam intulerunt Parisienses tomo IV, Colonienses
tomo XV, et Lugdunenses tomo XXVII. Anonymus auctor est, de quo egregie disserentem consule Jacobum Echardum tomo I Scriptorum ordinis Prædicatorum ad annum 1252.
Anonymi verba sunt in editione Lugdunensi pag. 603, col. 2. Theophylacti archiepiscopi
Bulgarorum, qui missus est a Photio tempore schistnatis in Bulgariam, ut ipsos Bulgaros
tunc temporis Ecclesiæ Romanæ devotos et obedientes, ad Græcorum ritus et obedientian
revocaret: quod et factum est. Iste itaque Theophylactus, cum omnia fere scripta beati
Joannis Chrysostomi suo ingenio abbreviasset,» etc. Primus innotescit is auctor, qui
missum ad Bulgaros episcopum appellaverit Theophylactum, ipsumque existimaverit eumdem cum Theophylacto archiepiscopo.
3. Sed episcopum, quem ad Bulgaros transmisere Græci, non ait Baronius Theophylacti
nomine vocatum. Indicat solum, «nominatum fuisse Theophylactum, ab aliis affirmari:»
nec enim solida ac vetusta præsto erant viro doctissimo nonumenta, quæ hanc ejus episcopi appellationem confirmarent. Latissime de Bulgarico isto negotio apud Anastasium
Bibliothecarium agitur in Vita Adriani II, qui· Romanam sedem ab anno 868 tenuit ad
annum usque 872, neque Theophylacti nomine episcopus vocatur, Constantinopoli
missus ad Bulgaros. Eodem prætermisso nomine, rem narrat Constantinus Porphyrogenitus, Leonis Sapientis filius, in Vita Basilii Macedonis, imperatoris et avi num. XCV. «Ea
gens Bulgarorum, inquiens, crebris imperatoris (Basilii) hortamentis, splendidisque
acceptionibus ac cultu, necnon magnificis largitionibus ac muneribus apuntaxonov
καταδέξασθαι, archiepiscopum recipere suadetur: καὶ ἐπισκόποις καταπυκνωθῆναι τὴν χώραν
ávé½stat, et episcopis impleri provinciam non abnuit.» Utroque in loco Theophylacti nomen siletur.
Vitam non egisse Theophylactum archiepiscopum sæculo nono, demonstrat Baronius epistolarum ejus auctoritate. Ad sæculum undecimum refert ipsum sub imperatoribus Michaele
Duca, Nicephoro Botoniata et Alexio Comneno. Aliquo temporis intervallo dissident oibliographi scriptoresque recentiores; maximeque Dufresnius tempora solius Alexii Comneni imperantis designat.
4. Fuerit vero Theophylacti nomine episcopus ille appellatus: at omni procul dubio
* Theophylactus archiepiscopus Bulgaria (verba sant Baronii loco citato ad annum 870)
cujus exstant in sacrum Evangelium lucubrationes, et alia scriptorum monumenta, longe
post hæc tempora claruit, tribus (duobus) nimirum ab hoc sæculis evolutis sub Comnenorum et Ducarum familiæ imperatoribus.» Sententiam confirmat ad annum 1071, num. XV,
«Evidentissime enim, inquiens, ad convincendum errorem (superius memoratum) testimonia eliciuntur ex ejusdem Theophylacti scriptorum monumentis: Epistolis, inquam, ipsius, quæ numero quinquaginta novem Græce [III] scriptæ exstant in Vaticana bibliotheca,
industria viridisertissimi Jacobi Sirmondi societatis Jesu professoris, in lucem ex abditis
vindicata, atque Latinitate donatæ, sed nondum cusæ. Ex his, inquam, ejus Epistolis
multiplici argumento monstratur, non ante anno's ducentos [anno circiter 870], sed hoc ipso
tempore (undecimo sæculo), ipsum Theophylactum claruisse; quod scilicet ejus Epistolæ,
vel date habentur ad eos qui hoc ipso tempore vixisse noscuntur, vel in eis eorumdem
vitæ mentio habetur.»
Hoc loco Theophylacti Epistolas a Baronio recensitas litteris integris, non numeris, legis quinquaginta novem: unde miratur Joan. Albertus Fabricius in Bibliotheca Græca
vol. VI, pag. 285, ab eodem Baronie ad annum 1073, num. XC, epistolam numerari 61 in
col. 13–14page 3 of 61
marginis ora. Aut alterutro certe in loco mendum cubat: aut ex ipsis numeris, unarii
transpositione vitiatis, profectus error est; numero scilicet 61 posito pro 16, aut LXI
pro lix. Prædictas Theophylacti Epistolas ex alio ms. codice bibliothecæ Mediceæ postca
deprompsit Andreas Schottus: ab eoque acceptas primus Græce typis edidit Joannes
Meursius Lugduni Batavorum anno 1617, in-4, quas Latine conversas a Vincentio Mari
nerio Valentino præstat Coloniensis Bibliotheca Patrum tomo XV et Lugdunensis tomo
XVIII. Numerantur vero quinque supra septuaginta: in quibus attamen aliquæ desideran
tur, quæ Vaticano ex codice afferuntur a Baronio.
Pro sua sententia argumentum variis ex epistolis Annalium parens instruit ad an
num 1071. Hæc enim habentur verba in epistola quæ decima septima Vaticano in codice
numeratur, ad filium Sebastocratoris data: «Oro igitur, et his litteris tanquam corpore
supplex procumbo, ut miserearis felicissimæ quondam Ecclesiæ, quam Christianissimus
ille Borises, Bulgarorum rex, unam et ipsam e septem catholicis ædificavit: tu renova.»
■ Cum in ea, Baronius ait, mentio fiat Borisis Bulgarorum regis, qui vixit, ut Zonaras et
alii ostendunt, post centum (a Photio et Ignatio) annos, nempe sub Nicephoro Phoca et
Joanne Zimisce imperatoribus (vel ab anno 971 ad annum 973, ut Dufresnius adnotal),
plane apparet, non tunc ipsum vixisse sub Basilio (Macedone), sed longe post illa tempora
Theophylactum Bulgarorum præfuisse Ecclesiæ archiepiscopum. Sed et cum et ibi memi
nit de ecclesiis ab eodem rege antea ædificatis, et post multum spatium temporis unam
ex illis dirutam proponit restituendam, plane demonstrat, longe postea ab eo tempore
eumdem Theophylactum claruisse. «Sapiens nemo fuerit, qui Theophylactum non remo
veat ab ævo Photiano.
5. Vitam ipsum egisse statuit Baronius, sub Michaele VII Duca, et Nicephoro Boto
niata, et Alexio Comneno. Imperium primus auspicatus est anno 1071, alter 1078, tertius
1081, ad annum usque 1118. Primam refert Theophylacti epistolam ad Mariam imperatri
cam, Michaelis Ducæ, ac postea Botoniatæ uxorem. Epistolam addit decimam tertiam, quæ
data tegitur ad Joannem Ducam, sororium imperatoris in eaque hæc habentur verba,
«Cæterum, o fortunatum Ducarum genus, recta omnia et honesta in te complectens, in hac
mihi bonitate persiste. Addit etiam epistolam octavam, ubi sic ait Theophyla
etus: Vides quomodo tam facile colendissimi Comneni sigillum subversum est ab ipso
Comneno. >
Itaque affirmare necesse est, ut Baronius ait ibidem num. XVIII, Theophylactum ipsum,
Bulgaria archiepiscopum, eam functionem administrasse hoc tempore, quo sive
Duca, sive Comneni Constantinopoli imperabant. Viro doctissimo nemo non porri
gat inanus.
6. Hujusce tamen temporis veluti periodos, quibus et vixit et floruit Theophylactus,
sibi visi sunt definire accuratius posse bibliographi scriptoresve posteriores. Philippus
Labbeus in sua ad Bellarminum Dissertatione historica: «Circiter annum 1071 vivebat
(inquit), tempore summi pontificis Alexandri II et Romani Diogenis (ab anno 1068 impe
rantis) temporibus, ut ejus ex Epistolis constat. Pervenit quoque ad pontificatum Grego
rii VII et imperium Nicephori Botoniata... Quo autem obierit anno, prorsus ignoro.»
Eadem transcripsere verba Dupinius, et Casimirus Oudinus, et Georgius Matthias Koni
gius in Bibliotheca velere et nova, a Theophylactum floruisse aientes, sub impera
toribus Romano Diogene, Michaele Duca et Nicephoro Botoniata. Quæ utique verba vi
tam ejus concludere videntur intra ejusdem Botoniatæ regnantis tempora.
Imo potius sub Alexio Comneno suam egisse vitam, infulas gestasse Bulgaricas, ac [IV]
litteris floruisse Theophylactum, adnotat Carolus Dufresnius Du Cange in notis ad Annæ
Comnenæ librum VIII Alexiados: «Floruit Theophylactus, inquiens, Alexio Comneno im
perante, non vero sub Romano Diogene, aut Michaele Duca, ut vult Baronius: quod ex
ipsius Epistolis a Meursio editis satis constat. Quarum quædam ad Adrianum Alexii fra
trem, Nicephorum Melissenum Cæsarem, Gregorium Taronitam, Nicephorum Briennium,
Alexii consocerum, et alios ex Alexiana et Comnena familia principes scriptæ sunt. Una
eliam ad Nicolaum patriarcham: hujus nominis Tertium, qui sedem Constantinopolita
nam conscendit, Anna Comnena teste libro x Alexiados, invehow £6doμns trou; shy
indictione septima, anno sex millesimo quingentesimo nonagesimo secundo, æræ scilicet
vulgaris 1084.
Chapter IIICaput III
col. 15–16page 4 of 61
Cum Baronio sentit Antonius Pagius, Theophylactum etiam sub Michaele Duca et Nice
phoro Botoniata vixisse. Ejus argumentatio expenditur, quæ sumitur ex libro Regiæ In
stitutionis. Hæc eadem tempora indicat epistola ad Joannem Italum philosophum: cujus
varia fala narrat Anna Comnena. Chronographiam confirmant aliæ epistolæ.
7. Hanc scriptorum discordiam, tametsi levem, conciliare aut omnino tollere splendidis
vetustis monumentis non licet, quæ lucem afferant ad ejusdem Theophylacti chronogra
phiam accuratissime digerendam. Pro virili agendum mihi est, ut ejus vitam agentis ac
florentis tempora, quoad fieri diligentius poterit, proximius attingam, luce potissimum
prælucente Epistolarum, sive quas Baronius edidit, sive quas typis vulgavit Meursius. Il
lud autem in lucro fuerit, quod easdem nos Epistolas decerpentes, tum ipsius Theophy
lacti gesta plura scitu digna enarrabimus, tum etiam adducemus non pauca, quæ res ejus
ævi Constantinopolitanas illustrant.
«His ergo ex Epistolis (verba sunt Antonii Pagii ad annum 1071, num. XIII) Ducangius
perperam deducit Theophylactum non sub Michaele Duca, sed sub Alexio Comneno flo
ruisse: cum ex libro De institutione regia constet Theophylactum etiam sub Michaele
Duca vixisse.» Quænam argumentationi ex Institutione regia a Pagio depromptæ vis insit,
accuratiori opera disquirendum est.
8. Liber nuncupatus est Пpòç ПoppupoyEventov Korotavtivov, ad Constantinum Porphyroge
nitum. Is Michaelis Ducæ et Mariæ, ex Alaniæ seu Iberia regibus satæ, filius erat, anno cir
citer 1074 natus. Desponsatam eidem Helenam Roberti Guiscardi filiam, narrant scriptores
et annum 1077 definit Lupus Protospatha. Hæc abrupit connubialia pacta Nicephorus Bo
toniata, qui anno 1078 usurpavit imperium, Michaele deturbato, remissaque ad patrem
Helena, quæ Constantinopolim, ubi adolesceret et excoleretur in aula, adducta fuerat.
In monasterio Studensi reclusi agebant Michael et uxor Maria, et Constantinus filius
cum idem Michael, detonsis capillis, Ephesi metropolita renuntiatur; ac Mariam, caleatis
Ecclesiæ legibus, uxorem Botoniata sibi copulavit; ejusque filium Constantinum reduxit
in palatium. Imperium occupante Alexio Comneno anno 1081 dictus est Constantinus
* particeps imperii, ut ait Anna Comnena libro ш Alexiados, «atque adeo rubris cothur
nis et corona Augustali utebatur, et nomen ejus cum Alexii nomine proclamabatur. At vero
Maria excessit palatio, migravitque in ædes a Constantino Monomacho imperatore con
structas prope templum magni martyris Georgii, quæ lingua vulgari Mangana dici solent:»
ubi reliquum vitæ inter sanctimoniales exegit, vitaque mortali functa est.
Hæc Mariæ fata describit Regia in Institutione Theophylactus; unde colligitur primo,
opus istud nonnisi sub Alexio Comneno imperante vulgatum a Theophylacto fuisse: ac
deinde Antonii Pagii argumentationem infirmari, eadem ex Regia Institutione conjectan
tis, floruisse Theophylactum sub Michaele Duca. Verba sunt capite 7 partis primæ: «Quid
ipsi (Mariæ) gloria regni, quæ cum omnia, ut ait Apostolus arbitraretur stercora, Chri
stum solum lucrifacere elegit; a quo et erepta de morte carnis, thy v avtý xpurtoµévev (wńv,
absconditam in ipso vitam amavit: et sic summum regiæ quidem dignitatis fastigium re
putavit barathrum, humilitatis autem quæ secundum Christum est, celsitudinem vere
cœlestem. Adeo ut magis una ex parte mirabilis videatur tanta mutatio, et ex alia magis
perfectæ [V] ipsius mutationis summus gradus. Ad solitariam se transferre vitam, kal ròy
povhon ẞlov petevexovat puellis multis contigit: sed magis muliebriter, sed mollius. Verum
adeo ferventer pauperem evasisse spiritu, solius felicis Mariæ studium fuit et exercitatio.»
Alexii Comneni tempora sine dubio definit hic Mariæ e palatio recessus, hic ejusdem ac
cessus ad monasterium.
Ad idem pertinent Comneni imperium, quæ sequuntur. Corporeas Constantini dotes
eximias celebrat Theophylactus capite 4, ipsumque repræsentat «insilientem in equum,»
et a crebris exercentem sese cursibus,» et «in venationibus antevolantem comites.
Hæc eadem in puero jam septenni, adec que vitam agente circa annum 1082, laudat Anna
Comnena sub initium libri in Aleriados: a Erat ea justissima matris cura, inquiens, pro
puero festivitatis et elegantiæ admirabilis, adbuc septenni... Cujus suavitas sive loquen
tis, sive ludorum genere vario quos ferebat ætas, corpus scitissime moventis, judicio
spectantium, comparatione omni superior erat.»
Philipp. 1, 8.
col. 17–18page 5 of 61
PG 123:17;» πτερούμαι γὰρ τῷ ὀνόματι... Βασιλέως καθηγητήςRegiam ergo suam Institutionem Constantino obtulerit Theophylactus, Alexio imperante quod inficias iverit nemo. At inde ut Pagius argumentum promeret, quo Theophyfactum jam antea et sub Michaele Duca floruisse suaderet, hæc illi fortasse indicia fucrunt. Sibi namque «notissima» fuisse ait Bulgarus capite 6, «ornamenta omnis generis,
in eorum vita rebusque gestis elucentia, quorum e sanguine satus erat» Constantinus:
avi scilicet Constantini Ducæ, qui ab anno 1059 tenuit imperium ad annum usque 1067,
et Michaelis Duca patris. Hunc vero ejusque gesta in imperio ita commendat Theophyláctus, ut se cum eo satis indicet versatum esse: «Divinissimo patri tuo, inquiens, quæ
virtutis species animum non devinxerat? Aut cuinam is alteri vel in humanitatis studio
primas, vel in sacræ doctrinæ accurata exquisitione concessit? Cui totum imperium nihil
fuit aliud, nisi libri et dissertationes doctorum hominum; et aut proferre ipsum ex sese,
aut ab alio audire quiddam ex antiquitate scitu dignum.» Celebrat etiam cumulatissime
laudes Mariæ, sive degentis in monasterio, sive prius imperatricis, et Augustæ in throno,
suumque filium Constantinum tam laudabili cura instituentis, ut plures nato magistros
imposuerit, quorum alii os fingerent, linguamque formarent ejus; alii subigerent disciplinarum præceptis animum, historiæ alii notitiam traderent,» ut legimus capite 13. Hos
inter numerat se Theophylactus: «Regiæ Institutionis munusculum, inquiens, affero tibi
irrequisitus et voluntarius magister tuus;» πτερούμαι γὰρ τῷ ὀνόματι... Βασιλέως καθηγητής
*pooxaloúμsvos, exsulto namque et glorior eo nomine, quod imperatoris præceptor appeller. Filii ergo Constantini præceptor a Michaele et Maria parentibus Theophylactus
Jelectus designatusque videtur.
9. Hæc eadem tempora indicat ejus epistola quæ inter Meursianas numeratur 45, data
zo piloodyy xvply 'Iwávvy, domino Joanni philosopho. Is est Joannes Italus, qui ab Anna
Comnena libro v ‘Alexiados xar' ¿{oxhv vocatur Italus, utpote ex Italia oriundus. De ipso
agant Conradus Gesnerus in Bibliotheca universali, Casimirus Oudinus De scriptoribus
ecclesiasticis, Antonius Pagius ad annum 1083, ut cæteros prætermittam. Michaelis Pselli
discipulus primum fuit, deinde æmulus, philosophica eruditioue clarissimus. Theophylacti ad ipsum verba sunt: «Nos jam multo abhinc tempore, neque vidisti, neque in rebus
necessariis favisti.» Tum ejus philosophiam, «cujus ultimum jam scanderat fastigium,
impense laudat, «Nobis autem, ait, puram illam, et utrinque constantem invictorum imperatorum, napajev Bashwv, benevolentiam assidue exhibe.»
Varias Itali vices ac fata paucis memoro, ut epistolæ ad ipsum datæ tempus innotescat.
Ex Anna Comnena loco cítato addiscimus, jurgia movisse ipsum contra Pseilum, ex his
admirationem sibi et plausum comparasse non solum plebis, verum etiam magnatum:
favore potitum esse Michaelis Duca imperatoris, missum etiam ab eo anno circiter 1073
ad urbem Epidamnum, sive Dyrrachium, ut contra bellicos Normannorum in Italia
motus invigilaret: sed veluti de proditione incusatum, fugisse Romam citius attamen
revocatum Constantinopolim, ibique «principatum professionis philosophica» obtinuisse:
banc illum egisse denique scenam, donec Alexio, qui anno 1081 capessivit imperium,
de impia doctrina suspectus, ad Ecclesiæ tribunal delatus est, percussus anathemate,
ac si «metempsychosim» docuisset, «venerabiles contemneret sanctorum imagines,
aliosque vulgasset errores.
Jam colligo superiorem Theophylacti epistolam datam non esse Alexiano tempore; [VI]
datam vero dici debere, cum Italus adhuc esset imperatoribus acceptus, et imperatorum
benevolentiam impetrare Theophylacto posset. Quos ego imperatores intellexerim Michaelem Ducam, et Mariam conjugem. Fuerit vero ipsa Maria imperatrix, et Nicephorus Botoniata imperator: sane cum hæc Theophylactus scriberet, se a jam multo abhinc tempere» non visum ab Italo aiebat; ut hinc sumere indicium liceat imperii, quod Michael
tunc administraret ad annum usque 1078, quo Botoniata successit.
10. Chronographiam confirmat ejusdem prima epistola ad Mariam imperatricem, cujus
excerpta Baronius exhibet ad annum 1071, num. XVI. Verba sunt: «Descendo igitur ad Bulgaros, re Constantinopolitanus, hospitio Bulgarus, cariem situmque redolens,
ut illi pellium pedorem.» Redibat scilicet ad suam Ecclesiam in Bulgariam, unde
venerat Constantinopolim. Pergit vero: «Hæc itaque seuili ore sancto imperio tuo jocati
sumus. I
Titulum imperatricis tenuit Maria sub Michaelo Duca, primo ejus viro, tenuitque post
Chapter IVCaput IV
col. 19–20page 6 of 61
PG 123:19παρ' ἑτέρων γράμματα παρενόχλημα οὐχ ἧττον, ἢ τὸ αὐτὸ γράφειν ἑτέροις,BERN. MARIE DE RUBEIS DISSERTATIO
annum 1078, sub Nicephoro Botoniata, qui sibi eam copulavit uxorem: unde sub hæc
tempora datam hanc a Theophylacto epistolam, constat. In ea jam senem vocat sese, id est
ætatis jam provectæ: et hæc ejus senilis, aut ætas provecta ipsum sine dubio exhibet sub
Botoniata et Michaele Duca litteris ac dignitate florentem. Alias Baronius affert ejusdem
epistolas ad annum 1078, a num. LXXXIII, quibus indicari putat gentis Crabatorum irruptiones, quæ, testibus Nicephoro Briennio, et Curopalata, et Zonara, «tertio anno imperii
(Michaelis) Bulgariam occupare aggressa est, ac quædam loca cepit.»Satius fuerit, virum
doctissimum de his consulere.
Florebat sine dubio sub Alexio Comneno imperatore. Ejusdem Theophylacti epistola ad
Nicephorum Melissenum Cæsarem, ubi de imperatoris, aut Constantini, aut Michaelis
morte. Item ad Gregorium Camaterum.
11. Sed Alexii Comneni imperium, anno 1081 inceptum, attigisse Theophylactum, jam
evincit ejus Regia Institutio, sub eodem Augusto ad Constantinum Porphyrogenitum nun.
cupata, ut adnotavimus num. 8. Rem facit indubiam epistola inter Meursianas tertia, data
domino Nicolao patriarchæ, qui sedem Constantinopolitanam anno 1084 conscendit, tenuitque ad annum undecimum sæculi duodecimi. Recole dicta num. 6.
12. Epistola 12 ad Cæsarem dạta est, Nicephorum nempe Melissenum: «qui ab exercitu
imperator proclamatus (verbis utor Dufresniiin Stemmate Comnenorum num. IV) potestate
uxoris Eudociae fratri, Alexio Comneno, ultro cessit, Cæsaris titulo contentus.» Cæsarea
dignitate donatus est ví Aprilis, feria v hebdomadis Paschalis anno 1082, excessitque e
vita die xvII Novembris, indictione XIII, anno Christi 1104. Ea itaque epistola post annum
1082 a Theophylacto scripta.
Hæc in eadem habentur verba: «Affinis tai imperatoris mortem, cujus sanctitatis virtutes omnes et gratias ego ipse potissime sum expertus, unde planctu dignus et perpetuo
luctu mihi ille videtur, si alicui alteri etiam illam, inquam, in expeditam animi promptitudinem accipies.» Quonam de imperatore vita functo sermo flat, non ita perspicuum.
Num fuerit Constantinus Porphyrogenitus, Michaelis et Mariæ filius, qui ab Alexio
Comneno particeps imperii dictus est, Anna Comnena teste libro 111 Alexiados, «corona
Augustali utebatur, et nomen ejus cum Alexii nomine proclamabatur?» Eadem Anna
þibro vi suos enarrat natales anno circiter 1083, sibique futurum sponsum addit desinatum fuisse Constantinum, et ambos publicis in acclamationibus conjunctos: «Quod
satis longo tempore, ait, ita esse factum, a parentibus cæterisque sæpius audivi.» Emortualis ejus annus non innotescit at ipsum vita functum post annum 1084 indicant Annæ
verba: neque solida eorum narratio est, qui mortuum asserunt anno 1081, in Dyrrachino
prælio, quod a Roberto Guiscardo commissum fuit. Itaque datæ a Theophylacto epistolæ
tempus jam sublucet
Fuerit defunctus imperator ille Michae, Ducas, pater Constantini, a Botoniata deturba -
tus, Ephesi metropolita detonsis capillis electus, in monasterium postea secedens, [VII]
suis manibus laborans, semperque honorifice habitus ab Alexio. Hujusce imperantis tempore, vita mortali migravit: unde adhuc efficitur, eam Theophylacti epistolam ad Alexisni
imperiì procedentis tempora pertinere.
13. Domino Gregorio Camatero scripta legitur epistola sexta. Hæc habentur: «Non
enim archiepiscopus (ipse nempe Theophylactus) viro illi (Camatero) ignovit, circum
quem varia imperatoris negotiorum examina alto susurro semper immurmurant: xal &
παρ' ἑτέρων γράμματα παρενόχλημα οὐχ ἧττον, ἢ τὸ αὐτὸ γράφειν ἑτέροις, et cui aliorum litteras
non minorem molestiam afferunt, quam ad alios scribendi munus.» Injunctum Camatero
secretarii munus intelligitur.
Hac de re agit Anna Comnena libro 1x Alexiados, antequam sacrarum contra Sarace·
nos expeditionum historiam aggrediatur, quæ anno 1096 inceperunt: «Scribaque advocatur cum tabulis, inquiens, Gregorius Camaterus, in id officii nuper ascitus apud imperatorem.» Hoc igitur tempore et vitam agebat et scribebat Theophylactus. Ad logothetæ
dignitatem illum postea imperator evexit; ipsique Gregorio Camal‹ro logothetæ inscripta
legitur epistola 71.
col. 21–22page 7 of 61
Altıgit etiam sæculum duodecimum, ac septimum ejusdem sæculi annum, quo Boemundus
Normannus in Bulgariam irrupit, Dufresnio adnotante. Viri clarissimi sententia con
firmatur. Ejusdem Boemundi captivitatis mentio in epistola ad Gregorium Taronitam.
Eamdem chronographiam aliæ confirmant epistolæ.
14. Dignissima animadversione occurrit epistola 65, magistro domino Jounni Pante
chne. Theophylacti verba sunt: «Cuncta autem, in quibus Achris versatur, plena
horrent metu, et Mocri regio. Est enim Mocrus portio Achridis, quæ rapt to doúlov xal
ámostátov, a servo et apostata variis in prædam incursibus vexatur. Et Bagora mons est, et
ipse immensus, et inter Bulgaricos et Dyrrachinos montes interjectus assurgit, qui mapi
toŭ ávtáptov, a tyranno custoditur... Pansebastus, et militiæ princeps dominus Michael ab
imperatore missus est, sub quo selecta virorum corpora.cogere, et in hunc scelera
tum, tỷ xaßápµati, se prælio opponere statuit... Hic autem imperium ambit….. neque hic
imperatori obsequi illiusque esse servus dignus videbitur jugo.» Michael memoratus ex
genere Ducarum est, in eorum Stemmatis parte altera num. VIII a Dufresnio recensi
tus: qui «in omnes fere, quas Alexius iniit, militares expeditiones secutus, in iis fortiter
se gessit.»
In Notis ad Alexiados librum x hunc Theophylacti locum expendens laudatus auctor
«Boømundus describitur, inquit, qui Alexio fidem et clientelam cum sacramento profes
sus erat: eoque posthabito, in imperatoris fines, apostata et fœdifragus factus, irruperat.»
Hanc Boemundi irruptionem in Illyricum et in Bulgariam narrant Latini scriptores, eani
que cum anno 1107 illigant. Fulcherium Carnotensem refero in Expeditione Hierosolymį
tana, quæ inter Gesta Dei per Francos exstat, «A Brundusio, inquientem, navigavit in
Bulgariam (anno 1107) et Avalonis portum applicuit: Avalonem cito cepit, et obsedit Du
racium.» Annam Comnenam consule in Alexiados libro xn.
15. Hæc si vera sit Dufresnii interpretatio, vitam egisse Theophylactum evincit sæculo
incepto duodecimo: quod atios omnes latuisse videtur scriptores. Veram ejus interpreta
tionem existimo, earoque pluribus confirmo. Servus dicitur. Boemundus, quod anno 1097
cum ad bellum sacrum accepta cruce profectus est, «Godefridi consilio, fecit homagium
Alexio imperatori, et fidelitatis exhibuit juramentum, ut ait Bernardus Thesaurarius
De acquisitione Terræ sanctæ capite 17. Eadem habent ejus historiae scriptores, et Anna
Compena libro x. In alio consimili, quod anno 1108 emisit Boemundus, juramento apud
Comnenam in fine libri x profitetur sese «lizium hominem sceptri tui fore: hoc est, ut
loquar clarius, servum ac subditum.»
Hinc vero apostata dictus, seu juramenti violator, cum fines imperii anno 1107 invasit.
Ipsum etiam de ambitu Constantinopolitani imperii suspectum sæpe laudata Comnena
incusat libro x citato. Ita videlicet sui patris vindicias agebat ipsa, cujus dolos, et
trandes, ac impedimenta sacris contra Saracenos expeditionibus apposita Latini referunt
scriptores.
16. [VIII] Jam antea acciderat, Boemundum, renuntiatum Antiochiæ principem, «cum
dumen Euphratis transiens, intrasset Mesopotamiam (ut ait Thesaurarius capite 102), et
appropinquaret Meletinam, insidiis cujusdam admirati Turcorum Danismani, captum esse
et in vinculis conjectum.» Hæc anno circiter 1100 contigerunt, Romualdo Salernitano
teste. Inter epistolas Meursianas exstat vicesima sexta Theophylacti, Gregorio præsidi Ta
ronita. Eadem prostat apud Baronium ad annum 1073, num. XC, inscripta Sebasto Pagu
riano domino Nicolao, sed mutila in fine: unde eamdem viris duobus dederit epistolam
Theophylactus. Cave, ne viros illustres plures confundas, qui Taronita et Pacuriani hoc
ævo cognominabantur. Primo loco militares utriusque expeditiones prædicat in Colchi
dem et Pontum contra Turcas. Tum vero de Francis sic ait: «At vero páyyo;, ô tôv tpá×7
dips. Francus cervice ferreus, nunc tepida cera mollior exsistit, et multo te
pectore adorat, et per te potentissimum nostrum imperatorem summopere veretur et colit,
Quid nor est futurum, cum illum tibi supplici veneratione videas ad tua genua obvolu
tum... Taronitarum voluntati et statutis coactum obsequi, atque ab his tyrannica op
pressum vi, ut saltem suam ipsius libertatėm, imperatorum gratia demereatur... Tuis
Chapter VCaput V
col. 23–24page 8 of 61
PG 123:23εξέθλιψε Σεναχηρείμ Ασσύριος, ἂν ἡ μέση τῶν ποταμῶν ἡμῖν ἀμεί τίς ἐστιν οὗτος ἀρχῆς ἀποστάτης, καὶ τραχηλαστής, ὁ τοῦ κόσμου τύραννος, ἡμέραις πονηραῖς, καὶ ἐν καιροῖς ἀφίλοις, καὶ θηριώδεσι,BERN. MARIÆ DE RUBEIS DISSERTATIO
potentibus manibus Turcus constrictus... pasciscitur, ut Francum nostro imperatori potentissimo esset traditurus.»
Captum a Turcis Boemundum hæc satis indicant. Narrat autem Theophylactus, de
libertate ejus obtinenda actum esse, «imperatorum gratia:» jam enim ab anno 1091
consors imperii declaratus fuerat Joannes Comnenus cum Alexio patre. Videtur etiam
indicare, ob varias de Turcis relatas victorias, facile Turcas ipsos in id consensuros, ut
Alexio imperatori traderent Boemundum, quem captivum tenebant. Refert Reinerus Reineccius in Historia orientali, libro 1x, capite 38, «Alexium imperatoren), cui semper
Boemundus suspectus erat, ne eum e regno expelleret, pecuniam CCLX millium Byzantinorum, creberrimis legationibus epistolarum, obtulisse Donimano (qui Boemundum
captivum fecerat tenebatque) quatenus ipsum Boemundum suæ manciparet ditioni,
volens eum aut æterno exsilio, aut perpetua damnatione punire.» Res vero contigit
aliter. Ad hæc utique alludere videtur Theophylactus, qui tamen ea plus nimio amplificat, proque genio votisque composita narrat. Datam ergo hanc ejus epistolam anno circiter
1100 jam vides.
Cercyra seu Corcyræ episcopo scripta est epistola 22, ubi hæc habentur: «Nos autern
εξέθλιψε Σεναχηρείμ Ασσύριος, Sennacherib Assyrius elisit; ἂν ἡ μέση τῶν ποταμῶν ἡμῖν ἀμεί
Aixtov nanéstecev, quem Mesopotamia nobis asperum emisit.»Hunc e Mesopotamia advenientem contra Bulgaros, facile Boemundum intellexerim. Bernardus Thesaurarius
loco citato, capite 103, sic ait: «Bojamundus post hæc-gratia Dei a carceribus liberatus
(vel anno 1102, vel etiam 1104, ut aliis aliisque placet), gaudenter ab Antiochenis susceptus est. Ipse aliique. congregato exercitu, transeuntes Euphratem, ad obsidionem Cərræ
urbis profecti sunt. Est autem Carra, sive Carras, civitas... in Mesopotamia... Christiani
fugerunt... Bojamundus Apuliam venit... Interea Bojamundus (anno 1107) nacto sibi tempore, ulcisci volens injurias quas per varias insidias ipse cum suis aliique Christiani ab
Alexio imperatore, primo peregrinationis procinctu, perpessi fuerant, cum militibus
quos de Gallis conduxerat, et omni Apulorum exercitu, parata classe maritima, Constantinopolim tendit: et per urbes imperii maritimas transiens, cunctas ferro populatus et
igne, ingenti præda ditatus est... Cumque Duracium pervenisset, imperator Bojamundi
viribus territus, pacem cum eo per legatos composuit.»Hac de re latissime agit Anna
Comnena in Alexiados libris x et XII. His belli motibus elisum se elisosque suos Bulgaros ait Theophylactus ab «Assyrio Sennacheribo,» scilicet Boemundo, «ex Mesopotamia
emisso;» propterea quod in Mesopotamia a Turcis captus, victus etiam ab eisdem, post
Jibertatem in Mesopotamia, inde in Apuliam reversus est, collectoque exercitu in Illyricum rediit, et in Bulgariam, igne ferroque omnia populatus.
Ad hæc tempora spectat epistola 11, ad dominum Theodulum metropolitanum Thessalenicensem. Sic ait vero Theophylactus: «Non quidem ignoras, tie kotiv oŭto; 6 km² àpxñe
τίς ἐστιν οὗτος ἀρχῆς
ἀποστάτης, καὶ τραχηλαστής, ὁ τοῦ κόσμου τύραννος, quis iste sit, qui a principio fuit apostata,
superbiens et ferox, totius mundi tyrannus. Contra hunc quidem te vocamus, o Dei homo:
et utinam jam eveniat nobis, ut omnibus illius [IX] tyrannide pressis el fusis, tua ope
planctus et mœroris finem possintus aliquem invenire.» Boemundum passim Græci vocabant «a principio jam apostatam.» Anna Comnena libro x, ubi de juramento Boemundi
agit: «Vel quod homo, inquit, ad religionis contemptum educatus, et longo usu quasi
quadam natura perjurus, ridiculum putaret in juramento tergiversari.» Ait etiam ibidem
Sangeles ad Augustum: «Cum a proavis perjurium et dolum, velut hæreditatem quamdam Bojamundus acceperit, mirum valde si permaneat.» Cur vero is dicitur, qui «cervi–
cein extulerit,» et «mundi tyrannus esset,» Anna Comnena eodem loco declarat: «ReliKionis ille quidem, inquiens, et vindicandi Domini sepulcri larvam cupiditati superposuit à
cæterum per istam occasionem omni modo decreverat, principatum sibi aliquem alicubi
parare. Nec dubitaturus, si secunda spiraret aura fortunæ, Romanum ipsum cogitare
solium, et Alexio extruso se imperatorem facere. Ita Boemundum pingebant Græci,
quibus adhærescit Theophylactus.
Ad eadem refero demum tempora epistolam 17, Cercyra episcopo. Hæc habentur:
«Gratia si misericordiarum Patri, et Deo totius consolationis;» quoniam ¿y obtm;
ἡμέραις πονηραῖς, καὶ ἐν καιροῖς ἀφίλοις, καὶ θηριώδεσι, his diebus malis, ac temporibus inimicis et feris, tuam sanctitatem nobis paterna dilectione cinctam... indulsit... Ut neque
col. 25–26page 9 of 61
PG 123:25καὶ διάκονος τῆς Μεγάλης Εκκλησίας.incursus hostiles, neque immensa potestas, furensque vis... me turpi deprimant ruina.»
Satis mihi videor, chronographiam Dufresnii illustrasse et confirmasse: quin vocari
in dubium queat, Theophylactum sacrarum expeditionum contra Saracenos, et Boemundi
in fines imperii irruentis temporibus, sæculo duodecimo incepto, vitam egisse. Quo tandem vila ipse migraverit anno, incompertum; compertum vero, septuagenario majorem
obiisse.
Quenam Theophylacti patria, an Constantinopolis, an Euripus Euboea? Diaconum egit in
Magna Ecclesia urbis regiæ. Quando promotus ad Bulgaria archiepiscopatum. Sacris
litteris ac humanioribus florebat. De munere abdicando irritum votum ejus.
17. De patria Theophylacti, deque muneribus regia in urbe obitis, ac de tempore quo
Bulgariæ archiepiscopus renuntiatus est, deque Mitterarum præstantia agendum modo.
Constantinopolitanum patria frequentius ipsum scriptores affirmant. Id sane deductum ex
prima ejus ad Mariam imperatricem epistola apud Baronium ad annum 1071. Ait enim:
■ Descendo igitur ad Bulgaros, re Constantinopolitanus, hospitio Bulgarus.»
Michael Lequienus inter archiepiscopos Achridenses tomo II in Oriente Christiano,
hæc verba refert ex ms. Regiæ bibliothecæ Indiculo: «Theophylactus ex Euripo.»
Vocem hanc geographi præcipue attribuunt maris angustiis Achaiam inter et Eubwam
insulam, vulgo Stretto di Negroponte. Tantæ illæ sunt, ut illa ponte jungatur isti ad
Chalcidem urbem: unde dictus etiam Euripus Chalcidicus. In geographico Ecclesiarum
episcopalium Indice apud Labbeum et Harduinum in Collectione conciliorum, Euripus
accipitur pro Chalcide, «quæ est in Euripo, sive in Eubœa.» An ergo patria Chalcidensis
dici debeat Theophylactus? At quomodo se re Constantinopolitanum vocaverit? Adnotantem Cluverium legimus: post primas illas maris angustias, quas Hellespontum
vocant, Stretto de' Dardanelli, porrigi tenuem quemdam Euripum, antequam latius
æquor, dictum Propontis, exspatietur, ac denuo in arctum coeat sub nomine Bospori.
An potius loco in aliquo ad hunc Euripum natales Theophylactus habuerit? Ratio
fortasse apparet convenientior, ob quam appellare sese re Constantinopolitanum potuerit.
Quidni vero tandem ita sese appellaverit ǝb diutinam in urbe regia commorationem,
ubi litteras didicerit, ac etiam professor docuerit, aliaque obierit sacra munia? Rem satius mihi est, in medio relinquere.
18. Citato in Indiculo «fuisse legitur rhetor, et Magnæ Ecclesiæ diaconus, ¿ fhrwp ŵy
καὶ διάκονος τῆς Μεγάλης Εκκλησίας.» Sacram ædem Sancta Sophiæ, patriarchæ sedem, vocitari a Græcis consuevisse ecclesiam Constantinianam, et Magnam Ecclesiam Constantiniana.n, itemque Magnam Ecclesiam Theodosianam, et Magnam Ecclesiam Justinianeam,
[X] ac demum Magnam Ecclesiam sine adjecto, adnotat Dufresnius in Constantinopoli
Christiana, libro 111, a num. 11.
19. Ad archiepiscopatum totius Bulgaricæ Ecclesiæ evectus est. Vocat se ipse in
epistola 73, ad Michaelem Pantechnam, imperatoris medicum, «totius Bulgariæ archiepiscopum» et in epistola 6, ad Gregorium Camaterum, appellat see archiepiscopum
in urbe Achride.»
Hanc dignitatem quando obtinuerit, perspicua desiderantur monumenta, quæ patefaciant. Infulas gestasse sine dubio videtur, cum epistolam scriberet Joanni (Italo) philosopho
inter Meursianas quadragesimam quintam. Datam illam eo, quo Constantinopoli florebat
tempore philosophus ille, ac imperatoribus gratus erat, Michaeli scilicet ac Mariæ, adnotavimus num. 9, unde sub ipso Michaele, qui ad annum usque 1078 tenuit imperium,
Bulgaricam Theophylactus administrare cœpit Ecclesiam.
In alia, quam Baronius refert, ad Mariam imperatricem epistola, cum se «descendere
aa Bulgaros, re Constantinopolitanum, sed hospitio Bulgarum» scribat, certo jam constat,
za tum potitum fuisse dignitate. Cum vero ibidem se appellet senem, id est provectioris
ætatis hominem, colligi facile potest, non parum eadem in dignitate eodemque in munere
insumptum fuisse temporis. Scriptam epistolam, ut tardius constitui liceat, imperante
Nicephoro Botoniata, ab eoque jam sibi post annum 1078 copulata in uxorem Maria,
ostendimus num. 10. Adeoque ante annum 1078, adhuc imperante Michaele Duca, collatas
Theophylacto infulas archiepiscopales, dicendum videtur.
Chapter VIICaput VII
col. 27–28page 10 of 61
Caput VI
PG 123:27τοσούτων ἐτῶν τῶν τῆς σοφίας χωρίων ἀποδημῶν,»BERN MARIE DE PUBEIS DISSERTATIO
20. Litterarum præstantia florebat: egitque rhetorem ante indeptam dignitatem. Sacris
ipsum in disciplinis plurimum valuisse, bene multa, quæ infra recensenda sunt, evincunt præclara ejus opera. Sed etiam liberalibus apprime excultum litteris produnt ejus
Epistolæ, ac varia qua refertæ sunt, eruditio. Accedunt Institutio Regia ad Constantinum
Porphyrogenitum, et Oratio ad Alexium Comnenum Augustum, ac denique in Carminibus
pangendis peritia, quorum ipse meminit in epistola 20 ad Mermentlarum episcopum, inquiens Hoc quidem quod solum habui, iambicis versibus expuli, multas interim
elegias totum per annum concinere coactus.» Hinc vero ob eruditionem, qua florebat,
nato Constantino, Michaelis Ducæ et Mariæ filio, præceptor designatus datusque.
21. Sæpe memoratis ex Epistolis addiscimus, ita Achride in Bulgaria egisse Theophylactum, ut regiam in urbem identidem ventitaret, sivę negotia sua pertractaturus, sive
invisurus etiam discipulum principem, ejusque matrem Mariam, aut regnantem cum
imperatoribus Michaele et Botoniata, "aut in monasterio degenten sub Alexio Comneno.
Tempore procedente, Bulgaricum minus ipsi placuisse incolatum, prodit ejus epistola ad
Joannem magnum domesticum, apud Baronium ad annum 1071, num. XXI, ubi hæc
habentur: «Non servio diviti reginæ, mundæque et pulchræ, atque adeo Veneri aureæ:
sed servis barbaris, impuris fœtidasque pelles olentibus... Solvite me hac turpi servitute,
qui potestis.»
Eumdem ipsius animum indicat epistola inter Meursianas 21, ad Anenium. Ait enim:
«Meum mihi somnium enarras... me in media Bulgaria barbaros et rusticos mores credens imitari. Inspice enim, quantum ego rusticitatis et feritatis craterem ebiberim, qui
τοσούτων ἐτῶν τῶν τῆς σοφίας χωρίων ἀποδημῶν, tot annis a sapientis locis absum.» Vota ejus
irrita fuere.
Ecclesia Bulgarica sub regibus propriis initium. De jure in ipsam contentio Romanos pontifices inter ac episcopos Byzantinos. Throno Constantinopolitano non obnoxia. Subacta
a Græcis imperatoribus provincia, autocephaliam servat Ecclesia, eamque tutatur
Theophylactus contra jura Stauropegii. Morinus emendatus, itemque Joannes Lonicerus.
22. Bulgaricæ regionis, ubi Theophylactus Ecclesiam moderabatur archiepiscopus, nomen a populis profectum est, qui Bulgari vocabantur a fluvio Bulga, sive Volga. Pluribus
remotioris ævi irruptionibus eorum in fines imperii prætermissis, [XI] iterum anno septimi
sæculi septuagesimo octavo Danubium transmeantes, Thraciæ loca occuparunt: hellisque
vostea confectis, institutum regnum ampliavere subactis provinciis, quæ imperio Constanunopolitano parebant, Dacia mediterranea et Ripensi, Mosia ulteriori, Dardania et Prævali, secundæ Macedoniæ parte, ac parte Pannoniæ.
Deleta in hisce regionibus Christiana fides mansit diu, usque scilicet ad Bogorim, novæ
Bulgariæ regem, qui anno 861 sacro baptismate Constantinopoli ablutus est, nomenque
mutavit in Michaelem, quo etiam vocabatur imperator Græcorum, Michael tertius Porphyrogenitus. Episcopos et presbyteros catechistas accepere Bulgari a Romanis et a
Francis ad eosque exstant Nicolai I summi pontificis de rebus fidei moribusque Responsa, anno circiter 866 data. Hæc ibi habentur de patriarcha, quem sibi ordinari ac
præfici optabant num. LXXII. «Requisistis, si liceat in vobis patriarcham: ordinari:
sed de hoc nihil definitive respondere possumus, priusquam legati nostri, quos vobiscum
mittimus, reversi fuerint... Nam interim episcopum habetote et cum, divinæ gratiæ
incremento, Christianitas ibi fuerit dilatata, et episcopi per singulas Ecclesias ordinati,
tunc eligendus est inter eos unus qui, si non patriarcha, certe archiepiscopus appellandus
est, ad quem omnes concurrant.»
23. De juribus in Ecclesiam Bulgaria orta lis est Romanos inter et Constantinopolitanos. Soluta octava ecumenica synodo, contra Photium celebrata, de prædictis juribus
anno 869 actum est. Græci judices, tametsi recusati, sententiam tulere: «Bulgarorum
patriam in Græcorum potestate dudum fuisse (eas nempe provincias, quibus novum
Bulgariæ regnum constituebatur), et Græcos sacerdotes habuisse sanctæ Ecclesiæ Constantinopolitanæ,» adeoque cum «ab ea (Ecclesia Constantinopoleos) per paganismum
recessisset, nunc per Christianismum eidem restitui debere.» Contra decretum interces-
col. 29–30page 11 of 61
PG 123:29τῇ καθ᾿ ἡμῶν ἀρχιεπισκοπή διαφέρουσα, 'Ο δὲ σταυροπήγιον πατριαρχικὸν λαβών, Κωνσταντινουπόλεως πατριάρχῃ μήτε χειροτονίας ἐπ᾿ αὐτῇ δίκαια ἔχοντι, λαχούσῃ τὸν ἀρχιεπίσκοπον αὐτοκέφαλον, μήτ' ἄλλο τι διαδεξαμένῳ κατὰ ταύτης προνόμιονPHYLACTI
serunt legati Adriani II Romani pontificis. Episcopum designaverat Bulgaris, nomine
Silvestrum, idem Adrianus at Græcorum donis adducti, archiepiscopum accepere a
Basilio imperatore et patriarcha Ignatio. Hac de re litteras lege Pontificis, querelis plenas,
ad Basilium et ad Ignatium, anno 871 datas, apud Baronium, et conciliorum collectores.
Photiano schismate effectum est, ut a Romanis avulsa maneret Ecclesia Bulgariæ.
24. Throno Constantinopolitano parebat archiepiscopus ejus regionis. Ætate Leonis
Sapientis, qui anno 886 capessivit imperium, avtoxipalo; evasit, suique juris, ut verisi -
milius existimat Lequienus in Oriente Christiano, tomo II, in Ecclesia Lychnidi. Verba
ejus affero Hic vero Bulgarorum primarius antistes Constantinopolitanæ, quidem
sedi, Romanis pontificibus frustra reclamantibus, obuoxius primum fuit: subinde autem
aùtoxépaλoç, suive juris evasit; cum Bulgarorum principibus, qui perpetuis bellis Græcos
laçessebant, non arrideret Ecclesiarum suarum negotia apud Byzantinos tractari. Id quod
Leone Sapiente, Basilii Macedonis filio, imperatore contigisse reor. Qui cum Turcas et
infideles alios populos in Bulgarorum gentem concitasset, in causa fuit ut Bulgari inito
consilio ad Romanos pontifices concesserint, auxilii inde petendi gratia. Tum Byzantini
patriarchæ, ut eos ab hac affinitate deterrerent, satius duxerunt eorum archiepiscopum
omnigena immunitate donare, abdicata quacunque in Bulgariæ Ecclesias jurisdictione.»
Huic vero archiepiscopo Bulgarorum obnoxii olim erant sex metropolitæ ac deceni
episcopatus, postea metropolitæ septem, totidemque episcopi. Lequienum consule loco
citato.
25. His ornata privilegiis Ecclesia Bulgarica stetit sub regibus propriis ad annum
usque 1018, quo Basilius et Constantinus imperio Constantinopolitano subjecerunt Bulgaros, hanc ob causam prior, qui rerum summam gerebat, dictus Bulgaroctonus. Præfecti, rei administratores publicæ, in Bulgariam mittebantur: quorum improbitas in
causa fuit, ut sub Isaacio Il Angelo, qui moderari imperium anno 1185 cœpit, Bulgaricum
regnum instauraretur, rem promoventibus Petro et Hasan fratribus, regio ex sanguine
satis. Utramque regum Bulgariæ scriem Dufresnius exhibet post Familias Byzantinas.
Altera sub hac serie regum, in clientelam Romana sedis rediit Ecclesia Bulgarica sub
Innocentio III. Sed novo exorto ampliatoque Serviæ regno, minutionem primo passa est,
ac demum Turcarum jugun, subiit.
Eo, quo Bulgaria Byzantinis parebat imperatoribus, eamque administrabant Byzantini
præfecti, tempore sedebat Theophylactus archiepiscopus. Suam ipse avtoxɛqaklav [XI|]
strenue tutatus est contra urbis regiæ patriarchas. Rem exhibet omnem epistola ejus 27,
ad Michaelem Chalcedonis episcopum. Sic ait ille: «Solas quidem ecclesiarum opes ab
improbis exactoribus ereptas, ægre sane se tulisse:»at permissurum minime, ut suæ
jura Ecclesiæ violarentur. Quod accidit, his verbis narrat: «Cittaba (inquiens), est
quidam loci terminus, a nostro archiepiscopatu diversus.» (Ita scilicet in Latina interpretatione; sed Græce, τῇ καθ᾿ ἡμῶν ἀρχιεπισκοπή διαφέρουσα, ad nostrum archiepiscopatum
pertinens). «In quo (loco) cum monachus templum et sacrarium construeret, a nobis impedilus est. 'Ο δὲ σταυροπήγιον πατριαρχικὸν λαβών, qui patriarchico jure crucem in illo
affigens, dixit se ita opus inchoasse. Ille autem a nobis nihilominus excommunicationis
vinculis est alligatus. Quænam enim inter Bulgaros participatio et communio cum·Constantinopolitano patriarcha, Κωνσταντινουπόλεως πατριάρχῃ μήτε χειροτονίας ἐπ᾿ αὐτῇ δίκαια
ἔχοντι, λαχούσῃ τὸν ἀρχιεπίσκοπον αὐτοκέφαλον, μήτ' ἄλλο τι διαδεξαμένῳ κατὰ ταύτης προνόμιον:
qui nullum jus ordinationis in ea habet, sui juris archiepiscopo subjecta; et nullam 'super ea
auctoritatem aliam quamcunque acceperit.»
Notum jus illud, stauropegium dictum, quo patriarchæ Orientis, unusquisque intra sui
patriarchatus fines, prævia sua crucis defixione, ecclesias præsertim monasticas, quæ
exstruebantur, suo regimini subjiciunt, ordinarii episcopi potestate semota: quove Byzantini aliorum etiam patriarcharum infra diœceses uti audebant. Suam tutatur Theophylactus autocephaliam, jure omni stauropegii Byzantini excluso.
26. Epistolæ sensum mentemque Theophylacti minime assecutus est Joannes Morinus
De sacris ordinationibus, parte u, inter adnotationes, num. 147, in fine: «Theophylactus
in epistola quadam, inquiens, refert, quemdam nonachum in dicecesi sua ecclesiam, se
inscio, ædificandam suscepisse; sed quia hoc contra canones aggrederetur, prohibuisse,
donec stauropegium patriarchicum accepisset.»Imo contra patriarchale Constantinopolita-
Chapter VIIICaput VIII
col. 31–32page 12 of 61
num stauropegium, quod monachus ille jactabit, canonibus et Ecclesiæ suæ autocephalia
agit archiepiscopus Bulgariæ.
Singularem quamdam potestatis in Bulgaria prærogativam Theophylacto tribuere
videtur Joannes Lonicerus e Lutherana secta in Præfatione ad Commentarios in quatuor
prophetas minores, inquiens: «Hunc (scilicet Theophylactum) Bulgariæ region's archi
episcopum exstitisse, principeque floruisse potentia, peroratio exegeseos in Nahum prophe
tam arguit. Ubi paranesim principes concernentem in se ipse ceu principem vertit.»
Indicati loci verba sunt: «Hæc omnia principes audientes, cogitemus Deum judicem
nostri in subjectos nobis affectus dispositionisque nostræ: velleque, ut nos mansueti
simus erga obtemperantes nobis, ut adeo nihil asperi illis injungamus.»Principibus,
quicunque sint, hæc sine dubio parænesis convenit: quæ tamen in Theophylacto non
aliam potestatis prærogativam indicat, nisi archiepiscopalem, et quidem a regiæ urbis
throno independentem, ut enarravimus num. 25. Si quid amplius suspicatus fuerit Loni
cerus, fallitur egregie.
Archiepiscopalis Bulgaria jurisdictio primum veluti vaga, tum Achrida sedi annexa.
Achridis urbis situs et conditor. Bellici in Bulgariam motus, Theophylacti tempore. By
zantinorum exactorum improbitas. Sollicitudo ejus ecclesiastica.
27. Condito Bulgariæ regno ibique constituta sub rege Bogori Ecclesia Bulgarica, certa
ac fixa non erat archiepiscopi sedes; sed regimen archiepiscopale aliis, atque aliis pro
nutu regum demandari consueverat diversarum Ecclesiarum episcopis. In ms. Regio
Parisiensi Indiculo episcoporum Achridensium apud Lequienum, post Gabrielem aliosque
sex archiepiscopos Bulgariæ, sequitur Philippus num. VIII, «qui dicitur Lychnidæ se
disse, quæ deinceps Achrida. Hanc cæteri archiepiscopi tenuere sedem, itemque Theo
phylactus. Se vocat ipse in epistola 6, ad Gregorium Camaterum, «archiepiscopum in
urbe Achrida.
28. In epistola 65, ad magistrum dominum Joannem Pantechnam sic ait: «Cuncta
autem, in quibus Achris versatur, plena horrent metu: et Mocri regio, est enim Mocrus
Achridis portio.» Civitatis conditorem situmque patefacit Anna Comnena sub finem
libri´ xn Alexiados: «Drymon (seu Drinus) amnis, inquiens, caput atque [XIII] ori
ginem a Lychnitide trahit palude: quam lingua nunc in barbariem degenerans Achridem
vocat a priori appellatione Mocri regis Bulgari, ejus qui deinde Samuel appellatus est.
Floruit is imperatoribus Constantino et Basilio Porphyrogenitis (decimo cadente sæculo,
ac ineunte undecimo), quando istam paludem derivare exhaurireque aggressus est,» etc.
Itaque Achris, adnotante Dufresnio in notis ad quartum Alexiados librum, in sublimi
colle eminet prope lacum, unde Drynus, seu Drymon septentrionem versus effluit.
Eo in loco, quo Achris est, putant nonnulli Lychnidum primo exstitisse, postea Bede
rinam, demum Primam Justinianam, a Justiniano imperatore dictam. Vicino potius
in tractu censent alii, conditam a Mochro, seu Samuele, Bulgarorum rege Christiano,
fuisse Achridem. Suam amplissimis privilegiis Justinianam auxerat laudatus Justinianus
Augustus in novella xv, quibus minuta mansit Thessalonicensis antistitis pristina juris
dictio. Lequienum loco citato, et Joan. Petrum de Ludewig in Vita Justiniani, aliosque
scriptores consule.
29. Suam Theophylactus Ecclesiam Acbridensem, ac universam archiepiscopalem
jurisdictionem eo administravit tempore, quo Normanni principes, Robertus Guiscardus
et Boemundus filius Illyricum et Bulgariam armis infestarunt. Nota sunt, quæ bella
gessit Robertus ab anno 1081 ad annum 1085 apud scriptores Græcos, et Siculos, et
Venetos. Irruptio Boemundi ad annum 1107 pertinet, quo «Bagora mons inter Bulga
ricos et Dyrrachinos montes interjectus,» ipso Theophylacto teste in epistola 65 a
«tyranno,» scilicet Boemundo, «tenebatur.» Hinc vero Latinis ac Latinorum contra
Saracenos expeditionibus infensum suis in epistolis præbet sese.
Sed et Croatos Bulgariam sub Michaele Duca Augusto depopulatos esse, adnotavimus
nom. 10. Contra Dalmatas, qui sæculo x1 desinente ciere turbas meditabantur, expe
ditionem suscepit Alexius Comnenus: isque «Philippopolim invectus, ut ait Comnena
col. 33–34page 13 of 61
libro vi, «ibi litteras accepit archiepiscopi Bulgariæ, qui tunc erat,» scilicet Theo
phylacti.
30. Damna gravissima inferebant Bulgariæ populis et ecclesiis imperiales exactores, quæ
vehementer dolet pluribus in epistolis Bulgarus noster archiepiscopus. In ea, quæ vicesima
tertia numeratur, ad Corcyrae episcopum, sic ait: «Tu vero ibi in illos qui nos acerbo elidunt
ictu, amaram induis bilem. In illos, inquam, qui insatiabilis cupiditatis ministri sunt,
qui et evangelica professionis hostes sunt exsecrabiles, et Christiani agminis pernicies et
ipsa internecio.»Data legitur quadragesima prima ad Panhypersebaston Briennium, ubi
hæc habentur: «Venenum aspidum in nos conspuentes, præclarissimam et mitissimam
imperatoris animam lethifera amaritudine infecerunt: et quidquid Ecclesia nostra
continebat, ingenti internecione delererunt. Et omnium quidem harum rerum causa,
vectigalium exactorum insatiabilis cupiditas, et corrupta consuetudo fuit. Tum vero
scelerata facinora narrat cujusdam Lazəri, qui «Ecclesiæ colonus erat: quem contra uos,
inquit, audaci armarunt pectore.»
In ipsum quoque Theophylactum impactæ calumniæ, ac si divitias cumularet, et ex
Bulgarorum spoliis ditissimus esset. «Consilium inierunt (inquit in epistola 43, ad
dominum Adrianum fratrem imperatoris) ut me de honoris gradu detruderent: et calum
niæ siti efferati, ad potentissimum nostrum imperatorem, et optatissimum fratrem
tuum, evolarunt, et me quasi multis insuperabilem viribus, et magna fretum potentia
calumniis apud illum obruerunt. Et tantis, tantisque lucri proventibus in pinguem divi
tiarum substantiam me dilatatum criminabantur.» Et in epistola 73: «In totius Bulgariæ
archiepiscopum... oculos convertunt illumque plane audiunt, etiam totos dies nume
rare aureos nummos, et quasi mensuræ complementis arbitrantur cumulare.»
31. Vigilem ipsum sollicitumque sui muneris in administratione aliæ conspiciendum
præbent epistolæ. Ex ea quæ numeratur tricesima secunda, ad Triaditzæ, olim Sardicæ,
episcopum, addiscimus, libentem ipsum annuisse, ut a vinculo excommunicationis, quo
jdem antistes innodatus erat, propterea quod non convenerat ad synodum, absolveretur
ab episcopis Pelagione seu Heracleæ, et Strombitzæ seu Tiberiopolis, et Melasóbæ.
Constantinopolim, «magnam in urbem,» profectus fuerat episcopus ille; «et nullum
fere vel ætate maximum, vel minimum reliquerat, qui acerba tuæ linguæ in nos male
dicentia (ut ait ipse Theophylactus) aures non suas occluserit, surdasque effecerit...
Quocirca in Deum solum, qui hæc omnia vincere potest, oculos nostros attollimus et in
sublimes ejus justitiæ montes, unde nobis auxilium veniet.»
[XIV] De synodo celebranda scribit epistolam 53, ad Macrembolitam Prespæ princi
pem. Oppidum erat in Macedonia prope Achridem. «Nondum nos illo gravi morbi
decubitu liberati, inquit, et soluti sumus: et tamen sacra canonum vox sacram
nobis synodum imperavit... Tu
Tu autem nos suscipe... Hic enim noster conven
lus erit.»
Epistolam denique 2 addo, ad Cercyra episcopum, ubi, memorata Boeшundi irruptione
in Bulgariam, homirem alium ignobilem» insequitur, «tanto molestiorem et durio
rem, quanto insanic em et amentiorem. Hic enim, inquit, sibi venerationi et honori
ducit, qui aut dixit aliquid contra Ecclesiam, aut fecit... Ipse enim od toŨ пρoбxuñ
shy Bɛoµfcepa lauthy waev, nec Dei Matrem adoratione dignam existimavit.» Num fuerit
Manichæus quidam, aut ex Bogomilorum secta, de quibus latiore agit sermone Anna
Comnena libro xv Alexiados? Hæc vero de Theophylacti chronographia, et muneribus,
ac dignitatibus, gestisque præcipuis disseruisse satis.
Scripsit Theophylactus Commentarios in quatuor Evangelia, Maria imperatricis, ut
videtur, jussu. Codices præcipui. Editio prima Latina cum versione Joannis OEcolam
pudii ex codice Græco mutilo. Editio Græci textus ex codice Vaticano, qui expenditur.
Hujus ope Latina interpretatio recognita a Philippo Montano. Latinii observationes.
Parisiensis editio Græco Latina, cujus defectus indicantur. Fabricius notatus.
32. Litterarum queis apprime imbutus erat Theophylactus, et sacræ præsertim erudi
tionis, qua præstabat, monumenta plura reliquit. Commentarios in quatuor Evangelia
scripsit. Apud Petrum Lambegium libro v Bibliothecæ Cresarea Vindobonensis exstat
Chapter IXCaput IX
col. 35–36page 14 of 61
Caput VIII
PG 123:35Τῆς βασιλίσσης ἐνόημα Μαρίας, Ψυχῆς ἀληθῶς ἔργον εὐγενεστάτης. Ὁ δὲ τρυγήσας τους μελλιρρύτους λόγους Θεοφυλάκτος ποιμενάρχης Βουλγαρίας.BERN. MARIE DE RUBEIS DISSERTATIO
codex 219 membranaceus, pervetustus, antiqua majuscula scriptura elegantissime
exaratus, qui olim ad cardinalem Bessarionem pertinuit, a Joanne Sambuco postea
emptus, translatusque demum in Cæsaream bibiliothecam, Commentarios Theophylacti
in Evangelia duo sancti Marci et sancti Luce complectens.
Græca præmittitur adnotatio metrica:
Τῆς βασιλίσσης ἐνόημα Μαρίας,
Ψυχῆς ἀληθῶς ἔργον εὐγενεστάτης.
Ὁ δὲ τρυγήσας τους μελλιρρύτους λόγους
Θεοφυλάκτος ποιμενάρχης Βουλγαρίας.
Eadem verba Montfauconius refert in Diario Italico, capite 6, pag. 78, in fronte codicis prædictos Theophylacti in quatuor Evangelia Commentarios complectentis, manu
exaratos «pud Cassinenses Patavinos monachos Sanctæ Justinæ. Primum carmen et quartum utrobique locum eumdem tenent: sed quod est secundum in codice Vindobonensi,
tertium est in Patavino, ac tertium legitur secundo loco. Ea vero sic Latine vir doctissiunus interpretatur:
Imperatriz Maria hæc fieri curavil,
Opus revera nobilissimi ingenii,
Qui autem hos mellifluos Commentarios edidit,
Theophyluctus est episcopus Bulgarorum.
Disce ex verbis, maximeque ex codicis elegantia colligi posse Lambecius adnotat, codicem Vindobonensem, ipsius Theophylacti ætate exaratum, illum ipsum esse quo Maria
imperatrix utebatur. Sed eadem verba, hæc sola si spectentur, «eum ab aliis in alios
codices transmearint (scitissime adnotante Montfauconio) non valent ad asserendum
tempus ac sæculum quo liber exaratus est.» Codicem nihilominus Patavinum sæculo
duodecimo scriptum, nihil anceps ibidem pronuntiat idem Montfauconius.
Cæsareos codices recenset Lambecius 217, 218, 219, 220, 221, qui vel in quatuor
Evangelia, vel in duo, vel unum tantum, Commentarios Theophylacti præstant: itemque
monet, «valde utile futurum, cum eisdem diligenter et accurate conferri» curatas
hactenus editiones. In Marciana bibliotheca Veneta codices quinque asşervantur: servatque plures Regia Parisiensis pervetustos et optimæ notæ, quorum aliquos memorant Richardus Simonius tomo IV Historia Critica in Novum Testamentum', capite 28,
et Michael Lequienus Dissertatione Damascenica VI, De azymis, num. XLIII. Alios aliarum bibliothecarum codices indicat Casimirus Oudinus De scriptoribus ecclesiasticis
tomo II in Theophylacto.
33. Editio prima Latina anno 1524 prodiit, interprete Joanne OEcolampadio, heterodoxo homine, cum ejusdem Epistola ad lectorem eodem anno data. Codice Græco imperfecto usus est, ut ipse in Epistola admonet: «Adegit exemplar mutilum, [XV] inquiens, ut uno in loco quædam, infarcirem, deerat enim charta: de quo tamen, ut videbis, monui ne quis vel in hoc fidem meam accuset.» Locus exstat Joannis capite xxı, a
commate 15 usque ad vers. 22, ubi interpres hæc adnotavit: «Quia hic deficiebat charta
in exemplari, operæ pretium visum est, nonnulla infarcire. Tu, mi lector, boni consulas:
et si vel in exemplar non mutilum incideris, vel probatius quiddam habueris, tu quoque in medium afferre non dedigneris.» Commentarii supplementum sequitur, quod bis
interpres claudit verbis: a Hæc inseruimus, lector: et in hoc tibi opinor gratificati;
nunc sequuntur, quæ in exemplari continebantur.» Lectoribus gratificatum non esse
OEcolampadium infra dicemus, utpote qui interpretationem a Theophylacti mente sino
dubio alienam inseruerit. Hæc ejus Latina versio, variis in locis impressa typis, lucem
vidit.
34. Græcum textum, sine Latina versione, Romani excuderunt anno 1542, ut Gesnerus,
Possevinus, Labbeus et Caveus scribunt. Annum 1552 numerat Joan. Albertus Fabricius
vol. VI Bibliothecæ Græcæ, pag. 287, testaturque se hanc in manibus editionem habere, neque aliam Græcam usquam oculis suis occurrisse.» Romanam editionem hanc et
ego in manibus habeo: oculisque nostris intente spectantibus, hæc in fronte occurrant
verba, Roma MDXLII.
Præmissa brevis Præfatiuncula Latina incipit: Studiosis sacrarum Litterarum. Cum
multæ res sint, quarum usus utilitati atque etiam ornamento nobis esse solet, etċ. In ea im-
col. 37–38page 15 of 61
pensius Pauli III Romani pontificis munificentia commendatur: «Plane hoc beneficium
quantumcunque est, quod certe maximum est, Pauli III divinæ virtuti debetur. Pontifex
benignitate insignis, natus ad tollenda humani generis incommoda, veterem consuetudi
nem servat, excitat bonas artes; quovis sumptu, quovis præmio facit, ut qui pontifices
beneficentiæ laude celebrantur, eos hac ætate minime desideremus.»
Romanum codicem, ex quo textus prodiit, eo deteriorem alicubi esse, qui præsto fuit
OBcolampadio, observarunt viri docti. Ipsum etiam interpolatrice manu corruptum
fuisse capite xxvı Matthæi, vers. 17, ubi de prima die Azymorum agitur, evincit Petrus
Arcudius tum aliorum optimæ notæ codicum fide, tum ipsius etiam codicis contextu.
Eodem in textu Romano lacuna patet capite 1 Joannis, vers. 13, ab illis verbis, Intelliges
autem recte per voluntatem carnis, usque ad illa, Et in copula necessario præcedunt utra
que. Hæc vero OEcolampadius in codice suo legebat, ac interpretatus est: eademque
Græce affert Richardus Simonius loco citato, pag. 401, ex Regio Parisiensi codice de
promptased tribus in codicibus Veneta bibliothecæ Marcianæ ea desiderari, ipsismet
oculis deprehendimus, opem præstante pro sua bumanitate cl. viro Antonio Zanetti,
Alexandri filio, bibliothecæ custode.
Hinc vero Simonius et Lambecius, ad accuratiorem Operum Theophylacti editionem
perficiendam, diligenti opus esse codicum inspectione, scitissime admonuerunt. Postremo
aduotare non prætermittam, in eadem Romana editione Elogia quatuor evangelistarum
prostare, quæ sumpta sunt ex Græca libri sancti Hieronymi De.viris illustribus versione,
a Sophronio concinnata.
35. Latinam Oecolampadii versionem primum recognovit anno 1545 Philippus Montanus,
Armenterianus, ac iterum emendavit anno 1552, ut legimus in calce Epistolæ nuncupatoriæ
ad Claudium Dodeum Rhedonum episcopum, et Præfationis, in editione Basileensi apud
Joannes Hervagios anno 1554. Subsidio illi fuit textus Romanus Græcus.
Quid ipse bac sua in recognitione præstiterit, nonnullis allatis exemplis exponit in
Præfatione ad lectorem. Generatim vero sic ait: «Ista, inquam, et hujusmodi pleraque
alia, impressori potius quam interpreti (OEcolampadio) ascribi possent. Quod autern
plerisque in locis permulta fuerint omissa, ex quibus sequentia pendebant: non tantum
dictiones aliquot dico, sed versus permultos, atque adeo paginas totas: quodque sæpius
cule negatio contra auctoris mentem aut omissa, aut injecta contrariam inducat senten
tiam, scribæne, aut typographo, aut interpreti, mutilove codici imputandum sit, aliorum
esto judicium….. Interpres quidem certe Joannis ultimo, codicem suum mutilum fuisse
confitetur. Fieri tamen potest, ut etiam ille quibusdam in locis nostro (scilicet Romano)
emendatior fuerit: ideoque quædam intacta reliquimus, sive quod ad sensum bene qua
drarent, sive quod non magni essent momenti, etiamsi ad Græcum nostrum codicem
(Romanum) [XVI] non omnino respondeant. Nonnunquam autem margini diversam lectio
uem adjecimus, idque potissimum cum utraquo defendi posset: priore quidem in textu
relicta, sed hujusmodi notis + ] inclusa, penes lectorem judicium relinquentes, utram
sequi malit.»
Nemo binc non intelligit, quod peritissimi viri animadverterunt, necessariam prorsus
esse cum mss. codicibus collationem. In hanc Basileensem anni 1554 editionem Observa
tiones, correctiones, et conjecturas in Theophylactum Bulgariæ archiepiscopum Græcæ
fidei restitutum, anno 1677 vulgavit Romæ, sumptibus Pontii Bernardon, Latinus Latinius,
Viterbiensis, in Bibliotheca sacra et profana, pag. 184; aliæ textum spectant, res ipsas
illustrant aliæ.
36. Lutetiæ Parisiorum apud Carolum Morellum, via Jacobæa, ad insigne Fontis 1631,
F., cum Græco textu jam olim Romæ excuso, et cum Latina versione a Philippo Mon
tano recognita, prodierunt Theophylacti Commentarii in quatuor Evangelia. Carolo
Albaspino nuncupata editio est. Præfatiuncula ad lectorem eadem occurrit, quæ legitur
in Romana editione ac sane ridiculum, ut Simonius observavit, eo loci ubi Pauli III
laudes celebrantur, Morelliorum nomen substitutum fuisse, qui id unum egerunt, ut
Græcus textus Romæ impressus recuderetur. Interpolatio sic habet: «Plane hoc benefi
eium quantumcunque est, quod certe maximum est, Morellorum virtuti debetur. Viri
quippe benignitate insignes, ad reipublicæ utilitatem et commoda nati, veterem consuetudi
Chapter XCaput X
col. 39–40page 16 of 61
PG 123:39Ιωάννου πρεσβυτέρου, Ἰωάννου τοῦ εὐαγγε ἡμῶν. Θεοφυλάκτου ἀρχιεπισκόπου Βουλγαρίας ἑρμηνεία Επιτομὴ τῶν τοῦ Χρυσοστόμου Εξηγητικῶν εἰς τὸ κατὰ Λουκᾶν Εὐαγγέλιον, ηγητικῶν εἰς τὸ κατὰ Ματθαῖον Εὐαγγέλιον,BERN. MARLE DE RUBEIS DISSERTATIO
nem servant, excitant bonas artes, quovis sumptu, quovis præmio faciunt, ut quæ veterum
Græciæ Patrum monumenta celebrantur, et hac ætate minime desideremus.»
regione Græci textus prostat Latina versio, quam Montanus recognovit, lectionibus
variis, quas iste conjecerat in marginem, in Latina versione assumptis. Parisiensis editor
siglis illis indicatur I. P. quæ in operis fronte inspiciuntur. Ejus oscitantiæ insigne affert
exemplum Simonius ex Latina interpretatione loci cujusdam in Elogio sancti Marci.
Græci textus, qui Sophronium auctorem habet, verba sunt: Kat tij 'Exxìŋolą dvayywołŋodµevov außevτiðaç ¿wxe quæ ita Latine vertuntur, atque Ecclesiæ cum lectoris dignitate Marcum præfecit Petrus. Ignorasse editor ille videtur, præfati elogii Græci auctorem Sophronium unam impendisse operam, ut Græce transferret sancti Hieronymi librum De viris
illustribus. Porro Hieronymus in Latino suo Marci Elogio sic ait: quod (Evangelium a
Marco scriptum) cum Petrus audisset, probavit: et Ecclesiis legendum sua auctoritate
dedit. Hunc etiam sensum Sophronii textus exprimit: Petrum nempe, sua utentem auctoritate, Ecclesiæ legendum Marci Evangelium dedisse minime vero, Marcum Ecclesiæ cum
lectoris dignitate a Petro præfectum esse. Sphalma est nulla venia dignum: Sphalma
alterum addo ego, quod in Elogio sancti Joannis apostoli et evangelista occurrit. Scripserat Hieronymus De ciris illustribus capite 9, Epistolas duas Joannis presbyteri
asseri.... elsi nonnulli putent eas esse Joannis evangelista. Diserimen alterius ab altero
Joanne retinens Sophronius, Græce verterat, Ιωάννου πρεσβυτέρου, et Ἰωάννου τοῦ εὐαγγε
Alotov sed hunc Græcum textum perperam Parisiensis editor Latine reddidit, Joannis apostoli et Joannis evangelistæ, ac si apostolus el evangelista duo forent Joannis nomine appellati. In editione Veneta sublatum mendum est.
Joan. Albertus Fabricius sexto volumine Bibliothecæ Græcæ, pag. 288, ait: a Combelisius miratur, Theophylactum in Parisiensis editionis titulo vocari, toy by dylot; Darépa
ἡμῶν. Certe in Romana nihil aliud est quam Θεοφυλάκτου ἀρχιεπισκόπου Βουλγαρίας ἑρμηνεία
el; rà réssapa Evayyédia. Sed hæc eadem verba, prætereaque nihil, præstat editio
Parisiensis. Combetisio vero imponitur quod neque somniavit, id unum suis in recensitis auctoribus Bibliotheca Patrum concionatoria inquienti: a Miror qui agnoverint, non veritos prænotare ejus opusculum aliquod, Tou v ȧylot; Harps wo
Láxtov, Sancti Patris nostri Theophylacti.» Prænotationem reprehendit Combefisius opusculi
alicujus, non Parisiensis Commentariorum in Evangelia editionis opusculi, inquam, De
regia sine dubio Institutione, pridem typis editi a Petro Possino subtitulo Tov v dylot;
Natpòs Hµwv Oɛoquìáxto, etc. Ait ille etiam in marginali adnotatione ad ejusdem Theophylacti homiliam in Præsentationem Deiparæ Virginis, in mantissa tomi VIII Bibliothecæ con -
cionatoriæ: «Sapientissimum (Theophylactum) et hæc prodit oratio: utinam nec sanēti
alia abrogarent titulum!»
[XVII] Methodus a Theophylacto servata in Commentariis breve scilicet in compendium
passim redigente sanctum Joannem Chrysostomum. Parciore manu aliorum colligit aliquando expositiones. Allegoriis abundat, quæ an omnes ab ipso profecta sint, an insititiæ,
inquiritur. Aliqua sunt proprio marte scripta: Græcorum ejus ævi theologiam tradit.
37. Theophylactum suis in Commentariis in Evangelia redegisse in compendium fusiores Joannis Chrysostomi aureas enarrationes, una et consentiens est bibliographorum
animadversio. Sixtus Senensis in Bibliotheca sancta, libro IV, sic ait: «In divi Chrysostomi lectione diu multumque versatus ac detritus, redegit in breve et apertum compendium, juxta historicam intelligentiam, quidquid admirabilis ille Pater ex aureo suo ore,
veluti ex abundantissimo fonte, in exponendis Scripturis sanctis effuderat, prætermissis
locis communibus, in quibus ille plenis eloquentiæ velis excurrere consuevit.»
Hinc vero in codicibus manuscriptis in-criptiones hujusmodi præsto sunt: Osoquλáxτou...
Επιτομὴ τῶν τοῦ Χρυσοστόμου Εξηγητικῶν εἰς τὸ κατὰ Λουκᾶν Εὐαγγέλιον, Theophylacti... Compendium Commentariorum Chrysostomi in Evangelium secundum Lucam. Vel 'Exitophtwy Eηγητικῶν εἰς τὸ κατὰ Ματθαῖον Εὐαγγέλιον, Epitome Commentariorum subintellige, Joannis
Chrysostomi) in Evangelium Matthæi.
38. Sed alios etiam, parciore quidem manu, scriptores interpretesque vetustos ab ipso
col. 41–42page 17 of 61
PG 123:41Ἑρμηνεία τοῦ ἁγίου μου δεσπότου καὶ αὐθέντου μακαριωτάτου ἀρχιεπισκόπου κυροῦ Θεοφυλάκτου, συντεθεῖσα ἐκ διαφόρων ἁγίων εἰς τὸ κατὰ Ἰωάννην Εὐαγγέλιον,decerptos aliquando fuisse, dubium nullum esse debet: cum perantiquis in aliquibus
Catenis, adnotante Simonio pag. 400, plura offendantur, quæ similiter apud Theophylaclum occurrunt. Commentariorum ejus in Evangelium Joannis affert laudatus Simonius
codicem, his inscriptum verbis: Ἑρμηνεία τοῦ ἁγίου μου δεσπότου καὶ αὐθέντου μακαριωτάτου
ἀρχιεπισκόπου κυροῦ Θεοφυλάκτου, συντεθεῖσα ἐκ διαφόρων ἁγίων εἰς τὸ κατὰ Ἰωάννην Εὐαγγέλιον,
Interpretatio sancti domini mei et auctoris beati archiepiscopi domini Theophylacti, confecta ex diversis sanctorum operibus, in Evangelium sancti Joannis. Titulum sancti et beati
prænotatum a Græco librario animadverte: ac disce, hujuscemodi titulos in oculos etiam
Francisci Combefisii, qui codices lustrabat, incidere potuisse, ac eas præterea voces ¿v
aylote. Vide n. 36.
39. Allegoriis Theophylactus abundat. Judicium fert OEcolampadius sua in Præfatione:
■ In allegoriis, inquiens, etsi non ubique solidus, jucundus tamen est.» Sic etiam ait
Sixtus Senensis loco citato: «Allegorias quoque, cum aut nullas, aut raras apud Chrysostomum invenisset, ex aliorum commentariis supplevit, et suis locis aptissime accommodavit, a
Ex his irrepsisse plerasque in textum ex scholiis marginalibus, putabat Simonius loco
sæpius citato, pag. 392. V. g. sub initium Commentarii super Matthæum, quatuor legimus
Evangelia scripta esse, a vel ideo quia quatuor virtutes universales ex eis discimus...
Atque etiam alia ratione, propterea quod ista mundi sunt columnæ... Et alia item ratione,
quoniam quatuor hæc complectuntur, dogmata, præcepta, minas et pollicitationes. *
Atqui vero, Simonio teste, codex adest in Parisiensi Regia Bibliotheca, ubi allegorica
ratio altera ac tertia desiderantur: et adest alius, in quo nec prima nec tertia occurrunt,
legiturque altera tantum. Manuscriptum in evangelistas Theophylacti Prologum vidi et
ego, ex Cæsareo Vindobonensi codice descriptum, in quo allegoria ex quatuor mundi
partibus desumpta non habetur. Hunc memorat codicem Nesselius in Catalogo, parte 1v,
n. 271. Hanc eamdem prætermittunt allegoriam Veneti codices Marciani duo, tricesimus
ac tricesimus primus: adeoque hujusmodi allegoriæ multiplices in hoc loco et in aliis
suspectæ evadunt. Quidni vero de codicum potius imperfectione aut mutilatione ex oscitantia scribarum suspicandum fuerit? Rectum pendet-ex accurata vetustorum plurium
codicum, et bonæ notæ, judicium.
40. In hisce Commentarijs suis non pauça auctorem proprio marte inseruisse, aut in
ipsarum interpretatione Scripturarum, aut in vindiciis rectæ fidei adversum hæreses,
quas opportunitate data memorat ac refellit, dubitandum non est. Hinc etiam Combefisius
in suæ Bibliothecæ concionatoriæ auctoribus recensitis admonet [XVIII] plura se ex Theophylacto inseruisse eidem Bibliothecæ, «ubi præsertim vel Chrysostomi expositio deest,
vel ipse abundat archiepiscopus Bulgariæ. Peculiares demum aliquas, quæ apud Græcos invaluerant, minus in theologia probatas, amplectitur doctrinas: movetque controversias ælate sua vigentes. Specimina dabimus infra.
Commentarium in Acta apostolorum Grace et Latine vulgavit Laurentius Sifanius: codices, editiones ac specimen operis. Christophoro Porsena interprete, prodiit Commentarius
in Epistolas sancti Pauli sub nomine Athanasii, scilicet Alexandrini. Latinam versionem
recognoscunt Lonicerus et Montanus ac Theophylacto opus adjudicant. Tribuit illud Latinius Athanasio Byzantio: quæ sententia refutatur codicum maxime auctoritate. Editio
Græco-Latina Londinensis; deque ipso Commentario judicium.
41. Ex codice olim Joannis Sambuci, postea Cæsareo Vindobonensi, qui apud Lambecium libro v numeratur 222, prodiit Theophylacti, Achridæ in Bulgaria archiepiscopi,
Expositio in Acta apostolorum, Græce et Latine, studio et opera Laurentii Sifanii Prunsfeldi, J. U. D., Coloniæ apud hæredes Arnoldi Birckmanni anno 1567, fol. Præfatio legitur
Ad nobiles et generosos magnificos viros, dominos Marcum et Joannem Fuggeros fratres,
Antonii filios, Kirchbergæ et Weissenborni barones.
Præter hunc Vindobonensem, memorat Bernardus Montfauconius Mediceum Laurentianum codicem, in Bibliotheca bibliothecarum mss. Nullus apud bibliographos occurrit
mihi alius, qui eumdem præstet Commentarium: nec ullum reperire se potuisse in Regia
Parisiensi Bibliotheca, Simonius testatur.
PATROL. GR. CXXIII.
Chapter XICaput XI
col. 43–44page 18 of 61
Latinam tantum editionem his Possevinus verbis memorat in Apparatu sacro, tomo II
«Enarrationes vero in Acta apostolorum... Latine Philippo Montano et Laurentio Sifanio
interpretibus, anno 1570, Basileæ.» Fallitur vir doctus. Basileensis hæc anni 1870 editio
in-folio, quæ prodiit ex officina Hervagiana per Eusebium Episcopium, non complectitur
solum Enarrationes Theophylacti in Acta apostolorum, verum etiam Commentarios is
Evangelia et in Epistolas Pauli, et in quatuor prophetas minores, ac loco postremo in
Acta apostolorum. Ad Philippi Montani curam operamque una spectat Enarrationum in
Evangelia et in Epistolas Pauli recognitio et emendatio: sed unus est Commentariorum
in prophetas interpres Joannes Lonicerus ac unius etiam Laurentii Sifanii Latina versio
Expositionum in eadem apostolorum Acta. Hinc ibidem titulus est: Theophylacti Bulgaria
archiepiscopi Explicationes in Acta apostolorum, concise ac breviter ex Patribus collectæ,
Laurentio Sifanio Prunsfeldio J. U. D. interprete.
Collectus ex Patribus Commentarius dicitur: ipsique proprio appellantur nomine Chry
sostomus, Didymus, Severus, Severianus, Cyrillus. Prologus, qui præmissus operi prostat,
idem est ac Joannis Chrysostomi prologus: unde opus hujuscemodi, quod ab ipso san
cţiṣsimo viro abjudicavit Erasmus, genuinum probat ipsius Theophylacti auctoritas.
Præfationem consule Savilii et Montfauconii. Minorem adhibuisse Theophylactus in has
elucubratione diligentiam, ac cæteris in Commentariis, visus est Richardo Simonio: ac sane
inter Catenas potius collocanda videtur, in quibus diversorum scholia colliguntur. Codice
Græco usus est Sifanius mutilo, arratisque scatente: ipsaque loca mutila et corrupta ac
dubia indicat ille in margine, quæ supplere aut corrigere studet, lectorum utilitati ut
consuleret. Novam sacri textus versionem adhibuit adhibetque in ora marginis lectio
nes variantes, quas ex versione vulgata sumit, itemque Erasmi, et Señastiani Castalionis,
ac Theodori Beza. Hinc vero sub initium operis hæc ad Lectorem Admonitiuncula legi
tur: Admonendus Lector, ubi diversa in margine translatio apposita est; per V. Vulga
tam, per E. Erasmi, per C. Castalionis, per B. Beza versionem significari: diversam ab
his Laurentii Sifanii interpretis esse.»Jam habet catholicus Lector, ut si quid furfuris'
irrepserit, nosse illud queat sibique caveat.
42. Commentarios in Epistolas sancti Pauli Græco ex codice Latine sub pontificatu
Pauli II, anno 1469, transtulit F. Christophorus Porsena, Romanus, Prior Sancta (✗(X)
Babinæ, ac typis Romæ vulgavit anno 1477, dicavitque Sixto IV pontifici maximo, titulo
Athanasii veluti auctoris, præfixo Commentariis.
43. Porsenæ interpretationem recognovit Joannes Lonicerus, recognitamque vulgavit
sub nomine Theophylacti. Hujus esse, non Athanasii Alexandrini fetum, confirmat Erasmi
auctoritate, et Joannis Fabri, et Joannis Beraldi. «Hosce Theophylacti in Paulum Com
mentarios (inquit in Præfatione ad Amicum Lectorem) falso hactenus Athanasio inscri
pics, Erasmus in suis Annotationibus super illo Pauli ad Romanos, Qui prædestinatus est,
Juce lucidius, ac vero verius attestatur.» Erasmi scilicet hæc est sententia loco citato
«His verbis (cogniti pro Filio Dei) utitur interpres operis, falso inscripti Athanasio: cum
id quod antea suspicabamur, mox collato Græco Latinoque, comperimus esse Theophy
lacti.»
Verba sequuntur Joannis Fabri: «Hic etiam (Theophylactus) in Pauli Epistolas Com
mentaria scripsit, quæ transtulit Christophorus Porsena... sub falso titulo, quasi sint Atha
nasii Alexandrini. Qua re multi decepti fuerunt, quod et mibi contigisse ingenue fateor
nec meum etiam emendassem errorem, nisi dum ex Græcis et Latinis codicibus hinc inde
collectis……. aliud invenissem; licet semper dubitarim, propterea quod Basilius, Gregorius
quoque Nyssenus in his citati fuerint.» Paria demum habet Beraldus: «Commentaria
hæc in Pauli Epistolas, inquiens, quæ aliquot jam annos sub Athanasii nomine ac titulo
sunt circumlata, quidam Theophylacto vindicant et asserunt. Nec dubito, quin optimis
rationibus moveantur, potissimum qui Græca legerunt.» Hinc Latina operis interpretatio,
sive quam recognovit Lonicerus, sive quam primus confecerat Porsena, sub nomine Theo
phylacti typis excusa prodiit pluribus in locis
Latina Loniceri editio aut recognitio lucem vidisse dicitur Parisiis anno 1542, in-8.
Posteriores vidi plures. Hanc novis curis ad codicem Græcum, qui olim Erasmi fuerat,
contulit anno 1552 Philippus Montanus; eamque vulgavit et ipse sub nomine Theophy
Jacti plurimis in locis emendalam. Nuncupatoria ejus Epistola Ad reverendum in Christo
col. 45–46page 19 of 61
Patrem D. Carolum a Croy Tornacensium episcopum, dat est Lutetia e domo tua Torna
censi XII Octobris, anno Domini supra millesimum quinquagesimo secundo: ubi supple
quingentesimum. Hæc ibi habentur: «Per amicos exemplar vetustissimum (Græcum), quo
usus fuerat D. Erasmus, jam tandem sum nactus: ad quod non sine magnis laboribus La
tina nostra, infinitis pene locis, obv Se ut potuimus, sedulo emendavimus.»
Basileensi utor editione anni 1554, in-folio. In Præfatione ad Lectorem ita fertur de
prioribus versionibus judicium: «Porsenæ, viri eruditi, ut opinor, et eloquentis versione,
ot multum a Græcis discedente, ne dicam plerumque dissidente, ut quæ sit paraphrastica
potius atque etiam nimium libera, utpote quæ plerumque adjicit quæ in Græcis non ha
bentur, et contra plerisque in locis complures versus prorsus omittat, quæ tamen in no
stro ms. codice Græco, eoque pervetusto aperte continentur: illius, inquam, omissa ver
sione, Loniceri potius interpretationem arripuimus, eamque passim ubi tolerabilis esset,
retinuimus.» Hæc alia, quæ præmittit, affero ejus verba: «Nos Græci codicis, quo usus
erat aliquando D. Erasmus, fidem quam potuimus diligentissime, pro nostra quali
cunque mediocritate secuti sumus, nisi sicubi scriba dormitasse videretur. Perabsurdum
enim fuerit, ub que scribam nimium bona fide amplecti, hoc est, una cum ipsis erratis
quod Lonicerus sæpius factitasse deprehenditur.»Tum vero sphalmatum quæ emendavit
specimina exhibet: quære præterea, ut nitida ac utilis editio foret, præstanda censuit,
diligenter enarrat. Illud operæ pretium fuerit unum animadvertere, Vulgarem in Paulino
textu versionem, qua passim utitur Ecclesia, fere ab ipso Montano retentam, nisi sicubi
Theophylacti interpretatio illam immutare coegerit; quod attamen haud ubique observatum.
In hanc editionem prostant Latini Latinii Observationes.
44. Idem Latinius anno 1557, quo «Romæ, 3 Nonas Octobris» Epistolam dabat ad An
dream Masium: «Ea, inquit, quæ Theophylacti nomine in Pauli Epistolas edita sunt,
non ejas, sed Athanasii cujusdam Byzantii monachi, qui trecentis ante nostram ætatem
annis floruit, plane esse (Sirletus confirmavit), atque in ea re non modo tecum sentire,
qui Athanasii nomine eos Commentarios citas sed cum iis etiam, qui plurimis abhinc
annis constantissime nomen illud agnoverunt semper, et libris describendis præponi cu
rarunt.»
(XX) Novus auctor Expositionum, de quibus agimus, obtruditur Athanasius monachus
Byzantius, qui trecentis ante Latinii ætatem annis floruerit, sæculo scilicet tertio decimo.
Quo vir doctissimus adductus momento fuerit, ut sequioris ætatis Athanasio adjudicaret
opus, non innotescit. Quis vero ille fuerit Athanasius monachus Byzantius? Varii apud
Fabricium in Bibliotheca Græca eo nomine appellati occurrunt scriptores Græci: neque
nllus præsto est, cui prædictos Commentarios ascribas. Sæculo XIII desinente florebat
Athanasius, Gani monachus, et post Gregorium Cyprium urbis regiæ patriarcha. Opu
sculorum ejus, quæ bene multa.sunt, catalogum exhibent Fabricius et Oudínus: in eoque
operis, de quo agimus, mentio nulla. Ejusdem fetus esse laudatus Oudinus putat Com
mentarios in Psalmos, quos sub nowine Athanasii Alexandrini vulgavit Montfauconius.
Quid quod Theophylacto Bulgaria archiepiscopo opus quod in dubium vocatur, constan
tissime attribuunt mss. codices perantiqui et bonæ notæ. Codicem Erasmi memoro alios
que a Joanne Fabro expensos. Apud Lamberium libro V tres numerantur 221, 222,
223, in quibus Commentarii in Epistolas omnes Pauli Theophylacto nostro ascribuntur.
Codex vero 221 manu Leonis de Rhaul exaratus fuit mense Augusto, indictione II, Christi
anno 1139. Inter codices mss. bibliothecæ Regii Taurinensis Athenæi, tomo I, prostant
num. 273 sub eodem Theophylacti Achride in Bulgaria urchiepiscopi nomine Commentaria
in aliquot divi Pauli Epistolas: adnotantque indicis auctores, «Procemium in Epistolam
primam ad Corinthios ab eo quod est in Editis, valde diversum esse:» quod ibidem inte
grum proferunt. Similes adnumerant codices plures Simonius, Casimirus Oudinus aliique,
Regium Parisiensem, Augustanum, Bavarico-Monachiensem, Anglicanos, ac, Florentinum
Mediceum. Satis hæc sunt, ut dubium omne de germano auctore excutiatur.
45. Nondum typis Græcus textus prodierat. Lucem hic ex codice ms. Arundelliano
aliisque duobus Oxoniensibus vidit Londini anno 1636, fol., juxta curas ac studium
Augustini Lindselii, episcopi Herefordensis, quem sustulit mors ante editionem. Addita
este regione Latina versio, quæ, ut editores profitentur, «est quidem Philippi Montani,
verum ubique adeo a nobis interpolata, atque ad Græcorum veritatem revocata, ut si per
Chapter XIICaput XII
col. 47–48page 20 of 61
Caput XI
PG 123:47πάμμεγας Ιωάννης, ὁ ἐν ἁγίοις Ἰωάννης. ακέφαλος, λαγαρος καὶ μείουροςBERN. MARIE DE RUBEIS DISSERTATIO
operas typographicas licuisset, importune festinabundas, minus tædium foret, nova potius condendæ; id quod committentibus liquebit.» Hæc porro causa, adnotante Simonio,
quod in hac veterum interpretationum recognitione, menda plura relicta sint, quibus illæ
scatebant.
Accuratiorem Theophylacti in his Commentariis, quam in cæteris, diligentiam commendat laudatus Simonius. Parerga desunt, neque frequentes occurrunt allegoriæ. Passim Chrysostomus defloratur: ejusque nomen quandoque occurrit, 6 Maxápios 'Iwávvns, &
πάμμεγας Ιωάννης, ὁ ἐν ἁγίοις Ἰωάννης. Sed alios etiam scriptores vetustos decerptos esse, dom
cet inscriptio codicis 222 apud Lambecium: Expositio... collecta ex sancti Joannis Chrysostomi aliorumque veterum Patrum operibus. Hæreticos passim in his Commentariis insequitur Theophylactus, ac theologicas Græcorum doctrinas tradit.
Commentarium in Epistolas canonicas, qui nec Latine, nec Græce vidit hactenus lucem, continent codices Vindobonenses ac Parisienses. Mutila prodiit, Lonicero curante, Expositio
in quatuor prophetas minores, Latine translata: cujus defectum supplevit Christoph.
Henricus Ritmeierus. Codices Venetus Marcianus et Vindobonensis expositionem continent in quinque minores prophetas: opus integrum, codex Bavarico-Monachiensis, Mariæ imperatricis jussu concinnatum a Theophylacto.
46. Codices Cæsareo-Vindobonenses, quos sæpe memoravimus, 220, 221 et 222, sub
Theophylacti nomine Commentarios præstant in Epistolas canonicas. Parisiensis codicis
mentionem ingerit Labbeus in Nova Bibliotheca mss. librorum parte 11, § 1, pag. 80.
Alius occurrit in Supplemento x, pag. 386. Nondum premente prelo sive Latine sive Græce
excusum opus est.
47. Joanne Lonicero interprete et curante, Latina Expositio in quatuor prophetas [XXI]
minores, Habacuc, Jonam, Nahum et Oseam, typis Francofurtensibus prodiit anno 1534, in-8.
Posteriores aliæ confecta sunt editiones plures. In Præfatione ad Lectorem, quæ eodem
anno 1534 notata est, Lonicerus narrat: «Fr. Angelum Lucensem, Divi Antonii vicarium,
Bбopuláxa, in præclarissima Veneta bibliotheca, Theophylacti in quatuor hosce paulo
ante commemoratos prophetas ¿Ęhis describendas dedisse, descriptasque cum autographo contulisse... Proinde grati erunt, inquit, Angeli hujus angelicæ menti, qui aliquam
saltem his ex lucubrationibus animorum suorum voluptatem capient.» Veneto Canonicorum Regularium cœnobie sub titulo Sancti Antonii præsidebat Angelus Lucensis. Insignem suam ibi bibliothecam locaverat Dominicus Grimanus, patriarcha Aquileiensis ac
S. R. E. cardinalis, incendio postea consumptam.
De codicis defectu queritur Lonicerus: «Quod see vates ακέφαλος, λαγαρος καὶ μείουρος
sit. Sub initium igitur e Græcis Bibliis quæ deerant, adjecimus (scilicet caput primum et
priora decem commata secundi capitis.) In medio si qua deessent, idem fecimus, et asterisci * * indicabunt. Ab undecimo capite in finem usque, blattis tineisque corrosus periit:
quare contextum prophetæ, qui cuivis ex Bibliis obvius esse potest, tum etiam, intermittere visum est.»
Defectum hunc bonis avibus aliqua ex parte supplevit Christoph. Henricas Ritmeierus,
qui Commentarium ad initium capitis secundi Osee, Græce ex apographo Jo. Andreæ Bosii ex codice Argentinensi descriptum, cum versione sua et notis edidit Helmstadii 1702,
4. Ita discimus ab Joanne Alberto Fabricio.
48. Integram in eosdem quatuor prophetas Exegesim continet Marciana Veneta bibliothecæ codex, ac insuper in Michæam. Folium primum partim lacerum est; quod utique
dolendum. Similis est Cæsareo-Vindobonensis codex 216 apud Lambecium, quo Commentarii continentur in Oseam, Habacuc, Jonam, Nahum et Michæam. Codicis titulus est:
'E§hyngis els toū; iẞ' apophτa;, in duodecim prophetas: ex quo apparet (Lambecius ait),
Theophylactum omnes duodecim prophetas minores Commentariis suis illustrasse.»
Integrum opus complectitur Bavarico-Monachiensis codex. Commentaria in ipso prostant sequenti ordine: In Oseam, Habacuc, Jonam, Nahum, Michæam, Sophoniam, Aggæum,
Zachariam, Malachiam, Joelem, Amos, Abdiam. Caput primum Osee caret commentario,
itemque secundi capitis comma primum. In expositione capitis Iv lacuna patet a 3 ad
comma sextum. Perfecta sunt ac integra postrema tria capita XII, XIII et xiv, cum suis
col. 49–50page 21 of 61
PG 123:49πλn ρῶν ἐπίταγμα, τὸ δὲ ἦν ἐκ τῶν εἰς τοὺς προφήτας πάλαι καταβληθεισῶν ἐξηγήσεων συντάγματι θέσθαι συνοπτικώτερον ὁμοῦ καὶ σαφέστερον, παραιτοῦμαι Εἰ μὲν οὖν ἡνυσταί τι πρὸς τὸ βούλημα τῆς καλῆς ταύτης ἐν γυναιξίν, ᾖς οἱ ὀφθαλμοὶ καὶ ἡ νοερὰ ὡς περιστεράς, καὶ τοῦ πνεύματος σαφῶς ἐνθέου, ταύτης σκόπου, καὶ τῆςcommentariis, quæ in editione Loniceri desiderantur. Alia in codice vacuolą parva occurruut. Codicibus autem, quos memoravimus, invicem collatis, damnum omne sarciri
poterit.
Prologum primum in omnes prophetas minores præstat memoratus Venetus codex Marcianus, ex quo discimus, jussu Mariæ imperatricis elucubratum opus fuisse a TheophyIacto. Græce transcriptum accepimus ab humanissimo peritissimoque viro Antonio Zannetti, Alexandri filio, custode bibliothecæ. Initium est: ou achos xal pilolóyou πλnρῶν ἐπίταγμα, τὸ δὲ ἦν ἐκ τῶν εἰς τοὺς προφήτας πάλαι καταβληθεισῶν ἐξηγήσεων συντάγματι θέσθαι
συνοπτικώτερον ὁμοῦ καὶ σαφέστερον, παραιτοῦμαι· Dei et litterarum amantis imperatricis mandatum adimplens, ut scilicet ex Commentariis in prophetas jam factis brevioremet clariorem
conficerem, oro, etc. Et infra: Εἰ μὲν οὖν ἡνυσταί τι πρὸς τὸ βούλημα τῆς καλῆς ταύτης ἐν γυναιξίν,
ᾖς οἱ ὀφθαλμοὶ καὶ ἡ νοερὰ ὡς περιστεράς, καὶ τοῦ πνεύματος σαφῶς ἐνθέου, ταύτης σκόπου, καὶ τῆς
klotew; to xatópłwµa· Si quid igitur perfectum fuerit juxta voluntatem hujus mulierum optimæ (cujus oculi etmens sicut columbæ), id erit spiritus ejus plane divini, intentionis, et fidei
opus. Integros Commentarios istos, ex antiquiorum Patrum monumentis decerptos, sperabat Joan. Albertus Fabricius in Bibliotheca Græca, vol. VII, pag. 765, brevi in lucem
edendos a C. V. Joanne Henrico Lederlino, linguarum Orientalium in academia Argentoratensi professore, qui illos ex Græco codice bibliothecæ publicæ illius urbis descripserat,
et utraque lingua vulgaturum receperat. Data fides in irritum abiit: præstabitque Veneta
editio quod hactenus obtineri non potuit.
(XXII)] XIII.
Undecim Homilie in totidem evangelia matutina Resurrectionis Domini, Theophylacto attribuuntur in codicibus. Sunt vero iidem omnino ipsius Theophylacti Commentarii super
eisdem evangeliis, postrema homilie undecimæ parte excepta. Posterior Græcus aliquis
videtur, tum postremam hanc adjecisse partem, tum commentarios Theophylacti in prædiclas Homilias redegisse.
49. Alia sunt sacri argumenti opera, a Theophylacto elaborata. Homilias undecim ip
totidem evangelia Officii matutini Resurrectionis Domini exhibet codex Cæsareo-Vindobonensis, quem Lambecius libro v recenset num. 263. Vocari solent undecim evangelia
¿vaszánja, quibus memoria Resurrectionis Domini celebratur: ac etiam | dicuntur
¿w¤ɩvà, quia in Officio matutino ea legunt Græci. Sunt vero desumpta: primum ex Matthæo, secundum et tertium ex Marco, ex Luca quartum, quintum, sextum; et quinque
reliqua ex Joanne.
Initium eorum et finem ex libris Græcorum affert Goarius in Euchologio pag. 722 editionis Venetæ. Nimirum primum capite xxvIII Matthæi incipit 16: Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam; ac desinit. 20, usque ad consummationem sæculi.
Secundum capite xvi Marci a + 1: Eum transisset Sabbatum, að 7. 8, Timebant eum.
Tertii eodem capite initium v. 9: Surgens autem mane prima Sabbatorum; finis ŷ. 20,
sequentibus signis.
Incipit quartum capite xxiv Lucæ. 1: Una autem Sabbati valde diluculo; desinit ý. 12,
Abiit secum mirans quod factum fuerat.
Quintum ibidem. 13: Et ecce duo ex illis ibant, ad ỳ. 35, Et quomodo cognoverunt eum
in fractione panis.
Sextum ibidem a §. 36: Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, ad. 53,
Laudantes et benedicentes Deum.
Initium septimi capite xx Joannis. 1 Una Sabbatorum Maria Magdalene; finis. 10,
Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
Octavum ibidem a. 11: Maria autem stabat ad monumentum, ad. 18, Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
Nonum incipit ibidem y. 19: Cum ergo sero esset die illo; desinit y. 31, Ut credentes,
vitam habeatis in nomine ejus.
Decimi initium capite xxı, 7.1: Postea manifestavit se iterum; finis. 14, Hoc jam tertio
manifestatus est Jesus.
Undecimum ibidem a. 15: Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro, ad y. 25, Nec
ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.
Chapter XIIICaput XIII
col. 51–52page 22 of 61
PG 123:51ἑπτακισχιλιαστῷ δεκάτῳ πέμπτῳ, μην. Ἰουνίῳ κη', απο 7015, 28, σάριος ερωτηθεὶς ἐν Κωνσταντινουπόλει ἐπὶ συκρέτου (σεκρέτου) περὶ τούτου,BERN. MARIE DE RUBEIS DISSERTATIO
Quibus hæc hebdomadis ac diebus legantur evangelia, docent Typica et Canonta. Dufrosnium consule in Glossario Græco. In eadem undecim evangelia, totidem etiam exstant
homiliæ Theophanis Ceramei apud bibliographos.
50. Hæc scribebam, cum incidit in manus Cæsareo-Vindobonensis codicis apographum,
quod undecim præfatas continet sub Theophylacti nomine homilias. Scriptus legitur ¿yttet
ἑπτακισχιλιαστῷ δεκάτῳ πέμπτῳ, μην. Ἰουνίῳ κη', απο 7015, mense Junio, die 28, id est anno
Christi 1507. Illico facta diligenti cum Theophylacti Commentariis in quatuor Evangelis
collatione, perspicue certoque innotuit ex his de verbo ad verbum eas transcriptas esse
homilias omnes, postrema parte homiliæ undecimæ excepta.
Res ita se habet. Undecima illa homilia incipit a. 15 capitis xx1 Joannis, Cum ergo
prandissent, dicit Simoni Petro Jesus. Sequitur Theophylacti Expositio, eadem prorsus
quæ in Commentario ad usque 7. 23, Sio eum volo manere donec veniam, quid ad te? Hæc
vero in Commentario sic desinit expositio: «Alii autem affirmant, quod mortuus fuerit
(Joannes:)et quod dicit, Sic eum volo manere, intelligunt sicut interpretati sumus. Omnes
opiniones diximus, ne quam ignorent studiosi. Nobis autem placet, ut Donec veniam intelligatur, sicut Chrysostomo, divino et aureo illi ori, videtur, non de vita: sed quod non
sit jungendus Petro.»Post hæc sequuntur commata Evangelii postrema duo, Hic est discipulus {XXIII] ille, etc., ac hisce verbis incipit Theophylacti interpretatio, «Quare cum
nullus evangelistarum alius de se ipso perhiberet testimonium, hic de se ipso testatur, etc.»
Hæc vero postrema Expositionis pars longe differt in homilia; eamque præcedunt plura,
quæ in Commentario desiderantur. Ab illis verbis, Alii autem affirmant, incipit discrepantia. Nempe, Alii autem affirmant» (Latina versione utor, quam doctus peritusque linguarum orientalium, consodalis meus, Bonifacius Finettus adornavit) eum proprie obdormivisse, seu mortuum esse. Etenim post Domitianum imperavit Nerva annum unum, qui
Joannem ex insula Patmo revocatum, permisit habitare Ephesi. Hic cum solus ex omnibus
discipulis superstes remansisset, cumque scripsisset Evangelium, in pace quievit.» Qua
de re Eusebii testimonium adducitur in Historia Eccles. libro 11, capite 1 et 81, itemque
Polycratis Ephesiorum episcopi apud ipsum Eusebium libro v, capite 24, ac demum Hippolyti Romani, seu Portuensis, in opusculo De prædicatione et obitu apostolorum, quod
vulgavit notisque illustravit Franciscus Combefisius. Hi omnes vita Ephesi migrasse Joannem testantur.
Hæc trium testium dicta ibidem in homilia excipit interpretatio in Evangelii locum,
Quod si cum volo manere, quæ tribuitur Casario, Gregorii Nazianzeni fratri, in Quæstionibus sive Dialogis 1v derebus gravibus. Prostant hi in Lugdunensi Bibliotheca Patrum, t. V.
In fine dialogi I hæc habentur, quæ sunt eadem in homilia: «Quomodo Petro de
Joanne evangelista dicit Dominus, Quod si voluero ipsum manere, donec veniam, quid ad
te? id quod indicat, ipsum vivere usque ad sæculi consummationem. RESP. Ipse Joannes in
Evangelio suo id circa finem declaravit, dicens: Et cum dixisset ei, hoc est Petro, sequere
me: conversus autem Petrus, etc.: quandoquidem enim ipsos piscantes offenderat, Petruin
admonuit ut se sequeretur. Volebat autem ille et condiscipulum una cum ipsis proficisci,
dicitque ad Jesum: Domine, hic autem quid? Quem indicare volens Jesus, debere apud
mare manere (in piscatione) inquit: Si voluero ípsum manere (ad piscandum) donec veniam
(sive huc revertar), quid ad te?»
Dialogi loco citato in Bibliotheca Patrum Cæsario tribuuntur, «quo tempore a secretis
erat, et Constantinopoli docens viginti annos commorabatur.» In homilia sic legitur: Kaiσάριος ερωτηθεὶς ἐν Κωνσταντινουπόλει ἐπὶ συκρέτου (σεκρέτου) περὶ τούτου, Casarius interrogatus
de hoc privatim et familiariter, respondit. Voces illæ tricixpitov, seu inicexpétov, conjunctim
sumptæ, secretarium, vel a secretis significant: at nostro in codice disjunctim scribuntur,
ac significant secreto, seu privatim, et familiariter, scitissime adnotante Petro Lambecio
libro 1v, pag. 37, ubi cætera, quæ sequuntur, verba corrigit: ac opus illud, veluti genut–
num Cæsarii fetum, multa vindicat eruditione.
51. An vero hæc Theophylactus Commentario suo in Joannem secunda manu addiderit,
suorumque Commentariorum in Evangelia partes illas, in quibus agitur de resurrectione
Domini, in undecim prædictas homilias redegerit? Pronus feror ut judicem, posteriorem
quempiam Græcom tum Homilías in undecim evangelia matutina Resurrectionis ex Theophylacti Commentariis transcripsisse, tum postremam invecta in ejusdem Theophylacti
col. 53–54page 23 of 61
focum interpolatione auxisse. Pro more suo Bulgarus archiepiscopus varias aliorum opi
niones refert in Commentario, ac præfert eis Joannis Chrysostomi' expositionem. Contra
morem hunc inseruit, ac addidit, scilicet interpolator, testimonia Eusebii, et Polycratis, et
Hippolyti de morte Joannis evangelistæ: novamque invexit Cæsarii interpretationem.
Tum vero confirmationis loco adnotat: in multis pluries errasse discipulos circa interro
gationes Christi et responsiones. Atque demum opinionem illam, quam superius Theo
phylactus memoraverat, et in medio reliquerat, de Joanne evangelista ad annuntiandum
Christi adventum cum Henoch et Elia inter vivos asservato, vocat ad examen: eamque
refellit ipsius Joannis testimonio in Apocalypsi capite XI, 9. 3 et seqq., ubi duorum so
lummodo testium mentio est. Hæc sane methodum a Theophylacto constantissime obser
valam minime sapiunt.
Postrema sequuntur Evangelii secundum Joannem. commata duo: Hic est discipulus ille,
qui testimonium perhibet de his, etc. Gravis, ac solida, et historica in commentario legitur
interpretatio: Joannem de seipso perhibere testimonium, cum id [XXIV] evangelistarum
alius egerit nemo: postremum fuisse, qui Evangelium scriberet, a Christo excitatum: et
hanc ob causam sæpe dilectionis meminisse, qua ipsum divinus Magister ratione pecu
liari dignatus fuerat. Alia est expositio in homilia quæ violenta satis videtur: «Ego,
discipulus ille a Domino dilectus, et qui recubuit super pectus Dominicum, confirmo me
esse moriturum juxta naturæ legem. Vel aliter: Ille ab apostolis prædicatus, quod non
esset moriturus, is ipse est, qui testimonium perhibet de his.» Interpretationis conve
nientiam nemo videat ullam. Cætera sunt in commentario egregie dicta, et latiore sermone
exposita. Sunt vero levia, quæ habentur in homilia, ac humi repunt, paucisque verbis
comprehenduntur. Fetura Græci cujusdam recentioris, ni fall r, maxime apparet.
Ilomiliam in adorationem veneranda crucis medio Jejuniorum tempore Grace et Latine vul
gavit Jacobus Gretserus: alia ini sanctæ Mariæ Præsentationem in templo Latine edita a
Francisco Combefisio. Fragmenta epistolæ ad Nicolaum diaconum et canstrisium apud
Leunclavium in Jure Græco-Romano: integra vero exstat in codice Vindobonensi. Vocis
«canstrisii» explicatio. In eadem continentur varia quæ apud bibliographos distingue
bantur opuscula.
52. Ad alia, quæ sacri argumenti sunt opuscula, recensenda sermonem converto. Homi
liam in adorationem venerandæ crucis medio Jejuniorum tempore, descripsit ex Bavarico
Monachiensi codice Jacobus Gretserus, Latine vertit, vulgavitque Græce et Latine tomo
Il De sancta cruce, ac etiam notis illustravit. Adnotat idem Gretserus libro I, capite 67,
tertia Dominica Quadragesima agere Græcos diem festum, quo crucem adorandam propo
nun: eo fere modo quo Latini crucem ad adorationem ipso sacratissimæ Parasceves die
exponunt. Rituales Græcorum libros affert, Librum Sancti Sabe et Triodium: citatque
Georgium Codinum curopalatam, et Patres quorum homiliæ in hoc festum exstant, Chry
sestomum, Sophronium, Theodorum Studitam, Germanum patriarcham Constantinopol.,
Philotheum, Xiphilinum, Theophylactum. Simplici voce appellatur apud Codinum σtaupo
xpooxúvystę. Hoc anno 1733 celebratur die 14 Martii, stylo scilicet veteri; juxta Gregoris
nam vero correctionem, die 25 ejusdem mensis.
Homilia in sanctæ Mariæ Præsentationem in templo, Latine translata, exstat apud Com
befisium tomo VIII Bibliothecæ concionatoria in mantissa. In opusculo, cui titulus, Recen
siti auctores Bibliothecæ Patrum concionatoriæ, edito Parisiis 1662, sic ait laudatus Com
befisius Præter vulgata Theophylacti Opera venit in manus, cum pene ad umbilicum
vergeret Bibliotheca hæc Patrum concionatoria, ex ms. codice V. cl. Raphaelis Dufresne
soù paxapitov, oratio illius erudita piaque in sanctæ Mariæ præsentationem in templo, multis
eo argumento merito præferenda, quam postremo per mantissam repræsentandam duxi
mus.» Ejus etiam verba non præterierim, quæ legimus in Præfatiuncula ad mantissam tomi
VIII Bibliotheca concionatoria, a Sero, inquientis, advectis ex Italia, viri cl. Raphaelis
Tronchet Dufresne, Burdegalensis, tou μaxapitov, curis ac solertia, mss. Græcis codicibus,
nec paucis, nec spernendis; ac dum ejus bibliothecæ licitationi catalogus typis mandatur,
immatura hactenus libris teneriore ipsius prole; facta propensius, generosæ conjugis
humanitate ac liberali indole, eorum tantispor copia, occurrit inter alia..... luculen
Chapter XVCaput XV
col. 55–56page 24 of 61
Caput XIV
PG 123:55224, Προσλαλιὰ τινὶ τῶν αὐτοῦ ὁμιλιτῶν περὶ ὧν ἐγκα στρίσιος, εἰς τὸ κανστρίον, καὶ εἰς τὸ ἀλλάσσειν τὸν ἀρχιερέα, καστρίσιος, καστρήνσιοςBERN. MARIÆ DE RUBEIS DISSERTATIO
tus satis maltisque eo argumento productis gravior undequaque tractatus (in Præsentationem Virginis Deiparæ in templo), libuitque vel per mantissam, omnium cumulo, jamque
ad umbilicum perducta Bibliotheca mea concionatoria, hic reddere.»
53. Sub archiepiscopi Theophylacti nomine exstat in bibliotheca Cæsareo-Vindobonensi apud Lambecium libro v,in codice 224, Προσλαλιὰ τινὶ τῶν αὐτοῦ ὁμιλιτῶν περὶ ὧν ἐγκαkouvtai Aatívoi, Dissertatio (seu Alloquium) ad quemdam suorum familiarium de iis rebus ob
quas Latini a Græcis reprehenduntur. «Meminit, inquit Lambecius, hujus Dissertationis
Leo Allatius libro 11 De Ecclesiæ Occidentalis et Orientalis perpetua consensione, capite 10, § 2,
his verbis Theophylactus Bulgariæ archiepiscopus... scripsit ad Nicolaum diaconum et
castrensem, qui postea fuit Melesobæ episcopus, Tractatum de erroribus Latinorum.
Ejusdem Colloquium [XXV] exstat de accusationibus Latinorum in bibliotheca Bavarica...
An aliud sit ab eo, quem ad Nicolaum scripsit tractatum expedient illius bibliothecæ
curatores.»
Epistolæ ad Nicolaum diaconum fragmenta nonnulla refert Demetrius Chomatenus, archiepiscopus Bulgariæ, in suis Responsionibus ad Constantinum Cabasilam, archiepiscopum
Dyrrachii, apud Leunclavium in Jure Græco Romano, libro y, pag. 318. Hæc vero fragmenta iisdem ac totidem verbis in prædicta Dissertatione habentur. Græce inscribitur poohalıà, Alloquium, seu Colloquium: unde ab eo non differt, quod Bavarica bibliotheca Colloquium servat. Hæc discimus omnia ex apographo prænotatæ Dissertationis, quod ex codice Vindobonensi descriptum, transmissumque Venetias, vidimus et expendimus.
54. Græca operis inscriptio apud Chomatenum, hæc est: Пpò; Nixólaov 8:áxovov, xal xavorplatov. Latinus interpres vertit, ad Nicolaum diaconum et castrensem, postrema hac voce
male etinepte translata. Petrus Pithoeus in Dissertatione de historia controversiæ processionis
Spiritus sancti, vertendum admonet, canistrarium. Verti etiam potest, canstrisium, recte
utroque modo. Apud Codinum inter ecclesiastica officia, in secundo quinario habetur ¿ xavστρίσιος, εἰς τὸ κανστρίον, καὶ εἰς τὸ ἀλλάσσειν τὸν ἀρχιερέα, Canstrisius canistro præfectus est, et
patriarchæ dum vestes mutat, servit. In notis docet plura Goarius: «Kavotpńcios quoque,
necnon καστρίσιος, et καστρήνσιος scriptum reperies, et pro variis Græcis characteribus, varie quoque Latine redditum (canstresius, castrinsius, castrensius). Sensus requiratur, ubi
vix juvat character. Kavorpístov ånd toū xavorplov dictum video: (quod) panis benedicti lancem, vel polius thuris arculam, vel denique canistrum recipiendis patriarchæ vestibus idoneum interpretor.»
Utilem addo Jacobi Gretseri observationem: «Bonefidius in Jure suo Orientali vocat castrensem, male. Nihil enim loci castrensis in Ecclesia et ecclesiasticis officiis. Dicitur ergo canstrisius, quasi canistṛius a canistro. Jus ei erat els tò xavsptov, inquit Cedinus, in canistrum xai eiç tò åλlásoɛiv tòv ȧpxiepła etiam munus erat, patriarcham, seu episcopum, quando vestes in re divina peragenda mutandæ erant, adjuvare et induere, una
cum hieromemnone [alio officiali, canstrisii adjutore]. Itaque canstrion nihil aliud videtur
hic esse, quam vestiarium, seu locus vestium sacrarum: et ipse canstrisius nihil aliud
quam is qui inter palatinas dignitates appellatur vestiarius.
55. In eadem ad Nicolaum diaconum et canstrisium Epistola, sive Dissertatione, sive Allocutione, sive Colloquio, iis omnino expressa verbis leguntur Argumenta omnia adversus
processionem Spiritus sancti ex Patre Filioque, quæ affert cum suis Refutationibus Joannes
Beccus, patriarcha Constantinopolitanus, in Oratione 1 de unione Ecclesiarum, apud Allatium tomo I Græciæ orthodoxæ, a pag. 215. Hinc minime dubitandum aut suspicandum
imposterum de unitate operis, quod hactenus ob varios prædictos titulos, Epistolæ, Dissertationis, et Colloquii in plura opuscula distribuebatur.
་་
Regia Institutio» ad Constantinum Porphyrogenitum Græce et Latine edita a Petro Possino, et Oratio ad Alexium Comnenum imperatorem in codice Bavarico-Monachiensi. Carmina inedita et Epistolæ a Baronio et Meursio vulgatæ. Opera dubia et supposititia.
56. Ad humanioris litteraturæ classem spectant, quæ sequuntur, Theophylacti lucubrationes. Primo loco Regiam Institutionem recenseo ad Constantinum Porphyrogenitum, Michaelis IV Ducæ imperatoris, et Mariæ ex liberorum sanguine regio satæ filium. Præclarissimum epus primus in lucem emisit Petrus Possinus ex bibliotheca Fiorentina Medicea,
col. 57–58page 25 of 61
PG 123:57Τί μὴ τὸν βασιλέα υἱὸν καὶ βασιλέα γνωρίζεις, ἀλλὰ ἀναδύη τὴν ποθουμένην ἀνάῤῥησιν; Ιαμβείοις πολλὰς ἐλεγείας ᾆσαι δι' ὅλου ἐναντίου με καταναγκάσαντος,ut admonet in Epistola nuncupatoria ad Ludovicum XIV Galliæ et Navarræ regem Christianissimum, typis Regiis Parisiensibus 1651, in-4. Latina versio prodiit in Lugdunensis
Bibliotheca Patrum tomo XVIII, eamque iterum cum Græco textu vulgavit Bandurius in
Imperio Orientali. Duas in partes tribuitur opus, Panegyricam priorem, alteram Paræneticam. Quo tempore eam Theophylactus scripserit, diximus num. 8.
[XXVI] Orationis ad Alexium Comnenum imperatorem meminit Latinus Latinius in Biblio -
theca sacra profana, ubi de Theophylacto agit, his verbis: a Exstat ejus Oratio ad eumdem Alexium atque ita Laurentius Sifanius ex Joanne Sambuco scripsit in præfatione
Commentariorum Theophylacti in Acta apostolorum.» Apographum præ manibus habeo, ex
codice Bavarico-Monachiensi descriptum, quod Latine vertit laudatus consodalis, Bonifacius Finettus.
Composuit panegyricam hanc Orationem auctor post bellum Scythicum, pluresque in eo
reportatas ab Alexio imperatore victorias. Late describit illud Anna Comnena toto libro
VII Alexiados, ac sub initium insequentis libri VIII, ubi Augusti ingressum Regiam in urbem refert, a omni lætitia et gratulatione» celebratum. Eodem in libro vi legimus, ad
Alexium, qui augendo contra Scythas exercitui operam dabat, venisse «Flandriæ comitem
Robertum, & Isposoλúμwv kravepxóμevov, Jerosolymis revertentem.» Hanc ille peregrinationem susceperat decennio ante sacras expeditiones, anno scilicet 1085, a qua nondum reducem fuisse anno 1089 auctor est Majerus libro II, apud Dufresnium in notis ad librum
vıt Alexiados. Itaque post annum 1089 finem habuit bellum Scythicum, eoque tempore
scripta Panegyris a Theophylacto.
In ea hac ejus verba sunt: Τί μὴ τὸν βασιλέα υἱὸν καὶ βασιλέα γνωρίζεις, cur regem filium
non renuntias regem, ἀλλὰ ἀναδύη τὴν ποθουμένην ἀνάῤῥησιν; sed desideratam detrectas renuntiationem in regem? Satis hæc indicant Joannem nondum a patre Alexio assumptum fuisse
in consortium imperii. Id vero factum anno 1091, ut habet Pagius, cum quatuor ille annos
natus esset: unde anuo circiter 1090 encomio suo Alexium imperatorem celebravit Theophylactus.
57. Apud Labbeum in Nova Bibliotheca mss. parte iv, pag. 137, codex Regius recensetur
cum Theophylacti Bulgariæ archiepiscopi versibus consolatoriis in calamitate. Carminum
utique, quæ ipse cecinerit, meminit in epistola inter Meursianas 20: 'Hμuváµrjv otíxois
Ιαμβείοις πολλὰς ἐλεγείας ᾆσαι δι' ὅλου ἐναντίου με καταναγκάσαντος, propulsavi carminibus iambicis
multas elegias per annum canere couclus.
Epistolarum denique codices duo noti sunt, Vaticanus et Florentinus Mediceus. Ex isto
Theophylacti Epistolæ 75 Græce prodierunt, curante Joanne Meursio, Lugduni Batavorum 1617, in-4, ac Latine in Coloniensi et Lugdunensi Patrum Bibliothecis, interprete Vincentio Marinerio, Valentino. Vaticano in codice exstant, Baronio teste, Epistolæ quinquaginta novem, quæ Latinitate a Jacobo Sirmondo donatæ nondum lucem viderunt, aliquibus
et aliquarum fragmentis exceptis, quæ Baronius affert ad annum 1071 et 1073. Recole qua
superius dicta sunt num. 4
Pollicitus fuerat Labbeus in Nova Bibliotheca mss. librorum parte ш, pag. 102, «com.
paraturum se Græcam editionem Lugduno-Batavam Joannis Meursii cum ms. codice, atque interpretationem editurum a R. P. Jacobo Sirmondo jam olim concinnatam;» quod
ipse aut morte præventus, aut gravioribus negotiis implicitus minime præstitit. Utinam id
perfici aliquando queat.
58. In veterum Patrum Bibliothecis fragmentum prostat sub nomine Theophylacti, inscriptum De risu et vociferationibus. Præstat illud Lugdunensis Bibliotheca Patrum t. V,
pag. 1214. Nempe, «Quin et hunc morem introduxit, qui hodie obtinet, quod in splendidis atque solemnibus festivitatibus Deo et sanctorum recordationi fit contumelia per fœdas cantilenas, et risus, et insanos clamores, quibus adhibitis sancti hymni cantantur. Philippus Labbeus in sua ad Bellarminum de scriptoribus ecclesiasticis historica Dissertatione sic ait: «Ejus [Theophylacti Bulgariæ archiepiscopi] alteriusve Theophylacti, forte
Simocatte, dicendum sit fragmentum De risu et vociferationibus in festis sanctorum, ambigo.»De Theophylacto Simocatta diligentius agit Joan. Albertus Fabricius in Bibliotheca Græca volumine VI, notatque floruisse ipsum extremis Heraclii imperatoris temporibus ac deinceps. Pro archiepiscopo demum Bulgariæ judicium fert laudatus Labbeus
in Addendis, Archiepiscopo Achridano potius, inquiens, quam cæteris Theophylactis, fraཝཱ
col. 59–60page 26 of 61
PG 123:59Νικήτου ἐπισκόπου τῆς μητροπόλεως Ναυτ Εδει μὲν ἡμᾶς μὴ δεῖσθαι τῆς ἀπὸ τῶν γραμμάτων βοη Τῷ διδασκάλῳ κυρίῳ Νικήτα, τῷ τῶν Σεῤῥῶν.BERN. MARIE DE RUBEIS DISSERTATIO
gmentum illud adjudicandum censeo, quod in Bibliothecis Veterum Patrum occurrit:
Quin et hunc morem introduxit» etc. Judicium ego suspendam.
Memorat idem Labbeus fragmentum aliud Theophylacti de Nicephoro confessore, veluti
Bibliothecis Patrum insertum: quod (ait Fabricius in Theophylacto Simocattà) nusquam
reperio. Sanctum Nicephorum patriarcham Constantinopolitanum intellige, qui ob sacrarum imaginum cultum in exsilium pulsus, vita migravit [XXVII] anno 828. De ipso agunt
Bollandi continuatores ad diem x111 Martii; neque indicant quidpiam quod Theophylactus
de eo scripserit.
Possevinus ejus Opera in Apparatu sacro recensens tomo II, sic ait: «Commentarii et
Enarrationes in prophetas, juncta explicatione in Psalterium Davidis, erant mss. in bibliotheca imperiali Vienna Austriæ.» Ne cuiquam fucum hæc faciant verba, animadvertere opus
est, indicari codicem 216 apud Lambecium libro v, in quo primo occurrunt Bulgariæ archiepiscopi Theophylacti Expositiones in quinque prophetas, utique minores, Oseam, Ħabacue, Jonam, Nahum et Michæam. Prostat deinde a fol. 218, Nicephori Blemmidæ expositio in Psalterium Davidis; et a fol. 356, ejusdem Blemmidæ expositio in Appendicem Psalterii Davidici, nempe in Cantica. Caveat ergo, qui Possevini verba legerit, ne Theophy-
¡acto nostro ullam in Psalmos (a) et Cantica expositionem ascribat.
In Veneta Sancti Marci Bibliotheca codex exstat num. 26 in quo post Commentarios
Theophylacti in quinque prophetas minores, prostat, Νικήτου ἐπισκόπου τῆς μητροπόλεως Ναυτ
ráxtov súvtaypa, Niceta episcopi metropoleos Naupacti Syntagma in Evangelium Matthai, collectum præcipue ex interpretationibus Chrysostomi aliorumque diversorum. Sed
neque Chrysostomi, neque veterum aliorum interpretum nomina exprimuntur, ut in
Calenis Geri solet. Promium incipit: Εδει μὲν ἡμᾶς μὴ δεῖσθαι τῆς ἀπὸ τῶν γραμμάτων βοηGala. Idem est cum eo quod Catena sanctorum Patrum in Evangelium secundum Matthæum præmissum legitur in Symbolis Græcorum Patrum a Petro Possino vulgatis tomo 1.
Sed quæ Catena hoc loco sequitur, omnino differt a Syntagmate. In hujusce initio nonnulla occurrunt, quæ sunt prorsus eadem cum Theophylacti Commentario. Quo se res habeat modo, patefacit nota Græce scripta in ejusdem codicis folio 64, quam, veluti scitu dignissimam, Græce et Latine juris publici fecere clariss. editores Græca Divi Marci Bibliqthecæ in ejus codicis recensione. Latina interpretatio est: In alio libro inveni præsentem
expositionem sub nomine Bulgaria episcopi, scilicet domini Theophylacti: quæ autem erat
in illo libro, cum hac conveniebat initio præcipue: progressu vere discrepabat. Quare arbitror, hanc Naupacti episcopo adjudicatam, qui plura mutuatus fuit a Theophylacto, sive
Chrysostomo: quandoquidem et posterior tempore fuit Theophylacto. Jam patet, aliquibus
in codicibus Expositiones prostate sub nomine Theophylacti, perperam scilicet eidem suppositas.
Auctor Syntagmatis in nota dicitur Nicetas episcopus metropoleos Naupacti. Apud Montfauconium in Bibliotheca Bibliothecarum mss. tomo I, pag. 27, col. 2, sequens legitur inscriptio inter codices reginæ Sueciæ in Vaticana: Nicetæ episcopi nuncupati expositio in
quatuor Evangelia; ubi voce…n nuncupati positam pro Naupacti, verisimili conjectura adnotant laudati Marciana Veneta Bibliothece editores. Hujusce Nicetæ metropoleos Naupacti episcopi mentio nulla apud Michaelem Lequienum in Oriente Christiano, tomo II,
col. 198 et seqq. in eadem Naupacti Ecclesia: neque mirum, cum series eorum episcoporum integra desideretur. Theophylacto synchronus florebat Nicetas Serrarum, postea Heracleæ, episcopus. Ad hunc data est ejusdem Theophylacti nona inter Meursianas epistola,
scilicet, Τῷ διδασκάλῳ κυρίῳ Νικήτα, τῷ τῶν Σεῤῥῶν. Ιs est qui scholia scripsit in Orationes
sancti Gregorii Nazianzeni. Laudate epistolæ prima verba sunt: Kató to Ebay yehlou The
danbelas Enynths, Etiam tu, qui Evangelii veritatis interpres fueras, mendacio convictus
es, etc. An ergo Commentarium vel Catenam in Evangelia scripserit? Catenam Possinus
ei attribuit, quam in Symbolis vulgavit tomo II. At primus enim, qui in eodem opere recensetur inter auctores quorum sententiæ deflorantur, Nicetas est. Hujusmodi Catenarum
compilatores frequentius obscuri sunt.
Mirum non fuerit, in Syntagmate superius citato occurrere non pauca, quæ cum genuino Theophylacti Commentario conveniunt: vel enim Theophylactum decerpebat Nice-
(a) Theophylacti Commentarium ineditum in Psalmos memorat C. B. Hasius ad Paulum Diaconum p. 489
(in editione nostra col. 889, not. 35. Tom. CXVII). EDIT. PATR.
col. 61–62page 27 of 61
PG 123:61μtas ille, qui sequiori ætate vitam agebat, vel ambo unum Joannem Chrysostomum.in.com
pendium redigebant. Id etiam a Petro Possino observatum in Catena, quam tomo I typis
edidit, sine ullo collectoris nomine, quem se nescire in Præfatione testatur, eo quia «operis titulum, rubramento minus tenaci concinnatum, nulla ope assequi potuerit.»Animadvertit vero, quæ plurima compilator, quicunque est, attribuit Chrysostomo, ea fere
apud Theophylactum reperiri, sententiam si spectes: nam verba, quantum animadverti,
semper diversa sunt. Interdum copiosior noster est (scilicet Catenæ auctor), etiam ubi Theo-.
phylactum in pauciora cogat: si tamen Theophylactum [XXVIII] vidit unquam, et non
potius ex eodem, unde Theophylactus totus pendet, hausit ipse quoque communi
utriusque fonte, Chrysostomo.»
Theophylacti doctrina capita nonnulla peculiari examine discussa: ac primo Græcorum
scissionis prætextum improbat, ex rituum differentia sumptum. Agit præcipue de ablatione
in asymis, deque jejunio Sabbati. Suffocatorum esus, quem damnat, vindicatur innoxius. Latinis favent Petrus Antiochenus patriarcha, et Demetrius Chomatenus, Bulgaria
archiepiscopus.
59. Hæc Opera Theophylacti, quæ hactenus recensuimus, tametsi præclara sint, nævis
attamen aliquibus ac vitio non carent. Non eas divinorum Eloquiorum interpretationes
intelligo, quas peritiores interpretes accuratiore examine discussas non probant vel rejiciant, veluti historie sacræ, aut sacri scriptoris menti minus consonas. Intelligo peculiares doctrine errores, in quos impegit ille sive pro humana infirmitate, sive pro communi cam suis gentilibus præjudicio. Sed etiam capita doctrinæ quædam sunt apud
ipsum, quorum alia, partium studio semoto, contra vigentes inter Græcos opiniones tradidit, illustravit, vindicavit: alia docuit luculentissime, insigne de Greece Ecclesiæ recta
fide testimonium perhibens adversum posteriores, quæ in Occidente exortæ sunt, hæreses Lutheranorum et Calvinistarum. Ex utriusque classis documentis pauca seligimus, quæ
hoc loco illustranda sunt.
De sacra Latinorum oblatione in azymis deque jejunio Sabbati, aliisque ritibus mitius
ac benignius, quam cæterorum ævi sui ac sequioris Græcorum, ipsius Theophylacti judicium est. Sæculo Ecclesiæ undecimo, quo ipse natales habuit, ac vitam egit, floruitque litteris et dignitatibus, miserandum infandumque Michael Cerularius patriarcha Constantinopolitanus, cum Leone Bulgariæ archiepiscopo Achridano, et Niceta Pectorato monacho,
instauraverat schisma: ejusdemque conflandi fovendique causas obtendebat, consecrationom in asymis, jejunium Sabbati, suffocaturum esum, aliorumque rituum diversitatem. Nullam imo schismatis promovendi causam hanc esse, apertissima Theophylacti sententia est.
Hanc aperit et vindicat in Epistola ad Nicolaum diaconum et canstrisium, quam Græce
habemus ex codice Cæsareo-Vindobonensi, Latinitate donatam a Bonifacio Finetto. Diaconus ille rogaverat Theophylactum, ut Latinorum circa res ecclesiasticas errores breviler,
quantum fieri potest, refelleret. «Quoniam, inquiebas (verba sunt ipsius Theophylacti), et
multi sunt, et ad scinde las Ecclesias haud modicam vim habent. Nos tamen, etsi multos,
imo fere omnes ita sentir novimus, haudquaquam ita sentimus: neque multos eorum errores esse cognoscimus, n‹ quotales qui ad discindendas Ecclesias sint idonei: oûts ox(Cetv 'Exxànolaç šuváµeva.» Errores Latinorum, quos diaconus incusabat, pergit ille narrare: «In multis.
quidem videntur Latini errare. Videlicet azyma offerunt, jejunant in Sabbato, jejuniorum
dies ante Passionem non sicut nos numerant, clericorum matrimonia dissolvunt, laicorum
vero indiscriminatim permittunt: barbas (µh reláciµést, ne rideas) radunt non
solum alii, sed etiam qui sacri sunt ordinis et horum manus splendent annulis, vestemque sacerdotalem ferunt sericis intextain staminibus, variisque coloribus ornatam: imo et
carnes comedunt, et Dominum adorantes ad terram procumbunt.»
Animadverte verba illa, ne rideas; ac tuto collige, plerasque hujusmodi contra Latinos
accusationes risu dignas Theophylacto visas esse. Judicium ejus accipe: «Ego, vero et horum, (qui dicuntur errores,) alios odɛµla; èniorprots, nullius emendationis; alios vero μspla;, mediocris indigere puto; quam si quis perficiat, aliquod quidem, sed modicum Ecclesiæ beneficium impendat; si vero id obtinere non possit, non sit hoc inter Ecclesiæ
damna computandum.»
60. Late disserit de oblatione in azymis, deque Sabbati jejunio. Improbat istud, ac illi præ-
Chapter XVICaput XVI
col. 63–64page 28 of 61
ferendum censet ritum consecrationis in fermentato. At demum «reliquum est, ut admonea
mus, inquit, vulgares nostros homines, quotquot zelum quidem habent, sed non secundum
scientiam; quive, quod gravius est, ex cæco sui amore Christi corpus dilacerant.» Ait etiam
[XXIX] Non igitur neque propter azyma, neque propter jejunium, durius nos habebi
mus erga inflexibilem gentis pertinaciam.»
Pervicaces suis in ritibus Latinos appellat: neque tamen Græcæ gentis duritiem in
eos approbat. Hæc alia ejus verba refero: «Neque multum refert, de cæteris enumeratis
(ritibus), quos ipsi (Latini) se observare fatentes, (præter suffocatorum esum: hujus
enin ne nomen quidem prudentioribus Latinis ferendum videtur...) multis irremissibi
liter peccare videntur. Quorum sermonibus non assentire, hominis est, ut puto, in eccle
siastica historia exercitati; qui probe novit, non omnen consuetudinem ad Ecclesias
scindendas valere: sed id tantum, quod dogmatis diversitatem infert. Consuetudines
autem diversas, aut etiam quæ apud præclaros hos judices (Græcos morosiores carpit)
errata sunt, ortas esse alias ex pietate et religione, ut sacra pavimenta osculari (neque
enim Satanicam illam calumniam admittimus, quod Latini imaginum venerationem re
spuant); alias vero ex provida quadam dispensatione ob infirmitatem, fortasse qui
dem animæ, sed certe corporis; ut quod monachi in infirmitatibus carnes come
dant.»
61. Calumniam illam, quam Satanicam vocat, excogitavit invexitque Cerularius. Ad
suffocatorum esum quod attinet, Humbertus, Silvæ Candida S. R. E. cardinalis, Leonis IX
papa Constantinopolim legatus, ejusdem Cerularii tempore, testabatur juxta Romanæ
Ecclesiæ disciplinam, «gravem pœnitentiam imponi iis qui absque extremo pe
riculo vitæ, sanguine vescebantur, vel quocunque morticino, aut præfocato.» Hinc
Theophylactus aiebat, suffocatorum ne quidem nomen prudentioribus Latinis feren
dum videri.
pristino rigore recessum est: quoniam «ubi Ecclesia gentium (ut ait Augustinus
libro xxxıı Contra Faustum Manichæum, capite 13) talis effecta est, ut in ea nullus Israe
litɛ carnalis appareat; jam hoc Christianus non observat (quod utique ad tempus jussum
fuerat), ut turdos, vel minutiores aviculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est
aut leporem non edat, si manu a cervice percussus, nullo cruento vulnere occisus est:»
Scriptores polemicos hac de re luculentius tractantes consule.
62. Gentiles suos pergit ibidem Theophylactus latiori sermone adhortari, ut odia
deponant ac nimiam duritiem, unitatem diligant catholicæ Ecclesiæ, eamque non dila
cerent ob innoxias discrepantes consuetudines, vel etiam ob errores, si qui essent, quos
condonari satius est. Mens eadem olim fuerat Petri Antiocheni patriarchæ, in epistola
ad Michaelem Cerularium, quæ Græce ac Latine exstat apud Cotelerium in Ecclesiæ
Græcæ Monumentis, tom. II. Incusatos Latinorum ritus expendit, et ait num. VI: «Quid
enim ad nos, si pontifices barbam radant, et in signum desponsationis cum sancta Dei
Ecclesia gerant annulum? Nos quoque supra caput Geraram (coronam) facimus... Sed
et ipsi aurum gestamus, qui amicti simus chirothecis, manipulis et stolis auro in
tertextis.»
Agit num. VII de carnium esu apud monachos: «Quod autem, inquit, polluta mandu
ceut ipsi, eorumque monachi edant carnem, adipem porcinum; illa quoque invenias, modo
indagaveris, apud quosdam e nostris fieri.»
Pro fermentato pane acerrime pugnaverat in epistola ad Dominicum Gradensem pa
triarcham, quæ loco citato apud Cotelerium prostat. In hac vero ad Cerularium sic ait
num. XV Quæstio de azymis... eversa est, nisi canonico huic effato (Latini) innixi,
Visum est omnibus utendum esse antiquis consuetudinibus, antiquam apud se asserant
azymorum traditionem.» Quam utique vetustam esse Latini probant, ac ipsius Domini
nostri Jesu Christi exemplo firmatam. Id inficiabatur Antiochenus; verum id lubens fate
tur Theophylactus, ut infra dicendum. Ait ille demum num. XVII: «Vide, honora
tissime domine, quomodo eorum, quæ a nostris peccantur, non attendentes, aut etiam
conniventes; majori cura sermones vanos serimus, et aliena curiose perscrutamur:» quæ
vel innoxiæ sunt vetustæ consuetudines: vel si quid vitii contraxerint, non illud unquam
admisit Romana aut Occidentalis Ecclesia. Prudentissimum Petri consilium utinam præ
oculis Græci habeant!
col. 65–66page 29 of 61
Eadem fuit Demetrii Chomateni, Achridensis in Bulgaria archiepiscopi, sententia in
epistola ad Constantinum Cabasilam archiepiscopum metropolis Dyrrachii, [XXX] apud
Leunclavium in Jure Græco Romano, libro v. Ecclesiam suam administrabat Chomatenus
tertio decimo sæculo. Is est qui Theodoro II Angelo, imperatoria insignia post captam
a Latinis Thessalonicam arripienti, anno 1222, diadema imposuit, pro suæ Ecclesiæ auto
cephalia sibi jus asciscens quoslibet, ubicunque, vel quandocunque reges vel impera
tores ungendi. Lequienum consule in Archiepiscopis Achridensibus. Interrogationibus
Cabasilæ circa Latinorum errata respondet ille juxta mentem Theophylacti. Verba sunt
* Ex sententia hujus sapientissimi scripti (quod est Theophylacti epistola ad Nicolaum
diaconum et canstrisium, cujus aliqua afferuntur fragmenta) videre est in omni gente,
quæ Christi prædicationem susceperit, taxiora, quam minime morum ipsorum de
fectus (si qui essent) observandos esse... quandoquidem mores non eam vim habent ab iis
divellendi quam dogmata perversa. Unde neque consecrata a Latinis azyma, neque hæc
suscipientia et sacrificio servientia eorum vasa, et consequenter neque sacras eorum
stolas, neque hujusmodi quidpiam, immundum pollutumque existimabimus.»
Sacram Eucharistiam in azymo pane institutam a Christo Domino, docet Theophylactus in
epistola ad Nicolaum diaconum. Itemque in Commentariis ad Matthæum et Lucam. Non
adversatur in Commentario ad Joannem, ubi Christum suum prævenisse Pascha docet.
Locus Matthæi corruptus in aliquibus codicibus: corruptionis origo. Corruptus etiam
fortasse locus Marci: qui tamen vindicatur.
63. In ea quæstione, quæ Græcos inter ac Latinos agitur, num cœnam legalem legitimo
tempore Christus Dominus peregerit, uc mysterium eucharisticum confecerit in azymo
pane, Græcis suis adversatur Theophylactus, favetque Latinis. Jesu Christi, azymum
in corpus suum transmutantis, exemplum, quo suum Latini ritum vindicant, iis eri
pere Græci conabantur olim, hodieque conantur, variis pro genio opinationibus
invectis.
Meletius quidam in sermone De azymis, qui sub nomine Joannis Damasceni apud Le
quienum prostat, tomo I, contendit, «Agnum paschalem comedere absque panibus fermenti
expertibus Judæos consuevisse,»azymosque ejuscemodi panes non adhibitos esse ad
mensam «ante decimam quintam diem,» v. g. a media nocte computatam, mensis primi.
In hunc impegit errorem, Mosaicæ legis præscripto sine dubio adversum, Petrus Antio
chenus patriarcha in epistola ad Dominicum Gradensem apud Cotelerium in Monumentis
Ecclesiæ Græcæ, tomo II. Alia inita via, bini auctores anonymi, quos in Bibliotheca recen
set Photius cod. CXV et CXVI, putabant, a Christum Dominum in extrema illa cœna non
comedisse Pascha legitimum.» Hinc sive ille, sive isti sibi videntur concludere posse
panem illum, quem in cœna mystica Christus adhibuit, azymum non fuisse. Fuerunt alii
demum, quos Euthymius Zigabenus secutus est: Christum, inquientes, a uno die Pascha
Judaicum antevertisse,» dieque tertia decima, non quarta decima, paschalem agnum
vespere manducasse cum lactucis agrestibus, et azymis, ac stando, et baculos tenendo
præ manibus; qua coena peracta, communem panem, seu fermentatum denuo allatum
esse; «in eoque eucharisticum mysterium instituisse.»
Hæc rejicit omnia Theophylactus in laudata ad Nicolaum diaconum et canstrisium epi
stola. Luculentissima ejus verba sunt: «Quod attinet ad Latinos; non nos illis prave
interpretabimur primum diem Azymorum dicentes eam esse decimam mensis, in qua
sumebatur agnus. Novimus enim a lege primam Azymorum diem, thy s'épav, diem dici
quintam decimam; in qua scilicet illucescit nox comestionis paschatis, vxwoXE! THE
sou záσya ßpwσzwę.»Nimirum vespera, aut nox est, quæ diem quartam decimam complet,
et inchoat decimam quintam, juxta morem dies computandi a vespera ad vesperam. «Unde
et quidam ex sacris nostris doctoribus (qui ab ipso etiam Chrysostomo in suo ad Mat
thæum Commentario laudatur), exponens eam, quæ ab evangelista dicitur prima azymo
ram, ait, primam azymorum a Matthæo appellari diem, quæ Azyma præcedit, [XXXI] mpd
twy 'Aμwy, sciens quidem cui diei nomen istud lex imponeret, at insinuans novo quo
dem sensu hoc ab evangelista dictum esse.
■ Neque vero nos affirmabimus: Christum aut legale pascha non perfecisse, ut inde
Chapter XVIICaput XVII
col. 67–68page 30 of 61
Caput XVI
PG 123:67ὅτε καὶ τὸ παλαιὸν ἐγένετο πάσχα). οBERN. MARIE DE RUBLIS DISSERTATIO
azymorum usum non fuisse inferamus: vel perfecisse quidem, sed ante tempus, quo
førmentum exterminabatur, ut tunc etiam panis fermentatus inveniretur. Hæc enim nonnufli nímis audacter dixerunt. Non igitur aliquid eorum, quæ ita dicta sunt, rursus ia
medium afferam neque enim licet mysteria veritatis mendacio confirmare..... Quæ igitur
sententia mea est? Hæc scilicet: Dominum Jesum Christam comedisse pasoha, tv xalpë
xal payéveto, suo tempore, et cum hora fuit, præparatum a discipulis et domino
domus, xarà tò 1005 &ŋlash, xal vón álλw;, videlicet juxta consuetum, et non aliter. Alioquin
novitatem illam adnotassel Evangelium.... Comedisse autem pascha legale prius, deinde
et mysterium sui paschatis tradidisse discipulis ex pane, qui tunc inventus est. Ebento &
tyvixaūta āšuµos, inventus est autem panis azymus.» Theophylactum sibi ex diametro adVersantem Græci habent.
64. Hæc eadem mens est ejusdem ac sententia in Commentariis ad Matthæum et Lucam. Affero primum, quæ ejus habentur verba ad caput xxvi Matthæi, v, 20. «Pespere autem facto discumbebat, etc. Ex hoc putant quidam, quod hoc anno non comederit Christus
pascha. Dicunt enim, quod stantes comedebant agnum: Christus autem recumbebat;
igitur pascha non comedit. Dicimus itaque, quod prius pascha (legale) stans comederit:
deinde recumbens tradidit suum sacramentum.» Mentem jam suam aperit: minus tamen
se peritum præbet in Judæorum moribus. Magistri eorum docent, agnum suos comedisse
stantes, et cum baculis præ manibus ea nocte qua ex Ægypto profecturi erant; minime
vero subsecutis temporibus ritus eos observari debuisse, neque peragi hodieque. Vide
Leonem Mutinensem parte m De ritibus Hebræorum, Buxtorfium in Synagoga Judaica
capite 18, Simonium in Historia critica N. T. tomo IV, capite 28, pag. 398, et Lequienum
Dissertatione vi Damascenica, num. XXXVIII.
Ad comma 17 præcedens hæc sunt luculentissima Theophylacti verba in Latina versione,
è, quam suo ex codice Græco concinnabat Oecolampadius: «Prima autem die Axymorum accesserunt discipuli. Primam Azymorum diem vocat, quae diem Azymorum, præcedit. Ut síc dicam: Quinta feria manducaturi erant pascha, post quam sequitur Parasceve.
Prima Azymorum vocabatur in lege, eo quod festum incipiebat a vespera, qua vescebantur
azymis. Dominus igitur mittit discipulos quinta, quam nominat evangelista, primam
Axymorum: quia prima vespera erat (al. ante primam vesperam erat) qua (vespera) comedebant azyma.... Voluit autem pascha perficere, ne legi contrarius esse videretur.»
Paria sunt quæ docet ad caput xx Lucæ, v. 7: «Venit autem dies Azymorum.
Nunc autem quem nobis dicat diem Axymorum, dicendum. Diem igitur Azymorum dicit
quintum: ad cujus vesperam pascha immolandum est. Igitur Dominus forte quinto
(die) mane mittit discipulos.» Luculentiora hæc sunt, quam quod commentario indigeant.
65. Non aliam insedisse mentem archiepiscopo, contra atque Græci putant, capite xvm
Joannis, v. 28, pro certo compertoque habeo. Verba sunt: «Et ipsi non introierunt in
prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Quid autem est, ut
comederent pascha? Sane Dominus illud fecit prima Azymorum. Vel igitur intelligamus
per Pascha, festum septem dierum: vel quod ipsi quidem manducaturi erant in Parasceve pascha: ipse autem Dominus uno die prævenit, (vel uno die ante tradidit illud, npò
µidę adró napłówxs) reservans sui occisionem in Parasceve, quando et olim fuit pascha (vel
quando et vetus febat pascha, ὅτε καὶ τὸ παλαιὸν ἐγένετο πάσχα). ο
Vocis Paschatis duae sunt, quas promit Theophylactus, interpretationes. Ac primo, si
cum Judæis agnum paschalem Christus Dominus comederit; Paschatis nomine, quod ut
comederent, Judæi cavebant ne contaminarentur, victimæ paschales intelligendæ sunt,
quæ septem diebus offerebantur in templo. Si pascha proprie dictum, id est esus agni
intelligi debeat, dicendum est, una die Judæos, vel pontifices et primores pascha distulisse ad Parasceven: et uno die ante, illud (XXXII) comedisse Christum, quando vétus,
hoc est legitimum fiebat, ac fieri utique debebat. Hinc Theophylacti verba hoc modo
legenda sunt: Ipse Dominus uno die ante tradidit, et comedit pascha (reservans sui
occisionem in Parasceve) quando et vetus fiebat pascha, ac illud facere debuissent
Judæi.
Perspicue patet, non priorem solummodo, verum etiam alteram interpretationem cum
Eucharistiæ in azymo pane institutione consistere. Longe namque hæc posterior differt
col. 69–70page 31 of 61
PG 123:69καὶ παραβάντες τὸν νόμον, . ὁ μὲν γὰρ Κύριος κατὰ τὸν νενομισμένον καιρὸν ἔφαγεν; ἐκεῖνοι δὲ, ἵνα μόνον ἀποκτείνωσι τὸν Κύριον, καταφρονοῦσι καὶ τοῦ νόμου, πέρας ἔμελλόν ἐκεῖνοι φαγεῖν τὸ πάσχα, καὶ αὕτη ραν οὖν Αζύμων λέγει τὴν πέμπτην, ἧς τῇ ἑσπέρα ἔμελλον θύειν τὸ πάσχα πέμπτη ἑσπέρας ἔμελλον ἐκεῖνοι φαγεῖν τὸ πάσχα· μεθ᾿ ἣν ἐπιφώσκει ἡ Παρασκευή. Πρώτη τῶν ἀζύμων ἐκαλεῖτο παρὰ τῷ νόμῳ, οἷα δὴ τῆς ἑορτῆς ἀρχομένης ἀπὸ τῆς ἑσπέρας, καθ᾿ ἣν ἐσθίοντο τὰ Αζύμων ἐνταῦθα φησὶ ὁ Ματθαῖος τὴν πρὸ τῶν Ἀζύμων ἡμέραν (τὴν τρισκαιδεκάτην μὲν τοῦ μηνός, πέμπτην τῆς ἑβδομάδος). Οἷον τι λέγω, τῇ Παρασκευῇ ἑσπέρας ἔμελλον οἱ Ἰουδαῖοι φαγεῖν τὸ πάσχα, καὶ Εν γὰρ τῇ Παρασκευῇ ἑσπέρας ἔμελλον ἐκεῖνοι φαγεῖν τὸab ea Græcorum opinatione de Christo legitimum pascha præveniente, ac ad panes fer
mentatos post ejus celebrationem redeunte. Imo legitimo tempore pascha suum celebravit ille tempore quod Judæi vel eorum pontifices ac primores non servarunt: adeoque
locus non erat ut ad fermentatos panes rediret Christus. Posterior hæc interpretatio
magis placuisse Theophylacto videtur. Kam jam tradiderat in Commentario ad Matthæum,
capite XXVI, v. 39. «Ad Caipham ducunt Jesum, inquiens, nam ille erat pontifex anni
illius: ubi et reliqui pernoctabant, µh gáyovtec tóte tò náoya, non comedentes tunc pascha;
sed exspectantes ut occiderent Dominum, καὶ παραβάντες τὸν νόμον, et prævaricantes
legem. ὁ μὲν γὰρ Κύριος κατὰ τὸν νενομισμένον καιρὸν ἔφαγεν; ἐκεῖνοι δὲ, ἵνα μόνον ἀποκτείνωσι τὸν
Κύριον, καταφρονοῦσι καὶ τοῦ νόμου, Dominus enim ipso legitimo tempore comederat: illi
vero contemnunt legem, modo occidant Christum.» Suam patefacit mentem absque ulla
ambage.
66. In eo, quem expendimus, loco Commentarii in Matthæum enormis occurrit depravatio in aliquibus codicibus, et in textu Romæ ac Parisiis edito. «Primam Axymorum
diem vocat, quæ diem Azymorum præcedit. Ut exempli gratia dicam: Th napaoxevý toπέρας ἔμελλόν ἐκεῖνοι φαγεῖν τὸ πάσχα, Parasceve vespere manducaturi erant pascha, καὶ αὕτη
kxaleito tŵv 'Aľúµwv, et ipsa appellabatur Azymorum. Dominus igitur mittit discipulos die
quinto, quem nominat evangelista primum Azymorum, ut qui xpò tñe Пapaoxovñs, ante
Parasceven esset: xa0' fv Пapaσxeñ ñ konépa, qua Parasceve vespere comedebant azyma.»
Immane vitium quis non videat? Ineptissima sane illa ratio, diem quintum ideo appellatum primum Axymorum, quia die sexto, seu Parasceve, vespere azyma comedebantur.
Vocem Parasceves quis non deprehendat temere invectam?
Huic adversatur lectioni locus Theophylacti in Evangelium Lucæ capite xx11, v. 7: 'Hµ¿-
ραν οὖν Αζύμων λέγει τὴν πέμπτην, ἧς τῇ ἑσπέρα ἔμελλον θύειν τὸ πάσχα • diem igitur Azymorum
dicit quintum, ad cujus vesperam pascha immolandum erat. Eidem lectioni adversatur
Græcus codex, quo. usus est OEcolampadius. Adversantur etiam Romani ab Arcudio
libro II De sacramento Eucharistiæ, capite 5, et Parisienses a Lequieno Dissertatione vi
Damascenica, num. XLIII, diligentius inspecti, in quibus ita legitur: Ut sic dicam,
πέμπτη ἑσπέρας ἔμελλον ἐκεῖνοι φαγεῖν τὸ πάσχα· μεθ᾿ ἣν ἐπιφώσκει ἡ Παρασκευή. Πρώτη τῶν ἀζύμων
ἐκαλεῖτο παρὰ τῷ νόμῳ, οἷα δὴ τῆς ἑορτῆς ἀρχομένης ἀπὸ τῆς ἑσπέρας, καθ᾿ ἣν ἐσθίοντο τὰ
vua Quinta feria vespere manducaturi erant pascha, post quam lucescit Parasceve.
Prima Axymorum vocabatur in lege, eo quod festum inciepiebat a vespera, qua azyma
comedebantur. Egregie consonant omnia. Laudatus Lequienus loco citato observat,
Regium Parisiensem codicem quem contulit, «ad auctoris ætatem quamproxime accedere.» Inter codices Veneta Marcianæ bibliothecæ veram lectionem habent duo, 29 et 30,
vitiatumque textum præstat codex 31.
Similes fortasse textus interpolatori ansam dederint, quos in aliis Matthæi expositionibus, aut Catenis legeret, ut Theophylacti locum depravaret. In ea utique ejusdem
evangelista expositione, quae in codice 26 Veneta Sancti Marci bibliothecæ tribuitur
Niceta episcopo metropoleos Naupacti, ac etiam Theophylacto aliquibus in codicibus
tributa dicitur, ut adnotavimus num. 58, cadem fere verba leguntur: párny odv zwv
Αζύμων ἐνταῦθα φησὶ ὁ Ματθαῖος τὴν πρὸ τῶν Ἀζύμων ἡμέραν (τὴν τρισκαιδεκάτην μὲν τοῦ μηνός,
πέμπτην τῆς ἑβδομάδος). Οἷον τι λέγω, τῇ Παρασκευῇ ἑσπέρας ἔμελλον οἱ Ἰουδαῖοι φαγεῖν τὸ πάσχα, καὶ
aʊry ixadeito tŵv 'ACúpwv. Primam Azymorum hoc loco dicit Matthæus, quæ præcedit uzyma
(tertiam decimam mensis, quintam hebdomadæ diem). Ut ita dicam: Parasceve, vespere,
Judai manducaturi erant pascha, et ipsa appellabatur Azymorum. Sine dubio sententia
eorum hæc est, qui Christum una die legitimum prævenisse Pascha, ipsumquo celebrasse
die tertia decima tenebant. Eadem porro hoc in loco verba sunt, quæ [XXXIII] occurrunt
in vitiato textu Theophylacti. Haud absimilia legimus in prima apud Possinum Catena in
Matthæum Primam Azymorum dicít, quæ præcedit Azymorum diem primam. Consueverunt enim Judæi, a vespera numerare dies: et ejus diei, in festo Pascha recensendo,
habere rationem, qua sub vesperam paratis azymis agnus sacrificabatur.» Hactenus
wnveniunt omnia. Sequitur textus: Εν γὰρ τῇ Παρασκευῇ ἑσπέρας ἔμελλον ἐκεῖνοι φαγεῖν τὸ
haya, Parasceve enim vespera manducaturi erant Pascha. En iterum verba in Theaphylacti locum invecta. Audacis interpolatoris consilium fuisse perspicue patet, ut verba
Theophylacti in eam Græcorum sententiam, corruptione invecta, deflecteret, quæ Jesum
Chapter XVIIICaput XVIII
col. 71–72page 32 of 61
PG 123:71Πρώτην ἡμέραν τῶν ᾿Αζύμων τὴν πέμ στην λέγει, ἥτις πρὸ τῶν Αζύμων ἦν· τὰ γὰρ ἄζυμα τῇ Παρασκευῇ ἡσθιόντο. τὰ γὰρ ἄζυμα ἑσπέρᾳ τῆς πέμπτης ἠσθίοντο,BERN. MARIÆ DE RUBEIS DISSERTATIO
Christum tenet una die pascha legitimum antevertisse, ac celebrasse illud die tertia
decima in feriam quintam incidente: Judæos vero peregisse illud die decima quarta
desinente, ac Parasceves seu feriæ sextæ vespertino tempore, a quo incipiebat dies
festiva Azymorum quinta decima, in Sabbatum incidens passionis Christi anno. Nihil est
vero Theophylacti menti magis repugnans, qui singulis in Commentariis in evangelistas, et in epistola ad Nicolaum diaconum et canstrisium docet constantissime,
legitimum Paschatis tempus a Christo servatum, Judaos vero legem prævaricatos esse.
67. Superest Theophylacti commentarius, quem expendamus, ad caput xiv Marci, v.
Latina versio est: «Primum diem Azymorum, diem quintum, dicit, qui erat ante Azyma:
azyma enim die Parasceves comedebant. Græcus textus: Πρώτην ἡμέραν τῶν ᾿Αζύμων τὴν πέμστην λέγει, ἥτις πρὸ τῶν Αζύμων ἦν· τὰ γὰρ ἄζυμα τῇ Παρασκευῇ ἡσθιόντο. Laudali Arcudii suspicio est, corruptum locum esse. Prima namque dies Azymorum anno quo Christus passus est, incipiebat a feriæ quintæ vespera: et hæc erat ante Parasceven, quæ dies Azymorum dicebatur. Quomodo vero dies illa quinta vocari potuerit prima dies Azymorum, quia
azyma die Parasceves comedebantur? Vocabatur imo prima Azymorum dies, ut ait Theophylactus ad Matthæum et ad Lucam, eo quia «festum incipiebat a vespera diei quintæ,
qua Judæi vescebantur azymis,» et eadem comedere pergebant septem diebus. Hinc putat
Arcudius, verum textum potius habuisse, τὰ γὰρ ἄζυμα ἑσπέρᾳ τῆς πέμπτης ἠσθίοντο, azyma
enim vespera feriæ quinta comedebantur, vel aliquid simile.
Addere mihi liceat, depravatum Matthæi locum longe diversum esse a loco Marci. Habet ille «Quintam feriam nominat evangelista primam Azymorum, quia ante Parasceven
erat; qua Parasceve vespere comedebant azyma.» Habet iste: «Primam diem Azymorum
đicit diem quintum, qui erat ante Azyma: azyma enim die Parasceves comedebant;» ubi
non vespere Parasceves, sed die Parasceves dicuntur azyma debuisse comedi. Porro vespera
Parusceves obvio sensu indicat vesperam diei naturalis Parasceves, seu diei sextæ, desinentis: al dies Parasceves, seu dies sexta, obvio quoque sensu complecti potest vesperam diel
naturalis quintæ desinentis, a qua exordium sumebat festum Azymorum in agni paschalis
comestione. Legitimum ergo habere sensum potest locus Marci: nec ipsum immutari necesse est, nisi codicum bonæ notæ varia lectio exposceret. Atqui in una illa, quam adduximus, lectione consonant codex, quo usus est OEcolampadius, ac textus Græcus Romæ editus: hisque similes omnino sunt Veneti tres codices bibliothecæ Marcianæ, ac Palavinus
unus apud Sanctæ Justinæ monachos Cassinensos, qui accurato studio inspecti collatique
sunt.
Sensum indicatum confirmare videntur Theophylacti verba in epistola ad Nicolaum diaconum et canstrisium, «Quidam ex sacris nostris doctoribus, inquientis, exponens eam,
quæ ab evangelista dicitur prima Azymorum, ait: Primam Azymorum a Matthæo, (itemque
a Marco,) appellari diem, quæ Aryma præcedit. Præmiserat vero quomodo dies bæc præcedere dicatur Azyma: «Novimus enim, inquiens, in lege primam Azymorum dici diem quintam decimam, in qua scilicet illucescit nox comestionis paschalis.» Quæ nox anno passionis Christi diem quintam hebdomadæ naturalem complebat, inchoabatque festivam diem
Azymorum primam, quæ in Parasceven incidit. Hanc puto loci apud Marcum interpretationem convenientissimam.
[XXXIV] XVIII.
Pugnat allamen pro Græco ritu consecrationis in fermentato. Levissima ejus argumenta varia. Item contra jejunium Sabbati. Perperam affert Canones apostolorum. Synodi sextæ
ecumenicæ auctoritas falso adducta, quæ sumitur pro synodo Trullana. Lapsus ejus
plures.
68. Tametsi cum Latinis fateatur Theophylactus, Christum Dominum post coenam legalem, justo tempore peractam, mysterium Eucharistiæ instituisse in azymo pane: «Verum
non studio factum est (inquit in epistola ad Nicolaum diaconum et canstrisium) ut panis
ille azymus esset: sed legis necessitas alium tunc esse panem non permittebat.» Legem
scilicet excludit, quam imposuerit Christus, consecrationem celebrandi in azymo pane.
Hæc etiam Latinæ Ecclesiae sententia est, quæ sua mysteria in azymo peragit, non in ebsequium latæ a Christo legis, verum ad insigniorem duntaxat exempli ejus commemorationem.
col. 73–74page 33 of 61
Quemadmodum vero lata lege nec azymum præscripsit ille, nec fermentatum rejecit. ac
vice versa: ita fieri potuit, ab religionis initio Ecclesias Occidentalem et Orientalem ritus
habuisse diversos in Eucharistiæ celebratione. Sanctus Irenæus in fragmento epistolæ
apud Ensebium libro v. Histor. Eccles., capite 24, refert: «Beatum Polycarpum, Aniceti
papæ temporibus, Romam venisse: ac inter eos eum de Paschate, tum de quibusdam aliis
ritibus modicam fuisse controversiam: acstatim mutuo pacis osculo sese complexos, com
municasse sibi invicem.» Ecce vetustissimam rituum diversitatem in utraque Ecclesia.
Cur Jocus conjecturæ non fuerit, inter istos ritus discrimen fuisse panis eucharistiċi, quem
utraque Ecclesia diversum adhibuerit? Ita præclarissimi viri inter Latinos scriptores sen
tiunt: quorum momenta rationum, quæ plurima sunt, sapiens němo despexerit.
Sunt alii vero qui, probe cum noverint nullam hac de re latam a Jesu Christo legem, opi
nantur, primis Ecclesiæ temporibus promiscuum fuisse panis usum vel azymi, vel fermen
tati pro data occasione: donec tandem azymorum consuetudo in Ecclesia Occidentali obti
nuit, vigebatque sine dubio ante Photiana tempora. Hæc eadem erat sententia Niceté,
metropolitæ Nicomediensis, in Colloquio, quod prima sæculi duodecimi medietate inter
ipsum habitum fuit et Anselmum Havelbergensem episcopum in urbe regia Constantino
poli. Ingenus quippe fassus est Nicetas, ut habetur libro ut ejusdem Colloquii, capite 14,
apud Lucam Dacherium: «Apostolos nec fermentatum, nec azymum studiose nimis
quæsivisse; et quidquid ad manus inveniebatur, sive hoc, sive illud, indifferentor cum
devotione obtulisse. Romanam Ecolesiam paulatim alterum deposuisse, scilicet fermentum;
et Orientalem quoque Ecclesiam azymum dimisisse.» Cum legem hac de re nullam condi
derit Christus Dominus, ritus oriri varios potuisse, fatendum est.
Supervacaneo labore, ut hanc non exstare legem ostendat, animadvertendum proponit
Bulgarus archiepiscopus, non omnes circumstantias illas, quibus cœnam suam perfecit
Dominus, ad præcepti vim redigi posse: v. g. discumbentes, aut supinos edere, similes
que. Ait etiam: Verisimile esse, panem illum, quem in suum corpus transmutavit Jesus,
vilioris qualitatis fuisse, ac fortasse hordeaceum. Res ita se habet; adeoque ad Ecclesiæ
auctoritatem spectat circumstantias definire, quæ juxta perennem traditionem aut adia
phoræ exisliwandæ sint, aut rei substantiam conficientes. Nulla vero Theophylacto-præsto
ratio fuerit, qua verisimile efficiat, hordeaceum fuisse panem, quo Christus in Eucharistiæ
institutione usus est. Triticeum ab initio religionis adhibuit utraque Ecclesia::neque sub
tiliores theologorum de schola hoc loci opiniones ad examen vocandæ sunt.
69. Quæ pro fermentato pane instruit, argumenta profero et refello: sunt enim levissima
■ Fortasse et quispiam, inquit, audiens in libro Actuum apostolorum sæpe mentionem fieri
fractionis panis, inveniensque hoc idem et apud Paulum, talem fuisse exinde colligat eum,
qui tunc mystice frangebatur, qualis is qui ad simplicem comestionem in mensa pro-.
stabat edebatur vero procul dubio panis, non azymus; hic enim quibusdam diebus
ac sacrificio unice destinatus erat. Etsi vero hæc necessaria non sint, nam [XXXV]
et in alteram partem inclinant: attamen lanx plus mihi tribuit; quod ad victoriam
satis est.» Gentiles suos refellit, Michaelem Cerularium, Leonem Achridanum, Ni
cetam Pectoratum monachum, Petrum Antiochenum, aliosque: quorum est opinatio,
panem fermentatum in Eucharistiæ institutione adhibitum a Christo, et hunc solummodo
verum dici panem. Hæc illi ut astruerent, enormes invehere debuerunt errores, aut Chri
stum legale Pascha non celebrasse, aut illud non perfecisse legitimo tempore, aut in
cœna legali usum non fuisse pane azymo, ut adnotavimus num. 63. Peractum» Domino
legale Pascha tempore justo, et Eucharistiam in azymis institutam, Theophylactus
tenet. Tenet etiam, Scripturarum locis ex Actibus apostolorum, et Pauli Epistolis
desumptis haud necessario confici, Eucharistiam in fermentato pane celebrasse apo
stolos.
Suis attamen gentilibus favet, «lanx, inquiens, plus mihi tribuit.» Quodnam vero
fuerit momentum, quod lancem in tuam partem præponderare efficiat? In Actis apostolo
rum, capite 11, v. 42, primi Christiani dicuntur perseverantes in doctrina apostolorum, et
communione fractionis panis, tỷ xháces toū &ptov. Paria adhibent verba evangelistæ in
eucharistici mysterii institutione: Accepit Jesus, inquientes, roy &prov, panem, et benedi
cens, fregit, Exhaos; qui panis, ut ipse doces, azymus fuit. Ait etiam Paulus apostolus in
Epistola I ad Corinthios capite x, v. 16: Panis, quem frangimus, toy &ptov by xhwμev, nonne
col. 75–76page 34 of 61
PG 123:75δεν ἄρτον, καὶ εὐχαριστήσας έκλασε;BERN. MARIÆ DE RUBEIS DISSERTATIO
participatio corporis Christi est? Sed eodem modo idem Apostolus capite x1, v. 24, ait
Christum instituisse Kucharistiam, accipientem panem, el gratias agentem, et frangentem, Daδεν ἄρτον, καὶ εὐχαριστήσας έκλασε; quem tu panem intelligis azymum.
Vetat vero nihil, quominus communi in comestione, ubi sacrificium eucharisticam
peragi contingeret, modo panis fermentatus inveniretur, modo azymus, ut Nicetas Nicomediensis aiebat, pront hospitum aut comedentium ferebat voluntas, exposcebatque aut
sors eorum mediocris, aut consuetudo delicatior, aut temporis circumstantia. Nihil etiam
velat quominus ad exempli Christi commemorationem azymus panis ad consecrationem afferretur, qui subito parari poterat, ac veluti ex tempore. Utrumque namque
sacræ Scripture panem, &ptov, vocant. Hæc vero, quae nos attamen in medio relinquimus, salis sunt, ut innotescat, non lancem plus tribuere Græcis quam Latinis.
* At quod magis persuadere te debet (ait Theophylactus) est multitudo Orientalium Dei
sacerdotum, at Ecclesiæ Hierosolymitana dignitas. Adde Indos, Ethiopes, Ægyptum,
Liby partes. Auctoritatem et mores Orientalium Christianorum non despicimus: cur
vero tu mores et auctoritatem Occidentalium Ecclesiarum, maximeque Romanæ insuper
habes? Jam adnotavimus, Orientales inter et Occidentales, sæculo Ecclesia secundo,
Aniceti papæ tempore ac Polycarpi Smyrnæorum episcopi, tum de Paschate, tum de quibusdam aliis ritibus, ac sane de pane eucharistico, ut verisimillimum est, aliquam fuisse,
teste Irenæo, ejusdem sæculi Patre, differentiam. Hanc silentio premit Bulgarus archiepiscopus. Quid? quod Michael Ceralarius in epistola citata ad Petrum Antiochenum,
num. X, refert, «se andivisse, quod prædicti duo patriarchæ (Alexandrinus et Jerosolymitanus) non solum alios asymis vescentes recipiunt: sed et ipsi aliquando in azymis
sacrum conficiunt sacrificium.»Leo etiam Achridanus in Fragmentis apud Allatium
libro De consensione, capite 14, ait, Armenos et Ægyptios cum Judæis convenire
propter oblationem azymorum:»qua de re agit accuratissime Lequienus in Dissertatione inter Damascenicas, De azymis.
Factum refero ego, quod narrant Cerularius et Achridanus: hinc vero deducta cu
Judæis convenientia, calumnia est. «Alioquin si azyma (inquiebat Humbertus cardinalis,
Leonis IX `legatus) per Christum et ejus Evangelium fuerunt maledicta, reprobata et
derelicta; et ideo deinceps non debeant offerri in sacrificio Domini, quia per Moysem
constituta sunt Judæis sciatis, per Moysem quoque fermentatum constitutum Judais
Levit. vu, v. 13, et xxш, v. 17..... Quapropter si a nobis non debent offerri asyma, quia
Mosaica sunt: nec a vobis debent offerri fermentum et sal, quia æque Mosaica sunt...
Azymum Christianorum longe distat ab azymo carnalium Judæorum, quos [XXXVI]
ad umbram veritatis observandam et captandam sola promissio terrenæ felicitatis invitabat: nos vero corpus veritatis ex azymo et in azymo rite venerantes atque retinentes, ore
et corde prægustamus jam, quam suavis est Dominus; unum petentes ab ipso, et hoc requirentes, ut maneamus in eo, et ipse in nobis in æternum.» Multa in nova lege asprpari, quæ in veteri erant, perspicuum est: sed non eodem fine, quia quidquid ad cnitum
Dei vetus ille populus cœlitus acceperat, ad novum per Christum translatum est: ab umbra ad veritatem, a signis ad res, a timore ad amorem, a servitute ad libertatem, a filiis
iræ ad filios gratiæ.
* Sed et Corinthiorum Ecclesiæ panem considera, quam sane non accusabis, quasi
traditiones non servantem: is enim, qui traditionis est auctor (apostolus Paulus), eam
ut servantem commendavit.... Audis, non dubito, et Sardos tuos, testimonium perhibentes contra azymorum oblationem.» Panis fermentati usum agnosco in Ecclesia
Corinthiorum ritum azymorum ab iis, qui eam administrarunt, sapientibus antistitibus
rejectum, eamque ob causam reprehensos Occidentales non habeo. Servantem eam
traditiones laudat Apostolus: quidni vero primis temporibus pro traditione accepta
oblatum fuerit corpus Dominicum in azymo aliquando, alias in fermentato? Quodnam
sit illud Ecclesiæ Sardiniensis testimonium contra oblationem azymorum, probata nulla
refort historia.
Cur vero Corinthiorum Ecclesiæ et Ecclesiæ Sardorum specialem ingerat mentionem
Theophylactus? Causam puto me comprehendisse. Nempe canon est Trullanus 11 quo
cavetur, «ne fideles Judæorum azyma comedant, nec ullam cum eis familiaritatem habeant, vel in morbis eos accersant.» Hunc canonem, veluti conditum a synodo sexla
col. 77–78page 35 of 61
ecumenica, jam olim opposuere Græci contra eucharisticum Latinorum ritum: eidemque
auctoritatem arcessunt ex præsentia legatorum sedis apostolicæ Romanæ, Corinthiorum
spiscopi, et episcopi Ecclesiæ in insula Sardinia. At fabula hæc est, multis ex fabellis
conficta, ut mox latiore dicendum est oratione. Ad hanc sine dubio alludebat Theo
phylactus. Interim vero germanus allati canonis sensus minime sacrificii eucha
ristici ritum spectat, sed communionem et societaten cum Judæis interdicit Chri
tionis.
70. Sequitur jejunium Sabbati, de quo Theophylacti hæc est sententia: «Si vestrum
etiam in Sabbato jejunium severias discutere nobis liceret, ostenderemus profecto iHud
neque apostolorum, neque Patrum doctrinæ esse consentaneum. Apostoli contra eos, qui
Dominica vel Sabbato, uno excepto, jejunant, decernunt, si laici sunt, excommunicatio
nem, si clerici, depositionem. Neque vero illegitimos istos canones judicaveris: quos
sexta synodus venerata est, cui dogmata sancienti legati vestri Agathonis interfuerunt;
canones autem ferenti adfuit incitator Basilius adeo assiduus, ut nulli congregationi
(aut sessioni in synodo sexta) nostræ deesset. Verum et Laodicena synodi Patres, quos
etiam sexta synodus summo in honore habuit, sanxerunt in Quadragesima nen offerri
panem, præterquam in Sabbato et Dominica; quod sane non statuissent, si Sabbatum
jejunii diem cognovissent,» etc.
Mendis ac fabellis hæc scatet argumentatio. Fabellas postea adjecit alias Balsamon,
schismaticorum patronus, in Nomocanonem Photii: prædictis canonibus asserens «sub
scripsisse Ravennatem antistitem synodi Romanæ vicemgerentem, et épiscopos Thessalo
nice et Sardinia, Heracles et Corinthi, qui tunc erant legati pontificis.»Theophylacti
dicta jam voco ad examen.
71. Causam incipit perorare pseudepigrapho monumento, quod est canon 65 inter eos
qui Apostolorum dicuntur. Peritiores quique viri de supposititio fetu non dubitant.
Num vero de jejunio in Sabbato, necne, fuerit quidpiam ab apostolis præscriptum, dili
gentissime perquisivit Augustinus, qui demum concludit in epistola ad Casulanum,
■ interminabilem esse istam quæstionem, generantem lites, nec finientem quæstiones.»
Canones illos inter apocrypha amandavit suo in celeberrimo decretɔ Gelasius J, Ro
manus pontifex: eosque primis tribus Ecclesiæ sæculis pro datis circumstantiis conditos,
verisimillimum est. Consule Guillelmum Beveregium, hocce de argumento egregie
disserentem.
72. Sin minus ex origine, auctoritatem his conciliare Theophylactus studet saltem «ex
synodo sexta, quæ illos venerata est: cui dogmata sancienti legati vestri Agathonis
[XXXVII] interfuerunt: canones autem ferenti adfuit Basilius adeo assiduus, ut nulli
congregationi deesset.»Errata plura.
Synodus oecumenica sexta confunditur cum Trullana, quæ synodi ecumenicæ aucto
ritate non potitur. Illa adversum Monothelitarum hæresim anno 680 habita fuit, Agathonė
Romanam sedem tenente, et imperium administrante Constantino Pogonato: in eaque
canones ad mores et disciplinam spectantes conditi non fuerunt. Quoniam vero nec
synodus ecumenica quinta, neque sexta canones hujusmodi condidere; Justinianus Ju
nior Augustus congregari synodum jussit Constantinopoli, quæ ageret de ecclesiastica
disciplina deque morum reformatione. Habita est anno 692, juxta probatiorem chronolo
giam, Romæ sedente Sergio I. Hanc vero Balsamon appellat quinisextam; vocant alii
Trullanam, utpote celebratam in Trullo magni palatii.
Hæc Theophylactus aut ignorabat, aut certe simulavit. Suscipiendi canone 11 indi
cuntur, qui vocari solent Canones apostolorum, critica de origine eorum non discussa
quæstione, nuſlaque Romanæ Ecclesiæ ratione habita, quæ omnes illos probavit nunquam.
73. Plura sequuntur circa legationem sedis apostolica errata Theophylacti. In Actis syno-li
sexta ecumenica subscripti leguntur: «Theodorus humilis presbyter sanctæ Romanæ
Ecclesiæ, et locum gerens Agathonis; Georgius humilis presbyter sanctæ Romanæ Eccle
siæ, et locum gerens Agathonis... Joannes humilis diaconus Romana Ecclesiæ et lo
cum gerens Agathonis..... Joannes misericordia Dei episcopus Thessalouicensis, et
apostolicæ sedis Romæ legatus... Theodorus humilis presbyter sanctæ Ravennatis
Ecclesiæ, et locum gerens Theodori archiepiscopi; Joannes indignus episcopus sancte
Portuensis Ecclesiæ, legatus totius concilii sanctae sedis apostolica Roma; Stephanus
col. 79–80page 36 of 61
misericordia De episcopus Corinthi, et legatus apostolica sedis antiquæ Romæ. Basi
lius misericordia Dei episcopus, et metropolita civitatis Gortynæ insulæ Cretæ, et le
gatus totius concilii apostolicæ principalis sedis antiquæ Romæ. Abundantius humilis
episcopus sanctæ Ecclesiæ Tempsanæ (Paternensis), legatus totius concilii sanctæ sedis
apostolica Romæ; Joannes indignus episcopus sanctæ Ecclesiæ Rhegitanæ, legatus to
tius concilii sanctæ sedis apostolicæ Romæ.» Animadverte, legatos alios esse ex clero Romano,
alios Italiæ vel in Occidente episcopos: ac his adjunctos, Thessalonicensem, Corinthium,
et Gortynensem in Creta. Mos erat scilicet, ut Romanus pontifex ad synodos in Oriente
habitas fegatos aliquos cum speciali delegatione transmitteret: essent alii legati synodı,
quæ prius celebrari Romæ consueverat: hisque adjungerentur, qui vicarii vel respon
sales Romæ sedis in Oriente pro tempore constituebantur. Basilius ille Gortynensis is
est quem Theophylactus memorat adeo assiduum, ut nulli congregationi, aut sessioni,
vel actioni deesset: omnibus quippe sextæ synodi Actis subscripsisse legitur.
Non ita se res habuit in synodo Trullana. Vacuaẹt pura patet charta, ubi Romani pontifi
cis subscribentis locus erat cum his verbis: «Tónog, locus sanctissimi papæ Romæ;
item, «Tóños, locus Thessalonicensis;» itemque «Tónos, locus Heracleensis, Sardiniensis,
Ravennatis, Corinthii.» Tum vero: «Basilius episcopus Gortyniorum metropolis Cretæ
insulæ, et locum teneus totius synodi sanctæ Ecclesiæ Romanæ.» Legati sanctæ sedis,
qui mandato speciali instituti fuerint, comparent nulli. Romæ celebratam hoc tempore
fuisse synodum, quam aliqui legati missi repræsentarent, nulla prodit historia. Hinc
Basilio Gortynensi perperam ac falso titulus tribuitur «locum tenentis totius synodi
sanctæ Ecclesiæ Romanæ», quo scilicet ipse pridem in sexta synodo œcumenica potitus
fuerat. Sed hujus attamen legationem indicat Theophylactus, depravata scilicet
subscriptione deceptus.
Suos in Oriente hoc etiam tempore vicarios, aut responsales, aut legalos ordinarios
Romanam sedem habuisse, non dubito. Hi namque emergentibus in negotiis personam
pontificis repræsentabant, insinuabantque principi quæ necessaria videbantur, ipsi tamen
pontifici decernendi potestate reservata ad ipsius responsalis relationem. Hac de re docte
disse: unt Petrus de Marca et Antonius Pagius ad annum 692. Fuerint ergo, Trullana
synodi tempore, legati ordinarii, episcopi Sardiniensis et Ravennas, Thessalonicensis et
Corinthius: sed isti absentes erant, ut ex loco vacuo patet: aut certe canonibus illis
assentiri noluerunt. Unus legitur Basilius Gortynensis. Fuerit iste legatus ordinarius
at ejus præsentia nullam canonibus Trullanis auctoritatem conciliat, absentibus legatis
aliis, aut repugnantibus
[XXXVIII] Alia plura, quæ synodum hanc labefactant, expendit Lequienus in Pano
plia contra schisma Græcorum, sæculo VII, capite 2. Invectam non prætermitto legationem
episcopi Heracleensis, qui probatis in monumentis nuspiam reperitur hocce munere
aliquando functus. Anastasium Bibliothecarium addo, qui in Vita Sergii 1 diserte testa
tur legatum apostolicum, qui fuerit Basilius ille Gortynensis, Trullanis canonibus de
ceplum subscripsisse. Quid? quod laudatus Sergius Romanus pontifex prædictos canones
respuit, atque rejecit (eodem teste Anastasio), eligens potius mori quam novitatum erro
ribus consentire.» Hæc, tametsi notissima, silet attamen Theophylactus. Silet etiam Ju
sinianum Juniorem qui, post Tiberium Absimarum et Leontium Patricium, iterum anno
705 obtinuit imperium, irrito volo curasse, ut Joannes papa VII eosdem canones reci
peret. Silet, Constantinum papam, qui Constantinopolim anno 710 evocatus fuerat, ipso
urgente Justiniano imperatore, eos duntaxat Trullanos approbasse canones, qui Romanæ
Ecclesiæ decretis non adversarentur. Perperam denique synodum Laodicenam in sexta
ecumenica synodo approbatam narrat: ejusque canones opponit vano conatu, quibus ri
tus aliquos Ecclesiæ Græcæ indicari fatemur: ritus alios Occidentalis aut Romanæ Ecclesiæ
rejici dixerit nemo, nisi insipiens. Hanc sibi auctoritatem Trullana synodus adrogavit,
lato canone 55 quo jejunium Sabbati in Romana Ecclesia damnatur; sed eam legitima
destitutam fuisse auctoritate jam ostendimus.
Chapter XIXCaput XIX
col. 81–82page 37 of 61
PG 123:81"Εστιν οὖν τὸ μέγιστον ἐκεῖνο σφάλμα, καὶ τοῦτο δὲ τὸ τοῦ Σολομῶντος, ᾅδου πεταύρου ποιοῦν συναντᾷν, ἡ ἐν τῷ τῆς πίστεως Συμβόλῳ καινοτομία, ἣν ἐποιήσαντο, ἀνακηρύττοντες τὸ Πνεῦμα ἐκ τοῦ Πατρὸς καὶ ἐκ τοῦ Υἱοῦ ἐκπορεύεσθαι. διορθώσεως ἀξιούμενον συγχωρῶν ἀσυγχώρητος,Audacius invehitur contra processionem Spiritus sancti ex Patre Filioque. Argumento.
rum ejus refutatio Joannis Becci cum nostris animadversionibus: ubi late de temporali Splritus sancti missione disseritur. Num Latinorum erroris, ut aiunt, summam redegerit tandem Theophylactus ad solam vocis, FILIOQUE, additionem ad Symbolum. Ita sentiebant
Gracorum aliqui.
74. In ea controversia, quæ æternam ac substantialem et hypostaticam Spiritus sancti
originem spectat, communi cum gentilibus suis præjudicio occupatus, audacius quam par
est, Spiritus sancti processionem Theophylactus insequitur, a Patre et a Filio. Hac de
re tribus agit in locis pertinacissime.
Ad caput m Joannis, v. 35, sic ait: «Non intempestivum autem fuerit hoc loco dicere,
quomodo habeat Filius Spiritum, et quomodo dicatur Spiritus Filii. Dicit enim et Apostolus (Galat. IV): Spiritum Filii sui in corda vestra misit clamantem, Abba, pater. Et iterum (Rom. vIII): Si autem quis Spiritum Christi non habuerit, hic non est ejus. Sane Latini male hæc exponentes, et minus recte intelligentes dicunt, quod Spiritus etiam ex
Filio procedat. Nes autem quidem primum dicimus ad eos; quod aliud sit esse ex quopiam et aliud esse cujusdam; ut Spiritus sit quidem Spiritus Filii absque dubio, et ab
omni Scriptura approbatum: cæterum esse ex Filio, nulla Scriptura testatur, ne duo principia Spiritus introducamus, Patrem et Filium. Profecto, inquiunt: nam (Joan. xx) et
inspiravit (insufflavit) discipulis, et dixit: Accipite Spiritum sanctum. Ɔ desipientiam | Si
tunc dedit discipulis Spiritum, quando insufflavit, quomodo postea dixit eis (Actor. 1),
Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti super vos, non post multos hos dies?
Vel quomodo credimus in Pentecoste factum descensum Spiritus, siquidem in vespera
resurrectionis dedit illum? Tunc enim inspiravit. At hæc quidem valde ridicula. Manifestum enim, quod tunc illis Spiritum sanctum non dederit: sed donum unum Spiritus
sancti, remissionem scilicet peccati. Statim enim subdit: Quorum remiseritis peccata Habet autem Spiritum Filius substantialiter, ut consubstantialem sibi: non a quo operationem recipiat, sicut prophetæ. Dicitur autem Spiritus esse Filii, secundum quod veritas est Filius, et virtus et sapientia; Spiritus autem sanctus et veritatis, et fortitudinis,
et sapientiæ Spiritus ab Isaia (capite 1) describitur. Et aliter: quia per Filium hominibus dutur; propterea Filii dicitur. Crede igitur tu, Spiritum a Patre quidem proficisci,
per Filium autem dari creatura. Atque hic sit tibi canon orthodoxæ doctrinæ.»
Locus alter exstat ad ejusdem Joannis caput xv, v. 26: «Quem ego mittam vobis a
Patre. Jam quod dicit, quem ego mittam, æqualitatem erga Patrem significat. [XXXIX] Nanı
alio loco de Patre dixit, quod miṭtat Spiritum: hoc autem loco, quod ipse mittat; utique
sane æqualitatem significant. Ut autem ne videatur obluctari Patri, quasi ab alia substantia mittat Spiritum, addidit, a Patre. Nam et ipse quidem mittam: sed a Patre, hoc
est, approbante Patre et simul mittente. Non enim ex proprio sinu ipse prius mitto: sed
a Patre per me suppeditatur. Cum autem audieris, quod pevɛtal, procedit, ne intelligas
ámostolhy thy txnópsvolv, missionem per processionem, quali emittuntur ministratorii spiritus; sed naturalis subsistentia Spiritus et processio. ▸
Latiore sermone, ae nimia præfidentia hanc agitat controversiam in sæpe laudata epistola ad Nicolaum diaconum et canstrisium. Quam infensum gerat animum, statim prodit
sub initium. "Εστιν οὖν τὸ μέγιστον ἐκεῖνο σφάλμα, καὶ τοῦτο δὲ τὸ τοῦ Σολομῶντος, ᾅδου πεταύρου
ποιοῦν συναντᾷν, ἡ ἐν τῷ τῆς πίστεως Συμβόλῳ καινοτομία, ἣν ἐποιήσαντο, ἀνακηρύττοντες τὸ Πνεῦμα
ἐκ τοῦ Πατρὸς καὶ ἐκ τοῦ Υἱοῦ ἐκπορεύεσθαι. «Maximus igitur ille error, quique juxta Salomonis dictum, in inferni laqueum incurrere facit, est innovatio quam in Symbolum fidei
induxerunt, enuntiantes, Spiritum sanctum ex Patre et ex Filio procedere... Toūzo µh
διορθώσεως ἀξιούμενον συγχωρῶν ἀσυγχώρητος, Hoc qui non dignum correctione concesserit, venia
indignus. >
Docti et eruditi cæteroqui archiepiscopi hæc minime te morentur dicta. «Tempore
namque schismatis inclaruit ipse (quod Michael Cerularius instauraverat) adeoque non
multa consideratione digna videntur dicta ejus existimanda.» Sic olia censebat Joannes
Beccus in opere contra Camateri observationes, ubi superior adducitur Theophylacti
locus ad caput xv Joannis, tomo II apud Allatium in Græcia orthodoxa pag. 519. Argumenta quæ profert novam ad incudem redigero pretium operæ fuerit, oppositas etiam
col. 83–84page 38 of 61
PG 123:83ἐκεῖνον προϊών, οὐχ ὡς ἐξ ἐκεῖνου ἐκπορευόμεBERN, MARIE DE RUBKIS DISSERTATIO
Becci refutationes adhibere, quæ habentur in oratione De unione Ecclesiarum apud Allatium tomo L, pag. 215, easdemque pro virili animadversionibus nostris confirmare.
75. Argumentum primum: Jesus Christus docet de cognato sibi Spiritu, ex quo, et quomodo esse habeat: et ait, quod procedit a Patre. Si etiam a Filio procedit, quid vetabat eum
dicere, quia Patre el a me procedit? Hincsibi videtur colligendum: procedere Spiritum ix póvov
ToŬ Пlatpò;, ex solo Patre. Becci loco citato refutatio est num. 69: «Non alia ratione Latinus,
eidem reddens verba sua, dicet: Si ex solo Patre procedit Spiritus, quid impedimento fuit
Christo ne diceret, Qui ex solo Patre procedit? Et cum (Theophylactus) exprobrat Itale,
vestigia Christi, pauperum evangelista, non sequi quod superaddat, et ex Filio, iisdem
et ipse exprobrationibus obnoxius erit, quod superaddat, ex solo.»
Tenet ac docet Romana et Latina Ecclesia, Spiritum sanctum ex utroque procedere:
tum quia «regulariter tenendum est (verbis utor sancti Thomæ p, 1 qu. xxxvi, art. 11,
ad 1), in sacra Scriptura, quod id quod de Patre dicitur, oportet de Filio intelligi, etiamsi
dictio exclusiva addatur, nisi solum in illis in quibus Pater et Filius secundum oppositas relationes distinguuntur. Cum enim Dominus Matthæi xi dicit: Neme novit Filium,
nisi Pater, non excluditur, quin Filius seipsum cognoscat. Sic igitur cum dicitur, quod
Spiritus sanctus a Patre procedit; etiamsi adderetur, quod a solo Patre procedit, non
excluditur inde Filius. Quia quantum ad hoc, quod est esse principium Spiritus sancti
non opponuntur Pater et Filius: sed solum quantum ad hoc, quod hic est Pater et ille
Filius. Tum quia divinis in eloquiis insunt verba quæ processioni ex Filio, aut per
Filium, omnino æquipollent. Frequentius persona Spiritus sanoti dicitur Spiritus Filii,
et Christi Domini Spiritus, et Spiritus veritatis, quæ Christus est: utique eo sensu, quo
etiam vocatur Spiritus Patris. Ait etiam ipse Dominas de Spiritu suo: Quia de meo accipiet. Cur vero? Propterea, quia omnia quæcunque habet Pater, mea sunt. Sunt vero Christi sapientia, potentia, divinitas, ac cætera quæcunque absoluta attributa, quæ Pater habet. Hæc eadem sine dubio Spiritus sanctus habet a Patre, procedendo ab ipso: sed eadem
accipit etiam a Filio, non alio certe modo, nisi ejus processione ab isto. Nos denique
Filius docet: Paraclitum ipsum, qui procedit a Patre, mitti a se, et mitti a Patre. Quo fit,
non sine æterna processione intelligi posse missionem: quæ processio dicitur, quatenus ab
utroque Spiritus accipit, quod sit, et quod valeat operari ad extra: diciturque missio
ratione efficientiæ, quæ fit in tempore. Hæc theologica et Christiana dogmata uberius
infra exponentur.
[XL] (2.) Idem ex silentio Scripturarum petitum, urget argumentum Theophylactus in
commentario ad Joannis caput 11, et alterum etiam addit: «esse ex Filio, inquiens, nulla
Scriptura testatur: ne duo principia Spiritus introducamus, Patrem et Filium.» De Scripturarum silentio jam satis. Ne duo principia Spiritus introducamus, inquis. Trepidas
nempe, ubi nullus timor: «quia quantum ad hoc, quod est esse principium Spiritus sanctỉ (ut aiebat Aquinas, Scripturarum auctoritate et Patrum documentis edoctus), non opponuntur Pater et Filius; sed quantum ad hoc, quod hic est Pater, et ille Filius;» unde priori
in ratione unum sunt ac idem, duo supposita et unum principium. Ad rem facit Becci
animadversio ad illum ipsius Theophylacti locum in caput xv Joannis, ubi Bulgariæ.archiepiscopus docet: Patrem mittere Spiritum sanctum, et hunc etiam a Filio mitli, propter
istius æqualitatem erga Patrem. «Si ex Patre et Filio mittitur Spiritus sanctus (reponit
Beccus), propter æqualitatem Filii erga Patrem; non uti ex duobus mittitur, qua enim ratione
esset unus et indivisus, si non veluti ex una causa missionis, sed veluti ex duabus causis missionis, Patris et Filii, mitteretur? Pari quoque ratione, naturaliter et essentialiter exsistens ex Patre et Filio, non uti ex duobus, sed uti ex uno Deo, naturaliter et essentialiter
exsistit.»
(3.) Sed scriptum est (verba sunt in epistola at Nicolaum diaconum): Spiritus Filii et
Spiritus Christi. Et ego concedo. Quandoquidem et Spiritus veritatis, et Spiritus vita
est. Addam, et sapientiæ, et fortitudinis. At pon, quod veluti ex eo provenit, Ę ixcľvou
npolùy, sed quod proprius illius est (cognatus enim est, non extraneus), in eo conquiescit,
Ac etiam quia ab ipso nd eos qui digni sunt, mittitur, eisque distribuitur et datur
«Mihi videtur, ait Reccus, in eam sententiam accepisse Theophylactum illud odỵ óc ŁĘ
ἐκεῖνον προϊών, πon veluti ex eo proveniens; ac si dixisset, οὐχ ὡς ἐξ ἐκεῖνου ἐκπορευόμε
col. 85–86page 39 of 61
ve», non veluti ex eo procedens. Hoc enim satis indicat inductio, in qua ait: sed tan
quam qui ab ipso dignis mittitur, suppeditatur et communicatur; hæc enim omnia a pro
cedente (jux Theophylactum) distinguuntur... Quomodo ergo poterit Bulgarus Italis contra
dicere asserentibus, Spiritum procedere ex Filio, si nos ostenderimus, inter theologos præ
cipuos et celeberrimos aperte et palam asseverari, Spiritum provenire ex Filio, tò Üveūpa
xpołŵv iĘ Yioū? Verumtamen Spiritum provenire a Filio, satis a me antea demonstratum
(in oratione De unione Ecclesiarum, in Epigraphis, et alibi.)... Quidam enim ex Patribus
inquiunt, a Filio habere esse Spiritum... alius, ex Filio esse: ille vero, ex Filio natura
liter et essentialiter esse: et alius, suam hypostasim habere ex essentia Filii; quorum, inquam,
verborum nullam ipse [Theophylactus] mentionem facit.» Hæc Becci refutationis summa est.
(4.) Hanc suam hoc loco traditam, profert etiam Bulgarus doctrinam in commentario ad
caput 111 Joannis: Nos dicimus, inquiens, quod aliud sit esse ex quopiam et aliud esse cu
jusdam... Habet autem Spiritùm Filius substantialiter et consubstantialem sibi. Utroque in
loco invehuntur plura, quæ in partes tributa diligentiore studio discutienda sunt. Inve
ctam distinctionem profligat Manuel Caleca in libro contra Græcos capite 22, ubi hoc
probat egregio, non posse ista dici, Spiritum sanctum esse Filii Spiritum, vel proprium
Filii, nisi principii et ejus quod oritur a principio, inter ambos intercedat ratio.
Primum, inquit, quia àvapopixwe, id est secundum relationem, usurpantur ista: at re
latio nulla est in divinis, nisi ex origine petita. Deinde, cum unum alterius dici, vel hoc
kujus proprium, in divinis (rejecta scilicet materia, et iis rejectis quæ materiam conse
quuntur), neque tanquam membrum neque ut possessio, neque ratione alicujus excel
lentiæ, vel alterius cujuspiam, affirmari queat: sed ratione sola principii, et ejus quod est a
principio, in quo unum ab altero discerni comprehendimus; perspicuum est, cum dicimus
Spiritum sanctum proprium esse Filii, id sola illa principii ratione dictum.intelligi posse.
Non enim idcirco ita loquimur quod sint invicem pú, id est, ejusdem substantiæ: quis,
si vera hæc esset ratio, non minus Filius dici posset esse Spiritus sancti, vel ejus pro
prius, quam hic illius; quod est inauditum.»
Sancti Patres Græcæ linguæ favent apertissime. Athanasius in epistola 1 ad Serapio
nem, num. 25: «Porro si Filius, inquit, quia est ex Patre, propius idcirco ejusdem [XLI] sub
stantiæ est necesse est similiter Spiritum, qui ex Deo esse dicitur, proprium quoque
Filji esse secundum substantiam.» Sicut Filius proprius est Patris secundum substantiam
quia ex Patre est, ita Spiritus procedit ex Filio, quia proprius quoque Filii est secundum
substantiam. Et Spiritus quidem dicitur ex Deo esse: sed Pater et Filius in divinitatis ra
tione sunt unum; itaque Spiritus ex Patre est, itemque ex Filio.
In hanc sententiam illustrandam totus est Cyrillus Alexandrinus. Decimo in Joannem
libro pag. 910, ait: «Ecce cum (Filius) Spiritum veritatis, id est suum, Paracletum dixe
rit, a Patre ipse ait procedere. Sicut enim proprius est Filii Spiritus naturaliter, et in ipso
exsistens, dɩ' aŭtoù ´połùv, per ipsum proveniens (aut procedens), ita etiam Patris.» Agitur
sine dubio de Spiritu naturaliter Filii proprio, et in ipso exsistente: adeoque agitur de
naturali, ac æterna, et substantiali ejus a Patre processione per Filium. Et pag. 925
■ Spiritus sanctus nullo modo ab Unigeniti substantia alienus intelligitur. Sed npóɛioi qu
ozxŵę ŁĘ abtñc, ex ea naturaliter provenit (ex ea, inquit, Unigeniti substantia: quod est
idem atque ex ipso Unigenito), identitate 'naturæ aliud nihil ab ipso exsistens, licet in
propria persona subsistere intelligatur.» Ubi præpositionem per loco priore adhibitam,
mutat in, ex, posteriori boc in loco
(3.) Quia per Filium hominibus datur Spiritus sanctus, propterea Spiritus Filii et proprius
Filii, dicitur. Hæc alia Theophylacti interpretatio est, Scripturarum verba ad missionem
temporalem, seu charismatum largitionem detorquentis in citato ad Joannem commen
tario. Sed hoc stare non potest (reponit doctor Aquinas opusculo 1 Contra Græcos).
Dicit enim Cyrillus super Joannem: Proprius est Spiritus sanctus Dei Patris: sed non est
mínus Dei Filii; non tanquam alius et alius Spiritus sanctus. Idem dicit in exhortatorio
Sermone ad Theodosium imperatorem: Spiritus sanctus, sicut est proprius Patris, sic
et in veritate est ipsius Filii. (Testimonia recole superius allegata.) Si ergo Patris
est, non solum quia ab ipso temporaliter datur et mittitur, sed etiam quia ab ipso
æternaliter exsistit; eadem etiam ratione et Filii erit, quasi ab eo æternaliter exsistens.»
(6.) Et ego concedo (inquit Theophylactus in epistola ad Nicolaum diaconum) esse Spr
col. 87–88page 40 of 61
ritum Filii, et veritatis et vitæ. Addam et sapientiæ et fortitudinis. Quid inde extundat?
Colligendum nempe censet, agi de charismatibus datis, veluti sapientiæ, fortitudinis,
timoris Domini, aliisque. Plura sunt animadvertenda, quæ ignorabat ille, aut simu̟
labat. Ac primum Joannes Chrysostomus, vel auctor homiliæ de Spiritu sancto num. ↳
nomina ejusdem Spiritus discernenda docet: et esse quidem óvóμata the ȧypáσTCU.qú
oɛws, nomina ineffabilis naturæ, Spiritum Dei, Spiritum Domini, Spiritum Patris, Spi
ritum Filii, Spiritum Christi, Spiritum vitæ, Spiritum veritatis: esse vero creata dona,
spiritum virtutis, spiritum charitatis, spiritum temperantiæ, spiritum promissionis, spiri
tum revelationis, spiritum adoptionis filiorum. Cur ergo hæc nomina miscet Theophylactus?
Cur in Scripturis exprimentibus Spiritum Filii, Spiritum vitæ, Spiritum veritatis, intelligat
dona creata?
Sane cum dicitur Spiritus Filii, aut Spiritus Christi et Domini, non alia locum
habet intelligentia recta, nisi quæ Spiritum comparat ad Filium, velut ejus princi
pium. Sed etiam cum dicis Spiritum sapientiæ, et Spiritum fortitudinis, obvio aptissi
moque sensu Spiritum sanctum exprimis, veluti causam, quæ sapientiam, et fortito
dinem, ac similia charismata in nobis efficit. Præterit hæc omnia archiepiscopus
Bulgarus.
Hinc vero colligitur nomina illa, Spiritus sapientiæ, Spiritus fortitudinis, itemque
prudentiæ, consilii, scientiæ, pietatis, timoris Domini, non solum charismata nobis com
municata significare, ut innuit auctor homiliæ citatæ, verum etiam Spiritus sancti peršo
nam neque hanc solummodo, veluti causam donorum, ut dicebamus: sed etiam, veluti
quæ ipsorum charismatum ratione efficitur in nobis novo modo præsens, ac etiam inhabi
tans tanquam in templo, cum scilicet donat charitatem sanctificantem. Hanc nos vocamus
missionem Spiritus sancti proprie dictam, quæ tum processionem ejus etiam a Filio con
sequitur, tum Theophylacti et Græcorum commentum omnino elidit. Qua de re adhuc
inferius.
(7.) Addere aliam etiam liceat Græcorum interpretationem, utique ineptam. [XLII] Affert
eam Aquinas loco citato: «Potest aliquis dicere, quod sit Spiritus Christi: quasi in ho
mine Christo plenarie inhabitans, secundum illud Luce Iv: Jesus plenus Spiritu sancto,
regressus est a Jordane: de cujus plenitudine nos omnes accepimus, ut dicitur Joannis 1.
Hæc autem responsio sustineri non potest; ut scilicet hac tantum ratione Spiritus sanctus
dicatur Spiritus Christi. Invenitur enim a doctoribus Græcorum dictum quod Spiritus
sanctus est naturalis Spiritus Filii. (Aliqua ex Athanasio et ex Cyrillo, Alexandrinis
episcopis, testimonia superius adduximus, ac plura quæ paria sunt, in utroque occur
runt.) Spiritus autem non est naturalis Filio secundum humanitatem, quia non pertinet
ad naturam humanitatis: sed gratis a Deo in natura humana effunditur. Non ergo potest
propter hoc dici Spiritus Filii, quia Christum excellenter replevit secundum humani
tatem.»
Illud etiam diligentius animadvertendum est, ita Spiritum sanctum replevisse hominem
Christum, ut non solum charismata in ipsum effusa considerari debeant; sed ipsa etiam
Spiritus sancti persona, quæ ad Christum, ut homo est, dicitur missa, præcipuum teneat
locum. Unde frustra jam Græci sunt, qui in missione Spiritus sancti nihil esse deinde
arbitrantur, nisi doni creati efficientiam. Intelligi etiam debet persona ipsius Spiritus
sancti: ut hæc non alio denique modo mitti dicatur, nisi per æternam processionem, quæ
efficientiam donorum babet in tempore. Christianam ac theologicam doctrinam jam expo
nere ac vindicare pergo.
(8.) Existimatis, procedere perinde esse ac communicari et donari (verba sunt in epistola
ad Nicolaum diaconum). Et quoniam reperitur, Spiritus a Filio mitti; vos errare non
putatis dicendo, eum et a Filio procedere. Verum non ita se res habet. Nam procedere de
clarat modum quo Spiritus esse habet.... ac mitti significat abundantem donorum largitio
nem, seu effusionem bonitatis; quæ a Patre quidem est, sed a Filio in eos qui digni sunt
effunditur, quibus et per Filium manifestatus dicitur. Ita Theophylactus, qui Latinorum
doctrinam inepte exponit. Non enim existimamus nos, procedere perinde esse, propri
ut par est si loqui velimus, ac donari, communicari, mitti: tametsi divinam personam mitti
nequeat intelligi sine æterna processione.
Duo docent Latini, in missionem proprie dictam concurrere: alterum, quod est sempi
col. 89–90page 41 of 61
terna processio personæ, quæ mittitur; et alterum, quod est externa aliqua efficientia,
sive inčidat sub sensus, ut cum Verbum humanitate suscepta apparuit hominibus, sive
interius sit et non aspectabile quod agitur, ut cum Spiritus sanctus ad fidelium sive in
storum quemque mittitur. Hinc Pater, qui non habet a quo procedat, nusquam missus
dicitur; ac missi dicuntur Filius et Spiritus sanctus, quia procedunt. Rursum missio, do
natio. communicatio auctoritatem ac potestatem exprimunt in mittente, et donante, et com
municante. Ecquam vero potestatem auctoritatem ve Pater habet in Filium, et Pater et
Filius in Spiritum sanctum, nisi kanc quæ est principii notio et originis? Itaque Filium
mitti a Patre est gigni Filium naturam hominis assumpturum, et suo tempore assumentem,
et mitti Spiritum sanctum est procedere ipsum cum efficientia externi operis, quod in
tempore impletur. Jam constat quomodo sempiterna processio in missionem proprie dictam
concurrat.
At procedere declarat modum, inquis, quo Spiritus esse habet. Ita scilicet, ut proces
sione Spiritus habeat esse, seu divinam accipiat essentiam: et id etiam accipiat, quod
est efficere externa charismatum opera. At mit, addis, abundantem significat do
norum largitionem. Nempe processio sempiterna sub nomine ac respectu missionis,
quodam modo completur externa efficientia sive actuali donorum largitione in tem
pore.
Hanc efficientiam externam, si per sese sumpta ac veluti sejuncta a personæ missæ
processione consideretur, Scripturæ, Patres, theologi vocant missionem minus proprie
dictam; quo utique missionis intellectu, dictum reperimus, mitti Filium a Spiritu sancto,
ac Filium et Spiritum sanctum mittere seipsos. Duo tamen animadverte, quæ hoc loco
præcipua sunt: ac primo impropriam ac nimis latam hanc esse missionis nationem;
deinde in eodem impropriæ missionis genere nuspiam in Scripturis, ac vix etiam apud
Patres missum legi Patrem. Adeo nimirum pro comperto haberi debet, missionem proprie
dictam redigi debere ad sempiternam (XLIII] divinæ persone processionem. Cur enim
nuspiam Pater mitti dicatur? Ea utique ratione, quia a nullo procedit. Corticem rei spe
ctabat Theophylactus, doctrinæ sublinis medullam non attigit.
(9.) Insufflare Spiritum sanctum post resurrectionem Dominus dicitur: non vero quod
productor ejus sit.... Et alias neque tunc totus datus est, sed unicum charisma seu donum
remissionis peccatorum: tantummodo enim, ut Pentecostes tempore daretur, decretum est....
Si Domini insufflatio in discipulos non fuit unius tantum charismatis, sed totius Spiritus
sancti donatio: igitur Paracletum tunc eis dedit. Quomodo igitur se habet illud: Si ego non
abiero, Paracletus non veniet ad vos? Descensus in Pentecoste si ejusdem Spiritus fuit,
erat superfluus: si vero alterius; cedo, quis ille, qualisque fuerit? Hæc in epistola ad Nico
laum diaconum.
Paria sunt in commentario ad caput Joannis: «Profecto inquiunt: nam (Joan
nis xx) et inspiravit discipulis, et dixit: Accipite Spiritum sanctum. O desipientiam! Si
tunc dedit discipulis Spiritum, quando insufflavit, quomodo postea dixit eis (Actor. 1)
Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti super vos, non post multos hos dies?.
Vel quomodo credimus, in Pentecoste factum descensum Spiritus; si quidem in vespera
resurrectionis dedit illum? Tunc enim inspiravit. At hæc quidem valde ridicula.
Manifestum enim, quod tunc illis Spiritum sanctum non dederit, sed donum Spiritus
sancti, remissionem scilicet peccati. Statim enim subdit: Quorum remiseritis pec
cala, elc.
Imo ridicula Theophylacti argumentatio est seque ridiculum præbet, doctrinæ repu
gnans quam tradit Cyrillus inter Græcos, et Augustinus inter Latinos, præstantissimi
Patres. Sic habet iste libro 11, alias III, Contra Maximinum. «De Patre est Filius, de
Patre est Spiritus sanctus; sed ille genitus, iste procedens: ideo ille Filius est Patris, de
quo genitus est; iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit. Sed ideo,
cum de illo Filius loqueretur, ait de Patre procedit: quoniam Pater processionis ejus
est auctor, qui talem Filium genuit, et gignendo ei dedit, ut etiam de ipso procederet Spi
ritus sanctus. Nam nisi procederet et de ipso, non diceret discipulis: Accipite Spiritum
sanctum; eumque insufflando daret, ut a se quoque procedere significans, aperte ostenderet
flando, quod spirando dabat occulte.»
Gemina sunt quæ disserit Cyrillus Alexandrinus libro xII In Joannem: Statim eos
col. 91–92page 42 of 61
sanctificat, manifesto insufflatu Spiritum eis largiens; ut et nos firmiter erederemus,
alienum non esse a Filio Spiritum, sed ei consubstantialem, et di' zúroŭ npoïùv rò ix toū
Пatpòs, per ipsum ex Patre procedentem. Et libro 1x præcedente a caput xı▼ Joannis
Idcirco enim Christus insufflarit corporaliter, ostendens quod sicut ex ore humano
spiritus prodit corporaliter, sic ex divina substantia, Deilati convenienter, □poysītai rò dž
avrou, Spiritus qui ex eo (Filio) est, profunditur. Alia habet lectio, East, ex ea divina
substantia, utique Filii. Perspicue Patres hi duo, quibuscum Theophylactus comparari non
potest, non solum dona creata in missione Spiritus sancti a Filio distribui, sed ipsam
etiam docent divinam sancti Spiritus personam dari: adeoque probant ex consequenti, a
Filio æterna processione Spiritum sanctum prodire.
(10.) In ea insufflatione, inquit ille, unius tantum charismatis fait donatio, nɔn totius
Spiritus sancti. Alioquin quomodo se haberet illud: Si non abiero, Paracletus non veniet
ad vos? Nimium crasse et ridicule. Quoties namque mittitur daturque Spiritus san
ctus, datur ac mittitur totus, cum sit unus et simplicissimus. Ad charismata redi
gitur diversitas tota: nec enim cuilibet, ac semper omnia charismata ejus distri
buuntur; verum hæc, et non alia, ac magis minusque præstantia, pro gratuito Dei favore.
Supervacaneum infers adventum Spiritus sancti in die Pentecostes. «Hæc dicens non
novit, ea contentiosæ mentis esse commenta (verba sunt Joannis Becci num. 68). Unde enim
babet, die Pentecostes, Spiritus adventum, si ejusdem fuit Spiritus, supervacaneum fuisse?
Namque si die Pentecostes adventum supervacaneum decernit, si ejusdem est Spiritus ante
Pentecosten insufflati, multæ ejusdem Spiritus redundantiæ comparebunt, quod extreme
absurditatis est. Ex quo enim primum creato homini in animam viventem insufflatus est;
diversis adventibus postmodum ad dignos descendit; et nihilominus licet ad plures et
sæpius descenderit, nunquam tamen ullus illius adventus supervacaneus reputatus est.
[XLIV] Verum Bulgarus, si quod ante Pentecosten insufflatus est, adventum illius in Pen
tecosle aut supervacaneum vult dicere, aut alterius Spiritus adventum: non solum tum
supervacanee affirmabit descendisse Spiritum discipulis, sed et ante in Pentecoste adven
tum; et cum huic vel alteri prophetarum, alio atque alio tempore, et modis diversis adve
niens, associatus est. Nam si nunc in forma ignitarum linguarum, tum vero non simili
ratione acceptantibus adveniebat: nihilominus idem adveniebat Spiritus, et nullus vario
rum Spiritus adventuum supervacaneus nuncupabitur ab illis qui per rectas Scripturarum
semitas propria vestigia dirigunt.»
Quomodo, reponit ille, se illud habet: Si ego non abiero? etc. «Hæc enuntiat (Becci
responsio est), ignorans in corporea specie ignitarum linguarum Spiritus adventum pro
missum fuisse discipulis a Servatore. Opus enim erat, cum Servator corpore
nobiscum versatus fuisset, Spiritum etiam corpore comparere, ut verbis Magni Gregorii
utar.» Adde abundantiorem charismatum largitionem, quam in Pentecoste attulit Spiritus
adveniens.
Hujusce demum missionis hanc habeto clariorem expositionem. Rebus omnibus adest
intime Deus per essentiam, et præsentiam, et potențiam': idque habet a Deo Patre Deus
Filius, et habet a Patre et Filio Deus Spiritus sanctus. Per charismatum elargitionem
novus exsuṛgit velut præsentiæ modus: qui magis minusque specialis est pro dati chari
smatis conditione et præstantia. Hinc Spiritus sanctus, a Patre et a Filio missus, novo modo
absolute et simpliciter, ut inquiunt, adesse dicitur, et inhabitare in iis qui gratiæ sancti
ficantis charisma recipiunt: sed etiam novo aliquo modo per tidem peccatoribus fidelibus
inexsistit, et pœnitentibus per dilectionem, secundum quid et imperfecte. Quæ demum
omnia ita intellige, ut cum ipso Spiritu sancto, qui mittitur, communem habeant Pater
otismı et Filius novam ipsam præsentiam, et inhabitationem ratione doni concessi, quod
simul ad extra tota operatur sanctissima Trinitas: ac præterea in ea per gratiam sanctifi
cantem justis in hominibus inhabitatione, quidpiam inveniatur quod ipsius personæ
Spiritus sancti proprium sit, veluti specialis quædam ejusdem personæ ad animam justi
applicatio. Ita frequentius Latini scriptores docent. Aquinatem potissimum consule, et
Petavium, et Franciscum Sylvium.
(11.) Alia profero, quæ in epistola ad Nicolaum diaconum Theophylactus accumulat
argumenta: Id, quod ad exsistendum opus habet duobus principiis, vel majus est eo quod
ab uno principio est, vel æquale, vel minus. Sed æquale esse non potest: foret enim ab uno
col. 93–94page 43 of 61
principio, et non aliter. Relinquitur ergo essè majus, vel minus….. Igitur Spiritus sanctus
erit major Filio (qui ab uno); et ecce novam impietatem. Vel est miñor Filio, sicque revi
viscit Macedonius... Si Filio major est Pater in eo, quod causa ejus est: et ipse Filius erit
major Epiritu sancto eadem ratione….. Ubi invenisti Filium dici majorem Spiritu? Quomodo
tandem proprietas communis esse potest?
Ad postremum argumentum solutio Becci est inter refutationes Photii in eadem Ora
tione de unione Ecclesiarum, num. 42: «Dicis, Si communis est Patris et Filii proprietas
productio Spiritus sancti, quomodo commune erit proprietas? Ego porro dico: quanam
ratione maxime absurdum tibi videtur, esse aliquid commune Patri et Filio, proprie in
ipsis solis consideratum, quod non sit commune Spiritui? Est enim commune Patri et
Filio, quod Spiritui commune non est: et quod non unius, sed duarum personarum est,
hoc commune dicitur, et est; quod vero proprie in illis consideratur, et illius particeps
non est Spiritus, dicitur eorum proprietas. Nempe ut eo distinguatur ab illis Spiritus...
Nyssenus homilia in Orationem Dominicam, manifeste id astruit Cum enim Filius
ex Patre exivit, et Spiritus ex Deo et Patre procedit. Sed quemadmodum sine causa esse,
cum sit solius Patris, Filio et Spiritui adaptari nequit: sic contra, esse ex causa, quod est
Filii et Spiritus proprium, de Patre considerari alienum est a natura. Cum vero commune
sit Fitio et Spiritui sancto non esse absque ortu; rursus est: facile, differentiam quæ in
corum proprietatibus est, reperire. Adverte animum.... quomodo proprietatem duarum
tantum personarum vocavit ex causa eas esse; et quomodo repræsentavit, commune esse
iisdem duabus personis absque ortu non esse.»
(✗LV] Cætera ut locum haberent argumenta, Theophylacto comminiscendum erat,
Patrem et Filium duo constitui sancti Spiritus principia: cum e contra, sicut Pater et
Filius, quantum ad hoc quod est esse principium Spiritus sancti, non opponuntur: ita mi
nime distinguantur, sed sint duo supposita cum una eademque Spiritum sanctum produ
cendi virtute.
(12.) Fuerit ergo Filius, inquis, Spiritu sancto major? «Considera, reponit Beccus
num. 67, ne tibi hæc dubitatio in opprobrium vertatur, si Italus magnum tibi Athanasium
producet oratione 1 Adversus Arianos (num. 50) hæc tradentem: Discipulis Dominus dei
tatem et magnitudinem suam ostendens, non minorem semetipsum Spiritu, sed majorem et
aqualem`esse significans, tradebat Spiritum, dicebatque: Ego illum mitto, et ipse me glo
rificabit, et quæcunque audiet, loquetur.» In Parisiensi Montfauconii editione vox, pal
Cova, majorem, desideratur. Habent illam editiones alim, ac mss. codices aliqui. Ad hunc
locum admonet laudatus editor, in margine codicis Basileensis hæc adnotari: Vide, quo
modo Filius æqualis et major sit Spiritu: æqualis quidem secundum divinitatem, major vero
ratione causa, ut et Pater ipso Verbo est major. Nempe unam vox illa dignitatem indicat
ratione originis.
76. Animadversione dignissima sequuntur Theophylacti verba in epistola sæpius
memorata ad Nicolaum diaconum et canstrisium: Si dixeris te affirmare Spiritum
Filio procedere, quatenus ab eo distribuitur et datur... et ad ita loquendum cogi te
penuria vocum, Latinæque linguæ paupertale... ego veniam facile dabo, ut in aliis quidem,
hoc est, communibus, ac etiam ecclesiasticis sermonibus, si velis, vocibus utaris ut tibi
lingua concedit: præmissa tamen convenienti declaratione, ne qui audiunt, ignorent dupli
cem esse vocis intelligentiam (processionem scilicet, secundum quod a solo Patre habet
esse, et effusionem vel communicationem Spiritus). At vero in Symbolo exprime proces
sionem a solo Patre.
Hunc sine dubio locum indicabat Joannes Beccus inter ejusdem Theophylacti refuta
tiopes, num. 66: «Ego interim gratias tibi (Theophylacte), ago de bona mente; quando te
reperio, unionem Ecclesiae veluti a subtili, quod aiunt, filo appendisse in illis, quæ Italo
insinuas: In aliis quidem concedo tibi, vocem usurpandam Spiritus ex Patre et Filio pro
cessionis, ut tibi lingua permittit: in communibus nempe sermonibus ecclesiasticis et col
loquiis, si allubescat; in Symbolo vero solo, non concedam. Exosculor animi tui candorem,
et agnosco unioni te magnum pondus addidisse.»
Hæc invicem duo, quæ tradit loco citato Theophylactus, quæve Beccus animadvertit.
minus consona videntur: neque primo aspectu bonam mentem exhibent verba archiepi
scopi. Docuerat nempe, processionis nomine declarari modum quo Spiritus habet esse: ac
Chapter XXCaput XX
col. 95–96page 44 of 61
PG 123:95τοῖς καὶ ἐν ἁμαρτίαις βαρείαις- BERN. MARIE DE RUBEIS DISSERTATIO
missionis vocem significare abundantem donorum largitionem, quæ a Patre quiden ´ est,
sed a Filio in cos qui digni sunt, effunditur. Tum Latinum, vel Italum inducit, id utique
aientem, et nihilominus affirmantem, Spiritum ex Filio procedere, quatenus ab eo distribuitur ac datur, veluti ad ita loquendum penuria coactum vocum Latinæque linguæ pauperlate. Commentum scilicet obtrudit Theophylactus. Italus enim aut Latinus hocce in
argumento incusavit nullus unquam linguæ suæ Latinæ paupertatem ac vocum penuriam, neque potest incusare. Hac vero præsupposita linguæ paupertate, veniam se
daturum Latino ait Bulgarus, si, excepto Symbolo, in aliis familiaribus, et ecclesiasticis
etiam colloquiis, Spiritum sanctum a Patre et Filio procedentem asserat: ea tamen ‹autione adhibita, ut ejusdem Spiritus intelligatur missio, donatio, distributio per charismatum
elargitionem. Hæc videntur evincere, minime Theophylacti mentem fuisse, ut ad solam
vocis, Filioque, additionem ad Symbolum, aut omissionem in eo, redigi possit controversia
summa.
Ut ut sese res habeat, bonæ frugis aliquid in archiepiscopo agnoscebat Beccus: utpote
qui Latino permitteret, Spiritum sanctum procedentem a Patre Filioque affirmare extra
Symbolum; cum e contra Græcorum plerique locutionem hanc, veluti angue pejus, exsecraren'ur. Illud etiam erat emolumenti: quod cum Spiritus sancti a Patre et a Filio processionem intelligi et accipi permitteret pro ipsius missione per donorum elargitionem,
viam parabat ad veram ejusdem missionis intelligentiam, quam sine æterna personæ missæ
processione ab altera non consistere, jam sæpius adnotavimus.
[XLVI] 77. Fuerunt cæteroqui ejus ætatis doctores Græci, qui eos inter ac Latinos controversia momentum redigerent ad unam vocis, Filioque, additionem ad Symbolum. Incepto
sæculo duodecimo Thessalonicensem metropolim regebat Nicetas, qui primum Marones in
Thracia episcopus fuit. Prolixum ejus locum ex libris quos concinnavit de processione Spiritus
saneti, promit Leo Allatius Contra Hottingerum pag. 467, ubi diligentius discussa quæstione, sic eam denique absolvit: «Dictionis (Filioque) additionem silentio vos quoque
involvite, neque in Symbolo imposterum pronuntiate: sed uti Patres, ita nobiscum dicite,
Qui ex Patre procedit, qui cum Patre et Filio simul glorificatur; quod satis utrisque, nobis
et vobis, per Spiritus sancti gratiam, amorem conciliabit; cum invicem concordemus,
cum dicimus et profitemur, ex Patre per Filium processionem.»
Mens eadem fuisse videtur Petri Antiocheni in epistola ad Michaelem Cerularium, ubi
num. XI malum et malorum pessimum vocat adjectionem ad sanctum Symbolum: et nihilominus num. XXII: Si in additione Symboli corrigantur, ait, nihil præterea postulaverim.
Levissimum jam vides quæstionis momentum. Res tota redigitur ad ecclesiastica disciplinæ caput, in quo nimia fuerit audacia Romani pontificis et Ecclesiæ Occidentalis auctoritatem ita coarctare, ut pro urgentibus circumstantiis non valuerit una voce Symbolum augere:quod utique a Græcis in Oriente factum in prima synodo Constantinopolitana.
De hac Additione, deque ipso Dogmate consule Dissertationes nostras duas, quas hoc
anno 1753 cum Vita Georgii, seu Gregorii Cyprii, patriarchæ Constantinopolitani, typis
vulgavimus apud Joan. Baptistam Pasqualium.
Fidelium suffragia perperam ac falso docet, defunctorum aliquibus prodesse, qui gravibus
inquinati peccatis ex hac vita decedunt. Latini nonnulli doctores nolali. Russorum
confessio fidei expenditur ac refellitur. Erroris causa. Doctrina illibata Thomæ Aquinatis.
78. Alienam a catholica fide sententiam, si verba spectentur, Theophylactus promit in cap.
XII Lucæ v. 5, ad ea verba: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in
gehennam. Verba ejus sunt: «Vides, quod non dixit, Metualis eum, qui postquam occiderit,
mittit in gehennam: sed, habentem potestatem mittendi. Non enim semper, of ȧmovoxovts;
aaptolol, qui moriuntur peccatores, mittuntur in gehennam sed sunt in potestate Dei,
ut etiam dimitti possint. Hoc autem dico propter oblationes et distributiones, quæ fiunt
pro defunctis; quæ non parum conducunt etiam his, τοῖς καὶ ἐν ἁμαρτίαις βαρείαις
àñolávovary, qui in gravibus peccatis mortui sunt. Non omnino igitur, postquam occidit,
mittit in gehennam: sed potestatem habet mittendi. Ne igitur cessemus, per eleemosynas
col. 97–98page 45 of 61
et intercessiones propitium reddere eum, qui potestatem habet mittendi, non semper autem
hac potestate utentem: sed et valentem remittere quiddam.»
Ad hæc verba in editione Philippi Montani apponitur e regione adnotatio: Defun
clorum auxilia, purgatorii assertio. Eodem Bellarminus utitur testimonio Theophylacti
ad catholicam de purgatorio veritatem confirmandam libro 1 De purgatorio, capite 10.
Verumenimvero catholica veritas est, ipso tradente Bellarmino libro 1, capite 1, in fine,
Purgatorium pro iis tantum esse, qui cum venialibus culpis moriuntur: ac rursum pro
illis qui decedunt cum reatu pana, culpis jam remissis. Inter istos quis eos numeret, qui
juxta Theophylactum in gravibus peccatis mortui sunt? Illos etiam, divinæ justitiæ ut
satisfaciant, in locum pœnarum, quicunque iste sit, et quæcunque sint illæ, mittit ac
projicit Deus et non solum, potestatem habet mittendi, qua non semper utitur, ut ait
Bulgarus.
Pervium loci sensum exposuerat ille ad Matthæi caput x, v. 28: Docet et mortem con
temnendam terribilius enim, inquit, gehennæ supplicium est. Qui enim occidunt, solum
corpus destruunt: animæ autem fortassis beneficium faciunt. Deus autem in gehennam pro
jiciens, et animam et corpus punit. Gekennam autem cum dicit, significat perpetuam pænam.
Potestas illa, quæ apud Lucam Deo tribuitur, jus complectitur, vim et efficientiam. In eo
positus est Theophylacti error, quod ab actu eam sejungit [XLVII] potestatem: excesse
ritque, defunctorum conditionem assignans, quibus fidelium suffragia prodesse possint ad
salutem.
79. Sua tamen ut confirment Græci commenta, uti solent Theophylacti auctoritate.
Expendere hoc loco pretium est operæ, quod habetur in Orthodoxa Confessione catholica
atque apostolicæ Ecclesiæ Orientalis. Hanc pro Ecclesia Russorum concinnavit Petrus
Mogila, metropolita Kioviensis; eademque Græce et Latine typis prodiit Wrastislaviæ
apud Joan. Jacobum Korn MDCCLI. Duas in partes tribuitur, ac in altera sic habet
quæstio LXIV: Annon et aliqui sic diem suam obeunt, ut beatorum damnatorumque medii
sint? Responsio: «Hujusmodi homines nulli reperiuntur. At iHud probe constat,
sceleratos homines (áµaprodoúc) non paucis de orci claustris eripi, atque liberari: non sua
quidem ipsorum pœnitentia sive confessione... verum piis superstitum officiis et Ecclesiæ
pro ipsis deprecationibus, præcipue vero per incruentum sacrificium.»
Quæstio Lxv. Quid igitur sentiendum de eleemosynis piisque officiis, quæ in refrigerium
mortuorum præstantur? Responsio. «Ea de re Theophylactus in caput ■■ Lucæ, expo
nens verba Christi v. 5.... ita commentatur. (Superiora ejus, verba afferuntur.) Igitur a
doctrina Patris hujus illud deducimus: oportere omnino a nobis preces pro defunctis
concipi, atque offerri incruenta sacrificia, spargique liberali manu eleemosynas; siqui
dem pia hujusmodi opera, sua causa, ipsimet præstare non possunt.»
Absurda plura promuntur. Cur illi qui cum venialibus duntaxat culpis, aut cum reatu
poenæ temporalis, culpis jam remissis, decedunt ex hac vita, quocunque demum in loco
divinæ satisfaciant justitiæ, beatos inter ac damnatos non fuerint medii? Sceleratos
homines, gravibusqu in peccatis decedentes cum ais, non paucos fidelium suffragiis, de
orci claustris eripi a liberari, in errorem incidis Origenis, qui poenis inferni finem ali
quando futurum aie at. Hujusce commenti aliqua in ecclesiasticis Græcorum libris ve
stigia reperiri, sive Origenistarum, sive aliorum fraude factum sit, adnotavit Leo Allatius
dissertatione u1 De libris ecclesiasticis Græcorum.
Sed inquies cum Theophylacto, sceleratos illos, qui liberandi sunt, non esse a Deo in
gehennam projectos; sed hoc esse in potestate Dei situm, sicul et veniam illis largiri. At
fides catholica repugnat in synodo Florentina constituta in decreto Unionis, ubi definitum
legimus: Illorum animas qui in actuali mortali peccato, sive originali decedunt, mox in
infernum descendere, etc. Quonam vero Scripturarum aut Patrum traditionis momento
innixus, potestatem Dei mittendi in gehennam sejungis ab actu? Aiebat Christus Luce
capite v, v. 24. Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi
peccata, ait paralytico: tibi dico, Surge. Num ergo reipsa non dimiserit peccata? Verum
v. 20 dixerat: Homo, remittuntur tibi peccata tua.
80. Cum hæc Theophylactus scriberet, ejus fortasse animo obversabantur vulgatæ
ſabellæ de Trajani liberatione ab inferis, et Falconillæ, ac Theophili imperatoris, simi
lesque. Nolim ego in iis refellendis tempus et operam perdere, quas invictis rejecere
Chapter XXICaput XXI
col. 99–100page 46 of 61
i
argumentis viri docti plures. Consule Allatium De perpetua consensione in dogmate purga
torii, Natalem Alexandrum sæculo 11, Dissertatione 1, et Michaelem Lequienum Disserta
tione v inter Damascenicas.
81. Sanctus Thomas Aquinas, bisce datis disputationis causa historiolis, quas critico
non expendebat examine, modos aliquos probabiles, ac sanæ consonos theologiæ, excogi
tavit, queis vulgata peccatorum hominum ab inferis liberatio intelligi posset. Locum ejus
affero ex Supplemento tertiæ partis qu. Lxxı, art. 5 ad 5: «De facto Trajani hoc mọdo
potest probabiliter æstimari, quod precibus beati Gregorii ad vitam fuerit revocatus; et
ita gratiam consecutus sit, per quam remissionem peccatorum habuit, et per consequens
immunitatem a pœna. Sicut etiam apparet in omnibus illis, qui fuerunt miraculose a
mortuis suscitati, quorum plures constat idololatras et damnatos fuisse. De omnibus talibus
enim dici oportet, quod non erant in inferno finaliter deputati: sed secundum præsentem
propriorum meritorum justitiam. Secundum autem superiores causas, quibus prævide
bantur ad vitam revocandi, erat aliter de eis disponendum Vel dicendum secundum
quosdam, quod anima Trajani non fuit simpliciter a reato pœnæ æternæ absoluta: sed
ejus pœna [XLVIII] fuit suspensa ad tempus, scilicet usque ad diem judicii: nec tamen
oportet quod hoc fiat communiter per suffragia: quia alia sunt, quæ lege communi accidunt,
et alia quæ singulariter et ex privilegio aliquibus conceduntur.»
Longe differt hæc Thomas doctrina a commentis Græcorum. Vel enim in hisce
casibus qui ad legem communem non pertinent, nulla est suffragiorum vis aut uti
litas; vel qui liberantur peccatores, ad vitam redeunt mortalem, pœnitentiam pro delictis
acturi.
Piorum hominum spiritus, qui corpore soluti jam nulla egent purgatione, in regnum calo
rum recipi, Theophylacti sententia est. An etiam docuerit, divina eos donari visione,
inquiritur. Virgini Deiparæ privilegium immunitatis ab omni culpa, etiam levi, detrakit;
quod aliis quibusdam Ecclesiæ Patribus commune.
82. De spiritibus piorum bominum, qui vel nullam peccati maculam incurrerunt post
susceptum baptisma, vel contractam aut in corpore viventes, aut post mortem expiarunt,
varias Græcorum quæstiones, ad eorum statum quod attinet, ignorat nemo. Ineptas opina
tiones plures rejicit Theophylactus: eosdemque spiritus in regnum cœlorum recipi, docet
luculentissime. Insignis locus est ad caput xx Lucæ, v. 43: Memento mei, cum veneris
in regnum tuum... Hodie mecum eris in paradiso.
Theophylacti verba sunt: «Quærunt autem ruidam, quomodo dicente Domino latroni
Hodie mecum eris in paradiso, Paulus dixit (ad Hebræos capite XI, v. 39) quod nulius
sanctorum receperit promissionem? Et quidam dicunt, quod Apostolus non de omnibus
sanctis asserat, quod non receperint promissionem sed de his quos ipse solum enume
ravit (Abrahamum, Henochum, Noe, etc.) Enumieravit autem alios quidem multos
latronis autem non meminit. Audi enim quid dicat: hi omnes, demonstrando eos, quos
sermo enumerat: quibus latro connumeratus non est.» Hæc prima interpretatio, quæ non
omnes, sed aliquos tantum sanctos in paradisum receptos admittebat.
Alii autem dixerunt: quod latro nondum sortitus sit in paradiso conversationem (seu
transportationem in paradisum, Saywyns). Sed quia invariabilis sit, et mentiri nequeat
Domini promissio, ideo dictum esse: Hodie mecum eris in paradiso. Est enim et hæc
species phraseos in verbis Dominicis, ut de futuris loquatur, tanquam de his quæ jam
flant. Ut cum dicit (Joannis capite 111, v. 18), Qui non credit, jam judicatus est.» Hæc altera
interpretatio sanctorum beatitatem, aut paradisum, non excepto sancto latrone, differen
dum jubet.
Alii torquent verbum, punctum facientes post hodie. Ut sit is sensus dicti: Amen
dico tibi. hodie. Deinde, Mecum eris in paradiso, adjicientes.»Hæc etiam interpretatio
tertia į aradisum ad futurum tempus differt.
Paradisum a reguo cœlorum distinguit quarta: beatitatemque constituit in regno celo
rum, quod differtur. Quidam vero, qui maxime sensum assequi visi sunt, sic exponunt
Repromissa nobis bona non sunt ingressus in paradisum, vel ascensus, sed regnum cœlo
rum. Unde et oramus, Veniat regnum tuum: non, conversatio illa in paradiso. Neque enim
col. 101–102page 47 of 61
PG 123:101τῆς τελείας τῶν ἀγαθῶν κληρουχίας.10%
mihi dicat-aliquis: quod idem sit paradisus et regnum. Bona enim regni neque auris audivit, neque - oculus vidit, neque in cor hominis ascendit (Isaiæ capite Lv, v. 4, et l-ad
Corinthios capite 11, v. 9). Paradisum autem et oculus Ada vidit, et auris audivit de eo...
Letro itaque paradisum sortitus est: non autem assecutus est regnum. Assequetur autem,
quando etiam omnes, quos Paulus enumeravit. Hunc autem, hoc tempore, paradisum
habet, qui est pars spiritualis quietis. Hæc quidem multi sæpenumero dixerunt.» Interpretes isti partem aliquam spiritalis quietis illico post-mortem sanctis concedi, fatentur:
et in paradiso quidem terrestri, ut aiunt nonnulli. Regnum coelorum ad sæculi consummatjonem differri, contendunt.
Non ita Theophylactus. «Sed dicendum est (inquit) &u el xal rautóv koti ßacúsla oipavěv,
zal zapábeis, quod etiamsi idem sit regnum cœlorum et paradisus, nihil prohibet, et
Dominum vera dicere, et Pautum. Nam latro quidem est [XIJX] in paradiso, hoc est
regno: et non solum ipse, sed etiam omnes quos numerat Paulus. Atqui non fruitur
perfecta bonorum participatione, τῆς τελείας τῶν ἀγαθῶν κληρουχίας. Bxemplum adducit
condemnatorum, qui in regiis non sunt, sed in custodiis clausi tenentur in deputatis pœnis:
cum honorabiles et in regias ingrediuntur et in eis versantur; et cum venerit tempus distributionis regalium donorum, illa assequuntur. «Ita et sancti, inquit, tametsi nondum perfecte
bonis fruantur, jam tamen versantur in locis lucidis et fragrantibus, et regiis denique tabernačulís, etiamsi nondum distributionem regiorum bonorum perfecte assequantur. Ita et
latro in paradiso fuit, etiamsi nondum perfecte acceperit, ut non absque nobis perfectus
sil, Eva µh xepic to decoub. Et hoc opinor verissimum omnium.» Apertissima
sententia est, paradisum et regnum esse idem: ac sanctos in regnum coelorum receplos degere.
Tum paradisi distinctionem a regno admittere videtur, regni nomine intelligens intogram felicitatem, ac perfectam bonorum omnium assecutionem; sed ad priorem statim
redit interpretationem, quæ pro eodem habet utrumque. Ut ne dicam, inquit, quod
sanctorum gratiæ in quotidianis miraculorum operationibus, paradisus merito dictus sit:
et omnes sancti, quotquot participes facti sunt spiritualium donorum, et qui arrhabonem
habent Spiritus, in paradiso sint; etiamsi nondum perfecti fuerint, et regnum acceperint,
sicut dicit Apostolus in epistola ad Hebræos: Etiamsi nondum promissionem acceperint.
Promissionem enim dicendo, vò ¿éxànpov, integram hæreditatem (seu felicitatem) declaravit. At illam nondum integram acceperunt. Et sunt in regno, et paradiso, elst µévto xal šv
pasıdeiq xal tv rip napadelow;» Ad priorem se reducit interpretationem.
83. Dices, Non sequitur: sancti sunt in cœlo, ergo vident Deum. Nonnullorum objectio
est apud Bellarminum libro 1 De sanctorum beatitudine, capite 3. Reponit ille: «Recté sequi; nam per cælum intelligimus sedem, et quasi aulam regiam Dei, ubi Deus semper videtur… Tametsi enim Deus ubique sit, tamen proprie in cœlo dicitur, quia per sui manifestationem iHic se præsentem ostendit; et cernitur ab iis qui digni sunt coelesti, illa
sede. >
Quænam vero fuerit mens Theophylacti? Verisimillimum puto, ipsum existimasse, visione Dei frui sanctos in regno cœlorum. Paradisum ille idem esse docet ac regnum calorum, quod interpretatio quarta distinguebat. Atqui bona regni ea dicuntur, quæ neque auris audivit, neque oculus vidit, neque in cor hominis ascendunt. Quis vero inter hæc bona
regni, in quo degere sanctos Theophylactus ait, non enumeret illud præcipuum, quod est
clara visio Dei? Disertissime affirmat, bonorum participatione eos frui in regno coelorum,
nondum tamen perfecta; quæ verba par est ita intelligere, ut sane Deum ipsi videant, perfectam donorum distributionem accepturi, resumpto corpore post judicium in consummatione sæculi. Maxime favet eorum exemplum, quod affertur, qui in regías ingrediuntur,
et in eis versantur. An isti nunquam viderint regem? Imo vident; et cum venerit tempus
distributionis regalium donorum, consummatio scilicet sæculi, et corporum resurrectio, ea
perfecte assequentur. Data vero regni cœlorum distinctione a paradiso; illud intelligit
Theophylactus integram felicitatem; et istum, felicitatem quidem, sed non plenam, spiritualium quoque donorum participationem et arrhabonem Spiritus; claram sine dubio visiouem Dei. Addere locum ejus liceat ad caput 1 Epistolæ ad Philippenses, v. 21: «Mihi
enim vivere Christus est, et mori lucrum. Mori autem lucrum est, quia tunc apertius cum
ipso (Christo, Filio Dei versabor.»
Chapter XXIICaput XXII
col. 103–104page 48 of 61
PG 123:103τὴν φιλόδοξον αὐτῆς καὶ ἀνθρωπίνην γνώμην.»BERN. MARIÆ DE RUBEIS DISSERTATIO
84. Nævus est in Theophylacti doctrina ad caput xı Matthæi, v. 46: Adhuc eo loquente
að turbas, ecce Mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. Hanc ille expositionếm.appingit: «Avôpánɩvoy tɩ, Humanum quid, volebat ostendere Mater, quod ut in Filium
potestatem habeat: nihil enim magnum adhuc de eo intelligebat. Propter hoc, adhuc ipso
loquente, volebat ad se illum attrahere, quotiµqvµévy, quasi ambitiosula, tanto sibi Filio
subdito.» V. 50: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est, ipse meus frater, el soror, el mater est. «Nou injuria afficiens Matrem, hoc dixit: sed corrigens-mentem
ejus gloriæ avidam, et humanam, τὴν φιλόδοξον αὐτῆς καὶ ἀνθρωπίνην γνώμην.»
Sua in editione Joan. OEcolampadius adnotaverat in margine: Caute lege, vide finem.
In calce Enarrationum in Evangelia sic ait: Quod in eis excesserit verbis. [L] In editione
Philippi Montani hæc adduntur: «Eadem fere Chrysostomus ait in eum locum; nolans
importunitatem Matris et fratrum. Quos etiam ex ambitione, et ostentatione commotos
dicit.» Tum primo censuram inurit, tum deinde benigna interpretatione Joannis Chrysostomi verba exponit prudentissimus doctor Aquinas p. ni, qu. xxvII, art. 1v ad 3. «Dicendum, quod in illis verbis Chrysostomus excessit. Possunt tamen exponi, ut intelligatur: in
ea (Virgine Deipara) Dominum cohibuisse non inordinatum inanis gloriæ motum, quantum ad ipsam; sed id quod ab aliis posset æstimari.»
85. Veteres nonnulli fuere, sive Græci sive Latini scriptores, qui levis alicujus noxa
nævum Deiparæ tribuerunt, Ambrosius, Arnobius Junior, auctor Quastionum Veteris et
Novi Testamenti sub Augustini nomine, Origenes ac laudatus Chrysostomus. Korum affert
dicta et expendit Sixtus Senensis libro u Bibliothecæ sanctæ, num. 103 et 151, ac libro VI,
num. 56, 138, 139, 140 et 185, ubi Patres quos memorat vel aliqua purgat benigniori interpretatione, vel certe fatetur excessisse: «ne Deiparam Virginem (ut ait libro vi citato,
num. 68) insigni illo suæ integritatis privilegio fraudemus, quod ei Tridentinæ synodi canon attribuit (Sess. vi, De justificatione can. 25): Si quis hominem semel justificatum dixerit, posse in tota vita sua peccata omnia, etiam venialia vitare, nisi speciali Dei privilegio,
quemadmodum de beata Virgine Maria tenet Ecclesia; anathema sit.»Theologicas egregias
affert rationes laudatus Aquinas loco citato, ubi Franciscus Sylvius in Commentario, Tridentinum canonem expendens, animadvertit: «Licet expresse non definiat, Ecclesiam id
tenere tanquam dogma fidei, ac proinde nec sententiam contrariam damnet ut hæreticam,
ut minimum tamen tanquain temerariam rejiciendam esse.»
De electione divina, ac prædestinatione, et gratiæ necessitate perplexe et ambigue disserit.
OEcolampadius et Simonius notati. Regula prima, quam statuit Sixtus Senensis, Theophytacti dictis applicatur. Hanc illustrat Pelavius. Ejusdem Senensis regula secunda. De
præscientia divina, quam admittunt Græci Patres scriptoresque, animadversiones Petavii.
Cura præcipua ipsis erat, liberum arbitrium tueri: notio ejus.
86. Ecclesiæ Græcæ Patribus ferme communia, ab ipso etiam Theophylacto passim usurpata, ad examen vocanda sunt, dicta non pauca de electione divina, ac prædestinatione, et
gratiæ necessitate, minus utique accurata primo aspectu, perplexa et ambigua. Ad caput
x:11 Matthæi, v. 14: Multi sunt vocati, pauci vero electi, sic ait Bulgariæ archiepiscopus:
Pauci enim qui salvantur, et qui digni ut eligantur a Deo: ita ut Dei quidem sit vocare,
e'ectos autem fieri, vel non, nostrum sit, tò di Exλextoùç yevéaðai † µh, hµétepóv tớtt. Ad illud
Pauli apostoli in Epistola ad Romanos capite VI: Quos præscivit, et prædestinavit, hæc
ejus sententia est: Præcognoscit, vel præscit Deus eos qui vocatione digni sunt: deinde
sic prædestinat. Prior itaque.est præscientia, postea sequitur prædestinatio. Prædestinationem autem intelliges impermutabilem Dei bonam voluntatem. Prænovit itaque, Paulum vocatione Evangelii dignum esse: sicque præfinivit, seu prædestinavit, hoc est, impermutabiliter
decrevit; adeoque statuit vocare ipsum. Paria sunt in ejus Commentariis plura. Innotescere
videtur 1.) liberis actionibus præscientiam tribui: prædestinationem iis quæ libero non
subsunt arbitrio; 2.) Eligi a Deo, qui jam digni sunt ac devoti, aut prænoscuntur tales; 3.)
Fieri dignos, adeoque et electos, nostrum esse: hoc est, liberi arbitrii opus, non gratiæ.
87. Joannes OEcolampadius in calce Enarrationum ipsius Theophylacti in Evangelia,
sic animadvertit: «Quoniam electum fieri intelligi potest pro ipsa divinæ electionis prædestination sve impletione, quæ nequaquam fil citra hominis cooperationem, juxta illud
col. 105–106page 49 of 61
divi Petri: Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis,
eapropter illud ab auctore assertum, electos fieri vel non, nostrum est, eum potest subire
sensum.» Catholicum sensum amplectimur. At in Præfatione ad Lectorem sic aiebat
«Chrysostomum sequitur Theophylactus. de libero arbitrio ac fide, et quibusdam aliis
et proinde in quibusdam interpretandis violentior [LI] est. Quod dixerim, ut in hoc tuum
¨adhibeas judicium, qui te solis canonicis Scripturis addictum nosti.» Solas advocat Scri
pturas canonicas, traditionem scilicèt Patrum rejiciens, heterodoxo imbutus errore; quo
etiam præoccupatum, universali Patrum judicio in exponendis Eloquiis divinis privatum
præferre cujusque judicium ausum esse, adnotavit Richardus Simonius in Historia cri
tica in N. T., tomo IV, capite 28, pag. 395.
Sed ipse Simónius Theophylacti doctrinam de electione divina ac prædestinatione et gra
tia ea ratione vindicat: quod veterem. Ecclesiæ Græcæ fidem Bulgarus afferat, dissitam
quidem ab Augustini documentis, et Pelagianis etiam adversam erroribus: doceatque,
generalem vocationis gratiam conferri a Deo, qua bona omnis in hominibus dispositio, ac
voluntas salutaris prævenitur: et hanc satis esse, qua liberum arbitrium præventum, vo
canti Deo cooperetur. Simonium ita Græcos velustos Patres committentem cum, Augu
stino, et Augustini doctrinam veluti novam traducentem, jam alii castigarunt theologōrum
doctissimi.
88. Ludovicus Thomassinus consulendus est, qui libro 1x Do Deo Deique proprietati
bus, latissime et egregie disserit de necessaria Græcorum Latinorumque Patrum, qui Au
gustinum præcesserunt, concordia cum eodem Augustino ejusque sectatoribus in theologicis
de prædestinatione et gratia disceptationibus. Hinc prudentissimas ac sane accuratas Tho
massinus ipse, et antea Dionysius Petavius libro 1x De prædestinatione, capp. 3, 4, 5,
præscripserunt regulas, ad veteres maxime Græcos hocce in argumento rite interpretandos
apprime utiles. His anteivit Sixtus Senensis in Bibliotheca sancta, libro VI, adnota
tione 251, qui sibi ducem in hac via ineunda sanctum Thomam Aquinatem proposuit. Do
otissimorum virorum et ego vestigia insequor.
Sixti Senensis verba sunt: In operibus electorum, a divina prædestinatione prævisis, du
plicem causæ rationem spectari posse, meritoriam scilicet et finalem. Hinc regula prima.
«Si causam meritoriam inspexerimus, nosse oportet, ordinem divina providentiæ erga
electos gemina graduum varietate distingui: quorum alii præcedunt gratificantis gratiæ sus
ceptionem, ceu dilectio, electio, conscriptio, prædestinatio, vocatio, justificationis inchoatio;
alii vero gratificantis gratiæ susceptionem sequuntur, quales sunt gratiæ auctio, justitiæ in
crementum, et æternæ felicitatis adeptio. Si igitur quæratur, An operum nostrorum prævisio
sit causa meritoria præcedentium graduum, negandum est prorsus, ne videamur conni
vere Pelagianis dicentibus, Deum merita nostra in sua præscientia elegisse. El juxta hanc
sententiam interpretandi sunt omnes Patres, qui æternam Dei electionem ac prædestina
tionem ex sola Dei gratia, nullis prævisis meritis, definiunt. Si vero interroget quispiam,
Utrum sequentes divini ordinis gradus in divina prævisione causam habeant meritoriam,
procul dubio respondendum est, Deum ab æterno decrevisse daturum se incrementa am
plioris gratiæ his qui bene usuri essent primo justificantis gratiæ dono: ac deinde ob
merita bene servatæ justitiæ redditurum se eis perpetuæ beatitudinis coronam. Atque ad
hunc sensum conabimur, quoad fieri poterit, accommodare aliquas ex præmissis Patrum
sententiis, quæ prævisioni meritorum ascribere videntur electionem et prædestinationem,
hoc est prædestinationis et electionis complementum, sive sequentes et posteriores gradus
divini ordinis. Quod interdum Patres, totum a parte denominantes, electionem vel præ
destinationem appellant.»
Að hunc revocari catholicum sensum facillime possunt Theophylacti sententiæ plures.
Ad caput xx11 Matthæi, 14, ait: Gratia enim svla omnes vocati sumus, tum boni quam muli.
In prima vocatione, quæ posita est in motu animi interiori, sive sit illuminatio mentis,
sive cordis inflammatio, solum gratuitum fulget Dẹi donum, quin ulla ex parte nostra præce –
dat bona libera salutaris dispositio. Sed attamen sic ait ille ad caput vin ad Romanos: Pra
scit Deus eos qui vocatione digni sunt. Aliæ sunt nimirum vocationes ad ampliora chari
Sinata: et hæc a Deo iis conferuntur, quos bono prioris.gratiæ usu dignos, et aptos, ac
dispositos prænoscit.
Hunc reddunt sensum, quæ legimus verba ad caput, vi Joannis v. 37: «Ostendens autein
col. 107–108page 50 of 61
Deus quod fides quæ in Christum, non vulgaris quæpiam res sit, sed donum Dei, dignis et
rectis corde a Patre datum, dicit quad omne quod dat míhi Pater, ad me veniet, hoc est,
illi credent in me, quos dat mihi Pater. Vos [LII] autem, Judæi, cum indigni sitis, non da
mini mihi a Patre: propterea neque venitis ad me, neque habetis rectum cor, ut vos dili
gens Deus, et Pater ducat ad meam fidem.» Agitur de præclaro fidei dono: quod maxime
donum Dei appellatur. Verum istud non datur nisi dignis et rectis corde, illis nempe ques
dat Pater, alisque præcedentibus gratiæ auxiliis dignos facit et rectos corde, hoc est bene
dispositos.
Ad v. 39 sic ait: «Nam si Pater dat, ut magnum quiddam, dignam in Christum fidem,
ipsi autem illam non habent, manifestum est quod dono Dei exciderint.» Donum scili
cet Dei, vel receptum incredulitate rejecerunt: vel quominus ipsum reciperent, impedimenta
apposuere, præcedentibus gratiæ subsidiis abutentes.
Et ad v. 44 verba sunt: «Nullus potest ad me venire, nisi Pater traxerit eum. Hoc autem dicit,
non ut libertatem tollat arbitrii: absit; sed ut ostendat, 8 molins deital ouvepyelas napi Osoð
ó jéĥhwv nisteŃsai, quod multa habeat opus cooperatione a Deo is qui crediturus est. Et aliter
Illos trabit Pater, qui habent voluntatis aptitudinem; eos autem qui seipsos nou faciunt
idoneos, non trahit ad fidem.»His donum sublime fidei conceditur, qui se idoneos faciunt
sed hæc prævia aptitudo ac libera et bona dispositio adsunt iis qui prioribus gratiæ donis
bena utuntur; unde credituro multam opus esse a Deo cooperationem, egregie docet Theo
phylactus, tum quæ fidem ipsam impertitur, tum quæ pia desideria inspirat, ac bene
disponit animum.
89. Hanc primam a Sixto Senensi constitutam regulam pluribus illustrat Petavius li
bro ix citato, et alia nonnulla Theophylacti dicta exponit. Affero verbs illa, quæ capi
te ↳ habentur, num. 8: «Non raro veteres, cum de gratia loquuntur, plenam et perfectam
intelligunt, non inchoatam ac rudem, quæ prima nominatur, cujus plerumque mentionem
non habent... Certum est autem, uti primam gratiam nulla ob merita tribui, sic accessio
nem illius et incrementum, ac plenam denique possessionem, meritorum ac laborum pre
tio comparari... Hunc habere sensum illa Græcorum loca videntur, quæ Deum impertienda
gratiæ suæ capere occasionem demonstrant ex nobis, et conatu, ac proposito nostro: ut
Theodoretus, Photius, Ecumenius, Theophylactus, atque ipse quoque Chrysostomus.....
Non enim primum voluntatis motum et rationis, in gratia numerant, veluti pia desideria,
quibus ad pleniorem quærendam (fidem) ac Dei notitiam et amorem excitamur; quæ sunt
excellentiora gratiæ munera, proindeque gratiæ nomen ac titulum præcipue merentur.»
Verissimam puto viri doctissimi animadversionem, quæ legitur num. 1, his verbis
◄ Plerumque vetustiores illos, cum de gratia Dei et vocatione agunt, non lam de interiori
animi molu, ac sive illustratione mentis, sive inflammatione voluntatis loqui, quam de
externo aliquo beneficio Dei, veluti Evangelii prædicatione, aut statu aliquo vitæ, ad quem
occulto deinde animi instinctu trahuntur... Hæc vero hujus generis beneficia promereri
pietate ac virtute sua certos homines, verissimum est.» Quo sensu de Paulo scribit Theo
phylactus ad caput vш Epistolæ ad Romanos, habere ipsum potuisse merita, non absoluta
et perfecta (ut ibidem annotat Petavius num. 4), sed ejusmodi tamen, quæ tantæ vocationis
(videlicet apostolatus) elicere munus possent a divina bonitate. Virum clarissimum consule,
de alio Theophylacti loco egregie disserentem num. 3.
90. Regulam alteram his proponit verbis Sixtus Senensis: «Rursum si nos ad contem
plationem finalis causæ convertamus, recte quidem affirmare poterimus prævisionem ope
rum subsequentium divinæ gratiæ receptionem, esse causam electionis et prædestinationis
finalem. Deus enim, ut Paulus ait, elegit nos ante mundi constitutionem, et prædestinavit
nos ut essemus sancti et immaculati coram eo in laudem gloriæ gratiæ ejus. Hoc est, nos sibi
ab æterno ascivit in suos, et præparavit nobis vocationis et justificationis gratiam, in eum
videlicet finem, ut ea bene uteremur, et ex ejus bono usu gloriam sempiternæ felicitatis
adipisceremur. Nec dubium est, aliquos ex prædictis Patribus secundum hunc loquendi
modum pronuntiasse, opera nostra a Deo præcisa causam esse divinæ prædestinationis, fi
nalem quidem, non autem meritoriam.»
Hunc subire sonsum superius adducta Theophylacti verba possunt. In iis quippe, qui cum
[LI] digni sint ac apti, vocantur ad fidem, fides ipsa, ac etiam bona libera dispositio, vel
bonus vocationis et gratiæ usus, prævidebatur a Deo, tanquam finis; et ad hunc finem as
col. 109–110page 51 of 61
sequendum gratiam præparavit ipsius vocationis. Jam vides, tum primæ vocationis gratia,
tum aliarum uberiorum, causam fuisse bonum liberum earumdem usum, non utique
meritoriam, sed finalem.
Sed ex hocce hujusmodi locutionum sensu, documentum colligitur, quod est animad
versione dignissimum: auxilia divinæ gratiæ a Græcis Patribus ita fuisse intellecta, ut non
solum possibilitatem conferant, sed etiam virtute, energia et efficacia sine dubio a Deo de
scendente sint prædita; certoque el infallibiliter ducant ad finem a Deo prævisum, quemve
ipse vult. Rem splendidissime patefacit S. Thomas 1 p., qu. xxııı, art. v: «Fuerunt alii
qui dixerunt, quod merita sequentia prædestinationis effectum (vėl sequentia gratiam, quæ
sicuti a Deo datur, ita prædestinata est ac prædestinationis effectus dici debet) sunt ratio
prædestinationis. Ita ut intelligatur, quod ideo Deus dat gratiam alicui, et præordinavit se
ei daturum, quia præscivit eum bene usurum. Sicut si rex det alicui militi equam, quem
scit eo bene usurum. Sed isti videntur distinxisse inter id quod est ex gratia, et id quod
est ex libero arbitrio, quasi non possit esse idem ex utroque. Manifestum est autem quod
id quod est ex gratia (et non solum ipsa gratia ejusque collatio) est prædestinationis effe
ctus. Et hoc non potest poni ut ratio prædestinationis (seu causa meritoria) cum hoc sub
prædestinatione concludatur. Si igitur aliquid aliud ex parte nostra sit ratio prædestinatio
nis, boc erit præter effectum prædestinationis. Non est autem distinctum quod est ex libero
arbitrio et ex prædestinatione, sicut non est distinctum quod est ex causa secunda et causa
prima; divina enim Providentia producit effectus per operationem causarum secundarum.
Unde et id quod est per liberum arbitrium est ex prædestinatione.»Unde bonus usus gratiæ
præscitus (ut dicitur ad 1) non est ratio collationis gratiæ, nisi secundum rationem
causa inatis.
Quo iterum sensu, auxilia gratiæ quæ præparat Deus, talia sunt in Dei præscientia, ut in
fallibiliter ad exsecutionem boni liberi operis ducant, quod ab æterno veluti finem præscit
ac vult Deus. Hæc vero præscientia non differt a prædestinatione, quam docent Augustinus
et Thomas; et hæc paucis contracta utriusque doctrinæ summa est.
91. Nibil obstat vero quominus non pauca Græcorum Patrum sententiæ eodem sensu
exponantur. Vocat eas ad examen Petavius libro 1x citato, capite 3, num. 9, ac plura colli
git scitu digna, Videlicet, 1.): Non existimasse veteres eosdem Patres, eligi ad primam gra
tiam homines propter merita quædam, et initia bonæ voluntatis, ut Massilienses opinati sunt; 2.)
neque illis impingi aliorum errorem posse, ideo primam hominibus gratiam decrevisse dare
Deum, quod illos bene usuros gratia sua præviderat; ac si meritoria quædam causa dici de
beat prævisus gratiæ bonus usus; 3.) neque ad eam, quam vocant, conditionatam scientiam,
confugisse Patres, tanquam haud absolute futurum bonum affectum animi, aut liberum meri
tum præviderit: sed ita demum, si necessariam ad id opem conferre decreverit; 4.) sed uti
que eo ipso homines constitui electos, ac dignos, et aptos; quod Deus non solum id præ
videt, quod eorum voluntate confertur (bonum gratiæ usum, ac bonum liberum salutare
opus,) sed gratiam quoque prævidet suam, qua illos adjuvat eosque dignos et aptos
facit; ac eorum bona operatur opera, et bonum efficit usum gratiæ; 5.) hanc de
mum præscientiam absolutam esse, ac rei haud aliter quam præsentis et exsistentis cer
lam notitiam.
Præscientiam distinguere solent veteres illi Patres a prædestinatione: et illam ad liberos
actus referre, istam ad ea quæ libero non subsunt arbitrio, veluti primam gratiæ collatio
nem, ac retributionem præmiorum. Loquuntur scilicet, sensu quodam nimium stricto cir
cumspectoque, de rerum earum prædestinatione quas facit solus Deus sine nobis. At eorum
præscientia, ut vocant, quæ nos etiam libere facimus, cum sit absoluta, æquivalet prædesti
nationi, ut Aquinatem egregie docentem audivimus. Ipsi quoque videntur Patres, præde
stinationem ad gloriam ex meritorum prævisione statuisse; quæ levioris momenti hoc loco
quæstio est, dummodo prædestinatio admittatur ad gratiam et ad gratiæ effectum, qui est liber
voluntatis consensus, aut liber gratiæ datæ bonús usus. Thomæ doctrinam præ oculis habeto.
[LIV] Aiunt_denique laudati Patres ac Theophylactus non raro: eos homines eligere
Deum, quos præscivit divinæ vocationi morigeros ae tractabiles; itemque consensuros hoc
vel illo tempore ac in istis vel illis circumstantiis. Dietā hujusmodi non intelligas, ac si
præscientia divina ex his hominum internis exterioribusque circumstantiis aliquam sumat
ac præstet divinæ electionis et prædestinationis causam et rationem. Juxta secundam re
Chapter XXIIICaput XXIII
col. 111–112page 52 of 61
PG 123:111μὴ καὶ προθέσεως ἀνθρωπίνης οὔσης, ἐστὶν ὁ ἄρτος, ὁ ἁγιαζόμενος ἐν τῷ θυσιαστηρίῳ, καὶ οὐχὶ ἀντίτυπον. Οὐ γὰρ εἶπε, Τοῦτό ἐστι ἀντίτυπον, ἀλλὰ, Τοῦτό ἐστι τὸ σῶμά μου. Αρνήτῳ γὰρ ἐνεργείᾳ, μεταποιεῖται, κἂν φαίνηται ἡμῖν ἄρτοςBERN. MARIE DE RUBEIS DISSERTATIO
gulam res ita intelligenda est, ut ille consensus a Deo sit præscitus, veluti finis; et hunc
ut obtineat divina Providentia, pro suæ sapientiæ consilio, proque conditione rationalium
ɛnimorum, præter interiora divinæ gratiæ efficacis et operantis auxilia, hæc etiam cum internis aliis externisque temporis, loci similibusque circumstantiis connectat, quibus prævisum denique consensum, quo vult Deus tempore, quo loco quove modo, rationalibus
liberisque hominibus conveniente, consequatur.
92. Ita vero loquebantur Græci Patres, ac sane minus accurate: tum quia Pelagiana hæ -
resis non ita eorum Ecclesias invaserat, ut urgentissima foret ratio verba metiendi et castigandi locutiones, ubi de gratia deque electione divina ac prædestinatione agebatur. Tum
etiam, quod eis libero cavendum erat arbitrio, quod Manichæi et alii heterodoxi plures homines oppugnabant. Hinc apud eos et apud Theophylactum suis in Commentariis frequentissimæ admonitiones: Hoc vel illud dici, ut libertas arbitrii monstretur; hoc vel illud minime dictum, ut liberum auferatur arbitrium.
Ad caput XVI. Matthæi v. 24, verba sunt: «Si quis vult ven‹re post me. Dicit autem,
vuil, Iva dilfŋ öri aútɛžoúσiov, ut ostendat liberum arbitrium, et non coactam virtulem, xal oůx
avaɣzaarby àpeth. Ad caput IV Marci, v. 26: «Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo
jaciat sementem in terram. Liberi enim arbitrii sumus: et in nostra electione oportebit
semen (Evangelii prædicationem) crescere, vel non. Neque enim coacti et necessario fructum afferimus. Ad caput XXII Lucæ, v. 27: «Confundantur Manichæi, qui dicunt quosJam natura esse indociles, et impossibilem esse vitæ mutationem.»
Joannis capite v, v. 40: «Non enim dixit, Potestis venire, sed Vultis. Audiant Manichæi:
quod non natura malum, sed voluntate constet. Sed opus esse divino auxilio, ut salutares
actus edat liberum arbitrium, disertissime passim tradit. Locum accipe in caput xxn
Lucæ, v. 31 Hoc loco discimus magnam doctrinam: quod non sufficiat propositum hominis, xwp's th; toù zo mixoupiak, sine auxilio Dei. Quemadmodum et Petrus parum derelictus (propter quamdamı temeritatem ejus, ut infra) tametsi charitatem et fervorem habere.
videretur, ubi reliquit eum Deus, supplantatus est ab inimico. Oúx àpxel † toū Ocoū ènixcupia,
μὴ καὶ προθέσεως ἀνθρωπίνης οὔσης, non sufficit Dei subsidium, si non adfuerit et humanum
propositum: quemadmodum et Judæ nihil profuit, quamvis omnia (quæ sufficerent) faceret
Dominus, ut lucrifaceret eum, cum abesset ei bona voluntas (utique divino auxilio habenda).
Quænam vero fuerit apud Theophylactum cæterosque Græcos Patres notio liberi arbitrii, diligentissime exponit Michael Lequienus, in eorum scriptis versatissimus, ad
caput 25 libri 11 Joannis Damasceni De fide orthodoxa in notis: «Novelli quidam theologi,
inquiens, liberum arbitrium sic intelligunt, ut quocunque modo voluntas trahatur ad
unum aliquod appetendum; nihilosecius liberrima sit, sponte volendo... Damascenus, inquiunt, docet hominem esse liberum, quia rationalis est, hoc est, quia motum omnem voluntatis ejus, quantumcunque necessarius sit, consideratio rationis comitatur. Verum ne
illi integrum legerunt contextum auctoris? Quorsum enim probat hominem esse liberum,
quia rationalis est; nisi quia utendo ratione consultat homo, cumque deliberaverit, id tandem eligit quod sibi melius esse judicavit? Quisquis consultat (inquit capite 27) perinde
consultat, ceu rerum agendarum in ipso potestas sit: ut quod consultando visum melius fuerit, hoc eligat; et cum elegerit, exsequatur... Ut ergo homo liber sit, non sufficit attentio
sola in id quod vult· id necesse est, ut sui compos unum amplectatur, altero posthabito.»
Hanc etiam constantissimam Thomæ Aquinatis doctrinam esse, hanc mentem Augustini
apertissimam, dubio procul omni asseverabunt, quicunque sapiunt.
[LV] XXIII.
Luculentissime, et ulla sine ambage de reali præsentia Christi in Eucharistia sacramento
disserit, deque transsubstantiatione. Nuga nugacissimæ sunt, quas heterodoxi reponunt,
Salmasius, Albertinus et Claudius.
93. Suam Theophylactus et Ecclesiæ Græcæ fidem in eo edisserendo dogmate, quod reale:n Jesu Christi præsentiam in Eucharistiæ sacramento, ac substantiæ panis et vini transmutationem spectat, splendidis adeo testatur sententiis, ut ampliora, luculentiora et clariora
adhibere verba nemo valeat. Primum affero locum ex commentario ad caput xxvi Matthæi, v 26 Porro dicens, Hoc est corpus meum, ostendit, "O avrò to owμa τou Kupiou
ἐστὶν ὁ ἄρτος, ὁ ἁγιαζόμενος ἐν τῷ θυσιαστηρίῳ, καὶ οὐχὶ ἀντίτυπον. Οὐ γὰρ εἶπε, Τοῦτό ἐστι ἀντίτυπον,
ἀλλὰ, Τοῦτό ἐστι τὸ σῶμά μου. Αρνήτῳ γὰρ ἐνεργείᾳ, μεταποιεῖται, κἂν φαίνηται ἡμῖν ἄρτος·
col. 113–114page 53 of 61
PG 123:113τοῦ Κυρίου σαρκός, ἀλλ' αὐτὴ ἡ τοῦ Κυρίου σάρξ.quod ipsum corpus Domini est panis, sanctificatus in altario, et non figura. Non enim dixit,
Hoc est figura, sed, Hoc est corpus meum. Ineffabili enim operatione transformatur, etiamsi
nobis videatur panis; quoniam infirmi sumus, et abhorremus crudas carnes comedere,
maxime hominis carnem: et ideo panis quidem nobis apparet, sed revera caro est.» Perspicue patet, panem et vinum non fieri solum verbis consecrationis ¿vtízuma, repræsentantia
corpus et sanguinem Domini, sed in ipsum corpus transmutari et sanguinem.
Gemina sunt, eaque disertissima, quæ habentur ad caput vi Joannis, v. 52: «Panis quemego dabo, caro mea est pro mundi vita. Manifeste autem nobis hoc loco dicit de mystica communione corporis sui... Attende autem, quod panis, qui a nobis in mysteriis manducatur,
non est tantum figuratio quædam carnis Domini, sed ipsa caro Domini, oùx ávtítunóv koti třic
τοῦ Κυρίου σαρκός, ἀλλ' αὐτὴ ἡ τοῦ Κυρίου σάρξ. Non enim dicit, Panis quem ego dabo figura est
carnis, sed Caro mea est. Transformatur enim, µstañoleltal, arcanis verbis, panis ille per
mysticam benedictionem et accessionem sancti Spiritus, in carnem Domini. Et ne quem
conturbet, quod credendus sit panis caro. Etenim et in carne ambulante Domino, et ox pane
alimoniam sumente, panis ille qui manducabatur, in corpus ejus mutabatur, et similiter
fiebat sanctæ ejus carnis, et in augmentum et sustentationem conferebat juxta humanum
morem. Igitur et nunc panis in carnem Domini mutatur. Et quomodo, inquis, non apparct
nobis caro, sed panis? Ut non abhorreamus ab ejus esu. Nam si quidem caro apparuisset,
ihsuaviter affecti essemus erga communionem. Nunc autem, condescendente Domino
nostræ infirmitati, talis apparet nobis mysticus cibus, qualibus alioqui assueti sumus.»
94. Claudius Salmasius, sub nomine Simplicii Verini, in opere De transsubstantiatione ad
Justum Pacium contra Hugonem Grotium, Theophylacti sententiam expendens, veritatem
ab eo traditam vidit primo; oculos deinde clausit, ne videret eam. Verba sunt ejus pag. 10:
Si panis, exuta propria substantia, induerit substantiam corporis Christi, non amplius ejus
figura dici posset... Unde et illi qui crediderunt, panem et vinum Eucharistiæ in corpus et
sanguinem Christi, substantiæ demutatione, converti; negarunt panem et vinum esse rúmov
tel áveitunov corporis et sanguinis Christi, ut Theophylactus. Locum ejus in Marcum notat,
de quo infra. Hæc fides est Ecclesiæ catholicæ. Hæc sine dubio Bulgari archiepiscopi
sententia. Quid vero? Splendidissima Salmasius luci claudens oculos, sectæ præjudicio abreptus, nihil aliud intellexisse Theophylactum ait, nisi quamdam virtutis transmutationem.
Hanc unam ab eo doceri contendit Edmundus Albertinus De Eucharistiæ sacramento,
suffragiumque peti posse contendit ex commentario in caput xiv Marci, v. 22 «Hoc est
corpus meum. Hoc, inquam, quod sumitis. Non enim figura et exemplar quoddam Dominici corporis panis est, sed in illud ipsum convertitur corpus Christi. Dominus enim dicit:
Panis quem ego dabo, caro mea est. Non dixit, Figura est carnis meæ, sed, Caro mea est.
Et iterum Nisi ederitis carnem Filii hominis. Et quomodo, inquis, caro non videtur? O
homo, propter nostram infirmitatem istud fit. Quia enim panis quidem et vinum ex his
sunt, [LVI] quibus assuevimus, ea non abhorremus. Sanguinem vero proprium et carnem
videntes, non ferremus, sed abhorreremus. Idcirco misericors Deus, nostræ infirmitati
condescendens, speciem quidem panis et vini servat: in virtutem autem carnis et sanguinis
transelemental, peracroixsiol. Ecce, inquiunt, transformatio, conversio, transelementatio.
quam Theophylactus docet, in virtutem scilicet carnis et sanguinis, elę dúvaµiv ozpzdę xal
alpatoç. Hanc etiam amplexus est interpretationem Joannes Claudius in suis ad Perpetuitatem fidei Ecclesiæ responsionibus.
Levissimam, ac futilem, et iniquam interpretationem amplissimo refellit sermone Arnaldus tomo! De la perpétuité de la Foi de l'Eglise, libro 11, capite 2, et tomo II, libro iv,
capite 5. Fuerint enimvero postrema illa Theophylacti verba in Marcum non ita clara et
quodammodo ambigua; quænam æquitas est, rectam eorum intelligentiam ex iis non exculpere, qnæ ibidem et alibi clarissima ac disertissima habentur, sed hæc amplissima
unius vocis, id est virtutis, ambiguitate, si qua tamen est, infuscare? Si tota transmutatio.
quæ in Eucharistia traditur a Theophylacto, ea sit duntaxat transmutatio virtutis, aut in
virtutem corporis et sanguinis Christi; id nihil aliud erit quam pani et vino consecratis et
benedictis tributam a Deo fuisse virtutem corporis et sanguinis Domini, seu virtutem nutriendi et vivificandi per gratiam spiritualem fidelium animas. Erit ergo eucharisticus pavis, et vinum eucharisticum simplex figura, virtutem habens corporis et sanguinis Christ,
col. 115–116page 54 of 61
non ipsum continens Domini corpus et sanguinem. Cur ergo tam sollicite Bulgarus animad
vertit non dixisse Dominum, Hoc est figura, sed, Hoc est corpus meum et caro
mea? Cur urgeat, panem converti in ipsum corpus Christi, et transformari in carnem
Domini.
Hæo audiens turbatur ratio ac sensus hominum. Verum ne turbetur, cur ad arcana verba,
ad accessionem Spiritus sancti, ad ineffabilem operationem, quæ transmutet, et transformet,
et tṛauselementet, confugiendum fuerat? Cur eadem transmutatio, aliquo ut modo possibi
lis Deo intelligatur, comparari debuerit cum pane illo qui a Domino ambulante manduca
batur, et ejus in corpus mutabatur, fiebatque similis per conversionem substantialem
ejusdem carni?
Sed adhuc humana ratio et bominum sensus resistit: Non apparet nobis caro, inquiens,
3rd panis. Si remaneat substantia panis, et unam subeat mutationem virtutis, vel a Deo ob
tineat virtutem vivificandi animas, quam panis ejusque substantia per sese non habet, our
animadvertendum fuerat nos edere ac potare in Eucharistia corpus et sanguinem Christi,
non eorum duntaxat figuram sumere? Abhorrere nos utique a crudæ carnis humanæ come
stione, ac potu sanguinis humani: sed nostræ indulgere infimitati Deum voluisse. Ita porro
carnem et sanguinem suum parasse nobis cibum et potum, ut pani ac vino, quibus assueti
sumus, apparerent similia? Adeoque panem quidem nobis apparere et vinum, sed revera
carnem esse st sanguinem? Videlicet demum speciem panis et vini servasse, at panem ipsum
et vinum in carnem et sanguinem transmutasse?
Quid est, quod objicias dictum a Theophylacto, factam transelementationem fuisse in
virtutem corporis et sanguinis Domini? Id utique in hoc ad sanctum Marcum loco ait Theo
phylactus, quod ad sanctum Matthæum et Joannem docet, panem quidem nobis apparere.
sed revera carnem esse: et transformari arcanis verbis panem illum, etiamsi nobis videatur
panis, in carnem Domini: et panem in carnem Domini mutari, licet talis nobis appareat
mysticus cibus, qualibus alioqui assueti sumus. Rem hanc patefacit in eodem ad sanctum
Marcum loco contextus. Dicit enim archiepiscopus panem non esse figuram et exemplur
quoddam Dominici corporis, sed, in ipsum connerti corpus Christi. Addit ille, carnem qui
dem non videri, sed propter nostram infirmitatem istud fieri, quoniam ab esu carnis homi
nis et sanguinis potu abhorremus. Denique concludit, speciem panis et vini servari, sed in
virtutem carnis et sanguinis transelementari panem et vinum. Quis hanc virtutem intellexerit
veritati oppositam?
Imo speciem panis et vini, reponit Albertinus, in virtutem carnis et sanguinis, juxta Theo⚫
phylactum, transelementari: quæ non alia est, nisi virtutis, aut in virtutem transmutatio.
Imo de subtantiæ panis et vini transelementatione disertissime agere Theophylactum,
inquio ego, consentient boni sensus [LVII] omnes. Archiepiscopi namque, sana.
mente si verba ejus expendantur, sententia est: Panem, quem Dominus daturus est, non
esse figuram carnis ejus, sed ejus veram carnem; carnem quidem non videri, quoniam infir
mitati nostræ, cum ab esu crude carnis et sanguinis humani potus abhorreamus, indulgens et
condescendens Dominus, speciem quidem panis et vini servat, sed in virtutem carnis et san
guinis panem ipsum et vinum transelementat. Dubium enim movebatur, propterea quod
caro non videretur, et panis apparebat. Hinc vero solutio: carnem non videri, in eam
nihilominus panem transelementari, servata specie panis.
Cur ergo, reponunt heterodoxi, vocem, virtutis, adhibeat in eodem ad Marcum com
mentario? Nimirum ut doceat hanc fieri transelementationem, et transformationem, seu
transmutationem in corpus Christi, virtute plenum, et nos vivificans. Rem hanc lucu
lentissime exclamat in caput vi Joannis: «Nunc autem condescendente Domino nostræ
infirmitati, talis apparet mysticus cibus, qualibus alio. i assueti sumus. Pro mundi au
tem vita carnem suam et mortem dedit.» Et- infra: «Judæi cum audissent de esu carnis
illius, discedunt... Ipse volens hoc ostendere, quod non sit impossibile, sed etiam valde
necessarium, ait: Non potest aliter haberi vita, nisi meam carnem comedatis... Non enim
nudi hominis càro est, quæ manducatur: sed Dei, et quas deificare valet, utpote contem
perata deitati... Iterum nudi hominis caro nihil prodesse potest: sed quia Deus univit sibi
carnem secundum ineffabilem contemperationem, vivifica est caro.»
Sensum exprimit ipsissimum Euthymius in Matthæum: Quemadmodum supernaturaliter
a:sumptam carnem deificavit: et hæc (panem et vinum) transmutat in ipsum vivificum cor
Chapter XXIVCaput XXIV
col. 117–118page 55 of 61
PG 123:117τῷ Πέτρῳ τὴν προστασίαν τῶν τῆς οἰκουμένης προβάτων ἐγχειρίζει, οὐκ ἄλλῳ δὲ, ἀλλὰ τούτῳ ταυτὴν δίδωσι. Πρῶτον μὲν, ὅτι πάντων ἔκκριτος, καὶ στόμα Ενεγχείριζε μὲν τὴν πάντων τῶν πιστῶν προστασίαν. Εἰ γὰρ καὶ τῶν Ἱεροσολύμων ὁ Ἰάκωβος τὸν θρόνον ἔλαβεν, ἀλλὰ Πέτρος τῆς οἰκουμένης ἁπάσης.DE THEOPHYACTI GESTIS ET SCRIPTIS.
pus, et in ipsum pretiosum sanguinem, et in gratiam ipsorum. Nugas aliquot alias opponit nugacissimas Joannes Claudius, quas egregie refellit Arnaldus tomo II, libro IV
capite 5.
OBcolampadium accusat Possevinus de locis depravatis, ubi primatum sancti Petri tradebat
Theophylactus. Egregia plura exstant testimonia. Philippus Mornæus refutatur. Locus
ejusdem Theophylacti expenditur in epistola ad Nicolaum diaconum et canstrisium, Pithaus
emendatur. Christianis non eripi Michææ prophetiam adversum Judæos, ut perperam notavit Petrus Daniel Huotius.
95. Quænam fuerit sententia Theophylacti de primatu sancti Petri inter apostolos,
paucis expendendum est. Antonius Possevinus in Apparatu sacro tomo II, admonet, in
Commentariis Theophylacti falsatos fuisse ab eis (OBcolampadio et Lonicero interpretibus)
locos, qui ad potestatem summi pontificis spectant. Criminis hujusce, adnotante Simonio,
beterodoxos illos interpretes non accusat Philippus Montanus, qui solum ait in Præfatione ad Commentarios in Evangelia, menda plurima in editis occurrere, quæ scribæne
aut typographo, an interpreti (OEcolampadio) mutilove codici imputanda sint, aliorum
esto judicium. Et in præfatione ad Epistolas Pauli: Ea potissimum, inquit, mutavimus
[in Loniceri versione] quæ Theophylacti mentem aut non assequi viderentur, aut non satis
explicarent. Ad hæc, margini multis in locis quædam addidimus, sine quibus Latina legens
vix unquam, quid sibi velit Theophylactus intelligere queat: dum videlicet aut Græci sermonis variam attingit lectionem, aut Græcæ dictionis compositionem, aut diversam significationem, aliudve quidquam hujusmodi.
Verum enim vero non adeo fuerit audax Oecolampadius, ut. Græcum Theophylacti.
textum volens Latio dederit cum vitio: in eo tamen lacunæ, quæ ad caput xxı Joannis
v. 1, in ejus codice patebat, supplemento, primatum Petri, de quo disserere oportebat,
intactum prætermittit: imo ea disserit, que repugnant. Verba sunt: «Quare Christus,
qui scrutator est cordium, nihilque ignorat, interrogat? (Diligis me, amas me?) Non hoc
facit ut discat, sicut nos: sed ut doceat, et manifestet aliorum fidem. Sicut et cum interrogat: Quem dicunt homines esse Filium hominis? quam fidem confessionemque a nobis
requirit, indicat. Ita hic daturus orbi magistros ac doctores, quales illos esse velit, ternæ
interrogatione bene inculcat. Et videtur mihi, amare Christum, et ea quæ Christi sunt
sectari, antea insinuari [LVII]] per missionem retis in mare: pascere autem, perinventionem
et capturam. Interim Petrum, qui præ aliis crediderat majorisque esset fervoris, et dignus cui amplius concredatur ministerium, comprobaturus, ter proprio nomine
vocat, ut non dubitet remissa sibi peccata.» Hæc ille et alia quæ consona sequuntor.
96. Quam dissita vero sunt, quæ ex Græco textu Theophylacti Romæ edito Latino
vertit Montanus! «Cum prandendi finem fecisset, τῷ Πέτρῳ τὴν προστασίαν τῶν τῆς οἰκουμένης
προβάτων ἐγχειρίζει, οὐκ ἄλλῳ δὲ, ἀλλὰ τούτῳ ταυτὴν δίδωσι. Πρῶτον μὲν, ὅτι πάντων ἔκκριτος, καὶ στόμα
zoū Xopoū navtóc. Totius orbis terrarum præfecturam Petro commisit: non autem alii, sed
huic tradit. Primum quidem, quia omnes præcellebat, et totius cœtus os erat; deinde
ostendens ipsi fiduciam esse sumendam, negatione veluti deleta et oblivioni tradita...
Ter autem eum interrogat, simul quidem declarans, quantam credentium curam habeat:
et quod usque adeo oves diligat, ut dilectionis erga se hoc ponat indicium, si ovium curam
suscipiat.»
Egregia pro sancti Petri primatu, seu totius orbis ovium præfectura, sententia. Paria
snnt, quæ sequuntur: Ενεγχείριζε μὲν τὴν πάντων τῶν πιστῶν προστασίαν. Εἰ γὰρ καὶ τῶν
Ἱεροσολύμων ὁ Ἰάκωβος τὸν θρόνον ἔλαβεν, ἀλλὰ Πέτρος τῆς οἰκουμένης ἁπάσης. Commisit quidem
Petro fidelium omnium præfecturam. Quamvis enim Jacobus sedem Hierosolymis acceperit,
sed Petrus totius terrarum orbis. Et infra: Opus, inquit, quod tibi concreditum est, perfice et sequere me, qui educo te ad prædicationem, xal shy olxoupévny & magav lyxetpišovu, et totum orbem in tuas manus trado. Illum autem (Joannem) si velim manere in
hoc loco, Galilæa scilicet, et non mittere tecum, quid ad te?
Num hæreseos, primatui adversa, ingeri suspicio queat ex capite xx Lucæ, a vers.
15 ad vers. 29, ubi cum Petrus et Paulus quatuor vicibus a Theophylacto memorentur,
col. 119–120page 56 of 61
ac Petrus ipse in textu Græco semper Paulo præpositus occurrat; bis Paulo Petrum, ac
bis Petro Paulum antepositum sua expresserit in versione Ecolampadius? Mali nihil
suspicati sunt Montanus ac editor Parisiensis: quod attamen, si quod esset in hete
rodoxo interprete, innuere mihi libuit. Cæterum Petri primatum luculentissime Theo
phylactus offert in eodem ad Evangelium Lucæ Commentario capite xx, Ex quo te
discipulorum principem habeo, postquam negato me fleveris, et ad pœnitentiam veneris,
confirma cæteror. Hoc enim te decet, poster oo, qui post me Ecclesiæ petra es, et fir
mamentum. Ad aliud argumentum difficultates pertinent, quas Launoius ingerit, ad
versus Bellarminum disserens epistolarum parte v, epistola 2 ad Antonium Varillaum,
num. 55 et seqq.
97. Irrito certe voto Theophylacti verba objiceres ad caput x Matthæi, vers. 3.
Enumerat autem, inquientis, apostolorum nomina propter pseudoapostolos: præponit au
tem Petrum et Andream. Ideo namque, eoque sensu duos illos hoc loco præpositos ait,
quoniam et primum erant vocati. Temporis ordo est, non dignitatis.
Philippus Mornæus in Historia papatus, sæculo nono, ipsum Theophylactum opponit,
quem in Epistolam ad Galatas capite 1 aientem inducit: Paulum ostendere se Petro
æqualem esse. Lonicerus vertit, se ejusdem esse cum Petro pretii et honoris. Agitibi Bul
gariæ archiepiscopus de munere apostolatus, deque prædicatione apud Hebræos pecu
Jiari modo commissæ Petro, et apud gentes Paulo. Quo nihilominus pari honore
salvo, disertissima sententía ejus est, totius orbis ovium præfecturam, non alii, sed Petro
traditam a Domino. Apostolos omnes pares fuisse, catholicorum nemo inficiatur, quoad
apostolatus potestatem, quam intrinsecam et essentialem vocant alii, aliique extraordina
riam; sed uni Petro, collatam docent, quæ dicitur ordinaria, ac veluti muneri aposto
latus adjuncta: ét hocce in regimine credentes omnes, ipsosque apostolos tenent Petro
inferiores.
Addit Mornæus nullam episcopi Romani his in locis mentionem habitam a Theophy
Jacto. Cur vero mentionem ingesserit, ubi neque locus, neque ulla causa exposcebat?
At inquiunt catholici Ecclesiam fundasse Christum in æternum duraturam, adeoque
perpetuam regiminis formam ab eo institutam, quæ non solum in sancto Petro, cum
totius orbis ovium præfecturam ipsi tradidit Dominus, verum etiam in successoribus Ro
manis pontificibus eluceret. Id vero perenni et constantissima sæculorum omnium tradi
tione evincitur.
98: Immoderatiori profecto confidentia Mornæus aliique heterodoxi locum Theophylacti
opposuissent, qui habetur ejus in epistola ad Nicolaum diaconum et canstrisium. Ait
ille: Itaque si Occidentales circa aliquod dogma errent, quod Patrum fidem [LIX]
impetat, cujusmodi est, quod Symbolo de Spiritu sancto addiderunt, ubi periculum est
maximum; hoc qai non emendatum condonat, id illi condonari non potest: etsi ex throno
loquantur, quem sublimem sublimes proponunt: etsi Petri confessionem proferant: etsi
beatitudinem adducant, ex illa (confessione) obtentam etsi claves regni calorum contra
nos quatiendo vibrent, quibus quantum honorare ipsum putant, tantum seipsos deho
norant; cum ea quæ ille (Petrus) constituit, ipsi dissolvant, subruantque funda
menta Ecclesiæ, quæ illi sustinenda concredita sunt Hac in re si quis es... punge
ac feri, tanquam levita ac Dei minister, eos qui bellum gerunt pro suarum co
gitationum figmentis, et caput attollunt in adorationem, et omnes submissos volunt sui
principatus amplitudini.»
In hæc verba, quæ ex Responsionibus Demetrii Chomateni affert Petrus Pithoeus in
Historia controversiæ de processione Spiritus sancti, sic animadvertit: Quæ convicia, inquiens,
in Nicolaum potius (ad quem scribebat) quam in alium quemlibet directa, quis non videt?
Imo viderit nemo. Aio primum ego: Sancti Petri primatum, ac Romani etiam pontificis,
Petri sedem tenentis, hoc in loco agnosci a Theophylacto: ac sane fundamenta Ecclesiæ,
sive dogmata, concredita fuisse, eodem auctore, Petri sedi, ut sustinerentur. Aio deinde,
hisce primatus privilegiis abuti Bulgarum archiepiscopum eademque conviciantis more
in Latinos projici, ac si processionem Spiritus sancti a Patre Filioque docentes, fundamenta
Ecclesiæ everterent. Adeo namque pertinax erat adverso in dogmate, ut contrarium sen
tientes putaret agere contra Petri throni auctoritatem, contra confessionem ejus a Jesu
Christo commendatam, contra regni cœlorum claves traditas eidem. Addit etiam bile com
col. 121–122page 57 of 61
PG 123:121σοῦ γὰρ ἐλεύσεται ὁ Χριστός, ὃς ἄρξει τοῦ Ἰσραήλ, Ενmotus convicia adversus expeditiones sacras, quæ eo tempore suscipiebantur, Romanis
pontificibus approbantibus. Hæc germana Theophylacti mens, præjudiciis utique contra
Latinos occupata, sed hominibus heterodoxis nimium adversa.
99. Insignem illam Michæ prophetiam, de viri illustris ortu in civitate Bethlehem, detortam fuisse ad Zorobabelem a Theophylacto, itemque a Chrysostomo et Euthymio, notavit Petrus Daniel Huetius in Demonstratione evangelica, propositione VIII, num. XXVI. Hæc
aientem dormitasse virum doctissimum, primus vidit et admonuit Richardus Simonius loco
supra citato. Judæis Zorobabelem obtrudentibus adversatur his verbis archiepiscopus ad
Matthæi caput n, Dicunt Judæi, inquieus, quod hoc prædictum sit de Zorobabel; sed mentiuntur manifeste. Elenim Zorobabel non in Bethlehem natus est; sed in Babylone... Sed
et prophetia manifeste arguit eos, dicens: «Egressus ejus a principio, a diebus æternitatis.»
Cujus autem alterius egressus fuit ab initio et a diebus æternitatis, quam Christi, qui duos
egressus habuit, hoc est nativitates? Dicant igitur Judæi, num Zorobabel ab initio fuerit? "A"
aúx Exovdiv einsīv, Sed non habent, quod dicant.
Eadem legimus verba apud Joannem Chrysostomum et Euthymium ad ipsum Matthæi
locum. Quid? quod etiam in eadem prophetia non alium, nisi Jesum Christum intellexit
Theophylactus in Commentario ad Michæam, ut in codice Bavarico-Monachiensi habetur: 'Ex
σοῦ γὰρ ἐλεύσεται ὁ Χριστός, ὃς ἄρξει τοῦ Ἰσραήλ, Εν te enim eriet Christus, qui dominabitur
Israel. Cætera prophetiæ verba uni Jesu Christo egregie adaptat interpres Theophylactus.
Novi Testamenti coder, quo Theophylactus utebatur, integer in postremo sancti Marci capite.
Mutilus in Joanne, ubi de muliere adultera agitur. Interpolationum specimen ac lectionum
genuinarum. Quænam codicis divisio in capita minoresque sectiones.
100. Græcum Novi Testamenti codicem, quem suis Theophylactus illustrabat Commentariis, postremo loco expendere liceat ejusque notam indicare. Legebat ille in sexto decimo Marci capite comma nonum cum sequentibus ad finem usque ac ea sane exponit.
Sectionem hanc, seu capituli partem aut non recipimus [LX](aiebat Hieronymus in epistola
ad Hedibiam,) quod in variis fertur évangeliis, omnibus Græciæ libris pene non habentibus;
præsertim cum diversa atque contraria evangelistis cæteris narrare videatur. Eadem
est ad eum locum animadversio Gregorii Nysseni oratione 11 de Resurrectione, ac Euthymii
Zygabeni.
Satius fuerit cum Joanne Millio adnotare: «Exemplaria mss. ut et versiones universim,
Irenæum item, Ammonium in Monotessaro (Tatianum in sua Harmonia), Eusebium, ut
apparet ex Tabulis Canonum, Athanasium, Augustinum, Theophylactum, capitulum hoc
agnoscere: ut de abbatia illius non sit quod dubitemus. Præsertim cum ratio, ob quam
omitteretur olim, scilicet quod diversa atque contraria evangelistis cæteris narrare videatur,
omnino nulla sit, ut ostendunt commentatores in locum.» Apparentem tollit ipse Theophylactus antilogiam. Matthæus capite XXVIII, v. 1, sic ait: Vespere autem Sabbati, quæ lucescit in prima Sabbati... surrexit Christus. Marci vero verba sunt: Surgens autem mane
prima Subbati. Interpretationem Theophylacti accipe: «Cum surrexisset Jesus. Hoc loco
punctum pone. Deinde dic: Mane prima Sabbati apparuit Mariæ Magdalenæ. Non enim
surrexit mane. Quis enim vidit, quando surrexit? Sed apparuit mane, Dominica die, quæ
est prima Sabbati, hoc est hebdomadis.» Augustinum Calmetum consule de hora qua
Christus a mortuis resurrexit.
101. Caput Joannis, quod octavum numeratur, his orditur verbis archiepiscopus Buigariæ: Responderunt et dixerunt ei: Num et tu Galilæus es? Scrutare et vide quod a Galilæa
propheta non surrexerit. Istud comma est 52 in vulgatis capite septimo. Tum apud ipsum
Theophylactum sequitur: Iterum igitur eis locutus est Jesus: Ego sum lux mundi. Qui
sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitæ; quod est comma 12 in
octavo capite. Itaque ejus in codice defuisse videtur comma 53 quo septimum caput
clauditur: Et reversi sunt unusquisque in domum suam. Integra vero, quæ legitur ibidem
in Vulgatis, Mulieris adulteræ historia desiderabatur: et hanc suo non exponit commentario Bulgarus.
Hac de re lato pro dignitate sermone agunt sacræ Scripturæ interpretes et critici scri-
Chapter XXVCaput XXV
col. 123–124page 58 of 61
PG 123:123ἐξελήλυθα, Εν ἔργον ἐποίησα, καὶ πάντες$23
BERN. MARIE DE RUBRIS DISSERTATIO
ptores. Quamplures memorant Græcos codices, et versiones Armenicam et Syriacam in
Polyglottis Parisiensibus et Londinensibus, ubi commata illa omittuntur; eademque non
exponunt Origenes, Chrysostomus, Nonnus et alii.
Mutilos hujusmodi codices fuisse, mntilumve codicem Theophylacti, pro certo habendum.
Partem hanc præstat Latina vulgati interpretia versio, quæ in codice Cantabrigensi, Millio
adnotante, asservatur, qualis ante Hieronymi castigationem exstabat. Ipse testatur Hieronymus libro II contra Pelagianos, num. 17, in Evangelio secundum Joannem in multis
Græcis et Latinis codicibus inveniri de adultera muliere. Hujus historiam suis in Harmoniis evangelicis inseruerunt Tatianus, sæculi secundi, et Ammonius tertii scriptor. Eam
habont Latini codices omnes, quos viri doctissimi inspexere: ac plurimi habent eam
Græci codices, quos expenderunt Theodorus Beza, Robertus. Stephanus, Joannes Millius.
Omissionis in aliquibus causam aperit Augustinus libro ■ De conjugiis adulterinis, capite
7. Nonnulli modica fidei, inquiens, vel potius inimici veræ fidei, credo, metuentes
peccandi impunitatem dare mulieribus suis illud quod de adultere indulgentia Dominus
fecit, auferrent de codicibus suis.»
Alia est Millii conjectura: «Historiam hanc, quod, ut videtur, expedire non putarent
ut coram populo ea legeretur, obelo jam olim jugularunt in libris præsertim publicis. 'D6eAcoµávny autem, eoque ipso ceu suspectam, præteriisse mox librarios, id vero extra dubium
esse arbitror. Unde nec mirum, si defuerit in codicibus aliquibus etiam ante tempora
Hieronymi et in commentariis Græcorum. At dubium non fit, quin capitulum hoc, Versionis vulgatæ et exemplarium vetustissimorum fide stabilitum, inter sancti Joannis genuina recenseri debeat.» Ipsum latius disserentem consule, et Augustinum Calmetum, et
Petrum Sabatier in sua Veteri Italica Versione.
›
102. Interpolata ac vitiata loca inerant eodem in codice, quo Theophylactus utebatur;
inerantque genuinæ lectiones a quibus abeunt codices alii itemque editiones.
Utriusque generis plura exempla offert Joannes Millius in Prolegomenis ad Novum
Testamentum Græcum a num. 1059. Specimina affero nonnulla, ut hæc magis innotescat
animadversio.
[LXI] In Evangelio Matthæi capite rv, v. 24, inter eos qui variis languoribus affecti male
se habebant, in versione vulgata Lunatici distinguuntur ab iis qui dæmonia habebant. Apud
Theophylactum mentio nulla tŵv bacµovičoµévwv, sed pro his intelligit ipse eosdem lunaticos.
Commentarii verba sunt: Lunaticos autem dicit dæmoniacos, etc. Marci, capite 1, v. 29, 'E«λ•
Bwv 10, egrediens venil, pro ¿ov, egredientes venerunt, Proxime quidem solius
Christi mentio est: sed respicitur ad superiora v. 21, ubi de discipulis simulque Christo
agitur. Lucæ capite 1, v. 73, öpxov, juramenti pro, öpxov, juramentum; illud autem a Theophylacto usurpatum syntaxeos gratia. Et capite XII, v. 23, nλetov, major, ob præcedens fuxh
pro voce delov, plus. Joannis capite 1, v. 41, pov, primum, cum xpwtoc, primus, legi
debeat. Et capite x, v. 33, &, omisso xxl, et quia tu. Et capite XI, v. 12, elmov ov...
aúti, dixerunt ergo discipuli ei; ubi avro adjectitium est. Paria sunt plurima in Evangeliis,
in Actis apostolorum, in Epistolis Pauli, et Catholicis apud Millium.
Sed nec parum lectionum, inquit ille loco citato, in Theophylacti codice genuinarum
occurrit. Paucas ego afferǝ. Matthæi capite XXIV, v. 2, in editis et mss. aliquibus, o pameti, non videtis: sine o apud Theophylactum. Marci capite 1, v. 38, Elç toūto yàp ¿lýluða,
ad hoc enim veni: non ἐξελήλυθα, erii. Joannis capite vit, v. 21, 22, Εν ἔργον ἐποίησα, καὶ πάντες
auμáže à touto. Mwoñs, x. t.λ. Unum opus feci, et omnes miramini propter hoc. Moyses, etc.
Ita scilicet interpunxit Theophylactus, genuinaque non paucis lectio videtur. Reliquas id
genus lectiones vide apud Millium.
Satius nobis fuerit nonnullas attulisse utriusque classis, ut novis in editionibus,
quæ accurantur, sibi fas non esse intelligant editores, vel pro genio mutationes in Græcum textum invehere, aut passim et indiscriminatim in Latina versione substituere Vulgatam. Exemplum affert Simonius loco sæpius citato ex Epistola Pauli ad Ephesios capite
IV, v. 19, ubi Græcus textus apud Theophylactum sic habet: Ottive; anlynxótes, indolentes:
sed in versione Philippi Montani legitur cum Vulgata, desperuntes, Græce dydaŋxóte;. Hac
de re vel ipse Hieronymusin Commentario adnotatum reliquit: «Quɔd autem ait, qui desperantes semetipsos, id est, annλynxóre; autos, multo aliud in Græco significat, quam in
Iatino. Desperantes quippe, ¿nyx nominantur: lynxds; autem hi sunt, qui
col. 125–126page 59 of 61
PG 123:125απηλπηκότες.: ἀπηλγηκότες γὰρ, φησί, τουτέστι κατερ Čπ. τµß',DE 'THEOPHYLACTI GESTIS ET SCHIPTIS.
postquam peccaverint, non dolent, qui nequaquam sentientes ruinam suam, feruntur in
pronum; et tanquam bestiæ ferrum videntes in mortem runt... Exprimamus și possimus verbum de verbo, et dicamus amlynxóres, indolentes, seu indolorios.» Theophylarti
interpretationem sic Latine reddit Montanus: Desperantes enim, inquit, hoc est segnes
facti, nolentes laborare, ut inveniant bonum. Ubi sine dubio vocem ààyŋxaç declarabat
Theophylactus, non απηλπηκότες. Verba sunt enim ejus: ἀπηλγηκότες γὰρ, φησί, τουτέστι κατερ
fozó, hoc est desides, inertes, negligentes facti.
103. In editis Theophylacti in evangelistas. Commentariis eadem Evangeliorum occurrit
divisio in capita, quæ apud Latinos hodieque in usu est. Numerantur quippe Matthæi
capita 28, Marci 16, Luca 24, et Joannis 21. Joannes Croius apud Laurentium Alexandrum
Zacagnium in præfatione ad Collectanea monumentorum veterum Ecclesiæ Græcæ et Latina,
Dom. LVI, existimabat, hanc vetustissimam esse divisionem; putavitque, Theophylactum,
qui undecimo Christiano· sæculo inter Gracos floruil, eadem usum fuisse in capita distributione.
Croium refellit ibidem Zacagnius: «Sane, inquiens, quod ex Theophylacti in Evangelia Commentariis idem auctor opponit, scriptorum codicum auctoritate falsum esse
convincitur. Vetustus enim Theophylacti Vaticanus codex num. 645, eadem quæ Alexandrinus et cæteri Evangeliorum Græci codices, habet capitula. Numerantur scilicet in
Matthæo Čπ. 68, in Marco pη, 48, in Luca wy, 83, in Joanne n', 18. «Idem in alio codice
num. 1221 ejusdem bibliotheca observatur, scripto... die 3 Aprilis anni 1154, indictione
secunda At in codice num. 644, non Græcorum capitula, sed numeri, qui Canonibus Eusebianis inserviunt, ad singula Evangeliorum loca a Theophylacto exposita, in margine
apponuntur... Ex quibus omnibus colligere licet, Theophylactum, Evangelia, non interrupta textus serie, exposuisse: divisiones vero, quæ cum eisdem commentariis habentur,
a librariis, ut lectorum commoditati consulerent, adjectas fuisse; denique. Vulgata Latinorum editionis capitula in codice, qui Theophylacti Commentariorum editoribus præsto
fuit, a recenti aliquo librario adhibita esse.»
'
[LXII] Hæc facilius ut intelligantur, Waltoni demum addo præmonitionem quæ t. V
Bibliorum sacrorum habetur:» Græcos Evangelium in certa zapádata, id est capita distinxisse; ipsa vero capita in лepixonás, seu minora segmenta,quasi in plures particulas
subdivisa. Minores hujusmodi sectiones fecerunt ipsi in Sancto Matthæo ve', 355; in
Marco chę', 236; in Luca τµß', 342; in Sancto Joanne cλß', 232. Juxta sectiones istas minores Eusebius, Cæsariensis episcopus, canones x ad concordantias Evangeliorum facilius:
inveniendas, confecit: quorum ope loca, in quibus duo, tres vel quatuor evangelistarum, rem eamdem tractantes, inter se concordant; vel ubi aliquis ipsorum quædam
habet, quæ non sunt in reliquis, nullo negotio inveniantur. V. g. Matthæi capite nr,
v. 11, 'Eyù µày ßarti¿w, ego quidem baptizo, apponitur in margine hæc nota ïã, una cum
a subscripto: quod ad canonem primum (littera a subscripta indicatum) lectorem remittit. In quo (primo) ca one litteris istis numeralibus ta inventis, statim ex diametro in
eadem tabula exhiben ur loca in reliquis evangelistis, quæ cum hoc concordant: scilicet sub Marco &, su Luca, et sub Joanne 18'.»
Neque tamen voces, xaçálaia et nepixonal usu constantissimo, adnotante Simonio in
Historia critica in N. T., tomo II, capite 33, usurpantur in Græcis codicibus: quandoquidem titkot in aliquibus appellantur, in aliis capitula; et capitula quæ pericopa aut
minores sectiones. Hæc addiscuntur codicum inspectione. Verum occurrit etiam in his
varius minorum hujusmodi sectionum numerus, præsertim in sancto Marco, ubi aliquibus in manuscriptis duntaxat 234 enumerantur: quod ideo factum, ut ibidem Simonius
animadvertit, quia postrema duodecim Marci commata in eisdem desiderantur. Consule
dicta num. 100.
Ad Acta apostolorum denique, et Epistolas Pauli, atque Canonicas quod attinet, divisiones invaluere apud Græcos, quas excogitavit Euthalius. Hune Diaconum vocant frequentius bibliographi: Sulcensem episcopum Zaçagnius, florentem anno 458, quo versibus
Epistolas Pauli distinxit. Hanc secutus est divisionem Ecumenius in suis Commentariis,
quæ in Editis servata est. Hanc etiam secutus fuerit Theophylactus, qui postea floruit.
Doctissimum Zacagnium consule in Præfatione citata. Et hæc jam satis de Novi Testamenti codice disseruisse, quo idem archiepiscopus Bulgariæ Theophylactus utebatur.
Chapter XXVICaput XXVI
col. 127–128page 60 of 61
De Veneta operum Theophylacti omnium editione.
104. De Veneta operum omnium editione, quæ Bulgarus archiepiscopus noster lucu
brasse fertur, tametsi curas ad meas minime pertinente, rationem aliquam postremo loco
ut libens lubensque reddam, Dissertationis ordo exposcit, ipsiusque editionis conditie.
Hactenus plura recensuimus ejus opera, quæ prodierunt in lucem: Græce et Latine
quidem Commentarios in quatuor Evangelia, et in Acta apostolorum, et in Epistolas Pauli,
itemque Regiam Institutionem, ac Homiliam in adorationem venerandæ crucis, et Epistolas
Græce Lugduni-Batavorum ac Latine in Bibliothecis Patrum: Latine autem solummodo,
Commentarios in quatuor prophetas minores, et Homiliam in Præsentationem Virginis Dei
paræ in templo, ut memoratas præteream superiores elucubrationes, quas etiam Latine
tantum sæpius repetiti expressere typi. Quoniam vero diversis in locis diversisque typis
ac formis, et sejunctim etiam edita sunt hæc opera, alicubi juxta primi interpretis trans
lationem, juxta recognitiones posteriores castigationesque alibi; perquam difficile mole
stumque negotium erat bibliothecarum instructoribus cæterisque qui libros colligunt,
eadem comparare, licet cusa, et possidere. Hæc simul collecta præstat omnia Veneta
editio; et hocce primum, neque modicum, pretium ejus.
Pretium quam maxime augent non pauca, sane præclara et optatissima, Theophylacti
monumenta, scripto relicta, quæ nunc primum, aut Græce et Latine, aut Græce saltem in
lucem prodeunt. Primum est, quod ipse concinnavit, opus in Epistolas canonicas, textum
suppeditante Cæsareo-Vindobonensi codice. Codex Bavarico-Monachiensis opus alterum
obtulit, quod est integra in duodecim prophetas minores Expositio, promissa non semel,
diu expetita irritis votis nunc demum typis nostris excusa, cum Veneto Marciano codice
non sine emolumento collata. [LXIII] Fragmenta pauca Epistolæ ad Nicolaum diaconum
et canstrisium legebantur inter Demetrii Chomateni, Bulgaria archiepiscopi, Responsiones
apud Leunclavium in Jure Græco-Romano: nemoque eruditorum non vehementer optabat,
ut integra alicubi reperta juris aliquando publici fieret. Votis omnium satis in hac editio
tione Veneta factum, quæ perfectum completumque opusculum insigne præstat, ex
codice Cesareo-Vindobonensi sumptum: ex quo licet etiam addiscere Theophylacti
opuscula, quæ veluti varis ac diversa distinguebantur apud bibliographos, nihil omnino
ab una illa epistola differre, quam ad laudatum Nicolaum diaconum et canstrisium inscri
ptam noveramus. Recensitas sub nomine Theophylacti apud eosdem bibliographos lege
bamus Homilias undecim in tottdem evangelia Resurrectionis matutina. Quid vero? Ex
codice Cæsareo-Vindobonensi transcriptæ cum attentius expenderentur, sententia et
verbis repertæ sunt eædem prorsus cum ipsius Theophylacti Commentariis super eisdem
evangeliis, undecimæ homiliæ postrema parte excepta, quam præestabit editio Ve
neta. Hujus etiam beneficio, obvia lectoribus imposterum erit Oratio panegyrica ad Ale
xium Comnenum, post bellum Scythicum pluribus relatis victoriis confectum, ab eo
dem Theophylacto elucubrata, ex codice Bavarico-Monachiensi eruta: ac obvia erunt
Carmina, quæ cecinit ipse, in codicibus Regiis Parisiensibus, ut fertur, asservata, ex eisque
pro ea, quæ summa sine dubio adhibetur diligentia, ad Venetæ hujusce editionis ornamen
tum depromenda. Cum textu Græco tot operum Theophylacti, quæ memoravimus in biblio
thecis hactenus delitescentia, simul prodibunt Latina interpretationes, attentiore studio abs.
viris peritissimis confectæ: et vice versa Latinæ translationi Homiliæ in Præsentationem
Deiparæ Virginis, a Francisco Combefisio adornatæ, adjectus prodibit Græcus textus ex
Regio codice Parisiensi, nova item sine dubio nitidiori accedente Latina interpretatione.
Hæc sunt præcipua Veneta editionis, tot tantisque accessionibus locupletate, emolu
menta et ornamenta. Hæc vero promovere omnia, felicemque in exitum deducere, unus
valuit Franciscus Foscarus, patricius Venetus, amplissimus senator, publicis consiliis.
regundis sexxir, litterarum cultor, ac patronus qui suæ splendore nobilitatis, ac plurima,
qua domi forisque auctoritate pollet, id facillime assequi potuit, ut codices Vaticani,
Cæsareo-Vindobonenses, Parisienses Regii, et Bavarico Monachienses, ne Marcianos
Venetos memorem ac Patavinum Sanctæ Justinæ, diligentius lustrarentur: si quæve
Bulgaria archiepiscopi Theophylacti exstarent, opera, a peritis transcripta libresi
col. 129–130page 61 of 61
Venetias transmissa ac Latinitate donata, Græce tandem et Latine viderent lucem. Viro
summo, qui litteratorum nationi tam ampla beneficia impendit, gratias agere pares, quis
valeat?
Num vero opera illa Theophylacti, quæ jam edita, sive Græce et Latine, sive Latine
tantum, nunc typis Venetis recuduntur, prodeant accuratiora? Perfectiorem sine dubio
sive textum Græcum spectes, sive Latinam versionem, fieri editionem posse, viri pori
tissimi animadverterunt: Græcis nimirum codicibus, qui servantur in bibliothecis,
diligentius collatis: ac versione Latina tum nitidius, tum accuratius ad veritatem Græ
corum expressa. Œcolampadius codice unice unico Græco usus est, utique mutilo in
Commentariis Evangeliorum, nec alium nisi Romanum vidit Philippus Montanus utique
imperfectum: Latinaque interpretatione ab eo primum confecta, ac bis etiam ab iste
recognita, meliorem optant viri docti. Num studii præstitum aliquid, in Veneta editione,
quod priores maculas eluerit? Quod ego novi, paucis accipe. Textum Romanum, prio
remque Latinam interpretationem iterum excudi juxta Parisienses typos: ad calcem.
tomi variantes non paucas conjectas esse lectiones, quæ ex Marcianis Venetis codicibus
depromptæ sunt: suppletas etiam in Latina versione plurium vocum omissiones, dictiones
alias ad Græcorum veritatem redactas, integrasque periodos non raro nitidiores substi
tutas. Exempla nonnulla inferiori prostant in margine, quæ indicant non tam versionen
illam, ubi opus erat, castigatam correctamque, quam potius emendationis quæ curanda
foret, passim indigam.
Ferebantur Commentarii in Epistolas sancti Pauli, cum Latina duplici versione, altera
Christophori Porsenæ paraphrastica ac nimium libera, Joannis Loniceri altera sphalmatis
passim scatente, et alicubi tolerabili. Illa prætermissa, posteriorem recognovit, Græco
textu, qui fuerat olim Erasmi, reperto expensoque, Philippus [LXIV] Montanus: et
banc postremis curis emendatam protulere in lucem Londinenses editores, textu Græco
adjecto ex codice Arundelliano, cum binis aliis Oxoniensibus collato. Hanc editionem
iterum expriment typi Veneti, quibus additur collectio variantium lectionum, Veneto
Marciano codice eas suppeditante. In Latina Expositionis in Acta apostolorum interpre
tatione, quam Sifanius confecit, nova ipsius occurrit versio sacri textus, longe differens
a Vulgata, qua passim utitur Ecclesia: variæque occurrunt lectiones, quæ sumptæ sunt
ex Erasmo, Sebastiano Castalione, et Theodoro Beza, suspectis hominibus ac heterodoxis.
Sacri textus Evangeliorum OEcolampadius, et Epistolarum sancti Pauli Lonicerus, ver
siones proferunt, quas ipsi Græco textui conformiores putarunt, sed a Vulgata nostra non
multum abeuntes. Priore in loco ea usus est sua in Recognitione Philippus Montanus
evangelici textus versione, quam reperit: alteroque in loco vulgarem Paulini textus,
in Ecclesia Catholica adhibitam, substituit ac retinuit, nisi sicuti Theophylacti interpre
tatio illam immutare coegerit. Eorum negotium erit, qui Venetam editionem curant, ut
in prædicta Actorum apostolorum nova versione, si quid est offensionis, abjiciant: aut
Philippi Montani, imo etiam editorum Londinensium consilium sequentes, Vulgatam
substituant, locis exceptis, ubi eam immutari Theophylacti interpretatio exposcat.
Epistolarum demum quas plurimas archiepiscopus Bulgariæ scripsit, Græcus textus, ac
Latina Vincentii Marinerii versio, sejunctim hactenus prodierunt; sed hanc, et illum
conjunctim præstabit Veneta editio. Doctissimos viros novimus, qui versionem hanc,
ceu minus accurate confectam, erratisque scatentem dolent: nosque nonnulla exempla
dedimus num. 25 et alibi; sed Veneti editores hanc quoque spartam adornabunt. Plura
itaque sunt quæ Venetam hanc editionem maxime commendant: tum inedita non pauca,
quæ nunc in lucem prodeunt, Theophylacti opera; tum ejus lucubrationes omnes, quæ
cum hactenus variis cuse typis ac disperse abirent, nunc simul collectæ præstantur
tum aliæ variantium lectionum, quæ ex codicibus bouæ notæ sumptæ sunt, accessiones
plures: tum denique diligentior de bisce operibus censura ac certum judicium