Quamvis operæ pretium facturos nos esse arbitraremur si Origenis Opera omnia, tam illa quorum
genuinum eum esse auctorem constat, quam ea quæ sub ejus nomine olim circumferebantur, in unum
corpus colligeremus, quoniam tamen conquesti sunt viri aliquot eruditi, ægreque tulere quod in priorum
Lujusce editionis voluminum ſine opera quædam Origeni perperam ascripta addita fuerint, quæ omnino
superflua adeoque ementibus onerosa sibi videbantur, ideo in posterioribus tomis reliqua ejusmodi spu
ria omittenda censuimus, qualia sunt Commentarius alter in Job a Joachimo Perionio Latine conversus,
Commentaria in Evangelium Marci quæ sibi aliquando edenda proposuerat doctissimus Huetius, flomi
liæ in diversos, et alia quæ præferunt vulgatæ antea Latinæ editiones: unde fit ut non jam voluminibus
quinque, sicut initio propositum fuerat, sed quatuor duntaxat tota Origenianorum Operum collectio
conficiatur.
Mirum vero fortasse videbitur quartum hoc et ultimum volumen, quod in præfatione tertii anno 1740
quasi mox prelo committendum nuntiaveram, tam sero tamen post alia prodire. Verum præterquam
quod propius inspicienti mihi vix quidquam in eo elaboratum preloque paratum occurrit, absenti paulo
post, alienisque laboribus occupato promissis stare non licuit. Anno enim 1742 mortuo domino nostro
Petro Sabatier, qui veteris Latinæ Bibliorum, quam Italicam vocant, Versionts priora duo volumina in
folio Remis vulgaverat, Remos anno 1743 a Superioribus missus ad persequendam hanc, quam potissi
mum flagitabat, enjusque sumptibus subvenerat serenissimus Aurelianorum dux ac princeps, editionem,
sex annos integros ibidem insumpsi tertio et ultimo hujus volumini absolvendo. Quo finito totus ad Ori
genem redii, singula ad manuscriptos codices contuli et castigavi, notis illustravi, nulli denique vel curæ,
vel studio, vel labori peperci ut integrum illud ac perfectum suisque omnibus numeris absolutum volu
men evaderet. Si quid postea moræ intercesserit, id tribuendum vel aviditati et oscitantiæ typographo
rum, qui, ne typographica unquam sua officina vacet, nova semper imprimenda appetunt, inchoata ne
gligunt, vel aliis quibuscunque casibus, quales fert rerum humanarum nunquam sibi constantium vicis
situdo.
Porro tomus hic quartus et ultimus in duas partes dividitur, quarum prior continet residua Origenis
opera in Joannem, fragmentum e quarta homilia in Acta apostolorum, Commentarios ejusdem in Episto
lam Pauli ad Romanos, eum fragmentis in Epistolas ad Galatas, ad Ephesios, ad Colossenses, ad Thes
salonicenses, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebræos, et duobus consuetis indicibus, altero locorum
Scripturæ sacræ, altero rerum memorabilium: posterior pars complectitur Opera ad Origenem spectan
tia, nimiruın S. Pamphili martyris Apologiam pro Origene, et pro eodem Panegyricam Orationem a san
cto Gregorio Thaumaturgo e schola Origenis in patriam redire paranti compositam, ac Cæsareæ in Pa
læstina publice habitam, Origeniana a doctissimo Iluetio scripta, notisque historicis ac criticis ubi cum eo
nobis non convenit illustrata, cum summa ejusdem operis librorum, sectionum, capitum et numerorum;
et excerptum ex Georgio Bullo caput nonum Defensionis fidei Nicænæ, de Filio r sμoovslų, ubi ca
ibolica Origenis de Trinitate fides potissimum vindicatur.
Commentariis in Joannem, et Apologiæ Pamphili speciale Monitum præfixum est. Cum vero de fra
gmentis in Acta apostolorum et in Epistolas Pauli agatur Origenianorum libro 111, sectione 2, num. 7 et
8, pag. 297, et sectione 3, num. 14 et 15, pag. 305 et 306, ubi quid novi a nobis repertum sit notis ob
servavimus, inde fit nt de illis iterum præfari supervacaneum videatur, nisi forte aliquid insuper dicen
dam sit de Commentariis in Epistolam ad Romanos.
De Commentariis in Epistolam ad Romanos.
Cum libris v et viii Contra Celsum suas in Epistolam ad Romanos lucubrationes memoret Origenes.
vertum est in hanc prius Epistolam, quam Contra Celsum, adeoque antequam finem imperandi faceret
Philippos, eum scripsisse. Liquet etiam illud opus fuisse elaboratum post ejus in Leviticum Homilias,
quarum secundæ meminit lib. 1x, num. 1 Commentariorum in eamdem Epistolam. Porro cum, judice
Kufino, istæ Homiliæ ex tempore pronuntiatæ sint, nonnisi post annum Christi 245 haberi potuerunt.
Unde colligimus quo tempore Commentarios in Matthæum concinnabat Origenes, nempe circa annum
246, imperante Philippo, eodem etiam Commentaria in Epistolam ad Romanos eum adornasse. Eoque
PG 14:11ἱεραὶ δυνάμεις χωρητικαὶ τοῦ Μονογενοῦς καὶ τῆς τοῦ ἁγίουقم
PRÆFATIO AD TOMUM IV.
verisimilius illud eruitur, quod tomo xvn in Matthæum suas in Epistolam ad Romanos explanationes
recenseat, et lib. 1 in Epistolam ad Romanos, num. 5, de genealogia Salvatoris a Matthæo relata promittat se fusius suo loco in sequentibus scripturum.
Cassiodorus, Institut. divin. lect., cap. 8, viginti libros in hanc Epistolam ab Origene conscriptos
refert. Sancti Pauli prima omnium, inquit, et admirabilior destinata cognoscitur ad Romanos, quam Oriyenes viginti libris Græco sermone declaravit. Verum Rufinus, qui Heraclii impulsu eos Latinæ lingue
donandos suscepit, quindecim tantum enumerat in suæ translationis proœmio: imo variant lectiones,
et pro quindecim, ut legunt omnes editi, duo, quibus usi sumus, antiquissimi codices, unus cathedralis
ecclesiæ Ebroicensis, alter monasterii Vallis-Claræ, habent alius decem, alius duodecim. Sed hic fortasse libros qui sua ætate supererant tantummodo denotat Rufinus; jam enim aliquot intercidisse testa -
tur in præfatione ad lleraclium. Ut ut sit, deperdita de suo addidisse, totumque opus ad mediam fere
partem se contraxisse ibidem profitetur: et reipsa, teste Cassiodoro ibidem quo supra, ex viginti libris
decem tantummodo confecit: Quos tamen, inquit, supra dictus Rufinus in decem libros redigens, adhuc
copiose transtulit in Latinum. Adversus hanc audaciam excandescit Erasmus, nec immerito quidam
Rufinum objurgarunt, quemadmodum ipse sibi objectum fuisse ait in peroratione suæ translationis, quod
suum potius quam Origenis nomen bujus operis titulo non inscripsisset. Hinc enim fit ut vix Origenem
in Origene reperias, injuriamque Origeni illatam facilius deprehendes, si fragmenta quædam lucubrationis hujus inserta Philocalia cum Rufiniana conversione confligas.
Theophilus Salodianus, ordinis Observantiæ Mendicantium Divi Hieronymi professor, ex codice manuscripto Phesulanæ sui conventus bibliothecæ, qui Hieronymum interpretem in fronte præferebat, hos
decem libros primus sub Hieronymi nomine Venetiis edidit anno 1506. Hunc secuti Merlinus, Erasmus,
Genebrardus, Hieronymique Operum Basileenses editores, anno 1571, atque Philippus Labbeus De
scriptor. eccles., tom. II, pag. 145, ejus operis interpretationem Hieronymo itidem ascripserunt. Sed hanc
Rufino esse tribuendam evidentissime probant tum Cassiodorus, tum manuscripti nostri, tum ipsa Rufini
peroratio, ubi ait se paulo post conversurum Clementis libros, quod a Rufino factum esse constat.
Erasmus, mangonii librarios insimulans, ad emptores alliciendos prætextum ab iis flieronymi nomen
arbitratur. Ast Huetius, hanc Erasmi probabiliorem sententiam respuens, suam, cui minime assentimus,
ita aperit Origenian. lib. HI, cap. 2, sect. 3, num. 15: Cur Hieronymo tributa sit (hæc interpretatio)
Rufini astu et vafritie factum puto, qui ad declinandam facti invidiam (male quippe audiebat Origenis
nomen), et in Hieronymum, a quo sæpe Origenismi causa exagitatus fuerat, refundendam, nomen suum
non apposuit, modestia factum simulans, quod malis artibus actum erat. Eadem ferme ait ejusdem
sectionis num. 5, ubi de Homiliis in Josue. Sed de his suo loco disɛeremus.
Præter contractam illam et truncatam Rufini interpretationem, habemus tomi primi non mediocre
fragmentum in capite Philocaliæ 24', ac duas minores lacinias in Apologia Pamphili³. Socrates Histor.
eccles., lib. vii, cap. 32, observat Origenem in priori eodem tomo³ latissime exposuisse qua ratione Maria
Virgo Deipara diceretur. Origenes ipse, lib. v Contra Celsum, num. 47, de circumcisione egisse se ait
Commentariis in hanc ad Romanos Epistolam. Sanctus Basilius libro De Spiritu sancto, cap. 29, locum
ex eisdem Commentariis refert bis verbis: Aἱ ἱεραὶ δυνάμεις χωρητικαὶ τοῦ Μονογενοῦς καὶ τῆς τοῦ ἁγίου
Oveúµatos Bebtytos· Sacræ virtutes capaces sunt Unigeniti et sancti Spiritus deitatis: librum vero unde
illum eruerit non notavit; sed eadem verba reperiuntur in interpretatione Rufini, lib. 111, num. 8, pag.
515. Rursus Origenes tomo xvII in Matthæum, num. 52, plurima Commentariis suis in Epistolam ad
Romanos a se dicta fuisse refert in hunc Apostoli contextum: An ignoratis, fratres (scientibus enim
legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit, etc. usque ad id, si fuerit cum also
viroº. Aliud quoque e tomo 1x fragmentum nobis offert caput Philocaliæ nonum³. Denique Origenes
iterum lib, vin Contra eumdem Celsum, num. 65, dicit ³ pluribus in varium sensum se tractasse de his
versiculis: Omnis anima potestatibus præcellentibus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quæ
autem sunt potestates, a Deo ordinatæ sunt: itaque qui potestati resistunt, Dei ordinationi resistunt
Atque hæc cum legitimum horumce Commentariorum auctorem Adamantium esse clarissime demonstrent, non dubitavit tamen novitius quidam scriptor heterodoxus hos ipsos in supposititiorum Origenis
scriptorum seriem conjicere; a Guilielmo Perkinso delusus, qui eos male quidem a Rufino conversos
scripsit, quod verissimum est, Origeni vero falso esse tributos neutiquam cogitavit.
In interpret. Ruf., lib. 1, num. 3, not.
et 12.
ibid. num. 5, not. * ibid. not. * Ruf., lib. 11, num. 49
Ruf., lib. vi, num. 7. * Rom. vi, 1-3.
• Rom. xii, 4.
Ruf., lib. vi, num. 8, not.
8 Ruf., lib. 1x, num. 25-