PG 123Theophylactus Bulgari Archiepiscopus
Preface of Philippus Montanus to the Gospelsapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 131–132page 1 of 2
PG 123:131Τίνος ένεκα προέταξε τὸν Δαυΐδ τοῦ ᾿Αβραάμ θερισμόν ὀνομάζει τὸ πλῆθος τὸ χρῆσον τῆς εἰσὶ πρόβατα ἀπὸ κακίας τῶν ἐμπιστευθέντων αὐτά οὔτε ἐφθόνουν τῷ Χριστῷ, οὔτε πάλιν τὴν προσήκουσαν περὶ αὐτοῦ ὑπόληψιν εἶχον. Διὸ καὶ νῦν προφήτην αὐτὸν λέγουσι, μήποτε δε, ἐπεὶ μετὰ τοῦ ἄρθρου φασὶν ὁ προφήτης, δύναται νοηθή
col. 133–134page 2 of 2

cum articulo dicunt & xpophane, id est propheta ille, possit intelligi quod iste sit qui exspectabatur propheta. Ad quæ pulchro quadrant reliqua. Lapsus occasionem dedit, opinor, quod µhnots &, vorterit, nunquam extem: ad quod cætera aptare cupiens, totam invertit sententiam; cum µhrots hoc loco non sit negantis, sed addubitanter decernentis, pro fortasse, aut nisi forte. Qua in significatione frequenter accipit noster hic Theophylactus, ut capite hujus xi, ibi µhæos &, vertebat, absit autem; cum fortasse autem, dicere debuisset: quod bis eodem capite facit, male rejiciens quæ Theophylactus admittit. Matthæi etiam xxu, et Marci xv, etc., codem modo accipitur. Sed quid his immoror, cum nullum omnino caput sit, in quo non multa sịnt restituta? Videor itaque ne in bis prolixior fuerim: ideoque ex reliquis evangelistis pau ciora perstringam. Marci primo Judæos notans, qui Scripturas negligebant, sic inquit, 'AXX' oùרkɣewp youv aŭtác núdè ¿peúvwv, id est, Sed ipsi non excolcbant eas nec scrutabantur; prius autem scriptum erat, sed non ipsi colebant agros neque inquirébant. Et paulo ante hiç negatio, neque, omissa sensum còntra rium exprimebat. Et ne diutius immorer, si quis totum hoc caput primum excutere velit, deprehendet multa omissa, et non pauca corrupta, sicut et capite proxime sequenti, ut ex multis indicem, ubi ait, quod David ſugiens a facie Saulis, gladium Goliath ablatum obtulit Domino: cum legendum sit, gladium Goliath oblatum Domino, abstulit ut habent Græca, cisque astipulatur historia I Reg. cap. xxi. Initio item sequentis capitis locus plane depravatus contrariam reddebat sententiam. Sed ad Lucam propero, eujus caput primum et secundum multis scatebant mendis, at et proxime sequens: ubi præter multa omissa, fortasse quædam fuerant non satis intellecta: ut quod dσov obлw, vertat, quantum nunquam, cum vertendum esset mox aut paulo post; ut sensus sit, mox a prædicatione Joannis prædicaturum esse Dominum. Eodem lapsu corrupta fuit sententia cap. xv111, ubi doov obлw, verterat nondum, cum sensus postulet, ut mox, sive paulo post dicatur. Capite autem xiv, ubi declarat, per eum qui juga boom emerit, significari, eum qui circa terrena esset occupatus, spiritualem cœnam negligere, affert Sapientis aucto ritatem ad hunc modum: Quid calumniatur qui alteri prævalet? Sed quid, quæso, istud ad propositum? ubi Græce sic habent, Tỉ copioffoetal d xpatŵv ¿párpov, id est, In quo sapiens erit qui tenet aratrum? quemadmoduın habemus Ecclesiastici xxxvını, secundum Septuaginta, quos hic, ut alii Græci, sequitur quod quidem proposito pulchre convenit; aratro enim juga bonum admoventur. Sic et cap. xx11, secun dum Septuaginta legendum est; et roborentur in eo omnes filii Dei, Deater. tricesimo secundo. Eodem vicesimo secundo capite, multa etiam alia emendata videre licet. Denique ut ex primo etiam Joannis capite quædam deproinamus, ibi, Et luz in tenebris lucet, declarans lucem in tenebris lucere. Sic posue rat: Nam et in morte fuctus est, quasi fuisset rictus, ita ut cogeret hinc illum emigrare, etc. Ubinam, quæso, lus in morte bic lucere, et vires suas exserere dicatur? Proinde sic ad exemplar Græcum restituinius. Nam et ipse mortuus sic mortem superavit, ut et eos quos prius absorpseral, cogeret ipsam evomere. Similis sententia habetur I ad Cor. cap. av, ibi, Postremus hostis destruetur mors. Et paulo post Joaunem Præcursorem de sua [LXXI] nativitate sermonem habere, dicere videtur; et multa alia hoc eodem capite non satis conve nientia. Iuitio item secundi capitis de Virgine Matre loquens, ait: Habens opinionem suæ erga illum po‐ testatis. Hæc verba sonare videntur, quod ipsa sibi eam potestatem esse in Christum arbitraretur, ut im perare posset, ut aquam in vinum converteret: cum Græca lenge diversum sensum præ se ferant, nempe quod Virgo magnam concepisset de Christi potestate opinionem ex his, que et in ipsius conceptione et nativi tale grenerant, elc. Quod autem ibi statim sequitur, ut oraret Deum, pro orare eum; item et ex animo̟, pro et examine, et hujusmodi multa, scribæ potius aut typographo quam interpreti imputanda, lectoris industria emendari potuissent. Cæterum ubi nono capite docet per Ezechielem dicens: Patres comede runt, etc., quædam illic prætermissa contrariam admittebant sententiam; ut et capite sequenti, ubi pro cognoscunt enim legendum est, non enim cognoscunt, ut habent Græca: alioqui glossa cum textu pugnaret. Sed quod eodem capite pro apostasis, apostolos haberemus; item quod pro ex ipso, scriptum esset ex Egypto; unde etiam suspicor locum mire fuisse corruptum, ubi de malis pastoribus et avaris quereba tur: Non enim, inquit, quærebant utilitatem ex Ægypto, sed turpe lucrum; cum legi debeat, non enům quærebant poputi utilitatem, sed ex ipso turpe lucrum. Ista, inquam, et ejusmodi pleraque alia impressori potius quam interpreti ascribi possent. Quod autem plerisque in locis permulta fuerint omissa, ex quibus sequentia pendebant, non tantum dictiones aliquot dico, sed versus permultos, atque adeo paginas totas, quodque sæpiuscule negatio contra auctoris mentem aut omissa, aut injecta contrariam inducat senten tiam; scribrne, aut typographo, an interpreti, mutilove codici imputandum sit, aliorum esto judicium. Mibi abunde satis fuerit, si favente Altissimo publicam studiorum utilitatem pro nostra qualicunque me diocritate nonnihil adjuverimus. Interpres quidem certe Joannis ultimo codicem suum mutilum fuisse confitetur: fieri tamen potest, ut etiam ille quibusdam in locis nostro emendatior fuerit: ideoque quædam intacta reliquimus, sive quod ad sensum bene quadrarent, sive quod non magni essent momenti, etiamsi ad Græcum nostrum Codicem non omnino respondeant. Nonnunquam autem margini diversam lectionem adjecimus, idque potissimum cum utraque defendi posset priore quidein in contextn relicta, sed hujus modi notis† inclusa, penes lectorem judicium relinquentes, utrum sequi malit. Sed hæc fortasse, dum morosis occurrere studemus, apud tuam facilitatem nimium multa. Bene vale, candide Lector, et quæ pro nostra qualicunque mediocritate in publicam utilitatem proferimus, boni, quæßo, consule. Lutetiæ ex masco nostro Turnacensi 1515. Et rursum 1352.

Page scan enlarged

Notebook

Full View