[LXXII] Cum multæ res sint, quarum usus utilitati atque etiam ornamento nobis esse soleat, fieri tamen videmuk, ut earum rerum quædam jaceant, quædam etiam prorsus intereant. Ilujusmodi sunt bumana mutari omnia constat, nibil idem semper est. In litteris quidem maximam jacturam fecimus; ita multa veterum scripta temporum calamitate perierunt. Sed, o præclarum virum, qui novam hanc edendorum librorum rationem invenit! Cum enim sacrarum Litterarum studia, multis in lucem scriptoribus editis, qui hactenus in tenebris delltuerant, in dies magis ac inagis a doctissimis viris excolantur, et præclara eruditorum hominum ingenia in his sèse exerceant, quantam animo possum, maximam-capio voluptatem, propterea quod divino quodam munere id factum videtur, ut excellenti ingenio ac doctrina viri his se studliş dediderint, quibus non inanem quamdam apud homines gloriolam aucupamur, sed nobis ad im mortalitatem viam communimus, ut, despecta penitus rerum humanarum imbecillitate, animum ad cœ lestia erigamus, summumque illum ac præpotentem Deum toto pectore amplexemur, ita ut quam minima, dum in hac vitæ quasi peregrinatione sumus, nobis cum corporibus sit contagio, sed ea nobis una et præcipua cura, ut his soluti vinculis in cœlestem illam patriam, unde paucis ante annis demissi fuitnus, remigremus. Verum (a) cum nulla re magis quam Evangelii lectione adjuvemur, qua ad coelestis vilá imitationem instituimur, non inutilem nostram operam ſore judicavĭmus, si Græcam et e regione Latinaṁ nunc primum Theophylacti in Evangelia interpretationem, summam videlicet quamdam fere e Chryso stomi commentariis decerptam, publice legendam emitteremus: præsertim cum in ea, quæ in Latinum superioribus annis versa est, multa desint, plura vero perperam legantur, sive veteris exemplaris, sivo interpretis, Ecolampadii presertim, ea culpa fuerit. Plane hoc beneficium, quantumcunque est, quod certe maximum est, Morellorum virtuti debetur. Viri quippe benignitate insignes, ad reipublicæ utilita tem et commoda nati, veterem consuetudinem servant, excitant bonas artes quovis sumptu, quovis præ mio, faciunt, ut quæ veterum Græciæ Patrum monumenta celebrantur, ea hac ætate minime desideremus. Itaque nostrum est, ut cis non modo pro Theophylacto, quem habemus, sed etiam pro iis quæ exspecta mus, et vitæ diuturnitatein, et quæ optima habentur in vita, a Deo precemur. Valete. (a) Ut habeat Lector unde noscat quam ridicule hanc præfationen interpolaverit editor Parisiensis, legat, quæ bicsistimus, genuina Romani editoris verba: «Verum cum nulla re magis quam Evangelii lectione adjuvemur, qua ad coelestis vitæ imitationem instituimur, non inutilem nostram operam fore judicavimus, si Græcam Theophylacti in Evangelia interpretationem, summam videlicet quamdam fere e Chrysostomi commentariis decerptam, publice legendam emitteremus; præsertim cum in ea, quæ in Latinum supe rioribus annis versa est, multa desint, plura vero perperani legantur, sive veteris exemplaris, sive inter pretis ea culpa fuerit. Plane hoc beneficium, quantumcunque est, quod certe maximum est, Pauli Illdivina virtuti debetur. Pontifex benignitate insignis, natus ad tollenda humani generis incommoda, veterem con suetudinem servat, excitat bonas artes quovis sumptu, quovis præmio, facit, ut qui pontifices beneficen tiæ laude celebrantur, eos hac ætate minime desidereinus; itaque nostrum est, ut ei non modo pro Theo phylacto, quem habemus, sed etiam pro iis quæ exspectamus, et vitæ diuturnitatem, et quæ optima babentur in vita, a Deo preceiur. Valete: > EDIT. PATR. In varias lectiones ex codicibus S. Marci Venetis et Patavino uno depromptas. Variæ lectiones quæ in Theophylacti Commentariis in quatuor Evangelia, breviores, prolixioresque, plurimæ occurrunt, ex Venetis codicibus Marcianis quinque, et Patavino uno Sanctæ Justinæ desumptas, benevolo studiosoque Lectori sistimus omnes, quæ bonæ alicujus frugis visæ sunt. Primo simul offeruntur loco, quas Veneti bibliothecæ sancti Marci codices præstant, 26, 29, 30, 31 et 32, et has excipiunt aliæ decerptæ ex Patavino. Ejuscemodi vero lectionum aut certe perspicu³ alicubi veritas, aut passiın utilitas, atque plurium fortasse redundantia ut innotescant, sedulo animadvertendum est, textum Græcum, qui tum in editione Parisiensi auno 1631 curata, tum etiam in Veneta nostra prostat, illum esse qui prima vice anno 154% typis Romanis prodiit, ex codice Vaticano sumptus: Latinamque e regione positam inter pretationem minime ex eodem expressam censeri debere, cum ea sit quam Joannes Œcolampadius, Græcum alium et alicubi discrepantem textum sub oculos habens adornavit, a Philippo Montano postea Romanum textum conferente emendata. Hinc vero ad varias quod attinet lectiones, quas ex Venetis Mar cianis codicibus diligentia summa eruit Georgius Constantini, natione Græcus, ex Joannina urbe Epiri