Preface of Angelo MaiAug. Maii Praefatio
ANNO DOMINI MCCCXIII EPHREMIUS CHRONOGRAPHUS ANG. MAI PRÆFATIO. (Scriptorum Veterum nova Collectio, tom. III, pars 1.) Historia Romani imperii, quod mature in Occidente exstinctum, longe diuturnius in Oriente usque ad captam a Turcis Constantinopolim vitam suam propagavit, multorum profecto ingenia facultatemque scribendi exercuit; atque in his præcipue Byzantinos (ut vulgo loquimur) facundi oris homines, quorum magna et perutilia volumina a Gallicunis olim typis accepimus, nunc autem consociatis curis recognita novisque monumentis locupletata, Germani homines doctissimi, consilio et ope ill. Niebuhrii, rursus ethibent. Mihi ex iis qui Cæsaream historiam scripserunt valde utilis atque exoptabilis vi sus est Ephræmius, cujus chronicon` iambicis versibus elaboratum, ab imperii fundatore Julio Cæsare usque ad receptam a Græcis e Francorum dominatione Constantinopolim, per mille scilicet ac trecentos annos extenditur. Jam hic historicus non solum ineditus. eral, verum etiam tantæ raritatis, ut nonnisi in unico bibliothecæ Vaticanæ codice 1003 superesse videatur. Primus hunc auctore in commemoravit, quod ego sciam, sæculo quinto decimo Raphael Volaterranus in commentariis urbanis lib. xv, p. 176: Ephræm Græcus ducentis abhinc annis vitas principum Constantinopolitanorum iambico carmine scripsit, quod Opus in bibliotheca Vaticana cernitur. Atque hoc Volaterrani testimonium non latuit Vossium De hist. Gr. lib. 11, 29. Deinde Ephremium sæpe ad partes vocavit magnus Allatius qui nunc chronographum Byzantinum, nunc monachum appellat, sed nullam præterea notitiam hominis tradit. Laudata apud Allatium fragmenta Ephræmii legisse identidem se demonstrant Vossius Hist. Gr. II, 28, 29, Cangius in Glossario, Cavæus in Ecclesiasticis scriptoribus, Fabricius in Gr. bibliotheca, Loquinius in Patriar chatu Constantinopolitano, denique Bruckerus Hist. Philos. tom. III, p. 549. Hi enim auctores a me sunt observati; neque tamen dubito quin alii quoque ex Allatio Ephræmium noverint. Jam Allatium ad excerpenda Ephræmii fragmenta usum fuisse codice Vaticano 1003, valde affirmarem, nisi varietates scripturæ aliquot perplexum me redderent Præterea in codice acephalo Vaticano nomen Ephræmii non legitur; neque id egɔ divinavissem, nisi comparato codice cum laudatis ab Allatio fragmentis, miht innotuisset. Superest ergo ut Allatius vel alium codicem præ manibus habuerit, vel certe Vaticanuni De consensione p. 435, 699, 702, 725, 776. Et dissert. de Georgiis (ed. Fabric. Bib. Gr. 1. X) p. 664, 687, 807. Item de Psellis (ed. Fabric. Bib. Gr. 1. V) p. 23. Et contra Creyghtonum p. 306, 330, 526, 539, 614, 701. Et in adnotationibus ad Acropolitam cap. 6, 13, 16, 18, 33. Idem Allatius de consens. p. 435, et ad Acropolitam cap. 33, dictum Ephræmii approbat de Trinobi episcopo Bulgariæ primati subjecto; non Byzantino, ut ait Acropolita; quare et ego ad Allatii sententiam jam accedo. Rursus idem in adnot, ad Acrop. cap. 6, falli ait Ephræmium qui Camaterum patriarcham pulsum a Latinis Byzantio narrat, cum ipse sponte antea recessisset. Denique contra Creygh. p. 701, egregie explicat dictionem sit solemnis in aulam ingressus novi Cæsaris. Quamobrem versus 6337, in Alexio II, sic explicandus est; lexicographi autem vocabuli Enstaódios rationem deinceps habebunt, nec non 1253, yvięwy; et 4144, et alibi vypóxɛpão;. Item animadvertent phi、 PATROL GR. CXLIII lologi, notam adhiberi ab Ephræmio non ad di midiam sed ad quamlibet fracti numeri partem siguincandam. Hæ varietates partim quidem nihil aliud sunt nisi menda typographica apud Allatium: partim vero, quia fortasse in codice videbantur deteriores lectiones, ab Allatio fuisse suspicor tacite iminutatas. Nonnullæ tamen variæ lectiones diversum codicem designare videntur. Sic v. 4764, apud me, id est in codire Vaticano, est tię tuyxávwv; at Allatius contra Creygh. p. 527, Tuyxávy. Apud me v. Allal. ut p. 241, n. 2 dixi. Apud me v. 7713, xpatαpyel; at Allat. adn. ad Acropol. cap. 18, xatápyɛɛ. Item v. 7716, apud me àvòpelov; at Allat. loc. cit, ápeľov. Apud me v. 7197 et alibi soood.; at Allat. ad Acrop. cap. Αpud me at Allat, loc. cit. tunabý Olav. Apud me v. 7404, Allut. loc. cit. Αpud me v. at Allal et èvɔ̃où;, ut proprio in loco d.xi.
Ephraem of CaesareaEphraemii Caesares
nondum fortasse tum acephalum legerit; paucas autem varietates ipse exscribens effecerit. Profecto cum folium tantummodo primum a codice absit, in quo nomen auctoris esse debuit, valde suspicor post Allatii ætatem id excidisse, cum codex Pio V1 regnante cujus nunc steminata gerit,.a bibliopego compactus fuit. Et sane mihi narrant, multa bujusmodi damna ab operarum inscitia Vaticanis codicibus, præsertim Græcis, accidisse. Sed de codice hactenus. Jam cum neque Allatius, ut dixi, neque alii eruditi, quidquam de Ephræmio chronographo narrare videantur; mihi quidem de viro hoc quærenti occurrebat Ephræmius ille, quem Joannes XII patriarcha Constantinopolitanus, ante sacram suam dignitatem, legitimis nuptiis genuit; de quo nominatim Ephrænio verba facit Pachymeres in prædicti patriarchæ notitia t. II, lib. iv, dum ait, episcopos inter cæteras criminationes patriarcham reprehendisse, quod bona ecclesiæ Ephræmio filio suo dispensanda relinqueret, non constituto prout leges jubebant economo. Reapse et noster chronographus in patriarcharumi catalogo memorat masculum Joannis XII filium, sed de se ipso haud diserte loqui significat. Et tamen ætas apprime congruit: namque hic Joannes påtriarchatum retinuit usque ad Christi annum 1304; noster autem Ephræmius chronicon suum anno 1313 concludit. Jam ego fontes Ephræmica chronologiæ comperi, Zonaram quidem usque ad Alexii 1 Comneni obitum; Nicetam Choniatam usque ad Balduinum I, imperatorem; deinde vero Georgium Acropolitam. Age vero quod Ephræmius historiam poetico metro conscripserit, nemo magnopere irascatur; primo quia carmen iambicum narrationis perspicuitati peridoneum est, et memoriam legentium apprime juvat; deinde quia Pisidas etiam, Constantinus Manasses, atque Tzetzes impune suas historias versibus composuerunt; qui nihilo minus auctores, præcipueque Tzetzes, magno usui apud eruditos sunt. Atque ego Ephræmni quidem Historiam, propter suam eximiam utilitatem ad Latinam consuetudinem, soluta tamen oratione, transtuli etsi enim olim poeticam non neglexi, nunc tanien pangendorum versuum plus decem millibus otium mihi voluntasque defuit. EPHRÆMII CHRONOLOGI CÆSARES. CATUS ANNIS IV. Deinde Romanoruni imperium tenuit Calus, vita Epicurus vel potius Satan, supra humanam naturam extolleus semet divinamque afectans, vilissianis mortalis, impodicus, scelestus, sanguinarius: ' sub quo prima Stephanus gloria martyrum Deest in codice primum folium, quod Julii Casaris', Augusti, et Tiberii notitiam continuit. Desiderantur igitur ex universo opere versus paulo minus quinquaginta, ut paginarum ratio demonstrat. Nibil, tamen incognitum in hac lacuna amisisse nos puto,
ΕT. ▲ adeptus est coronam de làpidibus, Item sapientes prælucebant duo, Josephus atque Philo, nterque Hebræus. CLAUDIUS AN. XIV. Postquam Caius misere abrupit vitam, htteris Claudius et clementia præditus, justique lenus, et pecuniae contemptor, Romani imperii habenas tractandus cepit. Eo regnante Theudas et Simon magi malis permultos artiles decipiebant. Primus autem Romam accessit Petrus, salubre cunctis nuntions Evangelium. NERO AN. XIV. Post hunc pervenit ad potentiam regiam Nero, luxurie incontinens et Calo par, pathicus vir et sacculus putredinis; primus piorum persecutor mòrtifer, præcipuorum Christi asseclarum carnifex. Deinceps Galba, Otho, Vitelliusque degustaverunt sceptrum quain brevissime. VESPASIANUS AN. X. Fost hos ornavit Cæsaream dignitatem Vespasianus regnatorum decus, sospitator imperii propagatorque, hostium victor, et manu munificus, accessu facilis, jucundusque amicis, subditis cunctis admodum dilectus. TITUS AN. III. Successit in imperium Titus filius bonitatis mare, effusa liberalitas, beneficus, clementi iustructus suite, bonisque moribus qui regnantem decent, princeps egregius, imperator strenuus, Judaicæ feroci:e debellator. Hujus ab omnibus celebratur dictum Equidem hodie minime regnavi, quoniam beneficio affeci neminem.» liemque: ‹ Qui âd conspectum regis venerit, eum von oportet tristem inde abscedere.» DOMITIANUS AN. XV. Ubi cum vita mortem mutavit Titus, Domitianus animum sootestum geréns, Titi natura frater, sml aliis urorists, Christi servorum martyramque carnifex, imperio contra meritum est potitus, Sub eo dilectus propheticus discipulus in quadam exsulavit Patito insula. Tano se jactavit præstigiis Apollonius Tyaneus, Pythagoricus, impostor culidus; qui procul licet degens nuntiavit tamen tyranni cædem iis qui sibi aderant NERVA AN. 1. Postquam Domitianus foode interiit, Nerva animo el corpore præclaro lucens Romanæ rei suscepit moderamen. Hic plane egregius (nisi quod Christo caruit) bouerumque principust typus fuit.
Sub co quidam reperit aurum plurimum, amplum nempe thesɔurum humi obrutum, quem ad arbitrium Cæsaris effossum retulit. Hic autem et retinere hunc jussit codemque uti. Cumque ille majorem privato rem esse diceret, Tu vero, inquit Nerva, inventa re vel abutitor, TRAJANUS AN. XVIII. Ubi imperium Nerva cum vita dereliquit Trajanus, bujus adoptione filius, Romanorum sceptrum occupavit, victoriis vir rebusque gestis inclytus. Is tamen pios aliquantum persecutus est quo tempore contritus bestiarum dentibus Theo;horus Ignatius in urbe Roma fuit atque ali insuper plurimi vitam martyres Christi causa certando consummarunt quorum intellecto Trajanus interitu, megavit dignos fuisse talia pati, eo quod Christum unice Deam colerent et ne Christiani vexarentur vetuit. Ilem cum præfecto gladium traderet, dixisse fertur: Blune cape, amice, manu el si quidein rempublicam bene gessero, pro mea salute hoc tibi utendum est; sin male imperarero, hoc me confodito. HADRIANUS AN. XXI. Post-hunc vita defunctum in imperio, Ælius Hadrianus bellator nobilis regni successor designatus fuit; vir doctus ac inagnificus usquequaque, qui etiam vetuit de Christianis pœnas sumi. lluic aliquando equitanti in via preces mulier quædam efflictim obtulft is autem negavit orantem se posse audire. Tum illa, Ne regues igitur, respondit quare is conversus feminæ jus reddidit. Idem in Palæstina urbem struxit,” ubi Sion fundituɛ eversa fuerat, eamque appellavit Capitolinam Æliam. Templum quoque excitavit Saturnio Jovi, ubi olim Solomon suum cordiderat. Quæ res intolerabilis Judaicæ genti fuit quare coacto armatorum numero, Romanum aggrediuntur præsidium loci, cjusdemque ingentem stragem edunt. Quod ubi Cæsar novit, conjurati exercitus Hebræorum penitus succidit vires nimirum is quingenta et octoginta hominum millia letho dedit. Pagos etiam genus subvertit mille eum quinquaginta arcibus nobilibus. Porro quidam ab es neci aditictus, thure in ignem conjecto testatus est, se quidem immerentem ad mortem adigi; imprecari autem Hadriano ne cum volet mori, voli sui compos fiat quoi revera Hadriano evenit in vitæ termino, Nempe Herodes Atticus, ut narrat in Vit's Philostratus,
CÆSARES. Cod. hic Sed in textu Ita cod. cum lento hydropis morbo dia tabuit. Is etiam in Thracia prope castrum Odrysum de suo dictam nomine novam urbem condidit. ANTONINUS PIUS AN. XX Deinde Antoninus cognomento Pius, vir optimus sanctisque moribus, qui Christianos sumamo in pretio habuit, felici sane fato ad imperium venit. Is premente belli necessitate, quia nihil in ærario pecunia erat, in foro exposuit licitantibus pretiosa principatus ornamenta omnia unde pecunia, quantum sat erat, capta, conscriptaque militum ingenti manu, victoriam non sine lauta præda retulit quamobrem res divenditas recuperavit, civibus qui emerant repenso pretio. MARCUS ANTONINUS AN. XVI. Rursumque alius Antoninus Marcus, prioris adoptione filius, doctrina philosophus, moribus egregins, Christianis benivolus, reipublicæ gubernaculum cœpit regere. Sub eo legio dicta Fulminatrix, de Christianorum hóminuín conflata numero, pugnatura Christo Domino supplicavit, quoniam el síti exercitus laborabat, et Barbarorum hostium instabat impetus statimque hostes fulmiuribus deflagrarunt, Romanus exercitus imbre copioso maduit. Tunc florebat Hermogenes doctus rhetor. Christique causa par martyrum decertavit Polycarpus Smyrnæ episcopus et Justinus. COMMODUS AN. XII. Deinde Commodus impurus, scelestus, lævo omine adrepsit ad imperiam. Sub eo Clemens Stromatum auctor sapiens, Pantænusque, orthodoxi ambo prædicatores. PERTINAX ET JULIANU3. Mox imperavit Pertinax, grandævus senex, qui in aula palatii interfectus est. Sceptrumque arripuit Romani imperii brevi admodum iempore Julianus Didius. SEVERUS AN. XVIII. Hine Severus hostium in præliis domitor, dirus piorum Christianorum persecutor sub quo cum aliis pater quogne Origenis Leonidas martyrii coronam retulit. ANTONINUS CARACALLA AN. VI. Hujus exstincti monarchiam excepit Antoninus cognomine Caracalla, foedus homo et maxime sanguinarius. MACRINUS ET AVITUS AN. IV. Tum et Macrinus brevissime imperavit. . Deinde in imperio debacchatus est Domine Avitus, cognomine Sardanapalus. Ita cod.
EPHR.EMII CHRONOGRAPHI Priapi quoddam Bagchique mancipium, moribus verq Şardanapalus alter, efemipatus admodum et Inxuriosug. ALEXANDER MAHÆÆ AN. XIV. Post hunc perveuit ad regnum Alexander Mamææ filius, Christianorum reverens. Cum enim ejas mater credidisset sapientibus Origenis doctrinis, honor credentium ordini bəberi cœptus est, MAXIMINUS ET ALII AN. III. Occiso Alexandro, creatur imperator exsecrandus furiosusque Maximinus quidam, qui dira commota adversus Christianos persecutione, plurimos fecit martyres. Tunc etiam regnaverunt Maximus et Albinus, et cum Pupieno Publius Balbinus. GORDIANUS AN. VI. His exstinctis, summa potestas devenit ad Gordianum quemdam filiumque ejus sub quibus inclytus doctrina Origenes in Palæstina discipulos erudiebat; quorum erant in numero fratres duo, Gregorius cognomento Thaumaturgus, afque Athenodorus doctrina non inferior. PHILIPPUS AN. VI. Secutus est Philippus, Christianis benevolus, imo vero, ut fama est, Cliriati assecla, credentium sodalitio adjungi optans, Christoque suos triumphos referre acceptos; quem tamen saeri non admiserunt præsules, Huic Bostra patria; prope quam aliam condidit quam Philippi urbem omnes vocitant. DECIUS AN. I. Imperio postea potitus Decius Christianos sine mora ca:it persequi cni restiterunt insigni fortitudine Cyprianus, Babylas, aliique pla ritui. Lapsi sunt alii; iu his infelix Origenes, Tunc fuit Novalus malevoli vir ingenii qui cum Romanæ Ecclesiæ saqordos esset, eos qui cruciatibus victi sacrificassent, ad pœnitentiam recipere pernegabat. Id dogma Patribus a fide alienum visum est; cui dum bæret, communione infelix pellitur. GALLUS ET ÆMILIANUS AN. 1. Postquam imperium Dectus cum vita amisis, regnavit Gallus impio vir corde præditus, et Christianorum gravis persecutor, Deinde vix quatuor mensibus Æmilianus. Tunc Sabellius erat șcavus Aſer, qui divinas įmpie in Triade personas confudit et naturam cum his commisquit. Ita codex, et ita loquitur etiam Zonaras. Ita cod. At Zonaras la cod. Ita cod. Nisi mavis wv. Ita etiam Zonaras. Sed intelligendus potiųs Novatianus.
Male in codice ta', undecim. Eumenius paneg. Constantini cap. 2: Ab illo enim divo Claudio manat in te arita cognatio, qui Romani imperii solutam el perditam disciplinam primus reformavit. Cod. sine dubio pro Florianus; sed VALERIANUS ET GALLIENUS AN. XV. Post Æmilianum misera interfectum suscepit imperium Valerianus, gravis piorum persecutor Christjanorum; qui barbaris a Persis in prælio turpiter raptus, apud ipsos vitam fuivit. Obtinuit autem imperium Gallienus ėlius, vir dexter, liberalis et amabilis, qui pericula in præliis multa pertulit. CLAUDIUS AN. I. Exin Claudius fuit justitiæ firmus custos, princeps bonus et bellator strenuus, maximi principis Constantini avus. AURELIANUS AN. VI. Postquam hic in purpura vitam clausit, Aurelianus Christianorum odio imbutus summi imperil sceptrum gestare cœpit. Eo regnante Paulum Samosatensem prava sentientem Patrum divinus chorus edixit esse maledictum et exsecrabilem qui cum Antiochenam invasígset cathedram eamdemque niteretur vi retinere, piorum legatione permotus imperator missis litteris sede turpiter eum ejecit. PROBUS AN. VI. Brevi regnavit Tacitus, vir grandævus. Dein Florus, et mox Probus domi bellique C.homus, rem capit publicam gubernare. Mitis hic erat princeps, magnanimus, benevolu, qui dum diuturnis distineretur bellis, periclitante exercitu commeatuum penuria, jamque deficientibus ob famem viribus, imber commistus tritico decidisse dicitu cœleste manna multitudini affundens, quo pastus vires pristinas recepit miles. CARUS, NUMERIANUS, ET CARINUS AN. II. Carus deinde, vir strenuus, cum suis liberis regium nomen cum potentia excepit. Numeriano quidem apud hostes caplivo Cutis detracta dicitur, utris instar. Carinus turpissimus et crudelis admodum Christianorumque pestis, imperium tenuit. Sub eo Manes calamitosus relicta Perside ad Romanas terras adrepsit venenum evomens improbitatis sum, animabus exitiosissimum. Ex hoc Manichæorum fluxit infame nomen. DIOCLETIANUS AN, XX, His exstinctis, furere in Christum cœpit gemina mortalium Erynuis alque maxima, tristissimum animorum et cruentissimam tamen consequentes landes Probo congruunt, Leats etiam Zonara. Et quidem Probus scribitur in codicis lemmatibus, non Florus aut Plorianus. Existimo igitur unum versum excidisar, in quo a Floriano ɓebat transitus ad Probum.
par, Diocletianus scilicet et Maximianus, utentes regia potestate crudeliter. Et prior quidem obscuris in Dalmatía genitus parentibus, servili stirpe et conspuenda, arcano Dei decreto imperium obtinuit; cujus deinde participem Herculium fecit Maximianum Christianorum exitio natum. Ergo hi duo ad perniciem conspirantes Christianorum, vel potius propriæ animæ, persecutionem commoverunt asperrimam; turmatimque per populos ingentem numerum martyrum effecerunt certantium fortiter voluntarias nempe victimas et purissin38, animas usquequaque acceptas Dumino. Porro uterque regnator generum sibi legit cui propriam collocavit dilectam filiam Maximianus nobilem Constantium Chlorum qui maximi Constantini parens fuit; Diocletianus autem Maximinum, cui Galerio quoque nomen erat. Atque his Cæsarea dignitas est tributa. Jim cum Christianam exstinguere religionem tyranni duo non possent, conantes licet, abdicaverunt ultro dignitatem suam, Cæsaribusque imperium permiserunt; ita ut Galerius quidem in toto Oriente, Constantius in occiduis reguaret partibus. Erat etiam tertius Romæ tyrannus Herculii Blins Maxentius furiosas. Verumtamen Constantius cunctis placidus Christianos diligebat singulariter at Maximinus permolestus subditis, mulierosus, mechus, pestis publica, Christianis autem infensissimus, ipsorum, heu! decreverat cælem omnium. Hic in imperii partem advocavit Constantii fœdum generum Liciniam maluin monstrum et piorum exitiam. Ilos Maxentius adæquabat suis moribus, Christianorum hostis, et sævus homicida. Hem exsecrandam triadem, pietatis labem! (fam assecuta est justi-sima uitio Dei. CONSTANTINUS AN. XXXII. Ergo Constantius mortem cum vita mutans imperium filio Constantino tradidit, quem ex priore susceperat Helenæ conjugio; qui quomodo reipublicæ navigium rexerit, primusque ad Christum Dominum rex accesserit, dicere non erit, ut reor, supervacaneum, atque audituris absurdum non videbitur. Igitur hic rempublicam a patre traditam præclare gubernabat armis et consilio, nondum initiatus, sed tamen recte sentiens, quod ex ipsomet satis conjicere licebat, atque ut rcrum exitus deinde docuit. Jam cum imperatores tres tunc essent, Ita cod. At Latinis est Constan:ius, non Constans. Ita cod. Atqui Licinius Constantiæ sponsus eral, gener Constantii. Ita cod.
ESARES. Constantinus, Maxentins, et Licinius, quia jam Maximinus vita excesserat Maxentius quidem subditis gravis erat, immanis draco cruorisque sitiensˇcanis. Quare ut hunc armis denique compesceret, orabant Constantinum oppressi populi a quibus exoratus clemens animus celerrime ad urbem Romam copias ducit tyrannumque jam paratum ad arma provocat. Dum vero incerti martis mente versat curas crucis hora meridiana conspexit typum, qnem astra quædam in cœlo conformabant, inscriptis hisce litteris: In hoc vince. Protinus igitur aureæ crucis typum, qualis ipsi apparuerat, concinue fabricans, suis hunc præferri jussit exercitibus cui sane fisus, conserta cum hoste mana, magnam de tyranno victoriam retulit, qui ſuminis vorticibus absorptus est, dum victus fugeret turpiter e prælio. Hinc ergo universa potitus Roma est regiumque statim edictum proposuit, ne quis jam Christianos ad pœnam posceret. Alia quoque rei hujus narratio est nempe quod pugnam adversus hostes patrans equitem imperator armatum viderit, qui pro consueto militum vexillo crucem gestabat manibus, victoriæ symbolum. Rursus duos eidem conspectos viros ↑ aiunt, in Hadriani mole cientes pugnam, bostiumque turmis plagas imponentes. Postremo lucem noctu coruscantem vallumque ambientem, cunctis sopitis somno, vidisse prope Byzantium cum castra haberet. Hinc ergo agnoscens datorem bonorum Deum, converti ad fidem cœpit et recte sapere. Tum infestum Christianis Licinium cernens, armis correptis banc imperio dejicit, et de impietate dignas pœnas sumit. Quare jam solus merito imperator occidui Constantinus et eoi orbis fuit. Exin remedium morbi poscenti gravis dirum consilium obtulerunt Jovis nefarii sacerdotes et faltaces magi, nempe ut investium puerorum sanguine infirmum corpus medelæ causa ablueret. Infantium ergo colligitur ingens numerus, et dies cædis definita edicitur. Præsens imperator matrum audit/gemitum, hujusque causam quærit ex astantibus; et re comperta, matribus prolem reddit, pecuniamque insuper his distribait, quæ sit solatium prioris mœstitiæ. His recte gestis, noctu per soninium videt astare sibi principum apostolorânı illustre par, Petrum cum Paulo scilicet; seque adhortantes ut sincere episcopo salutem suam dulci cum spe committeret, si quiden; præsens malum fugare vellet,
immortalemque ac miram vitam adipisci. Postquam cam somnus dereliquit, statim sanetum Silvestrum admodum reverenter advocat; atque ubi venientem conspicit, rem illi cunctam pandit lubentissime Slvester regem visi rationem edocet, Cur verba longas ducam per ambages? religiosum principi mysterium explicas, initiatumque et credentem baptismo lingit, el sancto educit lavacrò incolumem, Ad Christi partes accessit etiam Helena Silvestri verbis edocta pastoris maximi. Ipsa deinceps Sionem Dei urbem invisit, sacrum lignum vestigans crucis, ibique nt Lempla conderet sanctissima, Religio nostra crevit ex hoc tempore amplifice; atque ad orbiș pervenit fines apostolorum sukibris prædicatio risitque ver tranquillum orthodoxiæ. Tunc templa passim patuere Christicolis, atque omnis ara falsi çultus concidit Christi virtute Domini et omnium Regis, Itemque Constantini legati ejus. Hic late imperitans gentibus innumeris, p olatis etiam priscis imperji finibuş crucis atque Evangelii potentia aðjutus, homonymam quoque cond dit sibi urbem, ocellum totius mundi splendidissimum, Regum hic piorum pater est appellatus, et christicolarum Cæsarumi antecessor. Idem episcoporum prima: indixit synodum, quibuscum spurium Arij dogma perculit. CONSTANTIUS MAGNI CONSTANTINĮ FILJUS AN. XXIV. Postquam is terrestre deseruit imperium, proque hoc supernam gloriam adeptus est, cœlorumque regni adiit hæreditatem; nati ex eo liberį tantam imperii molem Constans, Constantius, atque Constantinus, inter se partiti sunt hæredum riju. Et Constans quidem cum Constantino fratre terras occiduas sibi regen las sumunt, Roman ipsam, Africam, Italiamque, et quidquid mundi usque ad oceanum patel, Oriens Constantin contigit universae, prætereaque Thracia, finesque Macedonici, cum urbe a patre condita el regni sede. Hic sibi creditum optime imperium gorens multos agonaș pertulit ac discrimina, perpetuo miliţans hostesque armis persequens De'nde occisis in Occidente fratribus, Constantino quia fratrem armis lacessiveral, Constante dolis Magnentjį irretilo, orbis universi Constantius sceptrum tenuil. Nam Magnentium quidem belli jure sustulit; at Vetranionem qui præter fas se gesseral, perculsum metu subditum sibi ſęcit, Ita cod.
▲ Erat Constantius quapto ingenij levin, prorsus versatilis ceu pulvis vento expositus seque ab Arii studiosis sinebat duci, quanquem ipse animum orthodoxum gereret princeps egregius, strenuus bellator, blandus, affabilis, benevolus erga subditos. Idem cibi potusque temparantissimus, continens, animi cupiditatum dominus, dicere jus ex legum norma solitus, neque a justitia latum unguem discedens; tum et magistratus pro meritis eligens, dignis hominibus dignitates largiens, cuncta demum in imperio sapienter gerens. Neque in senatum quempiam unquam legit, nisi doctis imbutum disciplinis, et qui recte dicere baneque scribers. seu prova oratione posset seu rythmo et metro į nutritus ipse litteris musarumque alumnus, Hunc contra regem lymphaticus Julianus consurgens, latrocinio imperium rapuit. Iline animi mœrore diuturno captus Constanţius ac þetbalis ardore febris, ad Mopsi fontes vitæ spatium clausit, atram rejentamas bilem de visceribus. JULIANUS APOSTATA AN. II, ‘MENS. VI; VEL, UT ALII AIUNT, AN, III, Exin absque æmulo imperator est habitus christomachus Julianus et furiosus; qui a Rege Servatore suo defecit, Christianorumque fi‹lem satutarem cum dæmonum, heu! fraudibus commutavit, sacrumque dogma contemptim corde respuit. Tum contra Christum bellum hic miser moves hujusque nomen exterminare nititur. Proinde quot cruciatibus quotque pœnis, quarum diversas formas viz fari licet, Christicolarum attriverit constantiam piam, martyrum quaplum numerum effecerit, qui usque ad sanguinem rostiterunt, studioso mili brevitatis non licet dicere. Deinde Persas Barbaros bello appetens, copiis instructus innumeris fortissimis, re nihilominus bellica mała gesta, amisit illo vitam infeliciter, incerto auctore graviter in præliq ictus, seu fuit ille Romanus seu hostis Barbarus, seu cœlestis aliqua validior manus, Tune Julianum aiunt manautein sanguinem suffosso e latere manu cava exceptum dispersisse per aerem his verbis additis Nazarene, sitim exple. (flem vesaniam!) JOVIANUS MENS. VIH; SEU, UT ALH AIUNT, Juliano, sicut dixi, vita orbato post sceleratam biennil tyrannidem, suffragio optimalium castrensis consilji Jovianus per id tempus tribunus militum, vir bonus atque Christi pius famulus
ad imperit dignitatem fuit subvectus. Cæteroquin ipse regnum respuebat, Christi se famulnm esse dicens, ` atque ethnicis militibus imperaturum negans. Hi vero cum Christicolas se inclamassent, tunc imperium Jovianus recepit protinas. Et pace mox composita cuni Persa rege, atque Antiochiam reducto exercitu, exsules dudum principes paſtores ad suos greges edicto revocavit, quos inter Athanasium divinum præsulem, cunctisque exhibuit Christfynis ver tranquillum et orthodoxiæ lumeu, Hic Galatarum Ancyram delatus, ibi improviso obitu excessit terris, recentibus, ut fana est, voratis fungis, haud plusquam octo mensibus regno fruitus. Pietate is, ut dixi, fuit inclytus, bonus, tranquillus, benevolus erga subditos, staturaque corporis procera lucens; litteris etiam mediocriter eruditus; vini tamen atque amoris illecebris obnoxias. Hujus cadaver apud Byzantium urbeni in sancto Apostolorum templo est conditum. VALENTINIANUS AN. XI; SIVE, UT ALI AIUNT, AN. X. Post hunc insedit regiam dignitatem Justitiæ simul clementiæque exemplar Valentinianus Christianorum decus, vir strenuus, animosus ac robustus, generis ex Pannonia stirpem trahens; princeps bonus et providus erga subditos, qui peregrinas quondam in regiones, utpote Christianus Deumque Christum colens, ab apostata Juliano pulsus fuerat; nunc redux ad exercitum, tribunus erat. Is ubi supremam dignitatem adiit, imperii socium fratrem ascivit suum, ærumnosum Valentem, Arii asseclam, cui partes Orientis regendas tradidit ipse vero Occiduis pie præfuit, ubi trophæa nobilia de barbaricis gentibus victor statuit ope Numinis. Ilic omnia boni officia expromens principis justitiæque amore præsertim flàgrans, orthodoxorum dogmatum defensor, špatiosum vitæ curriculum emensus est, eţ cursu vitæ et termino beatus visus, expletis quatuor supra octogina annis summo in favore Numinis beatitateque; ex quo imperium susceperat annis undecim, lic dum in Galliis degeret, mortem obiit, Gratiano filio imperium relinquens viro rectorum dogmatum defensori. VALENS AN. III, SEU ¡V. Orientis interim regnator Valens Arianorum deditus vesaniæ, Intellige tres vel quatuor annos post Valentiniani fratris obitum.
partis orthodoxæ persecutor vehemens sævusque tortor erat et horribilis.” Pastores quidem præcipuos et magistros gregibus suis pulsos et procul ablegatos variis præterea pœnis excruciabat tum et Dei sacerdotes sacris ædibus prohibitos, aretis detinebat vinculis alios aquis præfocabat, medioque mari combusta nave flammis exstinguebat. Arii vero asseclas impense colens, atque ejus dogmatibus mordicus adhærens, ecclesias ipsis cunctas regendas dedit, ejectis inde per scelas orthodoxis. Deinde Gothis Thraciam populantibus et vastitatem Scythicam efficientibus, ¡mperator Barbaros bello aggressus prælio infelici vincitur a Gothis; dumque miser fatum a gladio imminens fugit, ac vili se paleario abdit, jbí flammarum esca fit edacium, dum Gothi nem subjiciunt pagi domibus. Hic annis ferme tredecim imperavit, gravis orthodoxæ carnifex Ecclesiæ, fervidus Arii amator et defensor. GRATIANUS ROMÆ. Sic pereunte misere Valente, cepit Gratianus cum germano fratre Eoi orbis Orciduique imperium. Gratianus quidem a patre rex fuerat dictus; verumtamen exercitus, defuncto patre, quouiam Gratianus funeri non intererat, Valentinianum juniorem acclamavit, admisitque frater regni communionem. Gratianus porro Cæsar paternæ æmulus pietatis ac dogmatica rectitudinis, Valenti patruo auxilia postulanti, dum Gothis arma inferret, non submisit; non oportere auxiliari hostibus Dei dicens. Tum etiam sacros præsules doctores, quos Valens ab ovilibus pepulerat ob orthodoxæ fidei pium dogma, rursus quamque suis Ecclesiis reddidit. Dein Gothis Thraciam adhuc infestantibus, ejectis incolis facta solitudine, agris late cunctis pessum datis, cum hostes nulla comprimi vi jam possent, Gratianus imperator advocavit splendidum ex Hispania Theodosium, virum martialem, strenuumn, consiliosum, pietate autem maxime conspicuum, quem supremum armorum electum dicem cum ingenti exercitu ac fortissimo adversus Gothos barbaros expedivit. Is autein prælio inito victor fuit, Gothis vi summa arınorum profligatis, gladioque propemodum cunctis cæsis. Mox ibi derelicto in castris militė, ad Gratianum ipsemet nuntios advolat in Pannonia tunc temporiª diversantem,
EPHRÆMIÍ CARÒNOGRAPHI et de patrata victoria certiorem facit, summam Gothorum significans occidionem. Gratianus porro ut daret victoriæ præmium, alioqui id jam existimans prodesse imperio, imperatorem creat Theodosium totivs Orientis, et Macedoniæ ac Thraciæ; oceidui mundi terrìs servatis sibi. Post hæc in Galliis degens interficitur. a duce quodaur, nomine Andragathio, qui dolo ad cædem ejus grassatus est, postquam sex annis circiter regnaverat; bonus imperator, piusque Christi famulus. VALENTINIANUS JUNIOR ROMÆ. Gratiano exstincto partes. hesperias cunctas Valentinianus junior frater rexit, qui quidem matris déceptus suasionibus Justinæ Arii dogmata amplexus est; atque hinc piorum turbam amare desiit, Tum rebellante quodam duce Maximo, et jam victoria contra se potito, legatis missis ad Orientis principem inclytum Theodosium suppetias petit. Ille respondit se mirari minime si servus Maximus domino superior fuerit, ipsumque nuper acie profligaverit; quoniam tu, Dominum tuum, Caesar, exauctoratum famulis connumeras, qui quidem Patri similis substantia est. Attamen sumptis armis imperator Maximum prælio superatum occidit tum etiam Andragathio caput abstulit, pœnas ab eo repetens cædis regiæ. His gestis domum revertitur imperator. Sed ecce rursus Valentiniauo juveni aulicus vir Eugenius adversarius oritur; qua re comperta, metu correptus Cæsar ipse sibi laqueo vitam interrupit. THEODOSIUS MAGNUS AN. XVII, VEL XVI. At Theodosius Ausonum imperator Eugenium quoque captis armis persequen; prælio devictum vita spoliat, regnoque sno partes hesperias addit. Antequam tamen hæc præclare geréret, Thessalonica in urbe Caesar versans, orto per populum motu seditiosu, contumeliosis civium dictis ipse læditur, atque in tumultu cæditur præfectus. Hæc imperator haud moderate ferens armatos contra populum immisit milites, qui hunc crudeliter gladiis conciderunt, ita ut in tanto congregate numero quindecim millia hominum perierint. Sedl Mediolani Ambrosius episcopus Casarem admonens tanti commissi sceleris, ad pœnitentiam facti Dexit anfuruNr; tum lacrymanti rei perpetratæ vauša Annos regni tum Gratiani sum Valontiniani jumoris omittit chronologus; verumtamen scimus CCO Gratianum regnavisse post patrem annis 9, Valentinianum 17.
▲ idoneum culpæ rite remediunt contulit. Rex hic pro sua pietate et orthodoxia præsulum venerandum cœtum congregans, centum videlicet et quinquaginta Patrum, adversus Macedonium qui divinum Spiritum debito honore non colebat, secundam celebrandam curavit synodum quæ Patri ac Verbo Spiritum definiens honore paren, natura eadem prælitum, devovit Macedonium Justis diris atque eum catfrolica pepulit Ecclesia. Byzantli vero præsulem delegit Nectarium lingua et moribus cinentem, Christicolam quidem, sed nondum initiatum baptizant ergo simul sacrantque episcopum;¸ quoniam Gregorius Pater theologus hac semet sede sponte deposuerat. Rex hic hesperits moritur in tertis, duobus partiens liberis imperium; Honorio quidem partes occiduas tribuens, Qrienti Arcadium dominum præficiens; postquam regnaverat annis septemdecim cum quinque mensibus feliciter et pié vir sane egregins et princeps victoriosus, sed pietate tamen multo rutilantior. is et columnam posuit in Bovis loco, gestantem regis statuam auctoris sui, ARCADIUS AN. XIV. Arcadius igitur hæres imperil factus male illud cœpit gerere et socorditer liebes enin, versatilis et remissus, et cuncta uxoris sinens in arbitrio, turbarum ſuctibus obruit Ecclesiam, sibique justam peperit infamiam. Namque ubi Nectarius explevit vitæ cursum, aurea lingua præditus Joaunes Antiochia deducitur ad urbem regiam, at hujus sacram scilicet ornet sedem. Sed enim augusta contra fas Eudoxia sacros, heu! perosa liberos sermones, solem animarum, sedis apprime dignum, exsulem pellit usque ad urbem Comana; ipsique Arsacium natu jam grandem sufficit. Rex hic in Thracia condidit urbem illam, quam Arcadiopolim vulgo vocatam cernimus, Idem columnam posuit in Xerolopho, conditoris sui signo superposito. Regnavit autem decem cum quatuor aunis; vir sane pius atque orthodoxiæ tenax; levis alioqui ingenii, varius aċ mutabilis; implicitus in morbum vita mortali cessit, THEODOSIUS JUNIOR AN. XLH. Excipit imperium filius Theodosius, mitis, affabilis, pius commodisque moribus, encyclica doctrina recte exercitus, disciplinarum quatuor bene aciens, plastices insuper atque picture gaurus, Locus nimirum urbis Byzantina dictus Bos. Zonar. XIV,4.
jaculo bonus, equum frenare valens, blandus, gratiosus, subditis benevolus, atque orthodoxiæ optimus defensor. Imperium tamen administravit molliter, permisso eunuchis rei publicæ arbitrio, Antiocho primo, deinde Amantio, insuper et auri famulo Chrysaphio. Atque is teneræ adhuc ætatis puer germanam sororem vitæ ducem habuit omni virtute præditam Pulcheriam tutorem vero supremis patris tabulis Isdigerdem Persidis tunc regem; a quo dum timent, cuncti parebant domino, nec tyrannidem quisquam affectavit. Idem Athenis puellam accersivit, imperii pariter ut esset torique socia, forma præstantem doctrinisque exercitam, Leontio quodai genitams philosophio, elaram in doctis. litteris Eudociam, cujus sapientiam in pangendis libris homerocentra docent cate scripta. Eadem invisit Sionem urbem Dei præsens veneratura sanctos locos, maguas opes ferens, vim auri innumeram qua excitavit templa Christo Domino. Deinde ad urbem regiam pedem retulit. Postremum fatis functo rege conjuge rursus ad sancta semet recipiens loca, mortalem ibidem conclusit periodum, bene acta vita, atque uti Deo placet. Jam vero Arsacio vivis excedente, Ecclesiæ sedem occupavit Atticus, moribus ac litteris abunde instructus, qui Judæum quendam morbo fractum, credentem initiat baptizansque rite, lavacri munere sanum educit aquis. Deinde vitam concludente Attico, episcopatum occupat Sisinius quo vitæ pariter usuram relinquente, Nestorius quidam pro eo sedem occupat, nerastus, in pius, mala mente praditus, qui novum dogma stulte garriebat, Christum videlicet merum esse hominem; matrem vero virginem Mariam non tam Deiparam esse quam Christiparam. Quare imperator electorum a Deo Patram soncilium venerandum pie congregans, quorum Alexandrinus dux erat Cyrillus, Nestorium deposuit hominicolam. Deinde præfuit Dei Ecclesiæ Maximianus orthodoxus præsul quo vita functo, merito in sede sistitur Proclus Cyzici archiepiscopus, pastor egregius, largitor Alexanimus, Patris Chrysostomi dilectus discipulus; sub quo, Romani imperatoris jassu ad urbem regiam corpus illius rediit. Proclus hic sanctus dum pompam supplicem populo innumero comitante duceret;
ΕT. S. PATROL. GR. CXLIII abreptus subito puer in serem, cu. cris aspicientibus iurgenti stupore percitis, post intervallum modicum denuo redux dixit divinitus sibi revelatum ne crucifixus vox adderetur voci pro nobis trisagio in hymno. Proclo ad supernos evolante spiritus episcopatum urbis Constantini merito obrinuit vir senex Flavianus senorum Ecclesia dogmatum defensor queni ubi occidit calcibus Dioscorus latrocinali in synodo crucula, Alexandriæ præsul Anatolius sacram urbis regiæ sedem occupavit. Porro imperator iste Theodosius terrestrem quoque murum excitavit urbis a Blachernis ad portam Auream, opus id menses intra duos peragens sedulitate et studio præfecti Cyri; cujus demirans celeritatem populus atque his audacter verbis succlamans, Constantinus urbem quondam condidit, Cyrus nunc renovat; hujus causa plausus vocatus in invidiam gradu excidit, Smyrnæ æque præsul datus est Ecclesiæ, Idem Theodosius Pulcheriam sororem regali pulsam contra fas palatio, cous:liis scilicet invidi Chrysaphii, jussit ut clausa viveret in Hebdomo omni reipublicæ negotio ab-tinens. Vix demum invidia cognita Chrysaphil, hune quidem merito trusit in exsilium; germanæ vero revocata denuo summam reip, regendam tradidit. Ipse occupatus morbo vitam clausit, annos, ut aiunt, natus quinquaginta, quos omnes ferme exegit in imperio. MARCIANUS AN. YI MENS. VI. Devenit autem sceptrum ad Puicheriam moribus egregiis inclytam, sed magis pietate in Deum atque virginitate; quæ Marcianum bene moratum virum pudicum, venerabilem, et jam senem e castris festinanter ad se vocal. et de Caesaris obitu certiorem facil. Tum ait: Si quidem prili spoudes firmiter, te castitatis meæ custodem fore, quam ego Christo jamdiu consecravi, Romani imperii dominum te faciam. Qui postquam firmam ejus rei dem obtulit, regina protinus vocat archipræsulem, magistratus, senatum, aliasque turbam, Marcianùmque redimit regui stemmate, et Romanorum imperatorem creat. Huic olim captivo aç dormlenti cum aliis concaptivis in septo medio, æstivas sole jaculante flammas, advolans aquila umbram præbuit quod cum rescisset dominus hujus regulus,
eamdem liberum remisit in patriam. Duo quoque fratres idem prodigium perspicue viderunt in Lyciæ provincia, hique Marciano prædixere imperium. Sic iste accepit omina potentiæ. Pulcheria vero publicam rem gerens, et cum Marciano regni curas partiens, mirum in Blacheruis atque incomparabile Virgini Matri templum excitavit. Cumque Romæ veteris papa esset Leo novæ autem præsul Anatolius, quod Dioscorus patrarant atque Eutyches contra magnum Flaviɔnum grave facinus we impune foret, imperator est rogalus. Jamque synodum contrahi jussum fuerat Marciani edicto ac Pulcheriæ philochristorain reguin piorum. Ergo in urbe Gualcedone divinitus theologi Patres convenerunt sexcenti cum triginta congregati. Ilis præerat Romæ senioris Leo novæque Anatolius dius episcopus et Juvenatis Sionis sanctæ hique damnarunt merito Dioscoruin cum Eutychete contra suum nomen misero, qui nequaquam duas Christi naturas, sed unam impie falsoque affirmabant. Tum quia contraria impudenter factio calumniabatur temere orthodoxos quasi Nestorii vitio laborantes, dum hane de Christo sententiam gererent, , quod duas uaturas perfectas inconfusas, sub una jungtas tamen persona habuerit; ab orthodoxis bæreticisque simul duplex confessio protinus conscribitur; basque sigillo probe communitas in arca claudunt sacrarum reliquiarum puellæ martyris beatæ Euphemiæ. Post tertiam diem precibus peractis cunctis sepulcrum patens circumsistentibus, adstante etiam cum Patribus Cæsare, admirandum, Christe mi, prodigium 1) hæreticorum quidem scelestorum liber martyris projectus ad pedes fuerat; at orthodoxæ fidei libellum diva suis manibus firmiter tencbat; idque reguanti ac patriarchæ obtulit destra ad cos proteusa. (Proh miraculum!) Post hæc regina derelictis terris sedes ad cœlestes transiit Pulcheria, que bene orthodoxaque cum pietate vixerat, sponso optimo subserviens Christo in castimonia reetisque operibus, splendidam virginitatis alens lampadem, Dein Marcianus quoque mortem obiit senex jam grandævus, rex amabilis, bona mens, mitis animus et jucundus. Hic auspicio divino ad imperium venerat, eoque sex ferme annis perfruitus est.
C.ESARES. ▲ llujus sententia fuit, ut rex nunquam commotis armis bellum lacesseret, si quidem posset vitam quietam legere. LEO MAGNUS COGNOMENTO MACELLES AN. XVIII. Marciano vitam deserente, ut diximus, statim pervenit ad potestatem regiam, nomine Leo quidam, cognomine Macelles, vir bonus et virtutibus redundans, misericordia tamen præcipue ornatus, princeps egregius et bellator strenuus, hostium catervas quatiens reapse ut leo. Hic oriundus e Thracia fuit, vel Dacorum, ut quidam malunt, genere, fortissimus defensor orthodoxia, egenis largus subsiliorum præbitor. Hujus in ore sæpe sententia erat sol uti solet omnes calefacere quibus ostendit splendidum lumea suim; sic se arbitrari, regem oportere quoscunque homines intuitu lustraverit, eos clementia et donis impertiri. dlic prius quam adiret imperium, Aspari illustri optimati homini anum se promiserat ex ejus liberis ad dignitatem Cæsaris promoturum. Mox cum imperium obtinuisset Leo, it beneficium Aspár vi exigebat quin impudenter purpuram ejus tangens, Haud tibi licet, inquit, res, dilem fallere, cum sis hac splendid. purpura vestitus. Atqui vicissim nefas est, ut famulo vim mili inferri, respondit imperator, qui principali clilamyde præfulgeo. Iluic erat juncta nuptiis Verina, quæ duas regi filias enixa est nomer uni Ariadna, Leontia alteri. Ex his Ariadna juncta Zenoni fuit fœda viro facie et moribus pessimis, qui seriem ex Isauris ducebat generis. Leontiam Marcianus accepit conjugem filius Anthemii qui Romæ regnabat, Leone dominante incendiàm quoddam urbe in regali contigit horrificum loreali mari usque ad alterun G flammis urbem mediam complectentibus, splendidasque hujus domos populantibus atque inter catera, sacras etiam series quatriduanus ignis inclemens hausit. Antio hiam vero terræ motus quidam veliemens supremo prostravit exitio multusque pluit regia in urbe pulvis, molėstus animantibus et noxius frugibus. His malis graviter anxius imperator urbe relicta, ad suburbanum palatium saluti suæ consulens sedem transtulit. Sub eo vestis Deiparæ Virginis ex urbe Sione ac Palæstina terra ad regiam delata metropolim
EPHREMII FCHRONOGRAPHI apud Blachernas in templo fuit reposita, quod ipse rex Deiparæ excitaverat, argenteo pretiosoque clausa in loculo quare et id templum cœpit appellari arca honorabilis Virginis laudatissimæ. Leone dominante dux egregius, arte strategiea optimus Rusticius, bello præpositus victoriis claruit. At hoc exstincto, imperatricis fratri armorum imperium Basilisco traditur, qui transportato in Africam exercitu, ram esset loci dominus Gizerichus, ærumnosam in prælio accepit cladem, copiarumque ‘âmisit partem maximam. Jum ubi vita Anatolium destituit, Constantinopoleos præsul deligitur rectorum dogmatumı vindex Gennadios post quem defunctum in sedis honore, pessimus locum occupat Acacius. kmperatori.interim nepos nascitur ex Ariadnæ et Zenonis conjugio, cui nomen Leoni fecit, coronaque ætate puerili caput einxit. Mic pius morbo imperator Leo correptus vitam mortalem deserait, hærede potentatus nepote dicto. Aunis ipse octodecim imperium rexerat, princeps humanus, subditis benivolus, affabilis, placidus, suavis, et amabilis. LEO JUNIOR AN. I. Junior imperium consecutus Leo infantili plane ætate sceptrum tenuit, Sed mox vix uno revoluto anno excessit terris lumine cassus vitæ. ZENO SIMUL AN. XVH. Zeno erat Isaurus, ut dixi, genere; fœdissimus mortalis et mente et corpore, cinædus, turpis, malitiæ cinnus, ot nefandorum operum patrator, farialis hominum pestis optimatium; haud regio more rempublicam regens,, sed tyrannice cuncta inflammans, subrueus, resque subditorum pro viribus pessumdans, dogmate pravus, monophysites miser. Hunc cum videret usquequaque timidum, Verinæ Basiliscus germanus frater, armis aggreditur,. Verina ferente opem. Atque illum ad patria'n suam pulsum trudit; deinde sibi diadema cum reliquis insignibus imperii circumponit. Sed enim hic confusæ naturæ hæresim, Kutychetis et Dioscori fermentum sequens, orthodoxorum Ecclesias acerbis modis omnique pœnarum genere excruciabat. Chalcedonis venerandam quoque synodumr antiquavit edicto contra fas proposito et patriarcham cum synedris pastoribus ad confirmandum impulit dogma suum.
Sed enim orthodoxi coacto cœtu Basiliscum maledictis perculerunt; decreveruntque sanctam fuisse synodum divinitus congregatam et venerabilem. b hæc evasit Basiliscus nierito cunctis abominandus, et detestabilis. Contra Zenonem tamen is celeriter duces cum copiis misit militaribus; quæ ad Zenonem sponte deficientes, junctoque secum fœdere ad urbem regiam citato gradu cum Zenone redeunt. Ergo hic imperium recepit denuo, favente populi cuncta multitudine. At Basiliscus supplex ad ecclesiam confugit cum uxore allisque affectibus. Illinc deinde data juranda fide excitis, claususque, turre eum parvis liberis, ibidem fame misere contabuit, postquam biennio regnum retinuerat. Adhuc illo regnante, in urbe regia calamitas incendii horrenda contigit namque excitatis in foro ærario Gamuris propagatus ignis cum alia absumpsit tumn inflammavit etiam bibliothecam divitem tomis centum viginti millibus. In his et draconis quoque fuisse dicitur corium prælongum, centum viginti patens pedes, mirum, insolitum, in que scripta forinis litterarum auro rutilantibus Homeri sapientis fuerant rhapsodice Ilias el Odyssea (proh pernicies!). Recepto igitur Zeno imperio flarmɔtium qui sibi suppetias tulerat militaribus copiis ducem præficit, prætereaque filium ejus creat Cæsarem. Deinde Harmatium gladio percussum necat, filiumque ejus Cæsarem clero adscribit, sieque'illi vitæ veniam retinendæ facit. Nam quoniam isti, alebat, fregerunt fidem quam Basilisco principi spoponderant, sic ut ipsi mihi servent eamdem vereor. Præter hos, alios multos letho dedit de numero nobilium atque optimatium, vel impositis plagis excruciavit. – Ergo scelestis indulgens facinoribus cædibusque grassans flagitiosis, imbutus insuper hæresi Dioscori, populo invisus erat et optimatibus, conjugi vero Ariadnæ quam qui maxime. Quamobrem simulato mortis casu, arca conclusus, ibidem mori cogitur. Ast alii narrant, hunc indulgere crapulæ et potui solitum, mentis perpessum extasim; atque ſta creditum vitam finisse misero, capse fuisse traditum ceu cadaver; ' tum vero saxi admoto ad sepulcrum obice, tristissime eju'antem mors oppressit. Alii denique narrant ið illi ex gravi morbo accidisse, visumque exstinctum omnibus.
CHRONOGRAPHI EPIIREMI ANASTASIUS AN: XXVII. Zenone hunc vitæ exitum sortito, senatus et optimatium de sententia regina Ariadna ad societatem vitæ lege jugali traditur Anastasio, cui fontem generis urbs Epidaurus præbuit. Tum is Romanus legitur imperator eunuchi validis artibus Urbicii, atque ab Euphemio coronatur præsule. Sic est imperium nactus Anastasius, cui cognomentum Dicorus adhæsit, quoniam pupillis fuit dissimilibus, dextrum videlicet nigricantem oculum, glaucum sinistrum insigniter gerens. Hic tributum auri argentique, invisum, cunctis subditis molestissimum, malum vectigal pie perimens sustulit; quo manente, unumquemque opus erat pro se brutisque etiam animalibus annuum numisma publico ærario pendere. Idem vénales aøtea dignitates et publicarum rerum procurationes, sublato abusu, gratis tradebat dignis. Cæteras quoque regnandi partes recte explebat, Synchyticorum tauren occupatus hæreși Ecclesiis orthodoxis molestus erat. Hoc reguante Anastasio mira res evenit, Quidam Agarenicæ tribus princeps cui nómen Alamundarus, homo frugi, Chri to se adjungens, riteque edoctus fidçi dogmata ab orthodoxis archipræsulibus, baptismatis postremo gratiam impetrat. Re cognita Severus profanos snos pastores ad hunc mirtit sine mora quorum ope neophytum ad se pelliciat. Is autem Adei tenax, et Christi lapis immotus, legatos illos sic coarguit curavit enim ut familiaris homo ad aurem sibi aliquid arcanum diceret tum impuris pastoribus inspecţantibus, mœiore se çorreptum fiuxit princeps. Illí causam rogant; quos contra tația refert nuntiatum sibi, Michaelem summatem angelorumque ducen nuper mortuum. lilis sermonem talem respuentibus; fabula retecta, sic contra fatur regulus Cur ergo vos humana cum natura divinam pati, nuper tulistis dogmna? Tune ili victi pudore discedebant. Certior Anastasius nescio quo auctore factus fulminum jactu sibi in fatis esse ut vitæ et regno terminum imponeret, cameram struxit arte venustam mira cui fastigiate nomen apte fecit; in qua diversans fulmine erumpente subitum vitæ finem nactus est. ls ut Maesorum Go:horumque, Istri incolarum Scilicet Severus Antiochia patriarchis hereticus Synclyticus et Theopaschites.
& incursus, direptioues, ac prelia vitaret, murum fundavit merito dictum longum. Idem viri terrifìcam speciem vidit per somniúm, prælato libro dicentem sibi En ego propter tuam perversam fidem bis septem vitæ tuæ annos deleo. Is æneam statuam columnæ Tauri imposuit, unde prior exciderat edaci impulsa tempore. JUSTINUS THRAX AN. IX. Sic amittente vitam Anastasio, ortus obscuro Thrax Justinus genere ad imperii fastigium sublatus est, quod ipsi cœlitus prædestinatum fuerat. Ejus rei indicium fuit, quod a dicoro jam occidendus, ab angelo est ereptus. Vir fuit mnitis, sani dogmatis, perspicas, qui rectæ fidei causa extorres homines reduxit atque debito in honore habuit hærensque quartæ synodi divinis placitis, edicto cunctis mandavit hanc colere, et cum priorum voluit reputari numero; Patresque ejus auctores Deo aflatos Ecclesiæ diptychis inscribi nominatim. JUSTINIANUS MAGNUS AN. XXXVUI. Postquaṁ Justinus vita regnoque cessit, Romanorum sceptrum manu corripuit magnificos imperator Justinianus, pulchrorum passim auctor ædificiorum, templorum, pontium, urbium, palatiorum, aliorumque magno numero adifciorum; quorum incomparabilis corouts est templum sapientiæ Dei Verboque structum, miraculorum in orbe omnium maximum. Victorias hic per duces patrabat suos Narsete ac Belisario viris strenuis acervos enim auri argentique, quos innumeris modis congerebat, dein large quotidie profundebat struendis ædificiis, propulsandis Barbaris. Sub eo inotus contigit terræ horrificus, atque in urbe Byzantie civile bellum, in quo plurima ferro cæsa fuit turba, nifili: sellicet quadraginta. Plurimis quoque deprehensis Sodomitis, borum imperator fuit inclemens vindex. Idem curavit ßeri quintam synodum, quæ firmiter insistens quartæ regulis Origenem atque Didymum cum Theodoro hæretico pastore Mopsuestiæ damnatos sacro subdidit anathemati. Tunc etiam conjux Cæsaris Theodora præclarum Dei donum et pars optima gerendis rebus æmula auxiliatrix erat. Ipsa sapientium struxit ædem apostolorum. Jam vitæ termino proximus Justinianus in exsecrandam hæresim heu incidit, qua innexus solis hujus lucem deseruit. Nempe suam statuam posuit Anastasius loco statue decidum Theodosii.
JUSTINUS JUNIOR AN. XHI. Post hunc Justinus comis atque píus ornavit a Deo datum regium stemma, et vir pragmaticus et bonus imperator, beneficus, benivolus, modesto spiritu, probus, magnanimus, miti ingenio. the velut arca re bona redundans, virtutibusque rege dignis præditus, justitia tamen magis præfulgebat, Ipsi sociata fuit fœdere conjugii ſemina a Deo docta Deique reverenis, Sophia dicta, moribus vere sopha. Hæc miseris spem ferendo ætatem trivit. Nam exstinguendis fenerantium sortibus quotquot in urbe regia versari novit, alieno ære pressos expedivit, syngraphas 'atque pignora ad se recepit; quorum alterum dominis restitui jussit, alterum igni tradens, rem malam abstulit. Justinus infirmam corporis ob compagem raroque ob morbum prodiens in publicam, hominibus injustis auxit impudentiam quare mœroris jaculo confixus, consil¡¡que inops cum Davide aiebat Quis, oro, vindex latus teget meum? Quis adversariis mecum adversabitur? Tum quidamn adstans, ceu quondam Isalas, vir animosus, iniquitatis osor, Rex, inquit, adsumn; opera mea prompta est. Ergo is obtinuit munus præfecturæ. Houe rex hortando fecit animosiorem contra rapaces homicidasque lupos. Sic iste ad rem gerendam munitus fuit. Ergo dum juridico pro tribunali sedet, quidam accessit ignobilis atque pauper de viro nobili splendidoque expotalans propter injuriæ crimen et maleficium. Ergo is pe cati auctorem in jus vocat, qui vadimonium deserit. Vocat iterum tile superbis rem præterit auribus. Id ubi datori potestatis regi innotuit, dictum laude dignum protulit Si quidem ipse præter jus quid fecero, hortor de regio detrahas me throno. Igitur prætor rapiens ex convivio hominem illum forte tunc prandentem, pauperis causam, ut par est, cognovit cumque rapinæ crimen omersisset, plagis merito impositis castigat reum propter contempti judicii impudentiam. Multam præterea rapta pro re persolvero longe graviorem cogitur ille invitus camque pauperi prætor habendam tribuit, TIBERIUS AN. IV. Ubi Justinus sceptrum cum vita amisit, exstitit imperii successor Tiberius religionis amans homo legumque reverens, mihil in Ecclesiæ institutis innovans, sed in præscriptis conquiescens regulis,
CÆSARES. Ita cod. Quare hinc aperte cognoscimus huic vocabulo sensum eumdein a Niceta etiam ▲ matri adoptivæ legitimum obsequium præbens prudenter Sophia reginæ. Vir blandus, cumnis, jucundus amicis, hostibus formidandus quos terrebat egregiis forti cum milite ducibus, quorum virtute multas urbes hostium diruit, et opimas manubias retulit. Idem munificam cunctis porrexit manum clemens erga miseros, largus indigis, struendis templis et gerotrophiis deditus. Barbaros etiam Persas captivos quondam ad banc traductos urbem regni sedem, singulos exornatos decoris vestibus ad suas remisit patrias postliminio. Rege sub hoc, legatos Abarorum princeps misit qui peterent dari sibi opifices artis peritos ad structuram balnei quos ubi accepit, ponte junxit Istrum, atque hinc Romanos fines vastare cœpit. MAURICIUS AN. XX. Postquam Tiberius pie vitam clausit, regnum obtinuit Mauricius præstantissimus vir magni spiritus, indole forti præditus, alter quodammodo visus patientia Jobus, vitæ suæ termino laudatissimus. Hic universo populo in amore fuit, suavis, hilaris, benivolus imperator, morum constantiam gravitatemque gerens, statura venerabili et rege digna, mentis consilio, corporis vigore cluens, semperque ad Numinis placita cursum dirigens. Verumtamen in rosa spina fuit, et tritico zizanium subnatum est parcus atque avarus hic videbatur omnibus atque auri fame laboraus imperator; quam rem sermo sequens confirmabit. Rex Abarorum Thraciam tunc invasit cum conjurato exercitu innumerabili, prædam abduxit, manubias rapuit. In his ingentem turbam cepit vivam virorum et mulierum ac puellorum,' quorum sunt numerata millia duodecim. Porro ut historiam rei paucis exsequar, his simul cunctis nummum haud plus sex mille barbarica avaritia pretium statuit; petit responsum, minas intentat quoque at rex hominibus, pro nefas! aurum præfert. Tum Barbarus (ah mihi ne cor dispereat!) proh belluinum animum ac furiosum! tain grandem turbam ease districto metit atra volvuntur humi fluenta sanguinis frigidus ut labitur per præceps'aquæ humor. Id audiit immotam mentem gerens rex, corde tamen vulnerato, ceu depascitur ossa teredo invili magi fascino. Deum igitur rogat, cito culpæ poenam Choniata tribui, quem auctorem non recte intelligit Cangius in lexico.
EPHREMI CHRONOGRAPIII ut ab se repetat, et aniinum eura solvat. Ergo visus est sibi per somnium cernere multam utroque e sexu mortalium turbam adstare coram imagine Christi Domini, regemque adversus clamoribus expostulare; ipso præsente remique cum métu audiente.} Tunc ab imagine vox emissa sonuit; ubinam is vellet malorum pœnam lnere qui se avaritiæ obstrinxerat piaculo? num hic, uhi supplicium clementius erit, an illic alias pœnas experiri? ls hic se malle, verbo intellecto, ait. Tum se traditum Phocæ fuisse audiit. Somno discusso, verissimum visum putat, quæ vidit quæque audiit in eo spectacula. Protinus ergo advocat Philippicum carcere ex injusto, vinculis detractis, que's suspicione motus eum gravaverat; pacem impertit, veniam vicissiın præteritarum impetrat injuriarum. Horum gestorum talis fuit exitus. Exin exercitus motu seditioso imperatorem acclamavit Phocam, qui fretus armis Byzantium veniens, stemmate ornatur manu archipræsulis, Mox pretium operæ facturum se putavit, si Mauricii genus omne perimeret. Quamobrem de mandato cruenti animi, Ploca tyranni, inquam, scelestissimi, (mitto enim quidquid intermedium exstitit) principis uxor liberique gladio cæduntur. Aderat spectans Mauricius cædemque heroico tolerabat animo, gratias imo Deo ob eamdem agens. Ipse ad extremum nece injusta periit. Rex hic quadraginta Christi martyrum templum absolvit ornans mirifice, nempe quod Tiberius struere cœperat. PHOCAS TYRANNUS AN. VIII. Phocas tyrannice reguum occupavit, nefarius homo, sanguinarius animus, savus lyrannus, cruoris canis appetens, mulierosus, comessator, ebriosus, imperii dedecus, vel magis exilium, prosperitatis Romanæ eversor, carnifex populi, dæmon, et labes; aqua, igne, mari, gladio, perdens, alios tristissime (prol miseriam!) alios imminutos corporis partibus sinens ignominiam suam circumferre. Dum hic ignave desidet domi coas incursarunt provincias Persæ armis pulsarunt Ones Cappadocas, Galatarum terras et Paphlagonum, ex Colesyria cunctaque Armenia prædas egerunt usque Chalcedonem tum Palæstinam et fines Phoenicios H'. Hæc Phocæ verissima vituperatio prorsas infirmat fidem laudative inscriptionis his annis in Ro
CASARES. ▲ in provinciam Persicam redegerunt. At in occidente Abarorum exercitus terras atque urbes populabatur. Romanæ vires præliis sunt accisæ, urbes afßixit fames cum pestilentis, vis nimia frigoris et jumentorum lues, malorum cobors immensa et multiformis. Tum etiam Autiochiæ Judaicus populus seditiosa pugna Christianos appetiit, permultasque piorum vitas gladio messuit; in his pastorem urbis Anastasium, cujus etiam cadaver igui tradidit. Sic inalorum ilias quatiebat omnia, prorsus veluti quidam concursus fluctuum, turbo, procella, maris æstuatio, gravis tempestas ñatuum adversariorum, certabant profundo mergere mundani imperii navigium navarcho destitutum qui clavum regeret. Cum res Romanæ ita laborarent, Africæ per id tempus dux Heraclius armatam classem appellens ad urbem regiam, Phocam conserto prælio debellavit; quo occiso, sibi imperium vindicavit. HERACLIUS AN. XXXI. Phoca sublato, ut dixi, imperator processit Heraclius ingens beros alter reapse Hercules propter vires nec vero terram purgans brutis belluis, neque Eurysthei mandata coactus faciens, verum expelleus longissimeque persequens Romanisque fuibus procul submovens, Christi virtute crucisque panoplia, feras alias sævas et sanguinarias dirosque lupos atque canes rabidos, impudicos nempe Persas ac direptores. Hic cum dux esset in præliis strenuus et patriarum legum amore flagrans, dam veterem imperii glorian revocat multis magnisque implicuit se pericolis, fines Romani orbis protexit strenue, orthodoxorum dogmata confirmavit, pro sanctis Christi legibus arma movit, mano foro detectæ sub columna honori ejus regnantis ab assentatore dicata, quæ est bujusmodi † OPTIMO CLEMENTIS. PELICISSIMOQVE PRINCIPI DOMINO N. FOCAe imperatorl PERPETVO DO CORONATO TRIVMPIATORI SEMPER AVGVSTO SMARAGDVS EX PRAEPOS SACRI PALATH AC PATRICIVS ET EXARCHIVS ITALIAE DEVOTVS EIVS CLEMENTIE PRO INNVMERABILIBYS PIETATIS EIVS BENEFICHS ET PRO QUIETE PROCVRATA ITAL. AC CONSERVATA LIBERTATE JANG STATVAN PIETATIS EIVS AVRI SPLENDORE MICANTEM AVIC SVBLIMI COLVmNae ad PERENNEM IPSIVS GLORIAM IMPOSVIT AC DEDICA VIT. DIE PRIMA MENSIS AVGVST. INDICT. VND. ÇP. PIETAŢIS EIVS ANNO OVINTO
EPIIREMII CHRONOGRAPHI proque dilatandis etiam imperii finibus, prorsus ut rem Romanam restitueret. Tune autem Persidis regnatore Chrosroe coas ubique terras deprædante, ›fines quoque invadente Palæstinos, ita ut Theopolim ipsam Sionem ceperit; Christicolarum periit Immensus numerus millia hominum scilicet nonaginta; partim in ipso prælio gladiis cæsa, partim dolo llebræorum pessnundata. Quippe hi captivos fraudulenter emplos, tenui repensa Barbaris pecunia, protinus gladiis, pro dolor! confciebant. 'Barbari Sionis pastorem sacrumque lignum in Persidem abduxerunt patriam suam. Ilæc imperator audiens angebatur, nempe militum numero pauciore instructus, item pecuniæ auxilio destitutus, quominus hostem barbarum propulsaret. Mox tamen opes numerosumque exercitum armorumque apparatum apte instruens, pecunia e templis mutuata gratis, collecto de provinciis idoneo milite, adversus Chosroem Deo victorioso fretus cum exercitu in Persidem facit impetum. Exin vigorem animis subdente Deo, victorias nobiles, splendida trophæa, rex illic præsens retulit de Barbaris. Occidit enim hostium catervas plurimas, prædam abegit, manubias abstulit, strage, igne, vastitate attrivit Barbaros. Ilis Heraclius patratis intra sexennium, post sanctum lignum enm Sionis præsule Hierosolymis rursus collocatum, ad regiam urbem septimo revertitur mirifica lætitia redundans anno, Hymnis innumeris celebratus populi, Heros et victor prædicatus nobilis. Hic rex quibusdam pastoribus obnoxius vel potius mercenariis, imo et lupis, ex his synchyticis impurisque fontibus perniciem perpotavit exsecrabilem. Sub eo Mahumetus populi seductor fallax turpis atheorum princeps Agarenorum, nefandæ religionis antecessor, ad hominum exitium orbi innotuit. Feminæ hic ditis Persidis cum esset, famulus, impostor, homo obscurus, stirpe ignobili, hanc habuit tori sociam et malitiæ. Exin evasit princeps doctorque nugax nescio quo pacto apud Agaræ posteros. em progrediens ex Æthribi regionibus imperatori post victoriam reduci o 'currens, sedem ad incolendum petiit; qua mos impetrata, Syrian incursavit, et Romanorum terris potiri cœpit. CONSTANTINUS HERACLII fil!US AN. I. Postquam Heraclius finem vitæ imposuit,
CASARES. Crustantinus filius regnavit orthodoxus, post quem Martina cum Heraclona filio. Sed enim matri merito lingua exciditur, turpiter Heraclonas truncatur naribus, uterque exsilio multatur justissimo. CONSTANS CONSTANTINI FILIUS, HERACLII NEPOS, AN. XXVII. Exin Romanorum obtinet imperium Constans piarum persecutor partium, Constantini filius, nepos Heraclii. Cæteris usibus non malus imperator, dogmate sed pravus, monoplysita miser; qui dum negotium facessit orthodoxis, Maximum quoque theologum expulit cum suis discipulis, cumque Martino papa. Scilicet Martina noverca sustulit veneno Constantinum privignum, invasitque tyrannidem cum Heraclona (dio; cujus sceleris justas panas maux dedit. Cum vero et proprium fratrem occidisset, invisus plane evasit et abominabilis, tum præsertim quia sanctus injuria affecerɔt. Ergo Byzantii degere jam non sustinens, ad insularum maximam Siciliam venit, et Syracusis stabilem sedem fixit. CONSTANTINUS POGONATUS AN. XVIL. Cum violenta Constans obiisset nece, Constantinus Pogonatus prædicti flins, delatum ad se imperium cœpit regere; vir bonus, dogmatis recti amans qui ut patris hæresim solveret, congregavit venerabilium Patrum divinum cœlum, pulcherrimum synedrium orthodoxiæ; qui definierunt, in Christo ſuisse simul duas voluntates naturasque unitas duas, cunctisque valedixerunt monophysitis. Ioc imperante, quædam Agarenorum classis ad hanc adnavigans urbem regiam, populabatur omnetu circa locum vere quidem acres committens naumachias, hieme se subducens ad na valia Cyzici; atque id septennio factitavit sed cum jam lapsu temporis attrita esset, confractæque laborarent pleræque naves, ridicula jam classis reversa est; tum universa in cursu pessum ivit turbine gravi, vi conspirante Dei. Insuper Abarorum formidabilis excrcitus ad hanc urbem accessit regiam, lanceis, horridus et cataphracto milite. Attamen universus Romanis viribus succubuit, tot cadentibus in acie Barbaris ut triginta millium summa collecta fuerit. Igneni quoque græcum his temporibus Syrus invenit artifex Callinicus. JUSTINIANUS RHINOTMETUS AN. 3. Deinde Justinianus regnare cœpit Constantini filius, religione sinceras, Hinc atque ex aliis locis similibus satis apparet chronologum Ephræmium fuisse vel patria Byzantinum vel saltem incolatu.
dogmate rectus, sed crudelis admodum. flic è barbaris Sclavis delectu habito, puberes juvenes, bellatores validos cruentum Martem in præliis spirantes conscripsit, millia triginta scilicet, novum exercitum carum præcipue, quem appellavit populum eximium quo delectatus confidensque maxime, bellum suscepit adversus Arabes, pace cum ipsis dirempta inique. Barbaros igitur armis est aggressus, Qui abruptum fœdus ægre ferebant. Arabum copiæ vicissim processerunt Jurati fœderis scriptum suspensum conto gestantes primis in ordinibus, Mox obstinato acrique conserto prælio, novæ phalangis defecit subito pars major, scilicet viginti mille, seque fœdissime adjunxit hostibus. Quamobrem turpiter victus imperator Ege periculo elapsus revertitur. Tunc autem (eheu inhumanum animum! novæ phalangis partem residuam gladiorum ictibus cunctam subjecit. Barbari autem prohibente nemine enas cunctas incursabant partes. Ipse struendis domibus dabat operam, in regiis palatiis tempus conferens, gravis jam omnibus et intolerabilis. LEONTIUS AN. III. Igitur invisus imperio dejicitur Justinianus, Leontio rebellante doloque facili potentiam arripiente. Namque carceribus detentos liberans, bos adjutores habuit facinoris, aliosque multos rei perficiendæ socios. Quare priorem throno regem detrahens, eumque naribus ense inhoneste truncans, ad Chersonem urbem custodiendam misit Sic ad Leontium delata republica, classis profecta ex Arabum ditione populabatur fines urbesque Africæ. Vicissim igitur mittitur a Cæsare classis quæ hostibus adversetur hæc autem, praelio cum Barbaris conserto, Vincitur, et rediens Crete tenet littora. APSIMARUS AN. VII. Illic Apsimarum', defectionis socium quemdam, Romani Dominum imperii creant Quicum ad urbem regiam properantes throno Leontium protinus deturbant, eumque duro carcere concludunt, naribus prius de facie præcisis. Justinianus interim Chersone urke profugiens, veluti accipiter laqueo, Ita cod. En belle Ephræmius confirmat vocabulum quod ab antiquioribus lexicis abest, quod68 que Herodianus nuper editus epimer. p. 63. expti
ad Bulgarorum regem raptim advolat quo magnis sibi donis conciliato oblatis etiam nuptiis et terris aliquot, cum barbarico exercitu ad urbem venit, arcanumque aquæductum noctu permeans intra Byzantii mœnia recipitur. Sic ergo rursus imperium adipiscitar Leontio cum Apsimaro interfectis, qui alternatim antea regnaverant. RHINOTMETUS ITERUM AN. VI. Exin et senatores interfecit aliquot. Tum ultricis iræ fomitem corde gerens contra Chersonem contraque hujus tinitimos, qui se extorrem perdere conjuraverant, nunc demum excitavit ingentem flamman ut eos igne redigeret in solitudinem. Igitur comparato ingenti exercitu, cum maritimo milite et classe gravi, duobus etiam præpositis ducibus, fulgurum instar contra Chersonem misit; mandans ut nemini prorsus parcerent, quotquot in urbe cives habitarent, sed cunctos ritu pecudum interficerent, mactando, jugulando (heu tragoediam!) urendo flammis, gladiis demetendo. Illi sic jussi cæde replerunt urbem, infandis cædibus et fuctu et gemitibus; exstruxeruntque in urbe ingentem cumulam aggestis cadaverfus (pro miserian!) intolerandum mitibus spectaculum, cunctis inclementer Arucidatis civibus. Ex his infantium tantum acerba ætas ac puellorum meruit clementiam. At ubi rex cognovit servatos pueros, Phalaris alter, Echetus, Herodes, canis imo cruentus, ira excanduit, quod hæc mantissa cædi non accesserit. Jamque furebat, et statim novam classem exitii causa missurum se minabatur; interim tamen reliquus Chersonis populus cum classe regia tunc ibi præsente conversis armis Philippicum Bardanem subito motu Cæsarem acclamarunt quo duce ad urbem regiam navigantes; Justiniano potiti, gladio demetunt ejus crudele caput et filii pariter. Ita codex; quæ lectio improbabilis videtur. PHILIPPICUS BARDANES AN. 11. MENS. 1. Atque ita imperium obtinuit Philippicus, vir sermone quidem admodum rhetoricus, doctrinis atque litteris eruditus, omni consilio abundans in colloquiis, præterea satis dexter in variis casibus; sed tamen ad gerendas res ineptus, vana lingua præditus haud factis consentanca. Cum hic synchyticos fontes ebibisset, statim heu miser abrogare voluit impio stultorum synedrio hæreticorum,
EPHRÆMII CHRONOGRAPHI augustum Patrum theologorum cœlum qui divinam sextam synodum approbaverant. Namque is partium hæreticarum monacho prædicti imperii mercedem promiserat petenti sextæ synodi abrogationem. Sub eo Mosorum turmæ Thracios fines ablata incursaverunt præda innumera,' ipsius regalis urbis usque ad mœnia. Tum et Agareni terras orienti obversas omni re corrasa armati diripuerunt. Ergo dum hic Cæsar pigre maleque gerit imperium, vel rempublicam dum potius subruit, et simul recta dogmata perverti curat, a senatoribus captus in convivio lumine oculorum merito orbatus fuit. ANASTASIUS, QUI ET ARTEMIUS, AN. I, VEL UT ALII AIUNT, 11. Deinde summa rerum fuit concredita regali cum fastigio sapienti viro protasecretis doctrinarum cato, qui apostolorum itemque Patrum dogmata. collaudans, apprime anabat orthodoxiam, ad rerum quoque regimen recte exercitus, nunc Anastasius nomine, Artemius olim. Hic pastorem hæreticum Joannem statim deposuit, Germanumque magnum ad Byzantinam censuit transferenduin sedem e Cyzico cum pastorum cousilio. Idem et classem misit adversus hostium classem Phœniciæ Syriæque vastantem littora navarchum autem classi præposuit Maguæ diaconum Ecclesiæ, quem honore generalis decoravit logothetæ, Is feliciter navigans Rhodum usque, illic in navalibus portum teuuit, Cum autem convenisset robur militum cum tribunis qui classem apte regerent, taın demum ut in mandatis a rege habuerat diaconus duces cœpit violenter iracundeque cogere ad navigandum; qui simul omnes statim conspirantes crudeliter diaconum gladio cædunt. Deinde ad Adramyttium profecti urbem, ibi Theodosium quemdam exactorem publicorum vectigalium deprehendentes, virum imperando plane ineptum, affatim rudem, merum idiotam, et quidem reluctantem acclamant Cæsarem. Re comperia Anastasius, discessit protinus, Bithynamque urbem Nicæam insedit. THEODOSIUS ADRAMYTTENUS AN. 11. Theodosius autem Byzantium properans, intra receptus creatur imperator. Tun vero assumptis electis senatoribus quibuscum præsul quoque Germanus erat, Nicæam simul cuncti ad regem veniunt, nt fama est, rem actam nuntiantes. Is autem statim veste mutata comam
PATROL. GR. CXLII radit, cœtuique jungitur monastico. Sie l-gitimam accepit potestatem novus Theodosius extraque pericli aleam; indole vir bona, subditis benivolus, suavis, venerandus, castis moribus; sed að regendos tamen imperio populos et res administrandas plane futilis. Quare se sponte exauctorans fit clericus post modicum in imperio exactum tempus. LEO ISAURUS AN. XXIV. Exin imperium corripuit tyrannico ferinus ille ex Isauria Leo scelestus homo barrelicus et malebens, þellua crudelis et draco sanguinarius, aspis venenum alens exitiosuM), magus, erinnys, cerberns, animarum pestis, vel basiliscus affatu solo mortales perimens alque demittens orco, rabie atque furore concretns canis, cuneta leonis nomini præ se ferens congrua, ferimum ingenium animi, intuitum, gestum, homicidiariam manum. Primus hic imaginibus abrogarit honorem, vetuitque coli Christi crucem, imagines habeus, heu 1 in idolorum foce. Nimirum hic hæresibus scelestissimis arcam veluti præbuit pectus suum rusticus vir, fossor, agaso, qui a puero vecturas onerum corpore suo fecerat, is deinde imperator Dei judicia!) et rex creatus est Romanarum rerum, imo potius tyrannus homicida. Huie olim occurrentes Judæi duo præstigiatores, magiæ periti apprime, ab Arahum principe extorres facti, eni impostores planique visi erant, buie, inquam, in Isauria degenti adhue adolescenti bajulo et prorsus pauperi Romani imperii sceptrum prædixerunt. Is cum fortonam suam artemque inspiceret, vaticinationem veridicam non putabat; illi vehementer rei exitum promittebant, fidemque postulabant, si facta congruerent dictis, ut voti sui compotes ab co fierent. Ergo permotus juvenis juratam filem obtulit, fore ut illi impetratis gaudeant, si vaticinii exitum tempus afferat. Cum ergo sceptrum reapse obtinuit Leo, ad imperatorem accurront Judæi duo, admonent promissorum, petantque ab eo ut venerandas imagines tolli curet. Annuit imperator ut beneficium maleficum vere, animabus exitiosissimum, par Judæorum tristissimum impetraret; idque concedit; o rem auditu absurdam I o tragœdiam novellam et ingratissimam! Sic ergo persoquendi initium faciens omnia tinnultu replet ac tuarbatione. Nain furialiter aggressus cen leo rugiens,
Ecclesiam, clerum, Gideliumque ovile, gregem pastoris dilaceravit Christi, et martyres exhibuit ipsi plurimos qui strenue usque ad sanguinem certaverunt pro veneranda Domini sui imagine. In his catum duodecim sapientium ac docen lis litteris præpositorum cum suo præsule et vitæ moderatore, quem magistri œcumenici orn›bat dignitas, Christi combustos martyres effecit; cum bibliotheca librorum instructissima diris impjisque flammis eos absumens. Germanum quoque præsulem primarium irreligioso dogmati haud assentientem expulit, et pro eo lupum obtrusit gregi. Idcirco Roma senior adversus novam dissociavit communionis vincula, quum præsideret ipsi Gregorius divus, qui objurgato nequicquam Aconomacho pacifica pactus est cnm Francis fœdera populo Barbaris oriundo Germanicis, liberumque aerem respirare maluit. Leone regnante, Arabum exercitus innumerus partim mari classe vectus partim pedester Byzantio appropinquavit prædandoque totam nudavit viciniam. Is tamen universus Dei virtute periit. CONSTANTINUS COPRONYMUS AN. XXXIII. Leone exstincto, excepit potentatum Constantinus filius vel potius catulus, qui Copronymí cognomine distinctus est vir præstigiator magus et maleficus, dæmoniarorum magister mysteriorum, hæreseon malus cinnus et colluvies, errorum omnium scatebra vel sentina; baud minus falsi dogmatis infaustus hæres, quam regia dignitatis, patri factus; fidelium exagitator, piorum carnifex, quotquot Christi Domini crucem adorabant. Hic ob sua maleficia atque hæresim atque ob ſerinum crnentumque ingenium justum cunctorum odium in se converterat, Artavasdi polissimum curopalata militari civilique dignitate insignis, En alterum Byzantium bibliotheca incendiu sub Leone Isaurico, post primum quod accidit sub Basilisco 4017). Quo jam minus miremur lul auctores sempiterno exitio periisse. llis lectis, quæ ob Germani patriarchae constantiam orthodoxiamque collaudandam, atque ob Leonis Isaurici imp. crudelissimam hæresim ob jurgandam dicit noster Ephræmius; puderet, credo, si viveret, Cavæum doctissimum Anglicanum, qui (Script. eccl. ed. an. 1720, p. 408) de Germano agens ita scribere ausus est: Integro quadriennio Germani pertinaciam patienter tulit clementissimus imperator (Leo Isauricus); cum vero nuliis monilis, nullis documentis ad sanam mentem et obedien!ium decretis cæsareis ac synodicis præstandam adduci posset, anno demum 730 habila synodo, sede patriarchali motus est. Sed ita nimitum loqui solent homines cum præjudicato partium studio jactantur. Ecce enim Cavaus idem, pontificiæ auctoritatis, ut Tum tempora erant, odio in.butus, in præfatione quoque p. 21 insulsum errorem ex aliena ridicula relatione hausit. Quia erin in bibliothecæ Vaticanæ publicis legibus illud quoque mandatum est, ut a peritis scriptoribus antiqui codices, siqui carie vel alio chartarum vitio vehementius laborant, diligenter et fidelissime exscribantur; atque ita lum vetus exemplar, tum novum juxta custodiatur; id cam suo relatore Caveus ad impiæ fraudis suspicionem oblique convertit; quasi nos adeo corrumpendis auctoribus indulgeamus, ut ei proprium etiam munus et conductos stipendio homines decreverimus. Que dicto nihil impudentius, nihil gravi auctore indignius esse potest. htellige Gregorium fl. Malim
sed pietate magis exornati. Ergo versanti in provincia Opsicii Copronymo, dum Arabes bello premeret, insidiæ graves a copiarum summat bus struuntur duce Artavasdo facinoris. Re comperta imperator, necem effugit cquis velocibus et experrecto animo. Tum vero exercitus ordinumque duces imperatorem creant Artavasdum; quicum ad urbem Constantini veniunt; libenterque in eam receptus Artavasdus merito civium vocibus rex salutatur, eique tanquam domino At acclamatio. Is autem erexit statim Christi crucem colendamque exhibuit prout decebat. Sed et Copronymus nrbi supervenit pacifice postulans recipere imperium; quod dum communi voto cuncti pernegant, is arma movet civileque bellum atatimque insigni cives damno afficit frumentarias naves accessu prohibens, ex quo ſames gravissima urbi·àccidit. £ed postquam urbis mœnia subiit quatiens exercitu machinis et artificio, utrimque pugna accenditur, dum Copronymo ommi resistit ope imperator novIIS. Sed judiciorum Domini quis abyssum scrutari satis poterit? superior commisso prœlio discedit tyrannus, c turpiter vincitur Artavasius pius, captusque orbatur miserrime utroque lumine cnn duobus filiis (heu supplicium!) insuper et alios optimates plurimos malis suppliciis perdidit Copronymus. Impius hic maledictusque congregans turbam de mercenariis profanis lupis concordi vel excordi potius mente præditis, quos appellavit synodum (o Dei leges ¡) septimam ecumenicam (o imposturam!) ob augustas imagines abolendas ad sanctum Blachernense processit templum; ibique inscenso impudenter ambone elata voce, impia protenta dextera, Byzantinæ urbis antistitem declarat Constantiunm infaustum Sylæi lupum peractaque illic impia cærimonia, cum illo aliisque episcopis profanis cunctis in foro audientibus videntibusque venerationem honoremque imaginum abrogat hic bæreticus (o vesaniam!) Stulte etiam subjecit furiosus homo maledictis anathematis sanctos viros sapientem Germanum, Georgium Cyprium, qui Byzantii bujus pastores fuerant; ac Joannem insuper Damascenum. Idem scelestus persecutione horribili commota adversus cultores imaginum, tristissimi christomachi persona induta, cunctos vexabat, præsertim saccophoros
EPIIREMII CHRONOGRAPHI quos inter Stephanum et Andream monachós Christi Domini martyres effecit, aliamque plurimam cum monachis catervam. En regnante tyrannice, Palæstinam tum etiam Syriam et ipsam urbem regiam maximus terræ motus agitavit, isque mortalium numerum ingentem hausit. Præterea morbus pestitens exitiosus Jate per orbem grassans aßixit urbes nec porro narranti mihi supputare exstinctorum lue hominum licet numeram. Summa etiam hiems et gravissima, quotquot fuerunt, regiæ urbi ingruent, permultum huic detrimentum attulit; frigoris enim vis isntolerabilis dura constrinxit glacie et constipavit cum ipsum mare tum fluvios vastisti nos quare et hic portus Constantinopoleos gradu cuique calcabilis evasit, .lanigeris pecudibus atque onerariis jumentis, cunctisque demum pede utentibus, Mox tepescente post solutam hiemetú acre flatibus veris advenientis, gelida crusta dissilire cœpit tum ventus vehemens gelida fragmentā, insulis amplis collibusque parla, impulit in muros urbique allisit; quare tum corțuit maxima pars mœniu n. Atque has rerum vices est experta urbs dum imperium teneret Copronymus. LEO FILIUS COPRONYMI EX CHAZARA AN. V. Illo claudente sine poenitentia vitain, imperii sceptrum filius excepit Leo, quem Chazara peperit patri Constantino; improbus vir, ime Libyca quædam lelina, bæres paterni regni et furoris sithul. tlic sub primordiis se simulavit plum, ferinum ingenium mente repostüňir celans. Vulpinam ergo vestem et speciem geretit, valgo habebatur bonus piusque princeps; præsertim quia munifica eonctis manu subditis large dona conferebat, sibi confirmans regni fundamentum diuturnamque a benivolentia potentiam Quare ut gratiæ amorisque indicium frat populus simul et duces exercituum rogarunt ut hujus filius Constantinus imperatorium consequeretur nomen. Is autem precatus est ut jurati omnes lege sancirent me præter se quemquaiy præterque filium suum et bujus posteros ad imperatoriam veberent dignitatem; neinoque repugnavit sermoni improbe, Lex ergo conditur plena juratis formalis. Tum Leo pietatis fictam abjiciens speciem, ferinum animum revelavit omnibus nactusque aliquot cultores imaginum viros illustres, corpore animoque nobiles, excruciatos pessime inclusil careere.
C.ESARES. IRENE CUM CONSTAΝΤΙΝΟ DEINDE MONII. ET. KA'. SOLUS CONSTANTINUS. ITERUM TENG SOLA. SUMMA ANNORUM XXI. Leone paulo post amittente vitam, regnat Irene cum Constantino úlio, virili animo mulier et benedicta, largiens universo populo pacis munus, ipsamet Dei donum et publicæ rei robur, Jael altera et Debora et imperii salus quæ delevit fortiter ubique Iconomachorum hæreticum errorem per synodicum sanctorum Patrum judicžena. Ipsa jampridem cum Constantino Alio imaginibus cultum adhibebat, easque debito honore prosequebatur. Deinde vero consecuta imperium cunctas Ecclesias inter se sociavit, scandali causa procul ablegata. Tarasium enim perillustrem homineus orthodoxorum doguiatum defensorem, protasecretis et gradu senatorem, venerandorum Patrum suffragiis canonicoque synodi judicio patriarchalem evehit ad sedem. Tum Nicææ Patrum theologorum universale congregans concilium eos qui imaginibus cultum negabant perculit justo fulmine anathematis Ecclesiæ vetus institutum reddidit, lucem, splendorem, sanctasque imagines. Hæc imperante, in longo Thraciæ m' ro nuscio quis fossor dum terram forte subruit, quamdam offendit arcam lapideam, corpore incluso, litterisque iusculptis, que aiebant: Christum de Maria virgine natorum, seque hunc ut Deum venerari; sub Constantino autem atque Irene rursus se radios solis visurum. Exin damnificis flammis excitatis Ecclesiæ in patriarchio deflagravit pulcherrimum ædificium splendidumque nomine Thomaites, in quo reposita Mosaicarum instar tabularum Patris Chrysostomi scripturæ erant, eximiæ scilicet commentationes quæ sacra biblia mire declarabant. Has absumpsit ignis (proh perniciem!) Tum etiam motus seditiosus exstitit a mil.tibus ordinumque ducibus in urbe regia conspirantibus adversus Irenem et Constantinum. Horum in numero Moselus quidam eras . dux militaris, belli peritus; hique acclamabaul Cæsarem Nicephorum, qui Constantini magnus erat patruus. Re deprehensa, tyrannis opressa est, criminis auctoribus et consciis simul debitas moliminis pœnas luentibus.
EPHREMH CHRONOGRAPHI Mo elus autem et Cæsar Nicephorus jucem oculorum merito amiserunt. Sed Constantinus procedente tempore curam reipublicæ uni sibi vindicans, communione imperii matremt submovet, fitque reapse contra fas monarcha quæ res malorum maudo cohortem peperit ingratumque facinus piis auribus, quod quamvis tragicam vicit tragoediam, reumque ipsum oculis cassum dedit. Irene enim doloris impatientia et recipiendi imperii amore percita calicem filio paral sane amarum mulsum:que miscet morte températum conscios habens doli ae ministros quod muneribus ceperat et promissis duces exercituum et senatores; quibus adjuta filium imperio dejicit eique exstinguit lumina oculorum. Heu quid non cogis homines, ambitio, maleficiorum socium præbens fascinum! te nihil habent dæmones exitiosius. Tune sol tantum non sustinens videre crimen, nonnisi hebetem lucem obscuramque emisit diesque exhibuit noctibus persimiles; atque ita manserunt tenebræ ad plures dies. Sic ergo imperium rursus ad Iranem rerumque arbitrium, metu remoto, rediit. Jam Hadriano papa Romæ mortuo, vir venerabilis honorandusque Leo pontificale ri'e occupavit sedem; cui seditiosi invidique homines oculum haud lethaliter vulnerarunt, spe sua, volente sic Deo, frustrati. Is vero ad regem Francorum Carolum confugit, hujusque ope recepit sedeın, maleficisque meritam inflixit pœnani. Quare is Carolumn stemmate regali ornavit, eumque Romæ imperatorem fecit. Hine tenuerunt Romam Franci barbari, qui Germanorum genere oriundi erant, quod me superius memini jam scribere. Gens hæc olim sua relicta patria fines Italiæ primitus ingressa est, eamque armis susque deque concursans, inclytæ præsertim Romæ molesta erat. Sed enim imperante Leone Isaurico hæresimque fovente, ut jam diximus, Romæ veteris primas et sacerdos Gregorius ab se repulit divinitus jugum imperii et sacram communionem, et cum externo genere Francorum, omisso bello, pacem foedusque iniit. Denique sub Irene Constantinoque regibus, intra Romana nicenia Francos Leo, Carolo coronato, ut dixi, excepit; qui sic totius Italiæ evaserunt domini. Carolus post receptam coronamı regiam legatos misit ad Irenem principem
ut sibi conciliaret ejusdem nuptias, quæ res ipsi reginæ valde placuit. Et nuptiæ quidem fortasse peragendæ erant, nisi in aula regali spado quidam, nomine Aetius, tunc præcipne præpotens. aliuitatem Caroli impelisisset, omnem, ut est in proverbio, movens lapiilem; nempe ut tutius Leonem fratrem suum, quod sibi erat in votis, imperio obtruderet. NICEPHORUS GENERALIS AN. IX, VEL UT ALII AIUNT, VIII. Ergo regina Irene invisa omnibus amissionem imperii perpessa est, alio per fraudem occupante sceptrum generali nempe logotheta Nicephoro; viro nefando, prædito malis moribus, pecuniae cupido, atque opum amasio, omui malitia pleno, avarissimo, instabili perjuroque et mente el lingua. Hic obligata imperatrici fide opes reconditas sibi revelanti, thesaurum grandem quem seposuerat, uihil molestum fore experturam; postquam illa ostendit auri acervum, protinus exsulem pepulit in insulamquam vulgo nomine indigitant Princi,is inde ad aliam insulam Lesbum transtulit, nulla sacramenti ratione habita, ubi illa vitæ suæ cursum, clausit. Ipse concretus homo-malitia omnigena sed avaritia in primis pestifera novorum tributorum inventor exstitit, velut illegitimæ capnicæ pensionis excogitatio subditis molestissimæ. Age jam proferam improbitatis specimen, ut gutta totius dolii gustus sit. Vir dardanarius et apprime dives a rege accersitus effari cogitur quantam auri vim gestaret in loculis. Is dicit; rex verum dixisse negat. Porro tuam, inquit, capiti meo manum imponens, jura per hanc quantum habeas, Is paruit, animum quatiente metu; dixitque centum auri se habere libras quas illico ad se afferri rex mandavit; datisque decem, reliquas rex retinuit;. Haud opus est tanto tibi, dicens, auro. Hic suscepta in Bulgaros expeditione, qui regiones hesperias incursabant gravem cum hostibus pugnam commisit et primum quidem Barbaris superior fuit; mox victus, vitam amisit iu prælio. Periit simul caterva plurima ducum, nobilium, et senatorum. Nam gregariorum numerum nemo iniſerit. Codex mendose habet in titulo rubricato Sed emendatur a textu mendum mar giuis.
STARACIUS NICEPHORI FILIUS ΑN. 1, VEL UT ALII AIUNT MENSE 1. Caso Nicephoro rex Bulgarorum caput abscidit, ejusque compagem osseam argento auroque affabre exornans dein habuit pro scypho (heu piaculum!) in lætis cœtibus atque conviviis, irridens scilicet Romanorum reges et suæ victoriæ plaudens magnopere. Tum et Stauracius in prælio sauciatus, Nicephori invenustus et simplex filius, qui imo insipiens et intellectu carens brevi superstes, mox vitam amisit, regni specie, non regno, potitus. MICHAEL RHANCABEUS 11. Stauracio exstincto successit imperator illustris Michael dictus Rhancabæns, vir honorabilis, indoles gratissima, prolis noribus, mitis, honestatis ara, et religiosus bonæ rei thesaurus, rectorum dogmatum defensor optimus. Hic cum videret virtute ac litteris insignes homines de Studii cœnobio Platonem, Theo forun, cum fratre sto Thessalonicensi Josepho, clansos carcere, quia patriarchæ sapienti Nicephoro communicare prorsus recusabant sacra in synaxi atque mysteriis, quoniam laicus homo ad eximiam sedemn patriarcharum subito pervenerat, atque in hoc proposito firmiter hærebant; curavit statim ut gregem pastori adjungeret Cum vero multi renovare insaniam adversus sacras molirentur imagines; ipse aliquot captis pœnaque coercitis, cunctos ad colendam adegit crucem. Monacho rursus quo lam deprehense, qui Deiparæ Virginis imaginemi male dedolaverat (prob vesaniam!) hunc statim lingua merito privavit. Deinde Michael conscripto excrcitu Huesos aggregitur Thraciam vastantes; cumque se horridæ pugnæ implicuisset vincitur ipse, Bulgari triumphant. Jam causa cladis fuit sine dubio Leo, Armenia oriundus, dux copiarum, et obtinendi sceptri summe capidus qui calente prælii discrimine sponte per dolum parmulam abjecit, fugieus ipse copiasque adhortans ad suam praecipitem imitandam fugam. Sic conciliavit imperio infamiam. Postea rebellans purpuram sumpsit. At Cbristi mores imitatus Michael, re cognita, imperio ultro se abdicavit, In titulo rubricato scribitur per compendium mihilque additur, ita ut videatur intelligendus mensis unus. Attamen Zonaras regnanti Staura88 cio duos attribuit menses cum sex diebus. Ita codex,
missis tyranno dignitatis insignibus; ipseque secedens, fit atratus monachos. LEO ARMENIUS AN. VII. Sic iste quidem sceptrum occupavit, scavus leo, nova bellua ex Armenia, alter Hieroboam, vere novellus pessimus famulus et fugitivus a Salomone domino suo rege deficiens structis insuper insidiis; imo rebellans, paransque auimo scelestum bellum nedum apostasiam subdolus homo, iracundus, fallas, confovens iram ad obsidensktur facians, ad consumendum quos odio haberet, trux vultu, adducto tristis supercilio, infidis moribus, varius chamaleon, noxium pioram cœtui portentuin, gravis culparum levium puuitor, maxime siquis Christi typum coleret. In pugnis tamen animosus audax, promptus, actuosus, mavortius affatim, rei quoque publicæ regendæ prudens. Hic armis sumptis contra Masos Barbaros, qui Romanas terras incursabant, trophæum insigue post victoriam struxit, spoliis opinis, ut aiunt, relatis. Justi præterea legumque custos publicam rem præclare dirigebat neque venales pretio præfecturas € vel militares obtulit ducatus; neque civiles ilem magistratus viris commisit muneri ineptis; sed cum ratione rectoque judicio officia attribuit et procurationes. Ruptores autem legibus coercuit nam et uxorem viri pauperrimi cum summas quidamı sibi vindicasset, quoniam præfectus haud admissis preribus tam sceles:uid facinus non vindicaverat; ipse imperator puniit raptorem, præfectum autem officio spoliavil. Atque in his quidem laude dignus Leo. Sed enim odio sanctarum imaginum omnem excessit malitiæ limitem. Quippe hunc errorem valde amplectebitur, in quem inciderat fuco deceptus a pseudo monachis impiis imposioribus qui sibi in sacris aderant consiliarii, ceu nempe eventuum arcanorumi conscii, et sancti Spiritus munere exornati, Quamobrem horum instinctus sermomirus impius princeps pessime resuscitat synodico exstinctam decreto hæresim, gravem leonimamque iram spirans adversus et orthodoxos pios Christophilos et archipræsulem doctum Nicephorum, qui abominando dogmati resistebat, Ita codex; cujus vocabuli notionem ab aliis discere studes.
sede depositum pellit in exsilium EPHRÆMII CHRONOGRAPHI ad Prœconesum insulam Hellesponticam; ad quam dum navi deportatus ducitur, mirum in cursu contigit prodigium. Nam sancti viri cognito spiritaliter itinere dius Theophanes, procul ficet, qui monasterio præerat in agris posito, et ture facibus incensis magnum prosequebatur veluti salutans virum. Vicissim de nave hic cernuns adorabat amicum qui transeuntem se honorabat. Jgitur nautis jure demirantibus et quemnam adoraret sciscitantibus, Inclytum, inquit vaticinans, Theophanem confessorem et monachorum præsidem, qui sanctum asceterium in agro incolunt. Deinde Leo balbum Michaelem splendidum virum ex optimatium numero quem hactenus amicum in aula habuerat, vinctum carceri tradit custodiendumi mox etiam immiti animo decernit ipsi luendum igne supremum supplicium) et sine nora rem trans:cturus erat, nisi regina conjux intercessisset. Ergo hic dimissus vinculis, conjuratos advocat, notos sibi rei gerendæ socios, quibuscum Leoni statim struit insidias. Hi sub auroram introgressi clanculum in aulam regiam, Papie favore, sub clericali veste succineti gladiis, ceu matutinis canticis daturi operam, armis eductis Leonem confodiunt psallentem in ecclesia inter clericos; qui territus ad divinum altare confugiens in eo violentam pertulit necem loco, quem violaverat hæreticus infelix. Quæ priusquam accideret, hoc visum accidit. Mater Leonis conspexit per somnium in Blachernensi tempło adstantem sibi feminam exornatam in regium morem, quam circumstabat cum decenti ordine candidatorum manipulus virorum. Sed pavimentum redundabat sanguine. Insuper audiit dicentem mulierem; ut regis matris scyphus ad bibendum cruore plenus exhiberetur. Qua talein potum prorsus respuente, mulier respon lit, Nonne filius tuus divinum Filium meum et me colentibus plagas imponit præter fas cruentas? Ipsa rogavit igitur regem filium scelus ut omitteret, nequid mali accideret; verum hic maternis haud paruit monitis. MICHAEL BALBUS AN. IX. Sic interfecto, ut diximus, Leone, Michael balbus procedit imperator, qui pedes adhuc pedicis conclusos gestans ad regium devenit fastigium; statimque ad Magnam progressus Ecclesiam
ab archipræsule stemma regni accipit. Hic sui trahebat generis originem urbe ex Amorio Phrygia in provincia, genitus infimis sine re parentibus. Ipse vir nequam, hæretiens, fideliumi pestis, et carnifes partis ortho:lor; secta tam varius quam corium pardaleos, alter quin adeo discolor chamæleon, hæreticorum omnigenæ malitiæ cinnus atque colluvies abominabilis, Athinganis christomachisque favens, ac Sadducæis potissime tristissimis, aliisque insuper sectis bæreticis; Sabbata observabat et neomenias, futuræ vitæ bona et resurrectionem et propbetas omnes irridebat; dæmonas prorsus nullos esse putabat; Judam dicebat esse laude dignum; præter sunm tempus paschalem ritum a nobis celebrari blaterabat; scortationem negabat in culpis ponere vel quidquam esse mali furiosus homo; Deum sic jurare summum suadebat, tanquam trium hypostaseon non sit Trias. Hic molestus erat partibus ortho:loxis, quas cruciatibus diris exercebat, nec non exsiliis et supremis suppliciis propier augustarum cultum imaginum. Præterea comprehendit insignes duos, Sarium episcopum Euthymium cum Methodio, multoque et gravi verbere cæcidit. In his Euthymius fortiter dolores ferens stemma lucratus moritur in cruciatu; Methodius remotum in carcerem ablegatur. Regnanti buic Thomas rebellis quidam hostis exortus, armis et classe gravij cunctam Byzantii diripiebat viciniam; idque permulto malum duravit tempore sed ad extremum captus infelix Thomas factorum suorum duplam persolvit pœnam. Sub hoc item rege, Agarenorum quædam tribus occiduam incolens Iberiam principem suum precibus fatigabal ut se in coloniam duceret ad alias terras, quoniam arctiore nunc habitabat loco qui jam non caperet incolarum numeruju. Paruit tribulium princeps sermonibus, impositoque in navibus populo iusulas cœpit deprædari, incendere, mareque opplevit piraticis navigiis. Cumque appulisset ad Cretam triremes, miratus insulæ uherem naturam, temperiem æris, commoditates cæteras, remotis arbitris, classi subjecit ignem. Post id, cum socia turba dolore arderet haud minus quam incendio flagrabant naves, propter uxorum ac pignorum memoriam Nunc, ait princeps, vobis hic est mauendum in regione que lacte et melle fluit;
EPHR.EMII CHRONOGRAPIII quam ut occupetis, oro vos, amicí, ductisque uxoribus pignora procreetis. Tempore ex illo Ismaelis populus forti:er insulam ejusque arces tennit. THEOPHILUS MICHAELIS FILIUS AN. XI. Mortali Michael vita discedens imperium filio tradidit Thephilo; qui religioue a pueris imbutus prava paternæ visus est potentiæ simul hæreseosque beres et suceessor imo copioso regioque modulo, ut in proverbio est, patrem superans, impictatis suæ fervidum furoreni contra cultores imaginum spirans. Cæterum juris incorrupti tenax justarumque legum custos erat; enjusce ici proferam testimonia Illustris vir imperatricis frater, nomine Petronas, dignitate drungarius, adversus vicinam feminam infurius erat, duin exstruendis akius cubiculis illius domum detrimento alliceret. Mulier igitur regem invocavit, qui jussit a Petrona damnurin refi i„ Hic de sua nihil remisit injustitia. Accessit ergo ad regem mulier iterum, contra drungarii vim expostulans, snamque injuriam clamitans questa est. Tunc rex submissis qui rem cognoscerent, ubi Petronam crimini affinem scivit, Magris in eum rite animadvertit, et sic punitum publice in urbe exposuit tum ædificium a fundamentis subrui', jussitque feminæ materiem attribui. Insuper onerarian) plenam mercibus navem conspicatus e regia domo, quæ nuper a mercando reversá fuerat ut hanc reginæ conjngis esse audiit, ipsam cum mercibus igne consumpsit; quia reges, inquit, haud decet mercari nec dardanariorum vitam sequi sed privatorum id conditioni relinquere, nt hinc tuendæ vitæ copiam habeant, At quantum justi fervidus amans erat, tantum gravis iracundusque erat adversus veræ religionis asseclas sacrarum etenim odio imaginum imbutus, quicumque his adhibebant honorem, sanctos vitaque angelica viros præditos, velut hostes, impios, abominabiles, omni affligebat molestiarum genere, nullam omittens sævitiæ speciem. Cruciabat igitur, pellebat in exsilium, vrebat, carco viuctos tenebat carcere,. mergebat auis, longis urgebat plenis, faciem compungebat (o supplicium novumn!) Quæ patrans hic furiosus satanicola, sibi videbatur rem Deo acceptam facere ipsique gratum exhibere fanulitium,
ut ait Christus in sermone evangelſeo. Sic ergo plurimos decertantes fortiter, scelestamque hujus arguentes hæresinı, morte damnatos efficiebat martyres. Aliquot tamen martyrii hortatores supervixerunt, in quibns Methodius, Theophanesque honesto compunctus stigmate, et pictor Lazarus qui pernstis manibns, belle tamen rursus pingebat imagines. Jam Theophilus appetens vitæ sociam imperii simul torique participem, chorum undecumque collegit virginum, quarum etsi nulla non erat formosissima inter has tamen magis emicabat, qualis est lunæ cuniulatus orbis, venusto corpore et genieris splendore sermonisque etiam dignitate Icasia. Aureum ergo pomum manti gerens ehorum virgineum rex circumibat, ut hunc gratissimæ daret arthabonem. Ut autem vidit in transitu Icasiam, formam eximiam mirans puelle, ait Cuneta obvenerunt mala per mutterem. Illa submisse, sed prudenter admodum, Atqui ex muliere meliora manant, ait. Rex admiratus virginem, praeterit; pomoque tradito virgini Theodoræ patriam quidem habenti Paphlagoniam, sed de patriciis genitæ parentibus, hanc simul imperit torique participein fecit, præterita, ut jam dixi, lcwsia quæ ubi mundanuin non ést addpía sceptrum, terrenique regis nuptiis excidit, spiritatem et omnium Regein sponswin lucrata est et cælestis regni sortent, Monialis enim condito monasterio, in hoc se exercuit litteris dans opera n; ejusque exstant pleni lepote libri. At imperatrix, inclytum Dei donum, sacras imagines clantulum colens, servabat reverenter in arca conditas insanum odium conjugis declinans, ` quo cultores imaginum prosequebatur. Cumque illa aliquando has ipsas coleret, homuncio quidam Thersite deformior dementi mente prædites et insipiens, regii palatii ludicrum lirdibrium, rogavit adstans: Quid ha sunt, o Mana? hoc enim nomine reginam appellabat. llla pure respondit, Sunt pulchre pup. Protinus ad regem illinc cursu concito homuncio ille venit pro more são. Rex sciscitatur undénain ipse venial vesanus illinc sese redire ait, et reginam possidere pulchras pupas. Rex pupas intelligens esse imagines, ira inflammatus pergit ad reginam, eamque objurgat compellaus verbis asy crig. Isa cavillatorem decipiens improbum,
EPJR.EMI CHRONOGRAPHI a't se in speculo contemplantem spectra, formam suam appellasse puparum nomine. Sic elocut: regis exstinxit iram. Rex hic Theophilus sæpenumero tum per se ipse tum per duces bellicos, quos multos habuit forti animo præditos, Manuelem præsertim ac Theophobuin feliciter bellavit cum hostium cæde. Ambo enim erant dextri fortesque, neminique cedebant suorum temporain strenuitate vel arte imperatoria. Ipse Theophilus liberalem manum munificamque omnibus porrigebat. Quare etiam hospitium splendidum magnum, ad peregrinos excipiendos exstruens suimet ædificio nomen indidit, quod autea fuerat scortorum lustrum. Nec rei venereæ prorsus erat obnoxius, sed castimoniæ studebat mirifice, Alexio autem cognomento Moseli ex Armeniorum Crinitarum claro genere, strenuo viro et duci magnanimo, et venustate vultus exornato, Mariam filiam nuptiis copulavit, addito honore tituli cæsarei; misitque cum classe contra Longobardos. Sed enim invidente comitatu, atque apud regem calumniante Casarem uxor dum vixit calumnias dispulit. Sed postquam illa vitam deseruit, statim Alexius mundi se pompa abdicans Casarea dignitate, propinquis, caris, profanique omni tumultu saculi, pauperem Christi exemplo saccum induit, cœnobiumque tonsa coma ingressus est Anthemii scilicet quod ipse construxerat, ibique monachus vitæ confecit cursum. Exin Amorio Theophili patria Agarenorum capio exercitibus, innumerabilis turba gladio periit, aliaque plurima servituti addicta ad Barbaros jure belli abacta est atque in his erant legionum duces illic bellantium quadraginta duo, qui etiam martyres denique evaserunt. Hos ut redimeret rex legationem misit significantem Persidis tyranno ut hos dimitteret acceptis redimiis centenariis quatuor cum viginti. Sed verba respuerunt aures barbaræ. Quare imperator longo mœrore affectus, contracto morbo misere abrupit vitam, uxorem atque optimates valde exorans ut abolendas curarent imagines; atque ut Joannem lupum, non pastorem, Ecclesiæ cathedram retinere sinerent. Col.
MICHAEL THEOPHILI FILIUS CUM THEOD Hunc merito recenset inter Græcoruin errores Allatus in tractatu De lil. Eccl. Græcor. p. 117 Sim. citatque falsæ sententiæ auctores synaxarium, Nicephorum, Zonaram, Constantinum Manassem, Gennadium, aliosque anonymos; quibus nunc accedi Ephramius. Perniciosum errorem ego ipse nuper refutavi in adnotationibus ad orationem Blemmy læ MATRE, RURSUSQUE SOLUS. SUMMA ANNO RUM XXV. Postea cum filio regnat Theodora quæ pacis reddidit imperio donum. In primis enim exsules reduxit, qu'que tenebantur vinculis emisit liberos, persecutionis cursum omuino inhibens, Mox properavit cultui proponere sacras ac venerabiles imagines. Deinde ejecto de sede Joanne illi Methodium digne substituit, quo præsidente orthodoxis partibus, augustarum imaginum fieret restitutio, easque publice populus adoraret. Tunc imperatrix episcoporum cœlum nec non sapientium hieromonachorum, enixis precibus pro defuncto conjuge oravit, ipsis ut intercedentibus Deus augusto Theophilo culparum errorisque hæretici veniam concederet misericordia flexus ceu mitis dominus. Horum reapse precibus aures præbens Theophilum misericors clemensque Deus ceu quondam Manassem salute dignatus est. Interim is qui sede merito exciderat planus Joannes in monasterio degens Christi Matrisque ejus imaginibus forte deprebensis oculos furiosus eruit. Quo audito scelere inclyta regina zeli vicissim flammis cor perusta impio pupillas excuti oculorum justo talione protinus imperavit. Verum quorumdam prohibita consiliis, mittens armatos scutica ministros, multis verberibus corpus illi contudit. Flac imperante, Bulgarorum dominus sudiens mulieri teneroque puero Romani imperii regimen commissum, magnopere minabatur se abrupturum fœdera quæ sibi cum Cæsare intercedebant, et Romanos Bues incursaturum. Tunc huic reginam sic rescripsisse aiunt Equidem cum Deo præliorum arbitro prorsus aperto marte resistam tibi. Quod si, favente Deo, superior fuere, tu quidem orbi cuncto risui eris; sin contra viceris, laus tua levidensis erit victoriam de muliere retulisse. Hæc ubi relata sunt Mœsorum duci, is suum impetum superbiamque fregit, pa‹isque veteris renovavit fœdera. Sed est præclarum verbis jam referre a me editam in Vaticanæ collectionis secundo volg mine. Est autem hoc in loco ineptum Manassis exemplum, viventis scilicet hominis in terreno carcere, comparatio com anima corpore soluta fernisque pœnis, quas Evangelium æternas esse affrmat, addicta.
quomodo gens Mœsorum ad fidem venerit. Femina apprime nobilis ex Bulgaris natura soror principis Mœsorum Constantinopolim captiva ducta est. Hæc autem degens regio in palatio ad salutare lavacrum accessit edocta Christianorum religionem simulque litteris Græcis erudita. Hae deinde dimissa, rogante fratre, aique ad hunc reversa, Christianos, ut par eral, omni verborum magnificabat honore atque ut baptismatis gratiam reciperet, fratrem egregiis hortabatur monitis sed is loquentem immota mente audiebat. Verumtamen cum Bulgaros corripuisset pestis, nullumque adesset remedium mali, msi Deus fieret summi exitii aversor, Christianæ princeps feminæ preci annuens agnovit Dei virtutem insuperabilem, sibique mitti postulavit episcopum a quo superveniente initiatur rite, et lavacrum recipit incorruptionis. Ob id Bulgaricus efferatus populus principem suum molitus est occidere sed enim fretus validis crucis armis rebelles conserta princeps pugna domuit. Tunc omnes vera pariter ſide imbuti dium libentes baptisma receperunt. Igitur quoad præfuit imperio reginarum gloria Theodora, Romanæ res feliciter se habebant sed postquam summa cessit potentia in fil´u», sus deque permisceri cœperunt omnia. Pecuniæ opumque Michael acervos tolis, ut aiunt, plaustris effundebat, comissans, potans, inter palpenes græcans, )dem etiam platanum affabre ex auro factam duosque gryphos et leones totidem, atque aliam plurimam variam suppellectilein quæ dignitati regiæ ornamento erat, stulte conflavit ut pecunia fieret. Rex Michael, quoniam ex proprio genera non suppetebat regni successor hæres Romanorum regem Basilium creal, eique nuptiis copulat Eudociam Luceris filiam, concubinam suam. Patria Basilii Macedonia fuit, ubi ex obscuris natus est parentibus, qui manu propria agrum excolebant vir fortis, dester, viribus præpollens, ætate florida, bene comatus, blandus, et bono animo et mente constanti præditus, Huic multa imperium portenderunt signa jam inde a teneris unguiculis, ex quibus dicam carmine pauca admodum:. Estivo tempore radiis sub solaribus dormienti, uti mos est rusticorum liberis, advolans aquila (mirum prodigium!) umbram expansis alis puero præbuit,
PATROL. GR. CXLIII Tunc filio timuit mater vehementer aquilam videns præter exspectationem umbram tenello infanti suppeditantem; lapidumque jactu procul abigebat avem. Matre recedente, aquila rursus advolat, alque suum puero præbet ministerium. Rursus hauc mater abigit; idque sæpe per vices illa die factitatum fuit. Ut vero e pueris exceşsit Basilius, omnibus ignotus atque egentissimus ad Constantini urbem pedester venit, nempe ut alicui diviti navans operam vitæ adjumenta sustentandæ acciperet. Ergo ingressus urbem dormiebat vespere in valvis templi martyris Diomedis tanquain egenus vilisque adolescentulus. En autem martyr se conspiciendum obtulit uni ex ædituís noctu per somnium, fubens ut festinanter eum qui cubabat foris regem, reclusis valvis, introduceret. Egressus ille cum Basilium solum nuda humo dormientem offendisset, in templum regressus domum se recepit, vanum se somnium æstimans vidisse; iraque in lecto rursus se composuit. Sed ecce oblata species mandatum repetit. Ipse celeriter janua se proripit, et Basilium dormientem solum reperit. Cumque jam tertio somnium occurrisset, neque rem ædituus prorsus intelligeret, martyr ad extremum aperte dixit eum, qui foris cubabat, esse regem. Tunc introductum, ut par erat, æditaus blandis officlis recreavit et hospitio tuin cụidam optimati commendavit, qui rursus illum regi familiarem reddidit, a quo Basilius regium honorem retulit. Quin adeo quidam virtute fulgens monachus, Spiritu divino futurorum præscius, in Creta patria monasterium incolens, illuc venienti ante imperium Basilio veraciter prædixit regem creatum iri. BASILIUS MACEDO AN. XII. Hic Michaelem erga se beneficum regnique datorem postquam interfecit, solus cunctarum dominus rerum èxstitit. Quare conscientive stimulis companetus dum scelus cædis reputat infandæ, placare aggressus est communem Dominum, cujus clementiæ nullus est terminus, bonis operibus et largiendo egenis. Tum etiam templum novum pulcherrimum mirum gratumque oculis spectaculum regio in palatio angelorum principi condidit, Novamque appellavit ecclesiam. Rursusque templum aliud Eliæ Thesbitæ, quem colebat præcipue per anni cursum pompis, diebus festis, honore lauto. lic per suos duces perque exercitum
perdebat hostes igne gladio vinculis, urbesque illorum suo adjungebat regno. Hic templi Sophiæ apsidem occiduam jam laborantem temporis injuria artificum refecit eleganter manu! multisque aliis terræ motu dirutis delubris congruam suppeditavit opem Judæos quoque multos ad rectam fidem pellexit, vitæ agendæ adjumentis præbitis. Quin Rossos hactenus errori deditos ad religionem Christi curavit trahere. Egregius etenim missus ad hos episcopus suasit cunctis ut ad Christum accederent, Christi evangelica narrans miracula. Tum Rossi postulabant signum cernere quod narratarum rerum fidem faceret. Ergo verbi evangelici divinum librum episcopus cum precibus in ignem misit; bunc autem vis flammarum non læsit vorax. Qua re attoniti Dominum sunt secuti Rossi, et baptismi munus susceperunt. Exin Leonem filium Basilius Santabareni absurdis consiliis obsequens invidi pravique viri, in custodiam tradidit. Et quidem oculos forte amissurus erat dilectus filius Leo mandato patris, ni patriarcha cum conscriptis patribus precibus fregissent parentis consilium. Sed tamen jam diu in vinculis manebat Leo. Ecce autem præbito publice convivio psittacus avis loquax et imitatrix Leonis inter epulas nomen cœpil ingeminare convivisque expressit lacrymas; qui ad genua domini flagitanter proni reconciliarunt denique filium patri, qui Leoni dignitatem cum gratia reddidit. Rex aliquando venans in cervum incidit eximia magnitudine celsisque cornibus, quem statim instructus armis cursu appetiit; jamque occisurus erat elato gladio, cum ille contra irruens hostem cornibus sublatum in avios locos fuga abripuit. Sed enim comes juvenis prævertens cursu regem præciso baltheo neci eripuit; qui sane egregium servatori præmium contulit, abscisso capite. Prob injustitiam! LEO SAPIENS AN. XXV. Exstincto Basilio, successor hæres filius imperii habenas tractandas cepit Leo mundanæ sapientiæ nulllus inscius, quadriga doctrinarum apprime exercitus, arcana divinandi præsertim arte, quæ At incantationibus cursuque siderum, quæque peritis cuncta futura paudit. Profecto rei divinatoriæ artique astrologoram vanissimæ male deditus fuit Leo; cujus rei testem me videre memini codicem perantiquum insignem, e Byzantina aula ut puto profectum, in quo mendacis perniciosæque artis præcepta copioB. sissime traduntur. Ex eo nimirum codice fragmenta tria Juliani Laodicensis nuper ego edidi. Nota quoque sunt oracula, quæ Leonis imp. nomen præ se ferunt.
C.ESARES. Locutionem nuntius apostolus, quae est in editione Eusebii Mediolanensi, p. 70, reprehendit at incredibilem, abjiciendamque judicavit, in suis animadversionibus doctus quidam vir Itakus. ded His cæteroquin pius et orthodoxuš rem dirigebat æquo jure publicam; sed tamen quartis celebratis nuptiis, nec leguin hac in parte frenum patiens, tumultu perturbavit custodes jutis; et patriarcham adversautem sibi grege procul pepulit detractum throno; Tum ut suam primam conjugem reginami Theophanonem mortuam honoraret; delubro proximám apostolorum ædem huic exstruxit ingentis molis ibique reliquias ejus in arca posuit. Rursusque aliam iustaurans sacram ædem amico Christi redivivo Lazaro, ibilem corpus ejus clausit loculo, nec non beatæ Magdalenæ Mariæ. Cœnobium insuper struxit Constantino Paphlagoni in eo loco qui Nidus dicitur, turpi viro, sed tamen dilecto sibi; quem coma tonsa jussit esse monachum verbis instinctus Samonæ invldeutis postea detracta monachali veste cubicularii honore condecoravit illum cui monasterium, ut dixi, struxerat Exin imperatorem in templo martyris Mocii versantem, dum regii satellites cancellis propinquarent divinæ domus; nescio quis fuste percussit in capite; quod quidem illi prorsus confregisset; nisi pendenti lychno illisus fustis multum de vi lethali perdidisset. Atque id proceres valde turbavit facinus Fatidicus autem et clarus inter monachos Marcus, qui panxit carmen tetraodium Sabbati magni pervenusto metro, forte ibi præsens regem sic est affains Tempore ex hoc certum te esse volo decem adhuc annos fore regnaturum fuitque verbis reapse eventus consonus. ALEXANDER LEONIS FRATER MENS. XHI Leone deserente cum vita imperium, frater obtinuit sceptrum Alexander, vir impudicus perditisque moribus, servus libidinum, incominentiæ deditus, comessator, ebriorus, ingenium bratam, atque arcanorum Veneris orgiorum assecta. Improbis hic scurris circumforaneis vilibusque rem gerendam tradebat publicam. Qui postquam in imperio debacchatus est anno, ut frater praedixerat, haud plus uno, mense misere interiit, tertio decimo. CONSTANTINUS LEONIS FILIUS PORPHYR() GENITUS CUM SOCERO SUO ROMANO LACAPENO ANN. XXVI. Ubi Alexander turpiter vitam clausit, ecce tibi nuntius apostolus apu Ephræmium. Quare sic reapse legerat ofim interpres Armenius etiam apud Eusebium.
Constantinus purpuræ germen primam Leonis filius imperium obtinait, ætatem prorsus teneram adhuc degens, Dom is cum matre rei præsideret publicæ, Romanus quidam Lacapenas patria, dux exercituum munere drungarius, fefellit puero regnatori fidem. Moa ad regni societatem admissus fuit non sine gravi jurejurando pactoque inito fore ut conregnaret cuin rege puero, imperiique et pueri simul tutelam gereret, atque buic incolumem servaret potentatum cujus reapse bæredem pater fecerat. Sed non servavit Lacapenus fœdera quin adeo filios tres designavit Cæsares; sibique vindicavit publicarum rerum curam universam imperilque regimen. Interim tamen Constantinus quoque cum sene ejusque liberis imperabat. Atque ita tempus lapsum est diutinum; nimirum viginti et sex fluxerunt anni. CONSTANTINUS SOLUS AN. XV. Tunc demum comprehensos Constantinus cauto artificio idoneoque tempore patrem cam filiis regibus insitivis dominio exuit solusque imperium tenuit. Hic pius erat et orthodoxo animio, et nihil in Ecclesiæ institutis innovaus, imo huic dilectæ ceu matri obediens, et divinorum dogmatum defensor, et juris observantiam in primis exigens. Idem doctrinis præditus sapientibus profanisque literis eximie instructus, baruın quoque gessit semper patrocinium, quibus et tradendis magistros præposuit. Tamen indignæ imperio dotes inerant namque rempublicam socorditer regebat, nimis irascebatur delinquentibus pœnisque erat sumendis inexorabins. Idem magistratus senatoriosque gradus præfecturasque et militares ordiues viris tradebat prorsus haud idoneis, indignis omnique vitio laborantibus, officia cuncta auro venalia exhibens. Hic cum Romano dum regnaret adhuc, imago Christi Domini haud manu facta miro artificio in mantili picta Edessa urbe Byzantium translata fuit. Rossicus etiam plurimus exercitus quindecim mille naves onerarias, ut fama est, ducens, cunctaque depopulans ad urbem regiam direxit cursumn. Sed enim prope universus auxilio Dei Virgine quoque matre ferente opem Romanæ classis impetu deletus fuit. ROMANUS CONSTANTINI FILIUS AN. III. Exin Porphyrogenito vita functo Romanus filius imperator exstitit,
▲ cui matrimonii jure conjuncta erat Theophano plebeio prognata genere. Hæc viro peperit masculos filios duos, videlicet Basilium et Constantinum, quos regio quoque stemmate ornavit genitor vir voluptarius et corruptis moribus, potando, comessando plus nimio deđitns, deliciisque et veneri et conviviis, sodalibus utens pessimis et corruptoribus. Rei vero publicæ curam gerendam tradidit Josepho cuidam, cui Bringæ agnomen erat, præpositi gerenti munus et cubicularit. Is tamen strenuos habens in armis duces valido.cum exercitu victorias retulit feliciter, suosque hostes in fugam compulit, Phocam quippe Nicephorum fortem virum. Leonemque fratrem ejus duces habuit; quorum virtute cepit hostinm urbes fastumque illorum imperii jngo subdidit. NICEPHORUS PHOCAS AN. VI.. Postquam Romanus turpiter vitam clausit. relicto imperio conjugi atque liberis, Phocas Nicephorus,fallens imperio fidem electus est ad honorem regium ab Orientis ducibus et exercitibus. Hic bellum gerens contra Syros Cilicas multas illorum urbes vi martia cepit, Adanam, Rosum, Anazarbensium murum, præterea Tarsum atque Mopsuestiam, quarum etiam portas Byzantium transtulit insigni arte et vario perfectas opere. Divinam quoque Christi Domini emīgiem haud manu factam et in olla inventam Syrorum ex urbe Hierapoli, capillique partem concretam, sanguine. e Præcursoris capite desumptam, að urbem regiam transtulit. Locos quoque munitos hostium plurimos Romanorum redegit in ditionem. Et hæc quidem splendide ab eo sunt facta. Verum hujus lucis nullæ non erant tenebræ;¸ pecuniæ laborabat cupiditate, proptereaque ab æquo declinans jure novorum tributorum molestia imposita. quæstorum manibus subditos vexabm. Hinc plebi. et optimalibus exosus erat; præsertim qui canones Ecclesiæ per scelus violare molitus est, episcoporum aliquot suflragiis captis. Nempe ad regium ærarium defuncto opiscopo,. opes Ecclesiæ pauperibus debitas iniqua lege deferendas sanxit. Nec minus odii publici incendit flammaın. excitata jussu ejus mari moles insignis celsitudinis et magni ambitus, quæ palatium undique circumvallabat. Is etiam novum protulit decretum quo martyrum honore jubebat milites, coli, sacrisque hymnis celebrari,
EPHREMI CHRONOGRAPHI qui in prælio casi vitam amisisssent eamque rem, ut arbitror, perfecisset, pi patriarcha cum cæteris episcopis, proceresque, ut par erat, obstitissent. Huic infensus Joannes Tzimisches propter acceptas sine merito injurias, audacibus cum sociis insidias struxit, dirum nempe molimen, mortis laqueum, facinoris ministram reginam habens. Quare cum sociis in cistam impositus, quam regina astute præparaverat, impervium locum noctu conscenderunt, latronumque ritu nocturnorum yel tanquam feræ sævæ ac sanguinariæ in regium irruperunt armati gladiis thalamum, ibique regem trucidarunt. JOANNES TZIMISCHES AN. VI. MENS. VI. Exin egregius Tzimisches Joannes communi voto factus est imperator; pauloque post regalį etiam sternmate a patriarcha caput ejus est cinctum. Dux erat hic eximius, incomparabilis, quo-neno ætale ejus praestantior armis, et mann propria fortis et strategemate, animi audacia præditus cum consilio, optimus imperátor, amicis blandus, hostibus intolerandus et formidabilis, BKC pro vi sui nominis gratiosus, hilaris, mitis, subditis benivolus, passus est etiam ob patratam cædem objurgari se temploque excludi a Polyeucto cato patriarcha, ceu Nathanem objurgantem audiit David. Exsules autem statim revocavit quos in exsilium truserat Nieephorus;. quos inter erant præcipui episcopi, qui detrectarant libello subscribera, quo decernebat imperator Nicephorus ne quis se inconsulto præsul fieret, nec pastorali honore frueretur. Decretum id conscidit Tzimisches; fum suum divisit egenis peculium quin et canonicam satisfactionem præstitit, ob culpæ veniam cædisqne expiationem. Deinde contra Rossos profectus Barbaros gravi conserto prælio superior fuit. Tunc etiam quidam visus est a pluribus eques vir incognitus qui Romanis favebat, pagnans copils contra Barbaros. Porro hunc innotuit esse Theodorum magnum, Christi militem atque ducem. Quo autem pacto innotuit, verbis pandam. Femina quædam erat pia, pudica templo cuidam regia in urbe assidua, quæ dic una ante conseitum prælium visa sibi est Deiparam cernere virorum comitatu permultorum deductam, veluti reginam decet. Insuper hæc dicentem audire credidit
Hujus religiosissimi principis insigne possidet bibliotheca Vaticana; menologi scilicet Græci picturatum codicen: nobilissimum, sajas mentionem feci in collectionis meæ Vaticanæ O domine Theodore, o dux exercitus, meus itemque tuus amicus Joannes gravi¡¡n agone vertitur et perdifficili; quamobrem ad ferendam opem propera. Illa rem visam narravit præsentibus, qui diem memoriæ scriptoque consignarunt. Reapse visio congruit cum pugnæ tempore. Idem, suscepto bello adversus Cilicas, permultas cepit horum munitas, arces. Quotquot autem negabant subesse imperio, cas armis motis compulit ad obsequium. Hic templum excitavit Christo Domino in Chalce, dives opum et miro opere.. BASILIUS BULGARICIDA AN. L. Joannes fatis functo, patrium sceptrum hæredis jure ac nomine legitimo obtinuit Basilius cum regio titulo Romani filius, genitus in purpura, egregias exercituum imperator, qui ditionis fines valde ampliavit. Fidelis bic et prudens administrator delicias haud spectabat requiemve corporis, neque socordiam nec domi desidiam, nulloque captus erat voluptatis genere, sed universam degens in armis vitam pulsandis in prælio hostibus gestiebat. Vir bonus, legum sacrarum custos, nihil immutans in Ecclesiæ moribus, virtutum ornamentis valde rutilans, apprime studens fortis esse et temperans, Ilic sortitus veluti naturam aquilæ, certe habens mentem efficaciamque volucrer, munc in Orientis bellum gerebat plagis, nunc in hesperiis finibus, nunc sub borea, nunc denique per tractus meridionales bello quatiebat Barbaros adversarios, deprædans, urens, depopulans urbes munitasque arces, pront fas est belli. Rei testis est Scythiæ solitudo, prædaque Mœsorum, ut ait proverbium, Persarum, Abasgorum clades, et Abarorum, quorum audaciam aperto Marte fregit. Nec vero secius contudit tyrannidem¸ Bulgarorum principis Samuelis, ejusque gentis occidit innumeros, Etenim facto pugnæ conflictừ gravi, Mosorum tantum captivavit numerum ut ea æstimata sint millia quindecim, queis cunctis oculos lata sententia eruit, Hos autem paucis ducibus instruclos, quos uno tantum oculo excæcaverat, remisit cunctos liberos in Moosiam, Quos ubi sic affectos rex suus vidit, mæroris ictus telo mortem obiit. secundo voluinine præf., p. 1. Mysos dicit pro Mesis perpetno Ep' ræmius. Proverbium tamen loquitur de Mysis. Zenob. V,. 15; Diog. VI, 42.
Atque hinc Basilius Augustus magnus vulgo vocari Bulgaricida eœpit. Mœsorum autem captis hesperiis urbibus Achride, Scopris, et Prestblabis geminis, Sardicæ qnoque et Bidinæ castellis Pernicoque, cum arcibus triginta quinque, cunctas Romano subdidit imperio. CONSTANTINUS BASILII FRATER AN. II. MENS. VI. Postquam grandæva ætate bic mortem obiit, Constantinus frater imperium tenuit; vastum quidem corpus viresque jactans, sed tamen corde timidus et infractus, molli morum genere et ignavo, theatri atque aleæ studio deditus, deliciis, ganeæ, vino, et rei venereæ, voluptatum mancipiuìm atque gulæ, æmulam vitam degens Sardanapalo Barbaris cunctis hostibus ludibrio; quorum incursum haud armis repellere, nec gladiis propulsare, ob metum, censuit; verum tributis subditos atţerens, multaque et varia sine fine exigens, barbaros deleniebat donorum cumulo, collatis etiam summis dignitatibus sic Barbarorum mitigans ferociam. Calumniis autem facilem aurem præbens, iracundia, invidia, malignitati obnoxius, multos mortales spoliavit vila; oculorum alios orbavit lumine suspicionum momento impulsus levi. Demum senecta et morbis conflictatus, jamque instare cernens vitæ fineni, Romanum Argyropulum adoptavit, eique filiam propriam nuptui dedit, pulsa per dolum conjuge legitima. Exin imperii quoque pondus tradidit brevique adhuc superstes, ellavit animam. ROMANUS ARGYROPULUS. AN. V ET MENS. VI. Romanus ergo constituitur imperator, vir bonus, pius, nobilitate chiens, litterarum artiumque amicus omnium, publici recti juris peritissimus, versuræ cum mutua fidejussione eversor, erga egenos omnes largus opum, et captivorum redemptor plurimorum. Maximam templi hie Sophiæ absidem pulchro artificio ac splendido compegit, multamque auri vim attribuit clericis, et publicum dissolvit æs alienum. llem collatis in Phoeniciam armis contra fœdifragos impios Agarenos, qui subditas imperio urbes ceperant, conserta manu pugnavit infeliciter, fugaque evasit in urbem Antiochiam, atque illinc semet contulit Byzantium. Dein alio ingenio se ostendit præditum,
C.ESARES. Intellige epistolam ad Abgarum regenų Edessn"; quæ recitatur ab Eusebio Caesariensi Hist. 1, 15, et a Mose Armeni Mist. 11, 29. Quamobrem cunctisque gravis cœpit esse subditis, insolitis tributorum coactionibus, exactor visus potius quam imperator, acerbusque quæstor et persubtilis. Has tamen omnes multoque plures opes magnificas effudit in impensas, dum sanctuarium exstrueret novum Virgini Matri venerandæ Dominæ; cui fructuosa attribuit prædia, multarumque urbium annuos reditus, sti jugera multa ac dona plurima, quæ res monachis non erant congrur, Fortibus idem et consiliosis ducibus catisque simul utens centurionibus, pelestri pariter nauticoque exercitu valens, felices retulit victorias. Cum enim Agareni ingenti classe oras haberent infestas Illyrii, urbesque damnis et pagos afficerent, his superveniens Romanorum classis hostiles naves assumpsit incendio. Rursus mille navium advenit classis ex Africa per insulas incendia jactans, Sed parum abfuit quin omnem inflammarent Romani, qui ceperunt quingentos milites, vinclisque onustos miserunt Byzantium. Quin et ad urbes Euphratides missus dux quidam prælio Edessam cepit ibique autographum, imo theographum. repertum Christi Domini epistolium donum gratissinum misit ad Cæsarem. lloc imperante terræ motus accidit, quo domorum numerus ingens corruit, quas omnes liberaliter refecit Cæsar. Exin tabido morboʻmultiformi filum abrumpi sibi vitæ sensit. MICHAEL PAPHLAGON AN. VII. Tum Zoe regina Cæsarem dixit amasium suum Michaelem Paphlagonem formoso vultu venustoque præditum, rarum naturæ veluti figmentum 、insuper animi florentem virtutibus, bonum et comem et moribus hilarem. lluic forma scilicet regium stemma contulit, vili namque stirpe plebeiaque erat sed venustate præstans atque elegantia amorem sibi regiuæ conciliavit, atque hinc conscendit, ut strictim dicam, tantum in fastigium regnique tbronim. Quem cuin amorem Romanus rescivisset, superstes adhuc et imperium retinens, sacramento astrinxit Michaelem ut affirmaret uibil se tale scire. Ille juravit facile, haud verens Drum. Quamobrem dæmon irruens in ipsum, res quidem jamdiu notissima erat; Ephræmius aus tem loquitur de ipso (si credere fas est) autographo.
veluti Saulem quondam suffocabat, prorsus, ut fama erat, perjurit causa. Feliciter is tamen imperium rexit ipsemet enim, vel per delectos duces, pulsavit hostes, et vi captas urbes denuo Romano subdidit imperio. En vero ex Africa rursus profecta classis insulis nocens maritimisque locis, cuncta a Romanis mersa fuit liburnis. Tum etiam strenuus dux Maniaces Siculam armis expugnatam insulam Romano vectigalem imperio red·lidit. Sed parum abfuit quin Edessenam urbem Arabum quoddam strategema caperet, visi artificium irritum Deus fecisset. Namque optimates Arabes duodeción ad Edessenam urbem accesserunt, dona se ferre Cæsari simulantes, quingentosque camelos præ se agebant, onere utrinque singulis imposito, maximis cistis, cum incluso milite. Ergo dolose poscebant urbem ingredi, cistasque secum sub vespera inferre, nempe ut per noctem dramatis finem facerent. Ante quam tamen Barbaris fraus succederet, comperta res convertit in exitium, atque in dolosi caput ruit dolus elenim cunctos Romanus ensis inessiit. Deinde Michael morbo vexatus gravi finemque vitæ proximum aspiciens, regiæ despiciens purpuræ fulgorem sraque dignitatis insignia reliqu:, regali maluit palatio digredi ac suburbanum monasterium adiit, quod ipse ædificaverat duobus fratribus, nempe mirificis sanctis Anargyris in quo receptus, pulchra cæsarie tonsa, pauperem, Christi amore, saccum induit Sed enim mox citissime vita excessit, editis fervidæ signis poenitentiae. MICHAEL CALAPHATES MENS. IV. Rursus imperium ad reginam devolvitur que f audulentis delenita sermonibus, juratis verbis et quorumdam consiliis, Cæsarem regemque appellat Michaelem et Romanorum imperatorem creat, impuruur hominem, genere vili satum, øb mores tamen suos pejorem adhuc, subdolum atque ingratum beneficis, recordem, invidum, iracundo ingenio, , verba immutantem et vane gloriosum. Hic regni sedem statim ac obtinuit, genus cognatum suum cœpit persequi, et genitalem cunctis vim eripuit, barbatis etiam et maritis jamdia. Quin et exsilium decrevit avunculo, cujus favori culmen debebat regium. Intellige SS. Cosman et Damianum.
Deinde regio pepulit palatio dominam suam beneficam reginam, eamique attonsam clausit ad extremum Principis in insula, calumnias dictiians. Rem ut cognovit populus, furiis arsit, et tumultuariis correptis armis, ut apum ab examine Aeri solet, regium ad palatium raptim cucurrit. Ergo civilis pugna conserta est, nec brevis homiuum numerus occisus, Donec suis rebus desperaus Michael pulla miserabiliter indutus tunica ad Studii monasterium supplex fugit, alque sub aræ asylo semet condidit unde protractus excæcatur miser. Duabus autem traditur sororibns Zox Theodoræque imperii sceptrum. CONSTANTINUS MONOMACHUS AN. XII. Sed cum sola Zoe regnare enperet, Constantinum cognomento Monomachum sibi conjunxit fœdere conjugii et Romanorum imperatorem fecit. Porro hic de cœtu nobilium erat, atque patriciis ortus parentibus. et vix quidem litteras attigerat, easdem tamen amore dignabatur. Cæterum ignavis moribus solntisque erat, deliciis deditus e bilaritatibus, amoris quoque obnoxius illecebris. Tum dignitates conferebat temero viris vulgaribus ac præter meritum. Ærarii quoque publicam pecuniam effuso luxu ac stolido eſſundebat, qui nec Romanis rebus quidquam proderat, nec imperii commoda adaugebat. Adversus regem hunc Maniaces arma rebellans sustulit congregato milite, strenuus imperator et magnanimus ductaudis exercitibus jamdiu clarus; sed post tyrannidem nulla re patrata repente periit dum pugnam instrueref. Exin tyrannide Tornicius quidam arrepta, ad urbem regiam armatus venit, sed victus, oculorum multatur lumine. Rossica præterea contra Byzantium classis adventavit plurimum vehens militem, quæ prope omnis navali prælio periit, Tum Patzinace, gens 1stri accola, Thraciam prædantes concursaverunt qui tamen fœdere cum Romanis icto arma bellumque demum posuerunt. Monomacho regnante gens Turcarum Iunica, Caucasiis oriunda jugis, Romani primum imperii fines attigit quo postquam odio semel est imbuta, nullum jam fecit incursionum finem. Porro hi de boreæ quomodo regionibus ceu pestis quædam omine tristi advenerint, juxtaque nos assederint, dicendum suy rest,
EPFRÆMII CHRONOGRAPHI Persidis princeps Mahumetus nomine bellum exercens cum Babyloniis atque cum Indis hostibus acerrimis, Turcarum auxilio rem bene gessit. Igitur victor cum his regressus ad principatum suum Mahumetus' socios ad propriam remeare patriam nolebat, quoniam utiles compererat. Quare hi fuga montes petiverunt, ilique vitam aliquandiu tolerarunt mox prædabantur vicinam regionem, agros, urbes, pagosque Agarenorum. Ergo contractos Mahumetus milites viginti mille contra Turcas mittit; зed una nocte cuncti a Turcis pereunt; qui jam audaces hac victoria redditi aperto marte gerere bellum incipiunt, et cum Mahumelo consertis manibus, ipsum occidunt, potiuntur castris, atque Agarenos spoliant imperio, suæque genti publicam rem vindicant, Agarenos autem sibi faciunt subditos. Monomachus Manganorum monasteriumų pulcbro varioque opere præfulgens faute excitavit maximis impensis victorioso martyri Georgio; ibique vim ingentem profudit opum, talenta multa vel potius innumera. Cumque alia rursus indigeret pecunia, periculosam aleam tractare cœpit. Quibusdam enim populis ideo immunibus quia tuendis invigilabant finibus, et Barbaros accessu prohibebant, tributum indixit et vectigal annuum et sic locorum perdidit custodes. Atque hinc Barbaris facilis ingressus in Romanorum terras deinde patuit. THEODORA ET MICHAEL III. Postquam excessit e vivis Monomachus, purpuræ flosculus Theodora virgo Romanorum sceptrum gestare cœpit, ad quam potiore jure pertinebat. Hare monasterio teneris ab annis semet concludens, tonsaque capillos, Christi conjugium sacrum præoptaverat. Nane regina splendida, jucundissima virtutumque ornatibus decorata, hilaris, gloriosissima, perpetua virgo. Que cum imperium, ut dixi, adiisset, cuncta pro suo naviter gerebat munere, virilem præ se ferens vim ac spiritum, ut illa fortis celebrata Debora. In tribunali quippe sedebat regio aulica pompa custodibusque cincta reipublicæ gerendæ impendens curam arquis cum legibns judiciisque reclis, officia quoque utiliter conferens, Lege Touaran XVI, 20.
S. Col. jus rectum dicens et suffragia ferens insuper regia cum majestate excipicas quæ mittebantur gentium legationes. Ergo gloriosum ipsi Deus regimen concessit propter legum observantiam et quia divinis non discedebat regulis, idcirco Deus, inquam, huic imperium prosperum tribuit, utpote omnipotens. Namque hac regnante nullus retellis exstitit, nemo tyrannidem uspiam arripuit; nullus incursus conjuratarum gentium armis Romanum pulsavit imperium; nil molestum adveṛsumve mundo accidit. Quin oninia fausta plenaque ketitiæ, cœli temperies, fructuum fertilitas, Bannonæ vilitas et copia rerum, terra melle fluens et lacte uberrime, vitæ quies, felicitas omnigena. Sed quia suprema instabat necessitas, Romanum moriens imperatorem creat Michaelem quemdain agnomine Stratiotam, senem vel potius ævo decrepito, debilen, atque ineptum ad imperium seguitie naturali senioque simul, qui Byzantinà in urbe natus erat. Ilic degustato brevissime imperio, mbil memoria dignum regnans fecit. Sub eo virorum par floruit egregiorum, bellica scientia atque fortitudine, splendore simul vitæ avitique generis; il¦e nimirum celebris ac laudatissimus qui cognomento dictus est Catacało alter Isaacius Comnenorum genere, qui manifeste ab imperio deficiens purpuram induit coronamque cinxit, et sine bello stabile regnum tenuit. Michael autem imperio se abdicavit. ISAACIUS COMNENUS AN. VIII, MENS. Vi. Ergo imperator processit Comnenus belli fortissimus dux Isaacius, fortunam suam nequaquanı Deo tribuons, sed sibi magis brachioque ensifero. Id declaravit, cum suum typum statere cudens, protentam dexteram enseque nudo armatam inscripsit. Erat hic vir, ut summatim dicam, more severo, adducto supercilio, impigra opera, igneus in præliis, audaci animo, actuosus maxime, egregius dux, martio corde præditus, rudis litterarum, sed tamen studiosus. Hic. patriarchæ debitam gratiam referens qui sibi imperium adeunti faverat, cunctarum illi rerum Ecclesiæ curam tribuit, et duorum simul officiorum acconomi videlicet et scevophylacis creandi potestatem Ecclesiæ dedit;
quæ res suffragio regis fiebat antea. Deinde Scythas Pannoniosque aggrédiens bello vicit; illos prælio frangens, his vero postulatam impertiens pacem. Ergo cum victor bello reverteretur, loco Mosiæ quodam cui nomen Lobitzo hieme desæviente tentorium statuit. Verum cessante nive, sub quercum abiit ramosissimam, grandem et insolitam, cum optimatum comitatu Cæsar regio progrediens nempe tabernaculo, ubi in consilio negotia expediverat cum ecce subito fragor excitatus regem ejusque socios de quercu amovit, ipsa autein vulsa radicitus corruit; al-Cæsar necem cum comitatu effugit. Quamobrem grates debitas ut Deo redderet regio in palatio Thecla apostolicæ, (ejus enim festo die vitarat fatum) pulcherrimum delubrum excitavit. Huic visus est venanti in angustis locis aper magnus, horrendus, exsertis dentibus, quem Cæsar ense stricto dum persequitur, ille se maris fluctibus submergens, spectantium subito evanuit oculis. Tunc aiunt fulminis velut ictu percitum imperatorem humi concidisse stratum, spumas ore agentem, nec jam aliquid intelligentem sensibus; donec paululum niente recepta, tradidit imperium Ducarum Constantino familia nato. Is autem paupercula indutus tunica ad monasterium Studii se contulit, atque ibi reliquam exegit vitam pulchre recedens pravo vitæ generc. Hic tyrannidis crimen objicientibus, Nolui, respondit, conservo diu obsequi, qui mihi debitam gratiam non referret. CONSTANTINUS DUCAS AN. XII. Com Ducas, uti dixi, imperii habenas corripuisset facile et labore mullo, nobiles multos, simul et plebeios, að dignitates extulit sublimes; vit bonus, pius, mansueto ingenio, mitis, tranquillus, subditis benevolus, regula juris, judiciorum lanx quædam ignavus cæteroquin atque socors; et frugi quidem homines diligens, sed laborans auri absurdo amore, minutas, sordidus, minimis lucris inhians. Nempe præcipuum collocabat studium idque quotidie sedulo curabat ut pluris dominus fieret pecuniæ, splendidum auri congerens thesaurum et grave pondus argenti innumeri. Augendis igitur annuis reditibus tributis publicis atque vectigalibus instabat impensissime et verbo et opere, eaque redemptoribus venalia dabat.
et pro exercitibus adibat pericula. Hujus diversas cuin hoste pugnas, victorias, palmas, et strenuitates, cætera honesta facta verbis dicere summario in opere admodum difficile. Is contra hostes profectus Barbaros, Prsas videlicet, qui loca finitima Ciliciam et Phœuicea devastabant, Orientis urbes raptui prædæque habebant; cum his, inquam, gravi conserto prælio captus est a Barbaris, heu! vir strenuus, vir qui bostiles legiones prosternebat, Romani imperii caput et defensor. Ergo ad Persarum regem vinctus trahitur, sed captivo licet statu, nactus est benevolentiam plurimam atque curain. Imo et honore regio cultuque est habitus egregio exemplo apud Persarum dominum Azanem illum fama celeberrimum, animo et verbis mitibus uti solitum, aqui amatorem, nominis clari cupidum.. Quin etiam splendido mox impetrato reditu cum captivis dimittitur honorifice. Sed cum Romani imperii fines attigit, veluti ex summa tempestate incolumis in portum regni sui tutum veniens, ibi naufragium, o dira fati invidia! fecit, et oculi vivo sunt erepti. Sic æger ergo abiit in insulam (cui nomen prima) proximam Byzantio, in qua is olim monasterium struxerat; ibique moriens requiem laborum habuit. lilo regnante, Blachernorum templum insigne, flamma edaci absumptum fuerat. MICHAEL CONSTANTINI DUCAE FILIUS SIVE PARAPINACES AN. VI, MENS. VI. Deinde Michael, vulgo Parapinaces, Constantini filius imperium adiit, ingenium leve, dissolutum, stolidum, ignavum et ineptum ad imperium, qui ne privatam quidem rem suam gerere, neduni imperii publicam valebat. Ergo cum nihil frugi sciret agere, aliis habenas imperii committens, is se cum litteris quotidie oblectabat, Ineptisque stolide occupationibus. Quare res publica laborare coepit, imperiique navis periclitari, ne sævis undis ac tempestatious in Amphitrites barathro mergeretur. Namque ut feroces belluæ furentesque nonnulli duces cupidi tyrannidis navem reipublcæ naufragam dederunt. Nempe ut fecunda capitibus hydra, sic apostatici prodibant duces. Primus Ruselius quidam rebellat, deinde Casar, tum Nestor vestarcha exin Nicephorus agnomine Bryennius, qui ex illustribus erat optimatibus
CÆSARES. PATPOL. GR. CXLIII denique Nicephorus alius Botaniata, qui et imperium Romanum obtinuit. Pestis præterea hominumque lues gravis aflixit populos imperii, et injustissima vectigalium exactio. Sic ergo res humanæ tunc se habebant. NICEPHORUS BOTANIATA AN. III. Ergo appellatur rex Botaniata atque solemni stemmate exornatur qui sui nominis celebrandi cupidus cunctam ærario debitam pecuniam remisit, novas tabulas instituens vir laetus, facilis moribusque commodis, celerum segnis, levis, dissolutus, neque ad reip. curam idoneus; nam et senecta et morbis premebatur quamobrem alios reip. præponens, ipse deliciis epulis ac balueis comissabundus quotidie indulgebat. Michael autem clericus tondetur, exin fit primas Ephesi episcopus cujus uxorem sibi consociavit haud laudabiliter Botaniata. Jam rebellante postea Bryennio tyrannidemque perfide affectante, neque se donis placidum præbente, miuit in ipsum copias imperator bellique ducem Comnenum Alexiom, qui pugna tyrannum patrata vicit, atque oculorum lumine spoliavit. Item adversus Basilaceın rebellem missus Comnenus, consertis manibus fortiter vicit illumque excæcavit. Quin et Varangi conjurati in Cæsarem publice ad arma seditiosa iverunt sed manu forti protinus perdomiti, veniam moliminis mox impetrarunt. Ipsum postremo Botaniatam aggreditur tyrannicida Commenus Alexius atque occupata Hadriani urbe collectisque copiis, at imperator, atque regalibus ornatur insignibus. Sic ergo accedens ad Constantini urbem, cepit hanc prælio et peritia bellica, et regiam ipsam occupavit domum; qua festinanter exiens Botaniata, monachi tunicam, tonsa coma, induit in monasterio venerandæ Virginis, ibique moriens sepelitur magnifice. ALEXIUS COMNENUS AN. XXXVII. Sic ergo Alexius nactus est imperium, quin et a summo præsule coronatus bonus imperator et dux strenuus, bosti tremendus, civibua benivolus, egregius vir, impiger in præliis, vultum præ se ferens imperio dignum, mitem consuetudinem honestosque mores. Stirpe erat nobili, corpore decenti, operis bellici maxime peritus
▲ Tum vero opacæ prolixæque porticus stratæ mortales oppresserunt plurimos. At Patzinacæ Scythica gens denuo Thraciam vastabant atque Macedouiam suis relictis patriis atque pascuis. Contra hos correptis armis imperator, manu conserta, victus est a Barbaris, quia nostri milites confidebant armis, non Deo victore bonorumque auctore. Rursus profectus contra eosdem Cæsar modesto cum exercitu atque pio et qui victoriam cœlitus sperabat, inito prælio debellavit hostes, numerumque plurimum gladio messuit reliquam captam belli jure turbatu victor exercitus sub corona vendidit. At imperator sibi de Scythis legit eximios juvenes validos, pugnaces quos in regione posuit dicta Mogleno, suam hanc appellans peculiarem manum; ¸hique nunc etiam a statione Mogleni vulgo appellantur Moglenopatizinace. En autem Italus ex occidente exercitus processit, urbem ad Byzantinam tendens, sed orientales cursu petens plagas. Hujus portendit manifeste motum vis locustɔrum ingens ex besperiis eoos petens locos, ac volatum per Macedoniam Thraciamque dirigens. Fraucorum quoque exercitus fretum transiit atque Nicænam urbem circumsedit Turcarum manibus wrpiter oppressam; quam diuturnis horridisque pugnis multoque utrinque militum excidio expugnatam Franci per vim summam, Cæsari græco multo repenso pretio divendiderunt, perrexeruntque ulterius delatique ad urbem Antiochiam, hanc artificio et præliis obtinuerunt, Posthine certaminum magno labore Sionem quoque ceperunt urbem Dei. Tum et Raimundus filius Koberti, nobilis alus Cæsari nostro fidem juratam dedit, fore ut amicitiam perpetuam secum coloret, et obsequium devoti animi reverentiamque haberet. Ob id accepta a Cæsare pecunia, donis affectus insolitisque honoribus, perrexit in Ciliciam moxque in Syriam. Ast Antiochia fortiter potitus, quam regi obtulerat juratam fidem sacruinque fadus illico fefellit, perfiðum hostem semet imperio exhibens. Mox ab oriente rursus in Hesperiam homo scelestus cum rediturus esset, metuens sibi, mortem simulavit. Ergo fallaci, tanquam mortuus, doio vel moribundus conditur in capsa atque ita a famulis defertur in patriam
falso dicentibus mortuum hunc esse. Cum sic in patriam evasisset astu, Cæsari multum obtrectavit temere, cougregatoque exercitu Latino EPHREMU CHRONOGRAPHI ad Epidaurum urbem classem appulit, hujusque mœnia machinis pulsabat. Sed spe frustratus cum nihil proficeret, omisso bello, mittit legationem, et impetrato Cæsaris colloquio, fœdus cum ipso denuo pacemque facit. Bogomilorum sub Alexio hæresis invisa Deo emersil et exsecrabilis, cojus Basilius quidam auctor erat, medicus vulgo dictus, minister Satanæ, qui clam permultis pestem suam afflabat, atque animabus dogmata exitiosa. lic multos annos hac illacque cursans, orbis provincias atque urbes peragrang, tristi postremum omine adventavit in haue imperii maximam metropolim. Sed imperator orthodoxiæ tenax hominis fraudem cauto artificio aggreditur. Nam simulata callide persona credulum se benivolumque finxit, sæpe ac benigne, cum scelesto versans, ac familiari demulcens colloquio, servatoremque errantium appellans. His homo impius delenitus verbis exitiosum vomuit venenum, pessimæ exponens dogmata doctrina. Quæ pius Cæsar simul ac agnovit, scelesti nempe effata magisterii, protinus vulgo patefieri voluit,i impostoremque hominem Christi hostom tradidit flammis communi suffragio. Multos præterea Manichæos Cæsar tum magisterio tum catìs suasionibus. ad religionem veram revocavit. Orphanis quoque pueris attribuit domum, et victum assignavit uberem his et alendis et curandis sedulo. Quin et grammaticæ ludum aperuit orbis adolescentibus, vel de paupere stirpe progenitis, multosque redditus et largos sumptus suppeditavit simul discipulis atque magistris. Commeno Alexio moderante imperium, incendia quoque in urbe acciderunt, quibus absumptæ multæ partes sunt. Vehemens quoque tempore sub verno spiritus multa detrimenta fecit Bumi dejectis passim ædificiis quibuscum decidit admiranda statua imposito columnæ porphyreticæ cujus in Placoto basis erat posita ¡lla cum caderet, forte præsentes ibi multos mortales mole sua contrivit. Imbrium quoque nimia vis cœlo concbim effusa passimque inundaus
Judicent eruditi de hujus vocabuli sensu. ædificiorum latam stragem edidit. Bestiarum denique et hominum lues fuit, Cæsar cum Turcis barbaris belligerans pervenit usque ad urbem Philomelium; quam cum desertam milite invenisset, quia metus Barbaris ſugam suaseraꞌ, hanc capit, et simul castella aliquot asyla veluti et specus incolarum. Atque los captos Caesar sibi vindicans cum gloria insigni Byzantium rediit, alio transistos cogitans deponere. Ergo borum longum carpentium iter validi quidem atque ætate vegeti pedibus propriis metiebantur viam; ægrotis autem vel senio confectis clemens jumenta dabat imperator qui autem corpore prorsus erant fracio hos longis scutis affabre compositos forti inventa deportandos tradidit. Tum eques ipse hac illacque cursans tanquam curator et salutis custos, si quem videret male laborantem cibi potusve inopia aut longo cursu, hunc imitator Christi recreabat. Hoc imperator cum rediret ordine occurrit ei equitanti sultanus, qui et ex equo procul et celeriter descendens, debitum obtulit obsequium tum conventionibus amice initis, cum honorificis donis recessit. Porro imperator in urbem Constantini lætante animo semel restituit. Sed ibi posthine æger in lecto jacuit, dum pravus humor generatus morbo ad imos pedes plurimus descenderet a quo corruptum denique corpusculum haud multo post vivendi finem fecit, cum medicorum consulto judicio ardentem pilulam stomacho recepisset, JOANNES COMNENUS AN. XXIV. Postquam is vitam imperiumque amisit, rerum dignissimus corripit babenas Joannes Blius, virtutum congeries, dulce reapse nomen et gratiosum, rex simul bonus, bellatorque strenuus, hostium victor, cupidinumn domitor, plenns thesaurus divinorum munerum, suavis, hilaris, subditis benivolus, mitis, benignus, beneficus, conis, mare redundans liberalitate, indoles benedicta incomparabilis, dotibus rege dignis longe rutilans, atque aliis etiam bonis ornatissima, justitiæ norma, clementiæ typus, et in loquendo veritatis tenas. Primus hic post primum Christianum regem Adelis, prudens, œconomus famulus Cod.
EPHRÆMI CHRONOGRAPHI qui talentum imperíì valdė auxit; semper in armis pro salute publica, alienas urbes vindicans imperio, consilio, verbis, opera et arte bellica, victor sæpissime hostium plurimoruin, ceu quondam David hostes propulsabat prece pia, forti manu, peritia ducis. Hujus victorias dicere vel prælia virtutumque numerum et ornatum, rhetori quoque summo operosum sit. Nos ex ingenti acervo pauca sumimus. Hie occupato pacifice imperio largitus est honores cognato generi cunctisque tribuit pro dignitate munera nempe gerendis reip. officiis propinquos sibi sanguine præposuit.} Hi vero ipsi conjurati in regem exitiosas moliuntur insidias paulo post initum ab illo imperium. Atque his dux erat peragendo operi regis germana soror princeps Anna. Quorum cum essent detectæ insidiæ, nullius corpus violatum fuit, zed patrimonia tantum sunt erepta atque hæc ipsa paulo post restitui mita imperavit Cæsar clementia, cunctis remittens criminis reatum; parcens in primis principi sorori, ipsique opes pro dignitate reddens. Id quomodo sit gestum, lubet dicere. Auri atque argenti vasa gemmasque nitidas et multi generis vestem atque insignem, maximi pretii opes, in quadam donio sororis suæ principis repositas Cæsar spectabat cum Joanne Aruch; Quin etiam tunc sic ferunt locutum Hem ut generis mei sors est conversa! utque inimica mihi nunc est cognatio, et qui benivoli olim, nunc sunt malivoli 1 Quamobrem jubeo præsentes opes ut tibi sumas, Axuch dulcissime. Is liberali regi grates agit; sed licet, inquit, sensus nieos dicere! Rege annuente, sicorsus est loqui Quanquam injustam vim et insidias contra te, Caesar, soror est molita, et abdicavit factis fraternitatem, natura tamen facit consanguineam. Vincesis igitur Christiana clementia malum sororis animum et injurium; illique bæc omnia largire benivole ad quam paterno magis jure pertinent. His morem gerens monitis Cæsar cuncta libenter tribuit sorori. Etenim, inquit, regno sim indignus, si meo generi minus sim benivolus, quam tu, qui lucri prodigus contemptor Simultatem suam adversus fratrem, doloremque quod is imperium exstincti parentis occu3710 pavisset, satis demonstrat ipsa Anna Comnena in Alexiadis suæ calce.
nunc tot oblatas respuisti opes. Adeo clemente rex hic erat animo, atque imitator Christi studiosus t Cæterum mater ae regina Irene quanquam Joauni immerenti infensa, quem band imperio dignum reputabat, iðque studuerat olim committere filiæ atque geuero Cæsari Bryennio, nunc insidiarum tamen ignara fuit. Quin certior postea moliminis facta fertur dixisse commodnm effatum, atque prulentem admodum sententiam, non esse vestigandum latentem regem, sed huic præsenti amanter obsequendum. Idem suscepit contra Persas bellum, qui cum Comneno fœdus olim initum fregerant, atque urbibus Romanis in Phrygia et ripa Mæandri positis armatis incursionibus molesti erant. Ergo non semel manibus consertis, profligando hoste gloriam retulit. Urbem quin adeo cepit Laodiceam, quain mox munivit mœnium præsidio, cunctisque bene ut opus fuit dispositis, ad urbem regiam reditu se recepit; ibique veluti rex victoriosus plausa solemni populi est receptus. Brevi intervallo, discessit denno et cum exercitu pergens in Pamphyliam vi strategematis cepit Sozopolim urbein excelsam undique munitam. Alias quoque plurimas urbeculas partim astutia partim vi bellica cepit, quas inter adītu difficite castrum, cui nomen Hieracoryphites, mœnibus celsum et inexpugnabile. Quæ cunctæ arces in Romani imperil finibus positæ eidemque obnoxia Persarum jugum postea subierant. Anno Joannis imperantis quinto, Scythica cum gens Thraciam vastarel, et solitudinem, ut est in proverbin, Scythicaim faceret perpetuis incursibus; Romanas copias Cæsar contra eduxit; Deique ope prælio commisso Scythicas cunctas disjecit phalanges, et victoriosus imperator exstitit consilio, manu, precibus ad Deum. Non enim tantum rex consiliosus erat atque per pugnas fortis imperator, sed velut alter Moyses novellus manus attollens ad augustam imaginem laudatissimæ Virginis Deiparæ⠀ supplici gestu profusisque lacrymis barbaricos exercitus superavit, victoriam cœlitus donante Deo, splendidam prorsus et celeberrimam. Etenim tantus Barbarorum numerus in potestatem decidit victoris,
ut in Romanis terris occiduis pagi et coloniæ tunc de his Barbaris conflatæ fuerint et nunc adhuc maneant, quibus et gentis inditum est nomen. Alii conscripti sunt auxiliares atque Romanis admisti exercitibus. Magnam vim quoque sub corona vendidit victor exercitus auro licitantibus. Paulo post Cæsar armis rursus motis contra Triballos barbaros est profectus, fidem juratam perfide fallentes; quos debellatos violento marte denuo pacem facere coegit cumque manubias illinc abegisset, militem proprium præda replevit, spoliis innumeris, opibus copiosis. Captivum autem vulgus ultra fretum transtulit in Bithyniam, eique sedes haud procul urbe Nicomedia attribuit. Judeque partim milites conscripsit, partim reip. fecit vectigales. Istrum æstivo tempore transgressi Hunni ceperunt urbem Branitzoben, cujus dejectis cunctis ædificiis, lapides etiam Zeugmnion tulerunt tum etiam agrum incursarunt Sardica. Igitur his occurrens imperator inter paludes valido cum milite baud procul Istro hostibus congressus elaram de Barbaris retulit victoriam; el Chrasmum cepit cum Francocborio, quæ pars Pæoniæ præstantior erat. Tum etiam Zeugmii mœnia expugnavit, illincque prædam abstulit innumeram, manubiis ipse plurimis ditatus simulque omnis Romanus exercitus. Pace cum Hunṇis barbaris composita, in orientem transtulit exercitum; perque Bithynos transiens et Paphlagonas celeri cursu pervenit Castamouen, hancque Romano vindicavit sceptro, (quam Persarmenii jampridem tenebant) scalis et machinis arietantibus ad hanc capiendam naviter usus. Post hæc, captivos plurimos ducens rex atque prædam innumerabilem, regiam ad urbem retulit pedem exceptus plausibus qui decent victorem atque ob recentem suam victoriam media deduxit urbe triumphum. Adornans enim artificio insolito currum argento auroque fulgidum, quem niveorum quadriga equorum apte et decenter junctorum trahebat, huic venerandam imposuit Cæsar inviolatæ Deiparæ imaginem; In codicis margine De hoc vocabulo judicent hellenistas.
CÆSARES. ▲ cui quia conflsus victor exstiterat, nunc ceu belli sociæ et auxiliari convenientes reddebat grates; præcedens ipse cum toto senatu pedester, sceptrum gestans cruciferun. Sed brevi domi tempore permansit; rqrsusque ad bellum rex amabilis profectus impigre cum valido exercita venit Castamonem contra Tanismanium, qui dux defectus a Persameniis prædictam urbem expugnaverat, gladio Romanum cædens præsidium. Hanc ergo Cæsar recuperavit. Insuper Gangra occupata urbe, ibique impositis præsidii causa de nostro exercitu bis mille armatis, cunctis pacatis, Byzantium rediit. Attamen breviter hic commoratus, profectus est cum ingenti exercitu, imperitante Armenis Levuno, nostrasque urbes damnis afficiente. Ergo progressus in Arıneno-Ciliciam splendidam urben occupavit Tarsum, Bacam et Adánem peritia bellica. Mox Anazarbui sunima vi expugnavit, et Coloneam et Pericłytum urbes. Proximis quoque subjugatis oppidis, cum munitis castellis cunctisque pagie, venit in Syriæ usque regiones, Catque Antiochiam urbem ingreditur, Raimundo principe cum cuncto populo hunc excipiente studio proclivi omuique debito cum honore. In hac paulisper demoratus urbe cum sibi obnoxium effecisset principem cumque eo Tripoleos etiam dominum, rex gratiosus progressus ulterius ad Euphratesias festinavit urbes, quas Agareni contra fas tenebant. Ex his perdomuit machinis et armis Pezan, Caleph, Nistrion, Carpharan, Pherep. Ex aliis autem urbibus donaria mira multaque retulit, gemmas, margaritas, magnam vim auri, prædæque cumulumu, lychnitem quoque cui crux impressa erat, rem miram et stupendam atque insolitam-; insuper mensam multo splendidissimaı elaboratam arte inimitabili, pretiosissimam auream variegatam quæ cuncta Persæ quondam diripueraut, cum captivassent Cæsarem Diogenem. Ad urbem autem rediit Joannes habens germanium eum nepole secum sebastocratorem, dico, pridem profugu", tune vero amanter semet permittentem regi Joanni peramanti fratri. Hic derelictis Romanis finibus, spretoque affectu fratris atque Cæsaris, ad Persam regem tactus dolore fugerat
sed sero tandem mali sui conscius consilio egregio rediit ad Cæsarem tutique fidem reditus impetravit. Namque reversum cernens imperator Numini gratias reddidit supremo æque re gaudens ut trophæis mille. Ergo complexus officio debito utrumque, ut olim, habuit charissimum. Brevi moratus apud urbem tempore, ut sese habebat, transiit in Bithyniam, contempta corporis mala valetudine; Turcis Romanas terras infestantibus; ques ubi sola terruit præsentia, usque ad Lopadium venit civitatem ubi dum moratur copiasque contrahit, gravis est visus militi mitis Cæsar, quoniam ad fortes exstimulabat pugnas, bellique longas ferre cogebat moras. Igitur castra commovens Lopadio rex cum innumero transiit exercitu contra Agarenos barbaros Ponti incolas, jugo prementes Neocæsaream punire quoque studens Constantinum Gabram tyrannum Trapezuntiorum. Ergo progreditur Neocæsaream quam circumfuso obsidet exercitu. Atque hanc capturus imperator erat, nisi improvisa incidens calamitas suscepto militem bello retardasset. Nam cum instaret pugna contra Barbaros egregium quemdam ex Italia equitem equo carentem cernens imperator, fratris sui filio juxta adæquitanti equum mandavit cedere Latino. Ille enimvero facturum negavit, vixque coactus equiti cessit equum. Ob id dolore maximo perculsus, præcipite exiguæ mentis consilio Caesaris hic nepos, prælio fervente, ex improviso perfugit ad Barbaros, a quibus lubentissimo exceptus animo, paulo post etiam cultni Christiano nuntium keu remittit, ac matrimonio jungitur filiæ principis Iconii. Exinde Cæsar valde nærente animo crepit reverti gradatim Byzantium, reditum dissimulans et consilii inops. Tandem in urbem regiam delatus, ibique brevi tempore subsistens; mox denuo egressus cum ingenti exercitu Phrygiam præteriens atque Lyciam, ad nobilem pervenit urbem Attali, quam ubi cum finitimis ordinavit, palude quoque capta Pasgusæa, venit in Isauriæ fines et in Syriam atque Antiochiam versus propinquavit, ardente studio moliens hanc urbem gravi depulso Latinorum jugo A.
Cod. Cod. præstare liberam, atque Constantini urbi devotam rursus restituere. Dein Sionem cogitabat accedere ut pretiosis prorsus et insolitis Christi sepulcrum donis exornaret, cunctosque Barbaros accolas deleret. Itaque aggressus Antiochiam urbem hujus vastabat milite viciniam tamen cum votum sibi non succedere rex prudens sensit, moto hinc exercitu transtulit sese Cilicum in terras, Ibi in silvoso præruptoque loco, quod vulgo dicitur Corvorum latibulum, Cæsar venatum de more profectus obvium habuit in dumeto aprum, quem hasta statim perculit lethaliter verum objectu resistentis apri armata manus Cæsaris repressa, retroque cito cedere coacta hærentem lateri tetigit pharetram, quæ venenata în ferarum perniciem tela gestabat his repente effusis, nnum prol dolor! Cæsaris fixit manum; moxque veneni vis exitiabilis sensim dimanans membraque corrumpens, regem divinam victoriosum magnum vitæ mortalis adigit ad terminum. MANUEL COMNENUS AN. XXXVII. Manuelem moriens pater edixit regem minimum natu Alium præsentem sibi, atque huic Romanuın tradidit imperium. Tunc etiam cunctus Romanus exercitas cum ducibus et ordinum centurionibus ipsum libenter salutavit regem. Dein perrexit ire Byzantium Manuel cum copiis imperator novus, patris adducens have cadaver. Cumque ad regalem pervenisset urbem, plausu, qui decet regem, est exceptus; præmissis scilicet qui recte ordine urbis ingressum regi apparareut, Azucbo magno in aula domestico et Basilio dicto Tzitziluca. Ingressus autem Manuel metropolit a. patriarcha rite coronatur, cunctisque a civibus volente animo rex salutatur atque imperator, Erat hic juvenis stromaus in præliis, Egregius usquequaque, mitis, ‘lenis, cunctis acceptus, utpote magnanimus, cordatus insuper, elegans, amabilis, et publicorum prudens negotiorum, vultus insigni venustate præditus, atque divinis donis forentissimus, corporis robore, forine, sapientia, prompto ad pericula subeunda animo, artunm procere pro ætate habitu, Cod.
EPHR.EMII CHRONOGRAPHI laeius, jucundus, comitate obvia vernm patientia maxime excellebat, et leni animo præ cæteris regibus; heros flerculeus insuperabilis, suique regni validus defensor, pastor bonus, vigil ovilis custos, ſuporum rabiem a grege depellens, atque huic libera pascua procurans comis regnator, validus bellator, Ajax, Achilles, Nestor consiliosus, eques vel ipso Priamo peritior, Hector phalangas sternens adversas, moribus jucundis, acuto ingenio, bostibus formidandus, bonus subditis, hilaris, accessu facilis, gratiosissimus, mille relatis rex inclytus palmis, et simul omnis eruditionis amans, Mavorti par decertans in præliis, alacer ad pugnas atque pericula, seinper belligerans hastaque hostes premens, seque victricibus laureis exornans. Hic bello moto contra Turcas Barbaros, eois locis quibus nomen melangia, hostium incursum armis compescuit; impositoque urbibus præsidio, regiam ad metropolim redux se recepit. Deinde Persas persequendos censuit, qui ad Pithecam oppida incursabant, themaque Thracesinm diripiebant. Ergo transgressus Lydiam atque Phrygiam, castellis adfuit Cæsar laborantibus, atque his firmum attulit,subsidium, submovitque Persas quam longissime. Ad Philomelium postea progressns, barbaris Turcis ibi quoque occurrit, imoque in pede jaculo transfigitur, ab Agareno qui lancea prostratus telum inferius in soleam conjecit. Indidem autem ceu pernix aquila ad Iconiensem urbem transvolavit, hujusque omni devastato agro reversus est ad imperii metropolim. Jam qualem pater olim præ se tulerat curam reipublicæ, talem gessit filius. Idem conjugii junxit sibi fœdere ex Alamannis puellam nobilissimam, virtutum ornamentis haud minus miram quam corporis compage et pulchritudine. Regnante Manuele, ex orbe occiduo germanicus instar turbinis exercitus gravis et cunctis rebus exitiosus Romano imperio derepente incubuit, Sionicam prætendens expeditionem. Hujus Corradus dux erat exercitas, rex pius et Christo maxime devotus; qui data Cæsari jurata fide per fines nostros amice transiturum, nec se nec milites fore nobis nocuos, ad ipsam Constantini devenit urbem
CÆSARES. De hujus vocabuli novitate et ambiguitate jam moni lectorem v. 3875; ubi etymologiam ▲ cum suis copiis populoque subdito, nec præter fœdus quidquam est molitus. Atque hinc trajecto sine mora freto, susceptum porro continuarunt iter. Jam imperator necessarium judicans cum præpotente validoque exercitu ferre suppetias arci Corcyrææ, quæ nuper cladem a Sicula classe ob consilii imprudentiam passa fuerat; buic curæ diu noctuque intentus eral et congregato undecunque exercitu armis horrißico innumero miro et niille navium classe plena milite; cum his accessit ad Phæacum insulam eamque viribus undique circumdedit, et fanie demum vique debellavit. Mox victor venit în Pelagoniam, unde Triballos invasit ceu leo, qui fcelus ante initum irritaverant, atque Romanis urbibus molesti erant. Hos ergo terruit vel solo rugitu; et prædsm inde referens ac manubias innumerabiles cum mancipiis, rursus ad regiam urbem pedem retulit; atque ob recentem nobilem victoriam rite triumphum media úrbe egit. Tun rursus, vere vis se aperiente, adfuit Cæsa♥ Pelagoniæ terris et Triballorum principem injurium Uresim impetit, qui nuper arma sociis Pæonibus in Romanos moverat quare et audebat manifesto marte cui nostro Cæsare pugnam non respuere, Verum patrato cum Barbaris prælio, trophæum ingens Cæsar reportavit. Sed Archizupanus, vulgo Bacchinus, singulare cum Cæsare certamen suscepit, magna præditus membrorum nole, et Briareo par centimano, vel gigas Goliath superbiens in Davidem. Barbarus ergo munimentum galeæ ori prætentum Cæsaris, ense frangit; at manum barbari Cæsar configit, eumque coma fortiter correptum, pertrahit vivum ad nostrum exercitum. Quare barbarico dissoluto agmine, Romani denuo referunt victoriam. Manuel adhuc pugnæ sudorem gerens, necdum de facie pulvere deterso, illine in Pæonas transtulit exercitum crimen ulturus societatis bellicæ quam cum Triballia contra nos inierant. Ergo trajecto cum copiis Savo, et Francochorium Zegminumque urbem occupans, agros quaquaversus vastans, illincque abductis plurimis manubiis, opibus auctus prædaque onustus, secutus in interpretando sum: nunc tamen mihi prorsus videtur epithetum adjectivum fortitudinis,
EPHRÆMII CHRONOGRAPHI reversus est ad Imperii metropolim, nobilem agens per urbem triumphum, captos Triballos Nunnosque ducens splendidis togis decenter indutos, insignis pompæ mirum ornamentum. Brevi intervallo in urbe demoratus, rursus pæonium bellum est aggressus Cæsar, et Sardicam urbem usque venit, ibique pacem hostibus est largitus. Illinc profectus contra Triballum satrapam, bunc in itinere tantopere exterruit, ut obedientem fecerit imperio; et sic Byzantium redux venit Cæsar. Sed vere exorto, iterum egressus ad Pelagoniæ terras semet transtulit ibique intelligens moliri tyrannidem, Hunnosque ad bellum exstimulare Comnenum Andronicum tunc regentem Branitzobæ thema et Bellegradi, officio spoliat, catenisque onustum mittit Byzantium, ibique mandat quam tutisslino carcere custodiri. Interim princeps Pæonum, violato folere, terras incursabat omnes Branitzobeæ atque Bellegradi sed Cæsar præsens damnum perpessis tulit suppetias cum vindiciis mox ad metropolim pedem referebat, compositis cunctis in occidente rebus. Postea transtulit bellum in Ciliciam; pervectusque Adanam atque Tarsum, harum castella instauravit rite, quæ Romano imperio obnoxia erant, sed nuper a Toruse vexata fuerant; et Antiochiam usque progressus est, in quam cum suis custodibus est receptus et cum vexillis regiis ut imperator, effusis obviam extra portas civibus, eique valde gloriosam curantibus ingressus pompam cum secundis plausibus. Dumque ibi manet Manuel imperator in ludorum agone ostendit civibus validæ manus opera virilia heroicæ dignǝ generosæque indolis, „contorum certaminibus vincens equites Italicos hastarum laude inclytos. Sic fortitudinis indiciis editis .atque prudentis in præliis peritia, suique admiratione concitata, ad Constantini rediit urbem patriam. Adem consortem tori atque imperij duxerat forma înclytam puellam Antiochiæ satrapa prognatain Petebino equite ex Italia nempe quia primam conjugem amiserat ex Alamannis genitam principibus. Atque hæc hujusmodi sortita sunt exitum. De Toruse Armento Nicetas Choniata list. 111, 1.
Commenus autem habitus in vinculis ob jam narratas causas Andronicus, versuto astu carcere se proripiens in Russicam confugit Galitzam urbem, ibique a satrapa prono animo exceptus, Ιongo permansit apud ipsum tempore. Tauta autem sibi junxit amicitia et quotidianis satrapam officiis, ut illi semper in convictu adesset ejusque mensa assidue uteretur. At Cæsar sibi probrosam existimans Andronici fugam patruelis et in alieno solo vagam vitam, cœpit putare qua ratione posset bominem in patriam suam retrahere præsertim quia didita fama erat arma Scytharum ab illo commoveri, Macedoniæque et Thraciæ adesse finibus. Ergo benivola oblata fide Cæsar et recepta invicem, reduxit Comnenum Andronicum ad lares patrios. Sub idem tempus Pæones effracta quam Manueli spoponderant fide, nostras ad Istrum incursabant terras,' et cum Romanis congressi militibus victoria et spoliis plurimis sunt potiti. Quamobrem Cæsar Zeugninum progressis, quam urbem nuper Pæones occupaverant, rursus Romano vindicat imperio victoriis et consiliis et arte bellica. Inclytum aliud et ſamigeratum præclari regis opus inclaruit, Urbes Asiaticas utiles reipublica Chliaram Pergamum aliasque aliquot, (quarum ager misere Persis barbaris obnoxius, igne et ferro vastabatur, propterea quod pagatim habitabantur) mœnibus Cæsar cunctas circumclusit et communitam validis castellis provinciam, damno Persico prohibuit. Sic autem crevit incolarum numerus, sic ampliata sunt vivendi commoda agris, arboribus, perigriuisque bonis, nt hæc castella prædicæque urbes vel ipsis magnis urbibus antistent. His ita gestis; interim Pæonibus fidem juratam denno rumpentibus, relieta regia pergit imperator Sardicam usque urbem, quo condictus Romanis legionibus conventus eral, Ubi universæ convenerunt copiæ, ducum prudentium Cæsar de consilio Audronicum creat contostephanum, vitum mavortium præliis invictum, eique bellum committit Hungaricum. Is vero assumpto exercitu Romano pergit in hostes cum Deo propitio, trajectisque Savo et Istro fluviis ingreditur Zengminum urbem nostram;
EPIIREMII CHRONOGRAPHI et cum Peonicis congressus legionibus, splendidum ex hoste trophæum retulit; atque illinc venit ornatus adorea ad Cæsarem qui lætus eum excepit. Paulo post igitur ad regalem urbem Cæsar reversus cum victoriæ auctore duxit triumphum apprime magnificum, confertis plenum spectatorum turbis militibus captivis ac manubiis. Nain procedebat affabre composita quadriga argento auroque,exornala, nivel quam ducebant candoris equi. Ibi locari jusserat imperator Virginis augustam Deiparæ imaginem, belli velut sociæ tutelæque. Hanc sequebantur regii cognati pulcherrime exornati suis insignibus. Deinde Cæsar ut gigas fortissimus, vel potius ceu sponsus adveniens thalamo, maximus admirandus luce rutilans equitans procedebat decenter admodum post quem Contostephanus victoriosus hymnis a cuncto exercitu celebratus. Postquam ad templum devenerunt maximum, illic ingressus Cæsar lato animo gratias egit victoriæ auctori Deo, ejusque laudes divite lingna dixit; tum se ad regium contulit palatium. Hic Manuel rex atque porphyrogenitus supremo Numini gratias persolvit, suscepto filio de secundis nuptiis ob quem lætitia publici convivii cives universos opipare excepit; charumque filium appellavit Alexium. Regnante Manuele, gentis Veneta colonia quædam civium Italorum Venetiis venit ad regiam metropolim ibique genuinis adscripta civibus, exin in omnes sparsa est provincias Romani imperii, laulosque thesaurus opuin congessit et potentiam amplam, multoque magis intendit audaciain. Nec solum nostro populo diffidebant Veneti, sed edicta spernebant regia, neque minarum tangebantur metu. Ilorum superbiam haud diutius Cæsar ratus ferendam utpote insanabilem, litteras regias per provincias omnes Romani imperii clanculum dimisit, quæ ut caperentur Veneti mandabant, et rei gerendæ tempus præscribebaut. Ergo condicta certa dies fuit, qua sunt reapse capti Latini omnes, improbi moris pœnas uti luerent. Tamen qui Veneti urbem Constantini tunc incolebant, festinanter omnes conscensa nave vespertino tempore, velaque ventis naviter pandentes in suam patriam fuga devenerunt
PATROI, GR. CXLIII Sicque Venetiis interim manserunt. Multo post tamen ordinata classe, facili cursu infestabant insulas verum opposita Romanorum classis cohibebat illos a suo latrocinio. Quare dimisso decertandi studio neque jam hosti navibus nocentes, cum rege Siculo conventione facta tidem juratam pangunt amicitiæ. Cognita re, Casar imperii tulor, ad Romanorum damna conjuratam deliberavit solvere amicitia quam studio ultionis cum rege pepigerant, Nempe patienter, callide, benevole illos ad veterem traxit amicitiam, facti cujusvis impertita venia. Insuper prisca privilegia indulsit et quidquid Venetæ rei captum fuerat et in quæstorio servabatur regio, reddidit ipsis animo libente. Hic tam egregio præditus ingenio Cæsar, ad pugnas alacer pangendas, efficax, animo admodum constante, et per se ipse bella conficiens, ubi opus erat, statim equo inscenso primus in acie strenue perstabat. Iterum ergo pergit in sultanum a quo Romanæ incursabantur terræ, et usque ad themia pervenit Dorylei. Ibi subsistens instauravit urbem validis mœnibus miroque valle ei circumposito, cum propugnaculis; impositoque idoneo præsidio ex agro Dorylei castra movit, atque Subleo adfuit castello ipsoque pariter apte communito, et reliquis dispositis, ad urbem redit. Sed brevi requies intervallo ſuit; invicem quippe Cæsar et sultanus ignem fovebant sub cordis cineribus, fomitem promptum meditatæ ultionis, atque erupturum protinus in flammam. Uterque scilicet accusabant invicem qnerelis manifestis minisque gravibus. Quamobrem Cæsar vires universas undique contrahens, hisque supplementa alia atque alia, ut par erat, addens ex Italis atque Scythis ad Istrum positis, congregatoque innumero exercitu, Persicam pergit ceu deleturus gentem, Iconiumque humi prostraturus, ejusque regem insuper capturus, ut pede collum, de more, calcaret. Igitur raptim profectus Byzantio cum suis copiis Phrygiam pertransiens, Chonas devenit elegantem urbem. Illinc ad castrum quoddam est progressus, cui nomen velus erat Myriocephalon unde pervasit in ditionem Persicam
tendens ad moenia inclyti Iconii, cum exercitu valido, fortisssimo et cum expertis præliandi ducibus, itineris stationes prudenter metiens propter jumenta machinis onusta cum artificibus suis inermibus neque gerendi belli peritis. Nec vero sultanus non cogebat copias, ¡mo gentiles accersebat suppetias, et defensioneni strenue apparabat. Tamen legatos misit ad Cæsarem juratum foedus qui memorarent, fidemque ratam esse postularent. Sed enim irrita foedera cernens Sultanus, locos occupat difficiles atque viarum obsidet angustias, clausuram olim dictam Tzibritzen, per quam Romanus cum Cæsare exercitus gressurus erat veniens Myriocephalo. Illuc sultanus suas copias conjicit more barbarico latens in insidiis, ut mox dolose Romanos invaderet. Est autem locus undique præruptus, Angustus valde et prorsus impervius, Tanarus infernus, Charontis campus, vallis difficiles ducens in anfractus. Illapso igitur in angustias exercitu, velites quidem et ordinum præfecti, queis præcedendi cæteris cura datǝ, prætereuntes sine damno locum ad spatiosa tuti devenerunt. At imperator in extremo agmine, post-jam exortos insidiis Barbaros telaque in ipsum saxaque jacientes, utpote acclivi ex utroque latere, ncc iter persequi facile poterat, nec propulsare a semet periculum nec quisquam aliquid agere in exercitu milite dignum strenuumque poterat, curribus, bobus, machinisque bellicis, aggeris instar viam impedientibus. tergo autem Persicus exercitus nimborum instar jacula conjiciens arduum prorsus reddebat regressum. Cadebat ergo bos cum bubulco suo, cum equo eques exspirabat misere l'ersarum tėlis confixus mortiferis; atque turmatim cædebantur omnes, tanquain brutarum grex belluarum, et circumclusi feriebantur cuncti imperviis in furcis et sine exitu et plenæ valles erant cadaveribus faucesque hiantes montium et cavernæ rivi cruoris decurrebant, heu! misto brutorum hominumque sanguine, cuncta erant plena miseriæ et gemituum. Atque hæc fiebant Cæsare spectante qui suis nullam ferre opem poterat. Quin summo ipse erat in discrimine
(56) Sine dubio designat Ephremius Nicetae Choniatæ historiam lib. vi, 3, ubi hæc ipsa partim verba leguntur. Se autem interfuisse rebus gestis nam past accepta vulnera, Deo favente, vix Barbarorum manibus elapsus, Dei profecto auxilio et magna ope, piri silvestris umbram imperator subiit, fessas refecitque vires, solus, ut poterat semet refocillans, orbatus omni corporis custode, nullo cum armis milite præsents. Sic solitarium conspicatus quidam exercitus Romani gregarius eques, acerbi casus misericordia tactus ad Cæsarem accessit prompto animo, opemque ferre pro viribus cœpit atque illi in capite galeam composuit quæ capitalia prohiberet vulnera, præsentisque socius fortunæ aderat. Hujns correpta imperator lancea plurimos Persas contra se ruentes, ut vel captivum ducerent vel occiderent, repulit omnes Numinis auxilio atque unum quidem ipse irruentem fixit, alium similiter eques ense occidit. Paulo post circa Cæsarem armati decem de nostro exercitu adstiterunt, cum quibus iter reliquum cœpit proseqni, præviis conjungi cupiens ordinibas. Sed hæc priusquam fierent, atque Cæsar solus sub piro adhuc se reficeret, Perses accurrens hunc trahebat loro; sed imperator Persæ caput ictu mortali vulneravit hastæ fragmine, eumque exanimatum stravit humi. Ergo miserrime tunc laboravit in illis furcis clausus exercitus, paucisque exceptis, perierunt cuncti. Nam etsi anfractum unum transierant, adhuc supererant ad evadendum omne periculum sex profunda valles, quarum Persæ obsidebant exitus. Præterea validus spirabat ventus, qui circumjectum pulverem multam ex arenoso solo sustollens late spargebat cum molesto turbine diemque noctis instar efficiebat. Quare Romanus miles com barbaro tumultario conflictu mistus tanquam in nocte pugnam conserebat cædebant ihvicem et jugulakant, nullum discrimen patiente tempore. Sic ergo amicus amicum ſeriebat, Barbarus occidebat gentilem snum quasi sibi adversarium et maleficum. Sic vallis indiscretim complebatur, ut quidam dicit oculatus testis scriptor historiæ, mortuis corporibus Romanorum pariter ac Barbarorum, Manuelis Cæsaris, ait ipse Nicetas in Historiæ proteinio..
cum interfectis variis animalibus, equis ac bobus, asinis, mulabus, quasi in communi conditis sepulcro. Imo erat hominum cœmeterium, si fas ita loqui, admnistis belluis. Romani sane perierunt plurimi, EPHRÆMII CHRONOGRAPHI quos inter ingens regiæ stirpis numeras. Atque hæc talem habuerunt exitum. Imperator autem dum conatur assequi legiones suas, ut dixi, præcedentes, a Turcis vetabatur ulterius progredi, nec acervatis minus cadaveribus. Tamen difficiles eluctatus locos, nec torrente superato fluvio, alio et adjuncto Romanorum globo, viam, ut poterat, absolvebat reliquam. Quem transeuntem conspicata phalanx Arabum equitum splendide ornatorum, ruit in ipsum violento cursu ut quasi præda potiretur illico. Is vero hortatus animos suorum barbaricum manipulum vicit facile. Paulatim autem lenteque progrediens modo cruenta pugna deceitans, modo etiam hoste liber, ad extremum magno cum gaudio ad suos pervenit qui quidem nihil gravius dolebant, quam quia cum ipsis non adesset Capsar, summoque erant metu solliciti. Ante quam autem misceretur suis Manuel rivos decurrentes nactus aqua levare depoposcit sitim cumque ei quispiam aquam obtulisset, hac summis labris leviter gustata, statim ex ore reliquam projecit, ceu si potus ille non descenderet ad imum stomachum renitente œsophago. Mox ubi agnovit tinctam aquain tabo, ingemuit, sibi haud placuisse dicens aquam Christiano sanguine fœdatair. Tum quidem præsens importunus, audax, impudens blatero et lingua intemperans, Semei novellus conviciari solitus, sic christo Domini capit maledicere Haud nunc primum, sed antea sæpe, plenum cratera Christianorum sauguioe bibisti, subditos divexans populos, maturus veluti racemus comprimitur, per tributorum gravium exactiones potans illorum abundanter sanguinem. Tulit patienter Cæsar hanc vesaniam, nec contra quidem quidquam mussitavit mitis monarcha, nec infrenduit dentibus. Herum Cæsar dum videret sacculos publici nummi custodes diripi a persequentium Barbarorum impetu, atque ad tutelam hortaretur suos, nempe ut aliena pulsa vi servarent futuram ipsis utilem pecuniam
CÆSARES denuo astans ille audax nebulo novo convicio regen verberabat, velut ille Semei quondam Davidem Sponte oportebat hume nobis antea numinum” dare, non nunc ægre recipiendum. Quod si tu validus vir es et frugi, raplam recupera nobis pecuniam. Cæsar tranquille conviciantem pertulit, præterlitque verba surdis auribus. Sed postquam pugnam nox diremit, sedebat unusquisque valde mærens, mente præsentem fati vim revolvens. Tum Caesar animo se dignitate sua indignam prorsus protulit sententiam inter adstantes viros consiliarios nempe nocturnæ auctor erat fugæ, fato permissa reliqua multitudine miserrimæque captivitati quam quisque audiens magnopere ingemuit. ægroque tulit animo sententiam; idque consilium veluti insanientis Casaris judicans, ultro reprobavit. Ergo jam mentem Manuel immutans seque pastorem atque ducem præbens exin saluti consulebat publicæ. Sed Deus auctor mutatorque rerum, plagas imponens vicissimque curans, mortificans et vitam rursus tribuens; qui virgam impii non sinit perpetuam contra justorum sortem Christianorum; olim leonum qui inhibuit impetum, ut justus ille maneret incolumis; idem nunc barbari ferinam regis et sanguinariam mitigavit indolem. Itaque missis sultanus legatis sincerum foedus amicitiæ obtulit. Sic inter Cæsarem pax sultanumque convenit. Inde digressus, per infaustos locos quibus processerat, nunc lubens revertitur Manuel, et cernit lugubre spectaculum, dignam infinitis stragem lacrymis, ınalorum ineffabilem tragœdiam, cui gemebundum Jeremiæ pectus pro merito defleudæ opus foret, atque exæquando lacrymis tanto malo. Nam videre erat foveas, lucos, valles, campos, saltus, voragines, fauces montium, interfectis corporibus oppletas, quorum acervi passim consurgebant. Jacentium autem cutis detracta erat capitibus, et virilia quoque exsecta; barbarorum opus, ne circumcisus victor a victo incircumciso jam differret, quoniam utrinque innumeri ceciderant. Denique Cæsar Chonas urbem tenuit, ibique requievit cum omni exercitu, semet et militem relaxans laboribus. Philadelphiam postea progressus,.
ibi permultis perstitit diebus. Illinc præmissis nuntiis Byzantium, omnem rei gestæ ordinem exponit, et dirum casum verbis non imminuit. Tum quia Dorilæum non diruerat, cujus eversio rata erat fœdere, misit legatos saltanus ad Caesarem, qui de jurata admonerent fide. Cæsar coactis non standum dicens, legatos re infecta ad eum remisit. Persa furens, iterum collecto exercitu, viginti quatuor armatorum millibus ex validiore delectorum numero, præponens ipsis bello gerendo duceni de suis nobilibus satrapis unum, mittit in nostræ ditionis urbes quæ ad Maandrum flumen sunt positæ. Is dux Tralles urbem sibi vindicat, Luma et Antiochiam in Phrygia sitam, Item Pentachira cum castellis aliquot, atque maritimos populatur pagos. Sed Cæsar missis suis exercitibus, multis legionibus cum egregiis ducibus, hostes prævalida manu cecidit; quorum ex tanto numero paucissımi necis cruentæ fatum vitarunt multamque attulit recreationem rebus Romanis facinus præsens, quoniam Persarum fregit audaciam. Sed et Claudiopolis sub idem tempus ab Agarenis tentata est Barbaris. Cognita re, Manuel expedite admodum alquo e vestigio itineri se commisit, sine regali lecto, sine culcita, ne proprium quidem ferens tentoriuın, du'n obsessores satagit prævertere. Itaque noctes agebat insomnes, et viæ duces adhibebat lampadas per Bitbynorum asperas regiones valde festinans destinatum iter. Sicubi corpori quies tribuenda erat, Scamnum præstabat ad residendum tolkis, stramineumque supponebat lectum. Ergo quandoque ruente pluvia, sicubi rex decreverat dorinire, molestæ desuper perluebant gutta et subter rivus aquæ decurrebat. Attamen Cæsar magis his gaudebat, quam si regalì stromate supinus curisque liber somnis indulgeret. Tandem progressus prope Claudiopolim Barbaros Persas conjecit in fugam, simulque civibus et agri incolis fiduciam attulit et lumen lætitiæ. Hic imperator struxit in Catascepe ad ipsa Ponti ostia monasterium duci fidelium Michaeli archangelo atque militiæ spiritalis principi
Ex hoc versu usque ad v. 4764, exstat locus apudl Allatium contra Creygh. p. 526. Wolfius interpres Nicela Choniatæ hist. vit, 5, haud scio an signifcatumn intellexerit vocabuli quod tamen explicat Cangius, citato ipso nostro Ephræmio, cujus fragmenta legenil tamen prorsus possidendum tribuit, non agri praedia, non villarum reditus; sed monachorum selectiores congregans, iHic eos voluit in cœnobio degere euris expertem et quietam vitam annui porro victus subsidia publico jussit ex ærario accipere. Jam cum Romanis æque Barbarisque usque ad hunc Cæsarem firma lex fuisset ut cibariorum demensa militibus exhiberentur ex ærario annua; atque horum peritia exploraretur, num arcum apte in primis scirent tendere, movere hastam et vibrare ex arte; В num corpus firmum validumque haberent, nec non audacem ad pericula animum,´ atque ita in albo scite scriberentur; bic imperator militum cibaria sustulit, lucro reip. damnoso", Lisque incolarum pensiones substituit, quibus ingluviem militum satiaret. Hinc nemo rite jam miles couscriptus allegebatur in copiarum ordines; sed voluntarius quisque fiebat miles et sic Romana pessum res est data, et quam videmus patitur ruinam. Cæsar doctrinis a pueritia imbutus, verborum gloria, sensuum altitudine, nou solum splendido stylo componebat epistolarum pro libito gratiam, sed catecheticos etiam sermones ceu genuinam parturiebat sobolem, vulgo silentia dicta, cale admodum. Hine sumpta audacia, etiam de dogmatibus divinis voluit dicere et audire mentemque abstrusis inserens mysteriis horum quæstiones ambiebat solvere tanquam edoctus esset a Christo interpres. Ergo tunc orta quadain controversia super Scripturæ loco disputantium, in quo et accipere simul et offerre dicitur incarnatum Verbum Dei; cum ejus temporis eruditi homines discordes ferrent hac de re sententias, verba fiebant ex utraque parte dum suum quisque oppuguat adversarium. Cumque meliori calculum adjiceret Patrum sententiæ, ut par erat, Cæsar; sacro depulsi sunt ministerio viri præcipui in Ecclesiæ officiis, qui pertinaces- in sententia wanserant, Soterichus quidam, vulgo Panteugenus, Antiochenus eleetus episeopus; rat apud Allatium. Kursus idem nescivisse videtur, Theopolim esse Antiochiam ipsam. Quare verba vertit Hypopsephius theopolitan. Soterichus Pantengends Antiochen., quasi hypopsephius proprium nomen esset viri theopol
item Eustathius Epidauri præsul, et Thessalorum Michael tunc rhetor, ac Basilaces sapientium Pauli interpres litterarâm ac levita. Post annos aliquot idem monarcha aliud proposuit explicandum thema Dominus dixit passionis tempore, Major me pater est '. Tum parum curans Cesar jam cognitas Patrum sententias, propriam procudit interpretationem, el tempestatem concitavit maximam Eclesiæ simul et doctis præsulibus. Ergo coacta defectorum synodo impulit Cæsar, vi quoque adhibita, omnes libello ut ita subscriberent Assentior ego Patrum sententiis, qnas inspirați de Verbo scripserunt, Christo majorem scilicet esse Patrem. Id autem aio dictum, quia creatam passibilemque carnem Verbum sumpsit. Sic porro supponebat Filium Patri postquam nostri gratia carnem sumpserat. Hæc consignata litteris purpureis lapideisque tabulis insculpta pulchro artificio, in templo Sophie Instar ephigraphes spectanda exposuit. Aliam rursus controversiam movit, hempe ut anathema Mohamethis Deo eximeretur dyptichis suadebat, he forte contumelia fleret Numini omnium Domino atque regnatori. Rem judicandam obtulit episcopis, qui rejecerunt omnes ut blasphemiam. Iratus Cæsar renovat libellum false Mohamethis faventem fidei, ac superiores castigantem Cæsares tanquam inscite maledixissent Deo; atque hunc libellum edidit legendum. Sed patriarcha restitit audacter, et cum pastore conspirarunt omnes; Thessalonicæ præsul inter primos vir celebratus virtute ac litteris; atque pastorum gloria Eustathius zelo divino viscera porustus novum ac spurium improbavit dogma dicens: Enimvero forem ego indignus episcopali stola atque solio, prorsusque insanus merito æstimarer. si a pæderɔsta vafro mulione magistro omnis actus exsecrandi et doctrinarum scelestarum mysta, qui monstrum quoddam finxit holosphyron * Joan. xiv, 28. tani, et quidem diversi a Sotericho Antiocheno. Allatius tamen contra Creygh. p. 526, officii nomen retiuet: Antiochiæ hypopsephius, sicut alibi vertitur ab eodem hypalus. Exstal autem in col. Vat. p. scriptum Demetrii GeΕrisi Ergone in urbe Byzantio cathedra fuit terpretando Paulo occupata? Hinc videlicet tot Paulinarum Epistolarum Græci commentarii iu bibliothecis mss. nobis occurrunt. Hujus rei causa celebratum concilium Græcum, hactenus ineditum, ego prelo jam subjeci. Has sententias legesis interim apud Choniatam vi, 5.
CÆSARES. vili mentis partu et detestando, Deum dicerem omnium creatorem. Al Cæsar œstro percitus insano probrosis verbis obruit episcopos, mundi quisquilias stolide appellans; seque œcumenica minabatur synodo disceptaturum, furiose inclamans, papæ interposito de his judicio. Mox ira omissa, mansuetus Cæsar, præsulis opera Byzantinae urbis cum Thessalo pastore pacem fecit, illi concedens liberam sententiam. Postremo id quoque dixit imperator, frugi et prudentem virum non decere aspere quidquam inhonestumque loqui, nec turpia verba prorsus effutire atque in pastorem furere desivit. Hic fuit dicti exitus negotii. Tamen in synodo definitum fuit ut e libellia prorsus delerentur verba, c Sit anathema Mohanethis Deo, sed scriberetur, ‹ Mohamethi anathema ejusque magisterio et omni errori. › Atque hoc perscripto decreto Patres fecerunt cœtuum synodique finem. Postea Cæsar gravi morbo implicitus seque jam morti proximum cognoscens, sceptrum contemnens splendoremque mundi præteritæque vitæ jam pœnitens, pauperem induit monachi tuniculamı; inoxque cum sceptro vitam deseruit post annos regni octo et triginta, sepultus sacro patris monasterio, omnipotente cui nomen a Verbo, Cæsare auctore ædificii Joanne. Reliquit autem Manuel imperium uxori et ævi teneri filiolo. ANDRONICUS COMNENUS CUM ALEAIO MANUELIS FILIO AN. I, ET SOLUS AN. U. Cum Manuelis filius ad imperium cum sua dilecta matre pervenisset teneram adhuc exigens ætatem, Romana res sus deque perturbata pessime-habebat valdeque incomposite, magis quam cum Phaethon solis filius aureum regens, veluti est in fabulis, currum mundaha cuncta exurebat, ob puerilem suam imperitiam. Alexius hic tener imperator assiduis vacans perdite venatibus, equitationi, mimis, et aliis ludicris, tenuem reipublicæ curaın gerebat. Maria item genitrix regina negotiorum commisso regimine protosebasto protovestiario, expertem curis vitam agitabat. Suffocabantur interim tributis cuncti optimates ac senatores;
arque suspectum magnopere habebant protosebastum veluti tyrannuID, Commenus autem Andronicus habitans longa jam mora in Œnæo oppido, postquam rescivit de monarchæ obitu, illine Byzantium cœpit accedere, omnes decipiens fallensque sermonibus, presentes verbis, litteris longinquos, seque pro Cæsaris salute adesse, ¸atque ut periculum latens effugeret novus monarcha per suum auxilium denique ut filew tueretur datam (regiæ domui, sacramento adhibito, cum e Chaldæa redux ad aulam venit. Hunc Androuicum enim qui exsul fuerat {multasque gentium sedes permutaverat, atque apud Altuchum Chaldææ principem postremo versabatur, ibique domum finem molesti erroris cursuumque fecerat, Manuel imperator revocavit, donisque exceptum perkumaniter in Enæ urbe hospitari jussit, juratum tamen antea promissum exigens fore in officio ac fide permansurum. OEnæ discessit posthine, ut dixi, Commenus Andronicus Sisyphii moris, atque Paphlagonum occupatis locis, multorum sibi suppetias adjunxit suæque improbitatis socios fecit quibus stipatus cuncta perturbabat, ılla præsertim abutens fraude, quod se pro novi Cæsaris salute cuncta fingebat agere atque dicere. Sane protosebastus in odio erat vulgoque detestabilis ob actus suos, quoniam mortales cunctos despiciebat, sibique uni rempublicam vindicabat nil enim erat in universo imperio, quod hujus potestati non parerel. Quare cuncta metropolis spem saluɩis in Andronico reponebat uno, atque hunc tyrannidis appellabat vindicem, et clandestinis invitabat litteris ut ad regalem adventare urbem omni seposito festinaret meta; nam se prompto cives dicebaut studio urbanas illi portas aperturos. Hos ille audiebat perlibenter nuntios, jamque affectabat manifeste tyranniden castellis occupandis ac provinciis. Accessit etiam Niceam Bithyniæ, eamque blandis teutavit sermonibns; sed illa verbis minime gessit morem, ejusque fraudibus fuit insuperabilis. Sed cum occupavisset Nicomediam, enque suis jam partibus adjunxisset; missus est cum justo copiarum numero dux Andronicus cognomento Angelus us bello aperto hostibus resisteret
CASARES. qui cum eunucho Andronici congressus duce copiarum Paphlagoniarum, rudium quamvis belli agricolarum, turpiter profligatus Byzantium fugit. Ergo cum victos redisset ad urbem, ab eo pecuniam statim repetebant cives, quam bello gerendo insumpserat quod ægre ferens maturavit fnganı cum sex armatis fortibusque liberis, et semet recta ad Andronicum contulit qui roboratus Angeli præsentia,` aliosque omittens occupare locos, cum Angelo Byzantium direxit iter et cum Chalcedouis esset in vicinia, ¡bi tentorium ßxit substititque. Protosebastus haud potis Alexius exercitu pedestri rebellem opprimere, nauticis copiis resistendum censuit. Cum ergo plurimas instruxisset triremes ita ut totam implerent Propontidem, et Contostephanum maximum Ducain scholarcham creavisset summumque ducem, jnssit cum hoste inviso decertare, vel certe Byzanļinam tutari urbem. Paulo post missus legatus a Cæsare ad Andronicum ivit Xiphilinus, unas illustrium Ecclesiæ alumuorum, ipsi oblaturus plurimam pecuniam Ĉ et dignitatum titulos summarum, si, quod susceperat, omisso molimine statim incruentas retro cederet. Renuit, ac superbe respondit ille, ut faina est bortante Xiphilino Si quidem, Cæsar, Andronicum aves retro pacifioc cedentem cernere, protosebastum loco depelle, criminumque pœnas ab eo reposce. Præterea regina parens tua monacharum instar attonsa comam, vitam, ut par est, solitariam degat tu vero, ut est in patris supremis tabulis, hæres imperii regnato legitimus. Paucis deinde elapsis diebus ▷ dux magnus sumptis secum triremibus ad Andronicum celeri cursu fugit quæ res tyranni extulit audaciam, protosebastum autem prorsus fregit passimque populus in urbe rebellans hunc impudenter appetebal conviciis, apostatæque partibus adhærebat, ejus demirans formam et senectam. Insuper filii liberantur carcere tyranni ejusdem, aliique plurimi clauditur autem, o fortunæ incoustantiu 1 protosebastus regio in palatio, eique lumen oculorum exstinguitur, sic decernente Andronico rebelle cum splendidorum procerum corona.
Tum ipse ad urbem adventavit regiam, regique humile obtulit obsequium, humi prostratus, lacrymnas profundens. Exin correptis reipublicæ habenis, cœpit ad arbitrium cuncta suum gerere. Et regem quidem occupabat venatibus astutus homo et lusibus idoncis custodia septum vigili et malevola ipse regendi imperii suscepit curam; mortalium dira Erinnys, cruentus canis, maleficus Andronicus, proh calamitas! ae manifestam invasit tyrannidem. Et præmiis quidem ornavit eximiis cum alios multos tum apprime Paphlagonas qui rebellanti sibi auxilium tulerant ac dignitates splendidas sublimes amicis quis attribuit et noxæ sociis. İllustres autem viros et stirpes nobiles partim injusto carcere conclusit, partim domo, cognatis, patria procul nullius pepulit criminis convictos, alios dénique oculis privavit. Ergo ubique miseria, ubique dolor, suspiria ubique, lacryme, ejulatus. Nam properabat Andronicus homines (breviter ut dicam) tollere de medio vel genere conspicnos, vel consilio, vel forti mann præditos vel prudentia; videlicet ut tute, remoto obice, regium genus funditus extoreret. A: Mamuelis sultanus morte cognita, Sozopolim occupavit aliasque urbes, et Cotyæram arcem armata manu Insuper terras Romanorum proximas plurimas sibi vindicavit bellans. Nec vero interea minus laborabant per Asiam pagi rustici multæque urbes civili seditione cum variis cædibus. At enim callidus Andronicus volens studiosus regis ac peramans videri, a patriarcha mox coronari jussil Imperatorem Romanorum Alexium, quem ipse propriis humeris nt regem extulit sublimem ín suggestum cum fictis lacrymis quamobrem vulgo est creditus patre melior, regisque adolescentis tanquam tutor sed enim hunc projecit mox in barathrum, ut David ait alicubi rex fatidicus. Jam postquam omnes sustulit e medio, mente agitabat sedula quotidie quo pacto totum raperet imperium proque suo vota gereret ac libito. In primis igitur, o diram sententiam! “morte reginaın damnat injustissima criminibus confictis, eamque laqueo crudeli suffocalam, vita spoliat atque, o patientiam, Christe bone, tuam! arena jubet obrui cadaver marino abjectum littore sine honore.
Cod. Mox conjuratæ suæ factionis studio socius imperii Andronicus dicitur, ut juvene cum rege rem summam gereret. Igitur progrediens in templum maximum, more solemni, redimitur steminate, atque cœlesti rite pane vescitur ibique formidandis in mysteriis jurat se fidem adolescenti regi immotam servaturum, ejusque imperio pro viribus fauturum ut patrem decet. Deinde regium ingressus palatium acciamatusque rex et imperator perfidis Andronicus blanditiis usus, recentem sacramenti memoriam gerens, illico regem juvenem aggreditur, eumque mactat, proh lugubre facinus! Etenim arcus nervo noctu strangulat, sicque infelicem vitæ imponit finem, usus ad id quorumdam iniquo officio. Et corpus quidem mergit profundo mari, avulsum autem cervicibus caput secreto loco sepeliendum curat. Sic ergo Alexio deserente vitam, solus imperium tenuit Andronicus, vir canus, detestandus et maleficus, civium Erinnys, cædique anhelans canis, draco cruentus, scorpiusque lethifer, horrendum monstrum, orcus insatiabilis, Styx plena miseriis, gemitibus, lacrymis, dolosus, tetricus, moribus superbis, deceptor, assentator, versjpellis, varius, senex suorum temporum furiosissimus, lucifugus, et in subditos ira plenus, natorum loco nobili virorum carnifex, denique regiæ exstinctor prosapiæ. Qui summo rerum occupato imperio Alexii sponsan sibi nuptiis'junxit, scelere manifesto scortator senex, Quin sacramenti Manueli præstiti a patriarcha pètiit atque episcopis absolutionem: qui servientes gratiæ pro suo ligandi solvendique arbitrio divinitus concesso, dederuul veniam, tam gravi sacramento solventes senem ridiculumque retulerunt præmium, nempe ut cum ipso interdum considerent, lloc exercente, ut diximus, lyrannidem, a Romanorum defecere imperio, propterea quod tyranno parere nollent, urbes Bythiniæ Prusa et Nicæa. Igitur Andronicus instructo exercitu statim Nicæam pergit iram spirans, quam nitebatur capere mœnia quatiens, et machinis et vario puguæ genere. Nec tamen bene evenit oppugnatio, sed firma urbs perstabat atque incolumis machinas contra telorumque nimbos.
Sed regi demum, acceptis conditionibus, cessit, ad pristinum ordinem revertens Nicæa pulchris domibus turribusque instructa. Tunc Prusam Andronicus castra transtulit exercitu cum valido, structisque vineis, et vallo circumjecto, variisque machinis, urbem summis viribus conabatur capere. Sed tamen illa resistebat fortiter, propulsabatque machinas et aggressiones. Sic pugnabatur ab utroque exercitu sape repetitis per diem præliis, bellumque longo trahebatur tempore. Postremo laborasset cum murus leviter, subrutum cives prorsus crediderunt, et mox roinam tracturum extremam quæ res bellantium intus resolvit manus, mortalique animos pulsavit metu. Tunc obsessores, repugnante nemine, in urbem irrumpebant studio alacri superabantque appositis mœnia scalis. Porro Andronicus ipse in urbem irruit ceu violenta ſera leoque rugiens, suæque iræ et gladio, proh dolor! cives cunctos propemodum consumendos tradidit. Atque alios quidem diro supplicio euecuit, aliis exstinxit lumen oculorum, aliis utrumque pedem abscidi.jussit, at manus aliis, beu sanguinarinm animum! Hos oculis digitisque privavit simul, illos vicissim pedibus atque oculis. At Theodórum Angelum, heu diram pœnam 1 ✓ adolescentem nobilem et pulcherrimum effossis oculis senex crudelissimus asino vili imposuit absque duce, Romanisque finibus procul expulit quem errabundum invenientes Turcæ suis receperunt domibus et hospitio, et qua par erat confoverant cura, Leonem item cognomine Synesium et Manuelem Lachanam egregios viros, cum quadraginta circiter ornatissimis deque primaria nobilitate hominibus, miserabiliter ramis suspendit arborum quæ circa urbem Prusam germinabant. Sic post indictas quamplurimis poenas, illine ad urbem transiit Lopadium, ibique pari grassatus sævitia, excæcatoque etiam uno episcopo, mon quasi temere, sed conficta causa; ad princip.len urbem pedem retulit, gaudens Cadinea misere victoria, atque civili sanguine fuso gestiens. Habebat Andronicus audacem famulum similem prorsus, ut aiunt, suo simili, acrem, audacem, turpem, sanguinarium, seque studiose conformantem domino, malorum instrumentum, cruentem virum. plenum malitia acerbitate, bile, immiti rigidaque natura præditum
Stephanum, id est Coronam, a puero dictum, coronam nempe infamiæ et contumeliæ; martyris quidem nomen præ se ferentem, sed Antichristi opera patrantem. Hoc Andronicus instrumento utens plurimos lasit, maelavit, lapidavil. Per hunc injuste lapidavit etiam Andronicum Ducam cum Macroduca, viros egregios nobilesque duces. Nam cum in regia extra muros domo Mangane dicta imperator degeret, atque illuc plurima plebis infinitae ¡psius jussu turba coacta esset, producti sunt in publicum ex iis domibus duo prædicti viri ad supplicium, perque omnium manus sunt lapidati, caedis faciente initium iniquæ Stephane, atque ad cruentum facinus exhortante, Deinde exstinctos, o crudele facinus! lignis suspenderunt e regione urbis. His se oblectabat immanibus operibus, suppliciis inhumanis et exsecrandis et exitiosis actibus quotidie crudelis Andronici ingenium pessimu.. Hoc imperante urbs Thessalonica, nobilis illa, gloriosa civitas, Thessalicarum urbium regina, heu! Siculorum capta est exercitu, et in barbaricum cessit dominatuın. Etenim quidam Commenus Alexius pessimus homo patriæque exitium ab Andronico relegatus in Scythiam, profugus exsul venit in Siciliam, atque Latinum insulæ tyrannuni conveniens, atque admissus ad colloquium, hunc Andronici tanto inflammavit odio, ut congregatis copiis innumeris nauticis et pedestribus rex Siciliæ contra Romanas expediret terras; equestres quidem ad Epidaurum copias, nauticas autem ad Thessalonicam. Et Epidaurum quidem virtute bellica cepit terrestris miles cum vicinia; populatusque terras interpositas c.rsu pervenit illinc ad classem suam Thessalonicæ in Anibus exspectantem. Utroque igitur concurrente exercitu a continente terra nempe ac mari, et quaquaversus urbem circumdante, heu heu! capta est Thessalonica civitas, illa, inquam, Macedonum metropolis, et Siculis coacta cervicem flexit. Deinceps quantas malorum Iliadas calamitatum tragœdiæque pelagus perpessa sit ac viderit infelix cívitas, nemo pro meritis sane narrare queal. Siculis enim in urbem irrumpentibus, puberes cuncti cadebantur gladio,
reliqui bonis nudabantur misere, matronæ virginesque dehonestabantur omla templa et parthenopa despoliabantur violenta manu platea omnes, angiportus, via, morticiais corporibus plenæ erant, cruentique tabi rivis redundabant. Ergo lacrymæ ubique, luctus, clamor, ululatus, et horribilis tragoedia sic enim paucis dicere rem verbis juvat; mistusque ferebatur ad cœlum clamor. Atque his civitas atterebatur malis. At Andronicus malitiam suam non desinens, quin adeo ceu furiarum quidam famulus, et lymphatorum dæmonum minister, crudelis nempe Echetus vel Cainbyses,} vel Phalaris ferinus vel Scytha Tauricus subditos cunctos miser devorabat. Etenim fratres Sebastianos duos diro suspensos interfecit ligno. Alexium Manuelis nothum filium, cui spuriam filiam suam jugarat nuptiis, oculis cassum fecit sententia iniqua, ejusque potiores asseclas excæcavit. Scribam autem quemdam dictum Mamalum flammis exureudum in stadio tradidit. Tripsychum quoque, o justum Dei judicium! inique multis pessima qui fecerat, cæcum solisque radiis carentem fecit. Atque ut summatim breviterque dicam, hujus novelli tempore Timonis, pœnæ, tristitia, calamitatum cumulus cunctos tenebant, lacrymæque juges, et malorum quidam torrens ac tempestas. Qua die enim nemini male fecerat, nobilium nempe hominum atque procerum, hac se vixisse non putabat die. Feminæ ergo et viri rapti domibus viuclis, fame, mortibus, vexationibus, oculorum orbitate et cruciatibus, aliisque pœnis plectebantur innocui. His se oblectabat actibus imperator. Sed boni quiddam æquique simul inerat; nam beneficiis recreabat plurimis pauperes subditos tenuesque, siquidem vere sibi benevolos comperiret ac præpotentium injustas direptiones, criminumque fontem avaritiam cuncto Romano submovens imperio, meliori conditioni provincias reddidit. Tunc nusquam exactoris audisses minas, qui tenuiorum patrimonia quateret quamlibet obtendens malitiæ causam; neque venalia exposita vidisses tunc vectigalia publica redemptoribus verum qui Cæsari rem dedisset Cæsaris, de reliquo securam agebat vitam. Jam qui tributa publica exigebat stipendiis ipse instructus id juste agebat
PATROL. GR. CXIIII quia gratis nempe dabantur dignitates cunctæ cuique optimo ac merenti, nemini indigno qui pecunia emeret. Ergo, ut carminibus psaltes David cecinit, justitia simul et veņusta pɔx tune conjuratæ amice osculabantur. Insuper morem impium, scelestissimum, facious inhumanum injustissimum, nempe uti naves alicubi naufragæ ventorum violentia et tempestatis confractæ, et mox ad littora projectæ sarcine direptionem ac perniciem contra fas omne ab accolis paterentur, sustulit Andronicus regio nutu qui gravi jussu ac minis vehementibus certam constituit mortem ac supplictuni bis qui decretum violarent suum, idque cum pœna æternum ratumque voluit Siquis locorum, inquit, maritimorum possessor est de genere optimatium, seu magistratum traditum a me gèrens, primo se ipsum dein subditorum, ordinem aul Dei sanctum timorem instituat, atque ad imperii nostri reverentiam. Tum prædií siquem dominum maritimi provinciæve præsidem, quamvis nobilem, de naufragarum navium quidpiam sarcinis percepisse certo constabit indicio, hunc manet dirum merito supplicium; a etiamsi forte ipsemet mente purus manuque prorsus incontaminatus fuerit, si tamen ejus subditi se reos fecerint; quandoquidem rectorí præsidentique subditi cuncti conformari solent. Transgressor autem legis perpetietur inauditam illico horrendam mortem, triste nempe suspendium extensionemque in malo navis naufrage experietur. Cum talem cunctis incussisset metum, inveterati moris cessavit scelus. Exin jam nulli contingebat navi ut spoliaretur onere a prædonibus, si forte in mari faceret naufragium sed tempestati serenitas successerat periclitantibus favens onerariis, Insuper Andronicus injustos homines pœna afficiebat debitaque ultione, quantumvis reus nobilis clarusque foret seilicet band pro persona, sed juste judicans, el tenuem atque magnum perinde æstimans. Is etiam Christi quadraginta martyrum celebre valde templum et ornatissimum, tune laborans temporis injuria, instauravit optime impensa plurima ibique des al habitantum struxit, siquando ad dictum templum ipse accederet, vario artificio sumptunsoque miras. Insuper litteras cuin suis professoribus hie imperator plurimi æstimavit,
EPHRÆNII CHRONOGRAPHI Jargisque fovit douis prout fas erat. Jam cum hic esset prorsus lanius hominum, Imo vero Satan alter homicida, ubi concepit, ut ait David, dolorem, iniquitates peperit! eheu, mortem. Decretum fit, proh inhumanum facinus! ut cuncti inclusi carcere vel exsules mari, vel gladio, vel alio mortis genere, nemine excepto, vitæ finem cernant, ipsi et conjuncti omnes jure generis. Cur enim, ait, uno resecto capite, alia consurgent plura et pejora? bem exsecranda, horribilis sententia! hem maledictum satauicum decretum, a quo tot letho destinabantur homines! Atque hoc inscriptum libellis decretum ab iniquissimis acceptum judicibus Andronicus imperator custodiebat idgue heu quantocius exsecuturos erat, pecudum instar tot bomines jugulans, quotquot per imperium in vinclis erant cum consanguineis cunctis et affinibus,! nisi Creator generis humani ac Dominus præoccupasset perdere Andronicum, taliaque in cassum vertere consilia. Interim Andronicus cuncta cernens adversa sibi fieri et difficilia propter victores Siculos exercitus, qui Thessalonicam occupaverant, prout superior narravit historia, et nunc jam Serras Bolerumque advenerant; insuper gnarus subditis se invisum, ad divinandum temporis futuri casus per homines bariolos convertit animum abominanda utens hydromantia. Et interesse quidem cum hariolis noluit ipse, derisionem cavens; verum hæc ministro commisit Stephano sacra nocturno tempore peragere qui ad se vocans Sethuin quemdam nomine cæcum, sed arte hariolum, ob idque olim justa sententia oculis privatum a Manuele purpuræ regi:e flosculo; interçogare cœpit malos dæmonas per nefariæ artis incantationes," quisnam post Andronicum Cæsar foret? vel hujus quisnam raperet imperiuꞌn? Dæmon ex pelvi retulit ambigua, et perobscure dum per aquam loquitur delineavit litteris fallacibus, quantum conjicere licuit, Isaacium. Nec vero nominis cuncta elementa scripsit, sed semiplenæ obtulit tanquam lunæ figuram dimidiatam, atque ambigue ei lunæ iota litteram præposuit. Scilicet antiquus typus Græci sigmatis est C. cui præposita 1 satis portendebat nomen Isaacii IC. Verum Nicetas Choniates hist, 11, 9, ait litteram 1 non praepositam, sed subjunctam fuisse, ob augen dam ambiguitatem.
Nicelas Cheviates lib. Oraculi Andronicus verbis cognitis, ` tempus poposcit scire quo hæc fierent. Iterum ergo rogatur oraculum. Tum sic composito carmine dæmon ait Hæc intra diem exitum sunt habitura quo venerandum solet exaltari lignum porro Septembris jam erat dies undecimá dum hæc arcana divinatio fieret. Has imperator nugas esse credidit. Quomodo enim,{inquit, Cypro poterit huc navigare Isaacius tam brevi temporé, meumque regni solium evertere? Existimabat eni.n tyrannum Cyprium ad eversionem sui venturum throni, virum Comnena de gente progenitum, qui perduellem semet imperio exhibens insulæ præfecturam ad se rapuerat, ibique sævam exercebat tyrannidem, atque inacus nomine appellabatur, Sic Andronicus dicens atque existimans, ad regias ædes ivit quæ sunt in Anaplo ut sese in illo oblectaret hospitio. Interim tamen maleßcus Stephanus cum paucis raptim venit familiaribus ad pulchras ædes Isaacii Angeli, eumque voce jussit prodire domo, seque ducem sequi quorsum tenderet. Ille minaci consternatus voce, ut se morti subduceret Deum rogabat. Stephanus torvis oculis inclamans iterum ut sine mora sequeretur jubet. Verum ut vidit demorantem adhuc, intendit vocem ad satellites suɔs, ut euin correptum ædibus protraherent. Tum demum tali vi coactus equnm, qui bene instructus aderal, conscendit Angelus Isaacius, sumptoque animo acutum gladium de vagina proinens impetu contra Stephanuni impium ruit, ɔtque eum mortalį consecutus ictu, caput bifariam ensis acié secuit; et prædam canibus hominem relinquens, effuso cursu magnum ad templum venit per viam publicam perque forum medium; nudumque adhuc manu gladium gerens cunctis inclamabat, Hoc ego gladio capite obtruncavi scelestum Stephanum. At ubi in magnum pervenit templunr, homicidarum pulpitum insedit. Deinceps confluento turba maxima innumeroque populo ad Isaaciuin, hic obsecrabat ut sibi suppetias ferrent et validam defensionem, in ipsis nempe posito mortis januis. prawy: templum ingressus eam selem conscendit in qua homicidæ suum facinus publice confitentes, ab ingredientibus sanctissimum lo.um egredientibusqu¥ reniam petunt,
ÉPÍR.EMH CHRONOGRAPHI Reapse ad hoc fantores permulti eramı, maxime quidem genere propinqui. Cumque a rege nemo superveniret ui coepta illa minis disturbaret, prædicti fautores sumpta audacia ziberis jam succlamabant vocibus, atque Isaacio firmam spondebant opem. Ergo ut illa præteriit prima dies, jamque alia advenerat, summo mane populus cunctus Byzantinæ urbis Aluminis instar ociter ruentis ad præcipuum confluxit templam Dei. Cur autem ego longos sermones nectam? incessunt maledictis Andronicum, Isaaciumque dignum edicunt stemmate. Insuper omnes carceribus clausos emittunt, atque turbam conficiunt maximam. Tunc vero innumeros vidisses ensiſeros, thoracibus et scutis armisque accinctos, alios denique lignis clavisque instructos. Sic ergo adstante concione omnigena rex atque imperator Isaacius concordi labio a cunctis acclamatur, dum ei quidam in caput imponeret imperatoris maximi Constantini coronam quæ de sacra pendebat mensa. Cum Andronicum tamen adhuc timens coronam Isaacius ægre admitteret, patruus ejusdem præsens Joannes Ducas, vir canus, imo et calvus et senecio, denudans caput pileo, obsecrabat ut suam frontem redimirent stemmate. Populus recalvastrum caput cernens, negavit huic coronam se donaturum; aitque regem senem se jam nolle, Andronici nempe causa a quo malorum tantam nuper congeriem perpessi erant. Tunc ergo a populo electus imperator Isaacius, ut meum hactenus carmen dixit, ad regiam pedetentim ibat domum cum patriarcha populoque plurimo. At Andronicus in Meludii regia versans, ut gestam rem inaudiit, venit trireme ad palatium maguum, volucri nempe cursu fretum permeans. Superveniente tunc novello Cæsare, repugnare cœpit armis senex dominus, tela cum paucis desuper conjiciens contra adventantes omnes atque Cæsarem. Sed cum se frustra laborare senex sensit, purpureas crepidas et coronam abjecit, crucemque miser collo abstulit barbaricumque capiti imponens pileum, trireme inscensa ad Tauridem fugiebat, Ingressus autem Palatium Isaacius, statim Romani universi imperii dominus acclamatus atque imperator misit qui Andronicum ad se retraherent; quem prope urbem Chelen comprehensum,
dum fugeret, ut diximus, ad Scythas Tauricos, imperatori obtulerunt Isaacio. Quantis deinde attriverit cruciatibus quotque suppliciis Isaacius imperator infelicem bune senem quotque pœnis, vix est humano effabi'e eloquio, attamen dicam breviter pro viribus. Urbano primum concluditur carcere, collum catenis vinctus atque pedes; atque hac tristi exbibitus in specie regi, conviciis appetitur miser maledictisque obruitur innumeris verberibus lumbos teritur et nates, barba et capillo carptim nudatur caput. excutiuntur dentes inflictis Ictibus, ludibriique gratia ac risus traditur suismet inimicis et carnificibus. Fert petulantias, coutumelias, verbera, tunditur os alapis, varie affligitur, malorum Iliadem trago liamque patitur et miseriarum infinitum pelagus præsertim vero vexatur a feminis, quibus oculorum lumen eripuerat, vel maritos partim nece abstulerat, partim effos-is oculis excæcaverat pro sua sævitia mortalis hic pessimus. Prostremo impositus, hem auditu horribile! scabioso infeliciter camelo, qui Romanorum nuper imperator, © quem circa regii resonabant plausus, per forum ducitur perque vias publicas triumphum turba spectante turpissimum, ipse vix tectus vili tunicula tegmine nudum cranium ostentans; lugubre visu narratuque horribile uberes lacrymas sine dubio eliciens mitibus ex oculis, qui solent miseros naturaque socios, prout fas est, aspicere. At plebelorum vilissima colluvies, fartores et coriarii ac sutores, Dardanariorum stolida collegia, pompam ducentes triumphumque hujusmodi, vel potius id ludibrium et deridiculum, nullum praetermittebant poenæ genus opprobrii, maleficii, contumelia, quin Andronico per nefas impingerent. Alii siquidem, o vesanum furorem! percussum discerpebant ipsius cranium dorsumque ligneis inclenenter clavis alii latus, renfes atque podicen suffodiebant cultris atque subulis, alii inquinabant amo nares bubulo, alii spurcitias corporum in vultum ejus spongiis expressas saepe conjiciebant audaces autem quidam ac ferociores lapidibus appetebant, dicentes caneu et Cerberum atque feram sanguinariam, atque his similia per summum furorem.
Verum ut verba ad compendium conferam, „nemo in immenso illo fuit spectaculo, quin molestis ictibus et conviciis Sunc infelicem senom non verberaret. Scortum denique quoddam impudentissimum correptam de culina in viam deferens ollam fervente admodum aqua plenam in Andronici effudit furiose genas. Atque hæc perpetiens multoque plura, contra tot mala durans vir magnanimus a tot dolorum fluctibus et procellis, tantoque miseriarum obluctans pelago, malorum inquam nimbo quamvis pressus, fortiter tamen Domino agebat gratias, constantem in suppliciis mentem retinens. Sic ergo in stadium ductus cum ignominia parumper adhuc spirans ad columellas prostantes illic pedibus est suspensus. Furiosus tamen populus necdum satur vorandis ejus carnibus, suspensi miseri membris etiam genitalibus insultavit, tunicula reducta, hem pudorem! Quidam acutum gladium per guttur egit, fus Latinus podicem ense fodit Latini vero circumstantes reliqui gladiis cædebant miserum corpusculum ingeminatis continenter ictibus, sponsione velut mutua utri acutius acinaces ferirent experientes. Sic Andronicus in suppliciis luctans in tantoque cruciatuum mari naufragus, spiritum sibi violenter raptum in columellis illis effudit turpiter. Atque hunc imperii vitæque finem habuit homo ærumnosus, postquam imperaverat Liennio fere stemmate revinctus, uno præterea dominatus anno absque corona, et purpuræ decoro. Erat is egregia'forma corporis, proceritate præditus heroica, augusta facie et prorsus admirabili, prævalidaque utens valetudine. Post aliquot autem dies de suspendio detractum ejus cadaver in quodam stadii fornice sine cura projectum jacuit; donec ad Ephori tandeın monasterium composuerunt quidam in brevi loculo; ubi adhuc corpus spectatur a cupidís, integritatem suam prorsus retinens. Is autem toto deperibat animo apostoli divinas Pauli epistolas; a quibus, admiranda velut scalebra in orationes suas et scripta ducebat rivulos, quæ componebat nobili artificio. Quin sacram Pauli cœlispicis imaginem auro argentoque insignem Andronicus in quadraginta Martyrum delubro a semet dedicatam colebat admodum. Hæc autem Andronici instante fato
CAESARES. oculis lacrymarum profudit guțias. Audita re, Andronicus statim misit ad explorandum famam studio seduło fidelem sibi Stephanum cum comitibus. Ergo profectus impius ille Stephanus curam impendit probe ut rem cognosceret, veridicoque ore mittenti diceret. Quamobrem Pauli oculus linteolo puro abstersit reverenter; is autem veluti fons, lacrymarum frigidum fudit rivum. Id quod ubi intellexit a spectatoribus, ingemuit Andronicus, miransque plurimum, caput hac illae quassans, Paulum ait lacrymas illas causa sui profundere, aliquid forte mali portendentem nam se Paulum amare efflictim dixit, ejusque summe verba pretiosa colere; quare se amari ab illo vicissim, æquum. Quid autem mali lacrymæ prædicerent, a me superius dicta perspicue docent. ISAACIUS ANGELUS AN. IX. MENS. VI. Igitur postquam tam facile obtinuit Romani imperii thronum Isaacius, hilaris erat, subditis accessu facilis, suavis, mitis, erga omnes clemens. Is ab Andronico male passos, vel injuste bonis pulsos propriis, vel membro aliquo corporis mulctatos, prolixis beneficiis recreabat, reddens ablata cunctis patrimonia. Ilic enim Cæsar, ut summatim dicam, genitus erat nobili, illustri genere e Comneniadis agnomento Angelis, speciosus valde juvenis et pulcherrimus, foridus, validus, corpore procero, viribus præpollens fortique manu, comis, benevolus, apprimeque pius erga Deiparam miram Gduciam gerens, eamque summa religione colens litterarum amans, gratiosus, doctus, litteras ac litteratos honorans simnl misericordi animo erga egenos, ad beneficia conferenda pronus, largus opum, indigos charitate fovens, cunctis demum subveniens necessitatibus, inopibus, mendicis, viduis, pupillis, advenis, virgines quoque dotabat ad nuptias publica hospitia atque nosocomia instaurabat studioseque ornabat, ad requiem corporum morborumque curam; quicunque convenissent infirmi, pauperes, omnia ad victum affluenter tribuens. Caterum mollis moribus, ignavus, socors, el sumptuosus valde victu ac vestibus, convivium semper solomonteum apparans, semetque novis stolis quotidie exornans, lautasque suis ministris largiens epulas. Sæpe utebatur balneis in hebdomada,
ugucntorum semper odore fragrans, exornatusque ut sponsus vel ut pavo procedere de regiis solebat ædibus. Idem promptus að fram eique indu'gens, misericordiam tamen irm admiscens. Nec vero imperium administrans optime, sed inconsultus potius novator rerum coenaculi, balnea, domos splendi.las fundans, aedificans sumptuoseque instaurans; statuta Ecclesiæ innovans, perturbans; pastores alios in sede constituens, alios per solu: delurbans arbitrium. Ad hunc regnantem convenerunt undique fortium virorum innumeræ catervæ ex urbibus Romanis aliisque terris, tum orientalis orbis tum occidui e quibus justum conscribens exercitum, adaumeravit Romanis legionibus. Militibus quin etiam extra metropolini, ut propulsandis hostibus promptos faceret, victum submisit lautaque stipendia, auri nimirum summam cujus pondo pol centenarios quadraginta appenderet. Jam verò, ut retro diximus, miles Siculus Romanas urbes vexabat concursans Serras orasque Strymonis devastaverat urbem Amphipolim, expugnatis moenibus, ceperat nuper cum propinquis locis; Boleron occupaverat cum Mosynopoli ipsamque urbem se capturum regiam ceu nidum derelictum autn:abat, copiis suis mœnia circumdans. Jamque etiam classis Sicula stationem in suburbanis insulis insederat. Verum Romani ductor exercitus Branas vir magnanimus et consiliosus Italo cum hoste consertis manikus, Numinis prælia inclinantis ope, magnum de Barbaris retulit trophiæum, et Siculorum plurimam stragem edidit. Vivos quin etiam legionum duces Ricardum cepit Balduinumque comitem, quos in metropolim misit ad Cæsareni. Captivum fecit cum prædictis ducibus exitium patriæ Comnenum Alexium, malorum causain et procellæ flabrum, atque oculorum lumine privavit. Quotquot autem Itali effugerunt cædem, Thessalonicam properantes urbem, navibus abierunt in patriam suam. Qui vero in illa substiterunt urbe, malos male justus ensis perdidit, superveniente exercitu Romano. Ergo omnes Siculi peribant gladio magnanimorum domiti virorum inanibus, præsertim ab Alanis tune auxiliaribus. Talionem siquidem: reddentes Latinis, sævitiæque memores recentis Thessalonica capta quam exprompserant
C.ESARES. Col. De iis dici proverbium Diogenianus vit, 47, ait, qui cum proprias calamitates of metum deplorare non ausini, sub alieno pretextu eas deflent. De Patroclo sordidissimo Aristophanes in Pluto 1, 28. Cognomentum hoc S. Demetrio attribuitur ▲ recta capitibus enses in pingebant, fratrum suorum gentiliumque vindices quos illi nempe per urbem macṭaverak* Quod si qui ad sacra asyla confugiebant, bos jugulantes clamabant ferociter, Ubinam est occisus per vos sacerdos? nam et se sacris cædibus in piaverant. Tuin et mirandum quiddam videre licuit, canes parcentes civium corporibus, si quæ projecta jacebant in vicis; ast Italorum certatim cadavera avida fame ibidem devorantes, quin et sepulcris sæpe protrahentes. Sic e Thessalicis pulsus fuit finibus cui ignominia Siculus exercitus. Triremes autem, ut superius diximus, Byzantina urbe fngientes procul, male a Romano milite sunt mulctatæ, atque amiserunt plurimam turbam nauticam; cumque ducentæ essent vel etiam plures, turpiter victæ fugiebant in patriam quarum permultas fana est in cursu ventorum vim perpessas et tempestatis, naufragas medio periisse mari. Quare in his præliis bellatores Itali contra Romanum decertantes militem occubuerunt decem ferme mille terrestrique simul et maritimo bello sunt capti quater mille Siculi, qui carceribus publicis conclusi frigore sunt enecti et morbo et ſame. Alteram duxit Isaacius conjugen), mortua priore, Ungarici regis fliam quarum nuptiarum sponsalisque pompă nolens de fisco regio impensas facere, dum huic parcit vietus avaritia, cœpit pecuniam subditis ex urbibas et reliquis castellis coacervare unde commoti populi Mosorum, incolæ Hæmi, qui dicuntur Blachi, Adem Romano negarunt imperio, propterea quod suis gregibus spoliabantur,. Patroclis occasio, ut est in proverbio. Ad id præterea facious sunt compulsi a fratribus duobus Asane et Petro Moesis et ipsis genere et ingenio. Hi populares suos, qui deficere partibus imperii sublimebant, exacuerunt callido artificio, seu damoniaca fraude, ut rectius dicam. Splendidum isti condiderunt fanum Demetrio martyri ungnentifluo, etiam in argentea tabella cum his litteris in Chriq stianis inscriptionibus.
ibi̇que quosdam familiares dæmonum lymphatos homines dolose collocarunt, oculos distorquentes, effusis comis atque his mandarunt ut tanquam inspirati sic loquerentur inter multitudinem nempe quod Deus Bulgaros atque Mœesos in libert.:tem vindicare vellet propterea Demetrium quoqne magnum Thessalonicam com suo templo insigni atque Romanas deserentem sedes, huc demigrasse opem allaturum. Quare jam mora protinus abrupta armis Romanos commotis appeterent, cosque in prælio sine venia occiderent, neminem vivum pretio dimitterent. Ilæc inclamantes bacchici divini persnaserunt barbaris nt arma caperent, qui Romanam ditionem ad læmum sitam concursaverunt totam diripientes. Petrus quin etiam aurea corona caput vinxit, et pedes calceis purpureis. Hos ergo aggressus armis imperator praelio victos compulit in fugam. Asan vero Petrusque auctores sceleris Istro transmisso cum suis rebellibus, adjunxere semet barbaris loci accolis. Cesar cum posset universam Mœsiam percurrere recteque eam componere, quoniam nuspiam quisquam resistebat, *ale nihil ad tutelam praestitit. „tıflammatis igitur frumenti cumulis, simul Blachorum frandibus deceptus, ad urbem regiam retulit inde pedem, relictis ibi rebus in discrimine. Tum Asan atque Petrus assumptis Scythis in patriam redeunt, prohibente nemine, rursusque ingressi Romanas regiones Mœsis exercent dignum latrocinium. Contra hos venit cum innumero exercitu Alexius dux cognomento Branas, qui regiæ jamdiu inbians coronæ, .nunc conspirantes legiones nactus, a Cæsare deficiens sumpsit purpuramı, atque Byzantium concito cursu veniens constitit improvisus ante mœnia; ibique civium, verbis et armis magis, sollicitabat valde quotidie animos. Sed imperator congregato exercitu ex viris militaribus externi generis, Italis nempe, Scythis, Iberis, Turcis, Italici Corradi consitio impulsns ausus est pugna tyranno resistere. Nobili genitus fuerat de genere Italicorum principum Corradus, vir clarus, omni laude florentissimus naturæ dotibus preditus exiniis, mentis sapientia, viribus corporeis, strepnus patrandis præliis et prævalidus, Cæsaris sororem in conjugio habens.
C.ESARES. vere coeleste per id tempus donum regi concessum ob imminens discrimen.“ Nempe hic Latinis collectis equitibus Martem spirantibus paulo plus ducentis, cataphractisque peditibus quingentis, ducen se præbuit victoriamque retulit. Cæsar quin etiam lóricatus adfuit cum ducibus ac fortibus ordinibus. Cumque jam acies essent in procinctu, sinistro cornu præfuit Cammylzes protostrator et nobilis consiliarius; dexterum ipse Cæsar cornu rexit; medium tenuit Corradus exercitum. Aciem et Branas ordinavit suam, mediam ipse occupans phalangem, alas tribunis regendas attribuens. Mox concurrentibus utrinque aciebus, ut paucis verbis tantam rem complectar, Corradi Branas cadit ense turpiter eique caput statim amputatur, fitque simul pugna fuis et tyrannidi. Deinde nobiles, qui rebelles fuerant, legationem ad Cæsarem submiserunt, criminis veniam sibi deposcentes. Cæsar se præbuit cunctis indulgentem, atque accedentes benevole excipiens, cunctis prudenter veram pœnitentiam violatorum fœderum suadebat С atque ut sacri vinclis anathematis a patriarcha Byzantinæ urbis peterent solvi, quibus ante triduum a civibus obstricti rite fuerant, dum summis mœuiis stantes atque turribus ınala rebelliunı spectarent facinora. Atque in his multi tacti pœnitentia ad magnum præsulem fervide accedebant ast alii vanam speciem consensus, capitis nutu tenus simulantes, exhortationem Cæsaris ridebant. Ipse profectus iterum in Moesiam hostium effusas passim excursiones sane parumper arniis compescuit, progressus usque ad urbem Hadriani, Interim Mosi devastabant rursus circa Philippi civitatem pagos, Dum laboranti rex parti succurreret, locum quem vacuum abiens reliquerat, contumax statim Mœsa gens tenebat. Barbaros ergo debellare studens ad Triaditzæ contulit se fines sed cum rigente hieme nil proficeret,. expeditus ipse Byzantium venit dumque illic miles manet sub Jove frigido, circi spectabat ludicra certamina. Aſtamen verno tempore Byzantio rursus discedens Mœsos armis petiit cumque ob capiendum laborasset diu Lobitzum quoddam Mœsiæ castellum,
EPHREM inconsummatam operam omittens, żerum regiam rediit in urbem. Scilicet pulchræ gratia Propontidos, ædificiorum commoda et ornatus, venatio dulcis et simul equitatio,. griscium prada, cum hilaritatibus, ‹diu longinquum non sinebant Cæsarem, sed ad fruendum sese compellebant. Asanis quoque uxorem Cæsar cepit aertiumque ex ejus fratribus Joannem obsidis loco traditum accepit. Nibilo hic tamen minus postea nocuit ›pro sua malitia pessima Romanis urbibus. Adhuc tenente imperium Isaacio defecit quidam Mancaphas cognomine Philadelphensis civis Theodorus Lydiæque et patriæ invasit tyrannidem atque urbes plurimis multavit damnis cum harum pagis, cirenm arma ferens. Philadelphiæ Cæsar ad fines veniens in sua patria conclusit rebellem, aqui tunc idoneum nactus est agnomen dictus ab actis fatuus Theodorus. Cum Philadelphi tamen haud posset urbem capere Cæsar vi peritiaque bellica, ‚quod fuit reliquum, conditiones obtulit nempe ut depositis imperii insignibus privatam vitam Mancaphas exigeret; urbs autem veterem ordinem reciperet, seque priori domino submitteret. Mancaphas tamen profugiens ad sultanum, Turcis assumptis secum auxiliaribus, Romani imperii fines incursabat. Missus cum donis legatus ad sultanum, Mancapham annuente reduxit sultano regiam ad urbem, ibique Cæsar vinclis perpetuoque illum addixit carceri. Cognita res sultani exacuit fratres ad iracundiam plurimam atque ad arma, perfidiam eriminantes qnod prodiderat munerum gratia transfugam sibi supplicem. Jamque armis sultanum aggressuri erant, pisi hic speciosis rem purgasset verbis ait enim hominem a se patriæ redditum fide interposita, ne vel moreretur, neve quid mali pateretur corpore. Per illud tempus rex quoque Alamanniæ misit legatos qui rogarent Cæsarem µt sibi atque exercitui pacificum Romanam per ditionem annueret transitum proficiscenti ad Palæstinæ locos. Ad regem autem cursus logotheta Casar praemisso, foedera composuit. Accepta vicissimque oblata Gide stabilem fore cum rege amicitiam, Jogotheta ad Cæsarem est reversus. Rex autem fines imperii ingressus usque ad Philippi urbem promovit castra. CHRONOGRAPHI
GESARES. CO (67)_lta codex. Et quidem infra Ephræmius declarat Germanos hoc loco se intelligere Anglos, qui olm scilicet in Britanniam e Germania commigraverant. Exin alternabant vario affecto, insuper contendebant dimicabantque regis prædicti Cæsarisque milites, donec Alamannum agmen fretum transiit, et Philadelphi usque ad urbem venit:" præteriensque Phrygiam et Laodiceam, celeri cursu pervenit Philomelium, ubi rex pugnam cum sultano ciet, eoque victo, potitur oppidulo, idque direptum consumit incendio. Pergit deinde ad Iconiúm urbem, quain postquam expugnavit virtute bellica, propositum sibi prosequebatur iter jamque ad Antiochi urbem properabat, çum suffocatus est, o Dei judicia! Brapidis undis fluminis abreptus. Ipsius autem filius suscepto imperio usque ad Antiochi progreditur urbem unde ad Syriacas pergens civitates, Agarenorum jugum ab illis depulit Christique causa plurimum laborans, is quoque vitæ terminum illic habuit. Tum Alamanni navibus inscensis reversi sunt in patriam incolumes. Rex quoque Galliæ et Britaniæ dominus cum classibus armatis supervenerunt; cumque Agarenos pellere ex urbe sancta frustra tentassent, ut Christianis traderent, marino rursum cursu in patriam redeunt. Antea tamen in Cyprum exscenderat Anglorum rex, et insula potitus fuerat, ejusque vinclis tyrannum tradidera! Comnenum Isaacium, novellum Echetum. Tum Palæstinas navigans ad terras, præsidium suum in Cypro reliquerat Germanicorum, inquam, rex Angloruni, ejusque dominum se gerebat insulæ, et commeatum militi hinc subvelebat. Verum in patriam reversurus postea Cyprum donavit Palæstino regi, ut illic pacis tempore vilanı degeret, et Cypriorum regem seinet gereret, quod ipsi reguum tribuit affectu pio propter vivificum Domini sepulcrum, quia prope Palæstinæ fines erat. Interim imperator ons deque agebat cuncta humana et divina ferens, rapiens, commutans, ut fit in scenis, pro suo arbitrio, summa videlicet fretus potestate. Sede dejecit injusta sententia Camaterum Basilium patriarcham substituitque Nicetam Montanum vel potius depontanum, confectum senio; Cod. manifesto errore, quem coar guit Nicetas, imo ipsemet Ephræmius, qui de Isaacio Cypri tyranno in superioribus verba fécit.
EPIIREMII CHRONOGRAPHI quem mox despiciens ob ineptitudinem pontificali invitum honore exuit. Porro Leontium quemdam in sede posuit monachum et virtuti navantem operam, quem sibi demonstratum a sancta Virgine noctu, affirmavit in publica concione sibique nomen, ejus virtutem, formam descriptam esse cœlitus ceu in tabula. Verumtamen hunc etiam solio pepulit, pensi non habens quidquid ante dixerat. Deinceps vero pastorem transferre maluit quippe sanctæ Sionis archipræsulem nomine Theodosium, Latinum genere, sibi familiarem atque imperi¡ vatem, ad patriarchæ summum honorem transtulit, Sed nihil huic profuit facti novitas; utroque enim excidit sacerdotio, Sionis nempe ac regiæ metropolcos, admissus inconsulte, ejectus turpiter. Ad extremum Georgius Xiphilinus Constantini pastor est datus urbi. Cæsari natæ fuerant ex primis nuptiis virgines pulchri aspectus filiæ duæ; quarum priorem rite comas tonsam instar agnæ Domino sacratam obtulit proptereaque vertit in monasterium parthenonemque maximis impensis palatium dictum antea Joannitze hoc, inquam, attribuit natæ diversorium. Alteram autem tradidit nuptam ſilio regis Siciliæ nomine Tancredi. Apud se vero imperii paterni hæredein alebat Alexium filium natu minimum, qui patriam suam oppressit malorum cumulo. Nec soli Branas Theodorusque Lydus calcaneum extulerunt contra Cæsarem, verum post illos etiam Alexii duo, qui se jactabant titulo fictitio de Manuele imperatore genitos. Alter ex bis instructus a sultano militum Persicorum ingenti numero prædam agebat ex Romanis oppidis cui noctu consopito prope Harmala sacerdos quidam caput amputavil, casareique excrcitus duci obtulit. Alter autem in prælio occisus fuit a Basilio chartulario Chumno. Basilius etiam quidam, vulgo Chotzas, a Carsare deficiens in urbe Tarsia Romanæ ditioni molestus erat sed demum captus excæcatur miser. Rursusque alius, et posthinc alius denuo, Cellure ceu gigantas educit fabula, imo permulti obstiterunt Isaacio sed omnes, Deo volente, perierunt. Hic princeps quia sui nimium amans erat, iracúndus, levi de causa suspicax, Javidia quoque flagrans adversus subditos. multos mulctavit membris optimates CO:5
oculorum quidem eripuit lumen Andronico Comneno immerenti, et Constantino cognomento Aspietæ. Alios addixit tonsos monasteriis. Cum prædarentur Blachi cum Comanis Romanas terras ad occidentem positas, rursus hos coutra capit arma Cæsar. Quamobrem urbe Anchialo præterita, Hæmum fugreditur Blachorum sedem sed cum castella ibidem cunctasque urbeculas præsidiis invenisset munitas validis, mœnibus atque turribus convestītas; Mosos item cerneret, tanquam capreas, prærupta atque inaccessa tenentes loca, ne cum Romanis pugnam statariam gererent Scytharum quoque incursum pertinesceret; reditum ad urbem regiam instruere cœpit angustos per anfractus locosque impervios nimirum per convallem prorsus similem foramini, uilita dicam, impenetrabili, Berroen versus, militum direxit iter, quoruın amisit scilicet partem maximam. atque ipse summo haud aberat exitio, ni sospitator Deus tulisset opem. Nam cum se in medias conjecissent fauces Cæsar exercitusque tam stricti tramitis, prima quidem transiit frons exercitus sine molestiis prælii atque incolumis sed media phalanx, in qua Cæsar erat, incursum barbarorum cœpit perpeti, qui telis, lanceis, saxis utroque ex latere ipsum ejusque agmen impetebant. Quare vix is supremum vitavit fatum, multis amissis strenuis militibus. Sed tamen tam difficilem emensus locum, magno cognatu incolumis Berroen venit, ubi sui causa invenit anxium militem tristi rumore valde peturbatum. Igitur imperator Byzantium properat expeditionis famiam non pulchram referens et sic remisso superbiæ supercilio, ingressus est imperii metropolim mæroris nempe aculeis transverberatam propter acceptam cladem gerens animum. Antehac enim elato supercilio, superbia inflatus ac tumente animo adversus Macsos barbaros processerat; dicta prophetica mente revolvens, quod cum lætitia scilicet foret exitos, reditus autem magis adhuc latus quodque exsultantes colles se reciperent, ipsæque lætarentur saltus arbores, se procedente ex urbe vel redeunte. In his se oblectans canticis propheticis, sibique blandieas hæc secum reputabat nequaquain ob communia que fiunt peccata, inter mortales, celso Dei judicio persolvere nos debitas malitiæ ¡œnas, cum tradiour barbarico iuisano populo
ad punitionem justam correctionemque, qui Dei misericordis mos esse solet; sed quia Branæ tyrannidem secutus erat Christianus populus impèrio deficiens, idcircò his esse implicitum aiebat malis. O scæva ingenia stultaque consilia siquis hanc mentem gerit et sententiam, piorum nempe innumeras a Deo catervas barbaræ genti ad interitum tradi quamlibet propter erroris insaniam, qua læsus sit fortasse mortalis dominus! Quin adeo universalem monarchiam sibi vaticinans spondebat, et Palæstinam jugo subtractam redditurum se imperio; et se lac populorum ebibiturum, divitias voraturum, et pinguedinem medullis exhausturum, ut ait propheta. Effutivit etiam palam in concione disertis verbis, romano Andronicum præfuturum annis imperio novem; nl redegisset Deus ad triennium, ex quo Andronicus sceptro abuti cœperat subtractum autem Andronico sexennium, ceu purpuræ segmentum vi direptum, ad sui fuisse adjectum regni spatium seque propterea per id sexenniúm fortasse haudquaquam fore prorsus optimum. Verum ne elapsis quidem prædictis annis visus est mores suos conferre in melias. Blachorum gens jam erat intolerabilis, Romanis spoliis manubiisque dives eximilsque opibus instructa ad bellum quare Romanam incursans provinciam oppidum Varnam cepit cum Anebialo, ét Triaditzæ quoque invasit agrum, Naissum delevit denique cum Stumpio, abductis inde innumeris manubiis, viris cum feminis, et gregibus omnigenis. Conclusus ergo quaquaversus hostibus nec jam tueri victos valens Cæsar, exercitum bifariam divisit ducibus,' partim ad locos jubens abire hesperios, partim ad terras nupero afflictas bello Varnamque instauravit cum Anchialo, idoneumque imposuit his præsidium. Ipse profectus denuo Philippopolim Mosorum ac Scytharum repressit impetom el sna præsentia et ducibus pugnacibus. Cumque Triballus princeps Scopiorum urbem cum universo agro popularetur, impetum fecit Cæsar cum exercitu illumque triumphali prostravit prælio. Exin præteriens cunctum Naissi agrum, progressusque ad ampli fluenta Sivi, ibi in congressum venit cum caro socero, cui Belæ nomen erat, Ungariæ rege; cujus coloquio fruitus, atque ut decuit invicem impertitis amoris signis, illing reversus est, vocante officio,
CÆSARES. PATROL. GR. CXLIII breviqne post pervenit Philippopolim, atque hinc concessit Constantinopolim. Sed quoniam Mosi et Scythæ gentes efferæ rursus molesti erant Romanis terris prædantesque pervenerant Arcadiopolim, exercitu Romano victo turpiter qui contra exire in aciem ausus fuerat; bellum constituit Cæsar per se gerere. Conscribebatur itaque quotidie exercitus, Romanique ordines centuriabantur plurimus etiam advena et auxillaris conducebatur mites in cuneto `mperło. Jamque collectis copiis prope innumeris, vere incunte Cæsar Byzantio exivit, auri quidem centenarios quindecim, Bargenti sexaginta secum ferens. Et ad Rhædestum usque progressus urbem mysticum ibi manducavit pascha, resurrectionein Christi solemnem peragens, primam nempe Dominicam, Christiano more, Ibi in colloquiam venit cum Basilacio viro vivente insolition vitæ genus, nulli suetos profitente mores, qui futura canendi cluebat gloria, cunctis ad eum venientibus ceu ad Loxiao. Nec tamen is dicebat perspicue quidquam, neve quid sanum probeque definitum, verum fallacia cuncta et perobscura. Profecto ejus sermones plerumque erant scurriliter effusi risuque digni. Papillas ſeminarum contrectans manibus inspiciensque pariter illarum talos, longas tum demum nectebat cantilenas. Plebeiam tameu turbam is Illexerat præbentem aures sibl tanquam vati. Comitabantur illum et quædam vetulæ vecordi cestro percitæ atque insanæ, quæ gestus ejus pariter et dicta omnia edisserebant populi coronæ. Vulgares ergo homines qui hunc noverant, prophetæ loco habebant Deoque chari verum cordati et sano judicio præditi ridiculum nugacemque putabant senem alii postremo pythonicum credebant. Is accedentem per id tempus principem et salutantem comiter ac benevole nullo dignatus est respectu,auditu imo hac illac discurrens tanquam baccha conviciis circumstantes onerabat, præfectos præsertim ac senatores nec minus ipsi Cæsari maledicebat; quin et detrahere capite tentavit apicem. Demum desistens equinis saltationibus, vili quem forte manu gerebat baculo oculos violavit regiæ imaginis quæ prostabat ibidem picta in tabula. Tunc homine ut insani contempto cerebri Cæsar ad alias animum convertit curas. Illinc promotis ad Cypsella castris,
animi causa venatum est profectus, invitavitque fratrem ut secum iret. Ilic autem venæ simulans sectionem venatorium excursum declinavit quare imperator solus est profectus. Tunc conjurati idoneum nacti tempus germanum ejus Alexium raptim ducunt intra tentorium regium thronoque collocant, et Romanum salutant imperatorem, plausibus, ut fit regibus, concrepantes. Audita re Isaacius Deum rogabat ut se præsenti discrimini eriperet. Tum missos cernens equites qui se caperent celeri cursu instantes, habenis laxis cœpit et ipse in ſugam se conjicere oppositique fluvií tranatis fluctibus, calcaribus urgebat cursum equi. Sed tamen captus in oppido Stagira orbatus est oculorum luminibus in venerando monasterio Beræ, cējus fundator ſuerat sebastocrator Imperatoris Andronici genitor. Sic Isaacius luminibus cassus regio in palatio clauditur ceu carcere, ubi propter doloris acerbitatem nullum per dies complures gustavit cibum. Exin ad duas columnas (sic locus dicitur) domus ipsi assignatur in Propontide, postquam Romanum dominus imperium rexerat annis novem cum septem mensibus. ALEXIUS ANGELUS AN. VIII, MENS. VI. Átque ita Alexius imperio potitus rerumque summam solus administrans, non tamen festinavit Byzantium statim, sed occiduis partibus laborantibus, propter molestos principes Mosorum Asanem atque Petrum infaustos fratres, opem curainque censuit impendendam. Significavit tamen conjugi dignitatem suam senatusque parti quæ in urbe erat, cleroque toti, civibusque simul. Atque hanc novarum notitiam rerum nemo non libenter hausit auribus. ad magnum templum regina procederet, Dum tamen Euphrosyne ducæna plebeiæ turbæ conspirata manus virum cognomine Contostephanum, Alexium autem nomine, deducens in magnum Dei venerandum templum, imperatorem Romanum salutavit. Veruni is captus statim ab optimatibus meritam habuit carceris custodiam. Deinde cunctus populus ad templum currens imperatricem salutabat Euphrosynen. Atqui Ephræmius in titulo scripserat notam s", quæ in Græcorum scriptis significat partem dimidiam. Quamobrem et ego perpetuo scripsi mens. VI, que anni pars est dimidia. Sed tamen tum ex hoc loco. tuin etiam aliunde necessario ab constat, prædictam notain liberiore sensu Ephræmio usurpari ad significandum quemlibet anni excessum. Quis enim tot Cæsares aunis N. cum mensibus adamussim sex regnavisse credat?
CÆSARES. Cod. Post dies aliquot Cæsar quoque in urbem haud cunctis gratus venit ob súum facinus contra germanum fratrem suumque dominum. Atque convicians aliquis sic forte afebaj Si bibentes quidem præfocat aqua, quis jam alio potu vitam toleret? et si fratrem non redimit a discriminė germanus frater, periit natura. Aitamen progressus ad templum magnum, et patriarchæ coronatus mauibus, exiit ad pompam Cæsaribus solitamı ad quem sublimis, ut insideret, ducitur equus Arabs de præsepibus et bene exercitus verum dum Cæsar in ephippium insitit, subsultans equus valdcque ferociens, seque anteriores arrigens in pedes, torvis et iracundia suffusis oculis, et pavimentum ungulis sæpe quatiens, miro sessorem recusabat nisu sed cum repente ephippium occupasset prehendissetque frenuin in perator, nihilo tamen ferociebat minus equus elatis pedibus, terramque verberans, sonorisque hinnitibus aerem con:plens; neque a furore bujusmodi prius destitit, quam capite coronam: excussit Cæsari humi projectam, cujas etiam partes confractæ sunt infauste atque indecore sessor autem strato corruit purpureo. Quamobrem alio inscenso Gæsar equo qualemcumque demum absolvit pompam cum stemmate confracto et deciduo; quod lævum omen visum est spectantibus. Erat hic Cæsar indole bona præditus, comis, tranquillus, mansueto ingenio, hilaris, accessu affatuque faciИs, clemente animo, manu liberali, cunctorum precibus patens, et benevolas hlandus, graciosus, formosusque admodum, procerus, virente ætate, after Nireus. Neminis hic corpori reive nocuit, neque in Ecclesia quidquam innovavit, nec obrogavit item imperii legibus; assentationis æque et calumniæ osor. Cumque esset tenero imbutus animo, crimen adversus fratrem, ut cariem ossium, exulcerata fixum gerebat mente, gemitibusque et lacrymis expiabat. Ipso regnante nulla unquam mulier propter mariti mutilatum corpus vel laceravit genas vel solvit comam, nec quisquam patria pulsus in exsilium. Cæteruin socors remissoque ingenio, neque ad rempublicam regendam idoneus propter natura insitam seguitiem, et quia pedibus etiam laboraba:, Quietus ergo moderans imperio
atque in regali desideus palatio plurimos donis largiter ditabat eximiisque augebat dignitatibus. EPHRÆMII CHRONOGRAPHI In orientem postea cum copiis transiit ➤ audivit enim, denuo rebellem Alexium quemdam in provincia Cilicum, (illius nomine scilicet assumpto Alexii Cæsare Manuele nati) pagos incursu orbesque perturbare. Ad Melangiorum ergo præsidia pergens, atque illic etiam salutatus dominus reversus est in urbem imperator, Obortum est deinde Romano imperio molestu̟m monstrum atque inexspectatum tyrannus ille Cypriorum Isacius; qui ad sultanum repente profugiens atque ibi nactus auxiliares copias, Romanas terras urbesque divexabat. Sed enim ambos mars oppressit demum. Cæsar de terris occiduis sollicitus' peritum ducem cognomento Aspietam cum numeroso validoque exercitu adversus Mosos barbaros bostes misit verum infelici commisso prælio, captus est a barbaris Aspieta Mœesis. Plurimam rursus Cæsar gerens curam occiduarum urbium afflictarum, Isacium, cui tradiderat filiam nuptui, sebastocratorem dignitate, misil denuo cum prævalido ingente exercilu sed ab Asane captus et hic barbaro, vincla diuturna et carcerem perpessus, ibidem violenta morte obiit. Verum et ipse barbarys Asan periit manu cujusdam Mœsi Ibanci domitus; Petrusque obtinuit Mœsiæ principatum. Sed cum hic etiam gladio fuisset cæsus, princeps Mosorqın exstitit Joannes Petri Asanisque frater, ingenio pessimo, et Romanarum urbium pernicies. Ibancus autem ad Cæsarem confugiens atque libente animo receptus Romanis partibus utilem se præbuis, floridus nempe juvenis, forti mann, sed ad sumendam iram paratissimus. Huic collocavit Cæsar in matrimonium in aulam advenienti neptem suam, et præfecturam tradidit Philippopoleos. Is autem contra Mosos et contra Scythas firmum Romaņi imperii munimen erat. Jam cum Sicilia ab Alamannis barbaris turpiter esset dorita, tune in Italiam vi deportata est eeu præda belli fiiia quoque Cæsaris Isaacii; et regis Alamanniæ germano fratri Philippo juncta est nuptiali fœdere, Cod.
In margine glossa quoniam priorem ipsi mors abstulerat sponsum Siciliæ quondam regis Aħam. Hæc femina conditum amaro absinthio Dominicaque tanquam ira plenum calicem propinavit patriæ suæ. Pedibus et arthritide laborans Cæsar haud quidem sine requie vet intervallö, sed temporibus certis ac periodis, propter vitiosum corporis humorem dolores patiebatur intolerabiles, dum se per corpus morbus eircumageret. Igitur verno tune instante tempore, cum angeretur solitis doloribus, novum audacter tentavit remedium, quod ipsi summum attulit discrimen fervidas enim admodum ferri laminas utrique cruri et pedibus imponens inussit grave carnibus cauterium. Et sedatis quidem parumper doloribus non sine conviciis omnes Asclepiadas procul a se facessere jubebat Cæsar verum cauterii posthine inflammatio dolorque pedum Cæsarem cruciabat; revocatique medici sunt celeriter, quos omnes haud vanus invasit timor, ne probibitus quominus in pedes flueret solitus humor sanguinis et saniei, in corporis præcipuis stagnaret partibus, ægrumque subitanea morte opprimeret, alque ad extraneas sceptrum abiret manus, Sermo hic fiebat apud reginam maxime, quæ masculum hæredem haud pepererat, sed feminarum tantum par aliarum, quarum jam erat utraque sponso vidua. Irene natu major juneta fuerat splendidis sane nuptiis Andronice, progeniem suam trahenti de Contostephanis; sed is abrupit vitam ob suam molktiem. Junior æque nupta fuerat Anna Comnenorum surculo Isaacio, qui apud Masos obiit in vinculis, ut nostra historia desuper narravit. Atque ita Cæsaris se res habebant:` qui male firmus adhuc Byzantio excedens Thessalonicam contulit se in urbem inde perrexit contra Chrysum Blacham qui Strummitza oecupata cum vicinia, tenensque quoddam, veluti regram suam, peridoneum, munitissimum et sublime ingens castellum cui nomen Prosacon, quod ars certatim cum natura effecerat bellantibus inaccessum inexpugnabile, Romanæ illic proximis ditionis flaibus grave imminebat malum et exitiam. Accedens ergo Prosacon imperator cum florente exercitu et permiro,
EPHRÆMII CHRONOGRAPHI consertaque gravi cum Mœsis pugna, vi nitebatur debellare Chrysum, ejusque arcem armis occupare. Post multam autem cædem ac laborem” ad pacis conditiones respexit Chrysus, se Cæsari nimirum fore subditum, si retinere lanc sibi liceret arcem, et si daretur regia de stirpe uxor. Sic re confecta Cæsar discedens Prosaco, regressus est ad urbem Constantivi, Exin Romano imperio fidem fregit perfuga Ibanens in Philippi urbe, detrimentisque affecit nostros plurimis nam et acie sæpe discessit victor, Cammytze quoque capto protastratore, et incursavit ŋostræ ditionis urbes quæ sunt Boleron versus usque Xanthiam, omnia late diripiens, agens, ferens vir sine dubio præditus ferino corde, rabidí cauis iustar Romanos allatrans; qui eo vesmi furorisque evasit, ut milites Romanos in prælio captos frustatim ense cæderet in convivio, Quare imperator abiens Byzantio semet Orestis contulit ad urbem cumque rebellem cerneret fortem admodum, Romanos autem semet comitantes prælio abhorrere alque metu exanimes, inops consilii curis æstuabat, Igitur conditiones rebelli obtulit, armorum pugnæque interim non immemor; exercitumque omnem secum trahens contulit se in provinciam Philippopoleos, ibique castrum cepit vi Stenimachum, ubi Barbarorum erat ingens numerus, quos urbem populatus captivavit, Deinde capto falsis promissionibus crudeli Huanco, pessimo adversario, victor reversus est Constantinopolim. Regnante Alexio de Comnenis Angelis, Joanue autem Camatero Ecclesiæ sacrum tenente solium Byzantinæ, novum emersit spuriumque dogma, cujus magister erat el creator monachus quidam dictus Sicidites, infima vere blaterans et ventriloquus, Nam controversia exorta utrum dicere ino et diserte credere nos oporteat, corpus Dominicum in mysteriis sumptumi incorruptivum esse, ut post passionem admirandamque anastasim; an corruptivuut quale ante mortem fuerat ac passionem; altera pars aiebat incorruptivum, freta doctrinis atque testimoniis cati Cyrilli et Patris Chrysostomi, Eutychiique Byzantini præsulis, et Nyssenorum phosphori Gregorii, qui scripto suo suadent magisterio, istud a nobis sumptum in mysteriis
▲ Domini corpus prorsus esse ejusmorli, quale devicta morte post passionem æternam accepit vitam nostri gratia neque aliquantam partem nos percipere, sed universum Christi corpus Domini, a quo sumentes sanctificamur mire. Verum contrariæ partis defensores dicebant ipsum baud præferre typum sacrae ac beatae Domini anastaseos, sed sacrificium unice mysterio fleri; hinc corruptivum, sine sensu, exanime. nobis autem sumi partem tantum, non universum corpus Christi Domini nam si hoc esset prorsus incorruptivum, nec palpabile fore nec visibile. Hæc isti falso blaterantes ore imperitiori turbæ faciebant fucum sed imperator obsequens meliori dogmati sivit contrarios frustra laborare. Pessima gens Mœsorum cum socia manu accolarum Danubii Comanorum terras Romanas incursabat vastans, prædamque agebat plurimam et captivos, quibus ditata in patriam se recipiebat. Atque id deinceps semper actura fuerat, nisi Rossorum pia gens Christiana cohibuisset Barbaros a maleficio. Galitza quippe princeps, adhortante Ecclesiæ summo Rossicæ pastore, plurima militari coacta manu, in Comanorum agrum repente irruit eumque extrema affecit vastitate quod cum egisset sæpe amico animo ad solatium piorum Christianorum, Comanicum auxilium Mosis abstulit, Joannes quidam de Comnenis genitus, corporis mole doli formam referens, projecto ventre, carnibus pinguissimis, nomine idoneo dictus vulgo Crassus, Cæsari se rebellem in urbe præbuit. Ingressus enim templum Dei maximun), coronam ex iis quæ mensa pendebant sacra ausu scelesto imposuit in capul suum, atque ita coronatus templo exiit et cum favente conspirato globo bominum splendidorum de classe nobili, recta processit ad palatium magnum, plausibus concrepantibus in morem regium; mox cum regali consedisset throno, splendidis quosdam donavit dignitatibus. Miscella vero populi colluvies per angiportus, vias vicosque urbis perque plateas currens alque portus Romanum proclamavit imperatorem Tibera lingua ciamitans hune Joannem; et simul opulentas spoliabat domos. Verum sequente nocte mero oppressus crassus hic mente et nomine tyrannus, regiæ patentibus per socordiam januis,
dum ejus per urbem esset dilapsa cohors, a Cæsaris militibus repente captus calamitosum caput ensi obtulit. Cammytzes quoque protostrator, tentum quem supra dixi în vinculis apud Mœsos, effracto sibi Chrysi manu carcere, cum hoc conspirans defecit a Cæsare, et. Pelagoniam cunctam occupavit tum etiam cepit Prilapum levi nisu, atque Thessaliæ dominum se gessit mullo obsistente demum commovit Helladem, rebellemque fecit Peloponnesum. Tum et rebellis alius repente apparuit (tanquam illi quondam. gigantes sparti) Joannes Cyprius vulgo Spyridonases, boc habens cognomentum paterna ex domio, fœdum quid visu, moribus et corpore, oculis homo strabis, arte opifes, humili sorte genitus et terræ filius, Cæsaris olim palatinus famulus, interioris fisci custodiæ impositus exin Smolenam præfectoram nactus, inexspectata dignitate elatus ad apostasia proruit vesaniam. Tertiam habebat Cæsar tunc miseriam, suetos sibi podagræ dolores. Bifariam igitur distributo exercitu, partem ducendam contra Spiridonacem genero Alexio tradidit Palæologo alteram vero traditam Cleopolit ad debellandum misit Gammyrunn Boston. Prælio conserto utrumque rebellem vicit, ejecitque imperio eum Dei ope et Chrysum quoque pepulit Strainmitza. Adhuc Alexio retinente imperium, Asanis atque Petri Mœsorum frater in principatu patriæ successor Joannes arma extulit contra imperiam statimque aggressus cum plurimo exercita in Rhodopeiis jugis Constantiam urbein bene munitam fastigiisque impositam facili prælio sibi vindicavit. Hujus dejectis moenibus, scelestus homo Varnam perrexit urbem ad mare sitam, quam continenter tribus diebus quatiens, denique captam exæquavit solo, ejusque cives in subjecta fossa hic dæmon obruit vivos, heu dolorem! Sabbati magni et benedicti die, Christi sacram passionem nit reveritus tum demum in suam patriam est reversus. Nunc opus haud inepto traga:do foret, qualis sum ego, ut caneretur digne calamitatum pelagus et abyssus, malorum inquam Ilias et tragoedia, quæ Constantini simul urbi contigit imo opus foret contra summo vate Joannes hic dicitur a Niceta lib. 111, 7, nempe urbis OEuci civis.
▲ qui quenſvis superaret plorando tragicum humanarumque actorem miseriarum; quales fuerunt scilicet illi eximil Sophocles Eschylusque atque Euripides. Verum et ego fretus facundiæ viribus, harum ope aliquid conabor fari. Comnenus Cæsar expulerat Alexius germannın Isaacium regali throno; idque fortasse fuerat imperio utile, nisi custodiam pulsi neglexisset. Nunc cum Isaacius domum habitaret ad duas columnas sitam in Propontide, erat cuique liberum accedere, colloquia atque negotia audactér agere. Ergo Isaacius asus ministris Italis amicis sibi viris, arcanas Htteras mittit ad filiam suam Philippi uxorem tunc Alamannis imperantis feliciter. In his significabat fortunam suam receptisque illine vicissim litteris mittere Alexium filium ad ipsam statuit, (quem et sperabat regni hæredem linquere) clam illis scilicet qui observabant juvenem. Sed ut latuerit fuga, juvat eloqui. Profectus hic cum Cæsare nuper fuerat bellum Cammytzæ, ut diximus, inferenti cum autem Damocràniæ mora &erat, fuga adolescens contulit se Atbyram. Cumque famulus lembus ingentis navis cujus navarchus erat Pisanus civis, ad Hellesponti caput progressus esset, paratus nempe ad excipiendum profugum; repente admotus Athyræ littoribus recepto adolescente altum tenuit, atque ad Pisani navem eumdam transtulit. Sed mox ut fnga innotuit adolescentis, navigium magnum Cæsar scrutari jussit ministros a se missos; sed isti tamen að eum reversi sunt negotio iufecto, Etenim apte tonso capillo juvenis. vestimentoque simulans se Latinum, cum se permiscuisset turbæ nauticæ, cunctis vel familiaribus fuit incognitus. Sic fuga elapsus, ut dictum est, Alexius ad sororem confert se in Siciliam, atque apud illam casus fet domesticos; quæ sponsum exoravit ut viudex fierąt parenti suo tam gravibus oppresso malis, fratrique nudo, exsuli et sine laribus, Dum hæc peragebantur, Erinnys alia exitiosa Byzantinæ urbi dux Venetiarum erat Ericus Dandulus, vir fraudulentus, veterator pessinus, Ader exsecrandus, imperii pestis, qui arcanam flammam nutriens livoris atque odii fomitem jamdiu gerens tanquam sub mentis cinere repositum, oh suis illata, ut aiebat, civibus a nobis detrimenta atque injurias,
auræ secundæ flabrum exspectabat ut suæ malitiæ facem inflammaret maximam, luculentam et septemplicem contra Romani columen imperii. Tunc ergo idoneam nactus occasionem, facem ingentium sustulit irarum, suppeditante tempore materiam ignibus. Is conspiratos habuit ad facinus viros toparchás nobiles Latinos in Palæstinam mox navigaturos ob liberandum Domini sepulcrum. Cum his ad nostram conjuravit luem. Erant hi bellica virtute insignes Montisferrati dignitate marchio nomine Bonifacius, vir fortissimus, Balduinusque comes provinciæ Flandriæ, iusuper sancti Pauli Ericus comes, prætereaque Pleæ Doloicus comes, cum audacibus aliis viris plurimis. Ac navigia universæ prope classis constructa sunt Venetiis per triennium celeres naves decem supra centum, equis vehendis, optime compactae sexaginta præterea triremes. Tum et rotundæ sunt collectæ naves undique versum ex Italiæ oris perample molis ad septuaginta quibuscum erat prodigiosum quoddam maximum quotquot umquam visa fuerant navigium, cui mundi nomen fecerant. Implerunt autem classem mille equites armati omnes, imo cataphracti scutati autem milites centam mille in varios armaturæ distincti ordines; plerique tamen erant ballistarii. Jam cum parata esset ad cursum classis, tunc dilatavit fauces abyssus mala, ¡nhorruit procellosum ærumnæ mare, incubnitque urbi malorum cumulus. Infaustus namque Alexius Isacii fil:us imperatoris quondam Byzantini, is qui clam antea fugerat ex urbe, litteris papæ senioris Romæ atque Alamanniæ regis communitus, navigaturis adfuit in Palæstinam, petens reverti in patriam cum ipsis, suffragio adjutus, inquam, et papæ et regis, qui se prædictis viris habituros gratiam aiebant, siquidem reponerent adolescentem in paterno imperio præter quam quod innumera pecunia idemmet et officio gratus foret, si illorum ope imperîum reciperet. Callidi homines variisque agendis exerciti negotiis tunc exceptum simplicem puerum, fraudibus expositum, Rectius sine dubio Nicetas 111, 9, scribit sculati milites triginta mille.
navis mensaeque socium, errantem, advenam, juratis verbis adigunt spondere quæ nunquain poterant exitum sortiri neque enim tantum maria pecuniæ promisit se daturum, sed quinquaginta cun auxiliari milite triremes Agarenorum profligando bello. Praeterea promisit, hen stultitiam! restituturum prisca se papæ jura, ritus Ecclesiæ nostræ reformaturum, talem se denique in Græciam reducturum, qualem Latini proftentur, fidem. Postquam sublatis demum classis anchoris ad parvam urbem ladara pervenit, hane suadente expugnarit Danduło; quam ubi cepit arcem, progressa classis að Epidaurum urbem obvertit proras ibique est acclamatus Romanus Cæsar puer Alexius eum Italis navigans. His intellectis Romanus imperator triremes putres et senio fatiscentes instaurari jussit ab opificibus, quæ vix viginti numero fuerunt. Portu discedens Epidauri classis ventis propitiia utens ad miraculuin, quippe marina aura urgente puppes, Constantinopolim tenuit celerrine, nemine prope civium seiente adhuc Italicorum hostium adventum. Nec vero longas loquar per ambages Gnari Latini quàntus esset civium metus, quo cunctos cernebant exanimes, classem secure ac facile advertunt oris ipsi eum equis in terram desiliunt cuncta diversi generis navigia An ulteriorem provebuntur sinam usque ad castellum qaod Catenæ dicitur. Sic oppugnantes terra marique urbem partim custodes mœniuin ſugabantpartim classiarlos mari demergebant, eratque cædibus inquinatum prælium. Ut autem media fracta est catena, omnis continuo classis introibat, eratque malum nimium, ineſſabile. Reliquus miles pedes equesque simul tum classis etiam pergunt ad Cosmidium. Ibi pedester miles castra struit in eminentis stationis loco, (e regione regii palatii) quæ partim fossa circumducta munit, partim decussim trabibus defiais cuncta item classis constitit in littore. Tum vero utrinque Martis opus grave per diem sæpe peragi vidisses. Magnanimi correptis armis duces bene volentes Cæsari vel stirpe proximi cum peditatu simul equitatuque Hoc loco schismaticum se demonstrat apute Ephrenius.
Latinis resistebant forti animo EPHR.EMII CHRONOGRAPHI portisque se efferebant ut ostenderent bellicis viribus urbem non destitui, neque se aleam pugnæ detrectare. Profecto tum Romanos vidisses strenuos, atque Mavortiæ memores virtutis; præsertim ubi imperatoris gener bellum ducatu regebat mirifico Lascaris Theodorus in præliis leo. Ilic enim pugnas fortiter sustentans credebat, concidebat adversarius. Quare collectus Latinus exercitus terrestris et maritimus, proh rabiem diram! impetu statuit capere Byzantium si certe prævaleret; sin autem minus, oblatis conditionibus hinc recedere. Ergo Latini hostes in aciem prodeunt atque naves promovent usque ad Petrimm; grandes habentes in antennis scalas funibus alligatas arte mira. Arietem alii machinam objectant solitum urbanorum flagellum monium, et circumponunt homines armigeros, nimirum ballistarios qui hostem verberent. Tunc atrox exardescit ad moenia bellum terrore plenum maximis conatibus. Ariete expugnatore ruperunt facile obversum mari murum; sed sunt repulsi a nostris auxiliaribus qui in urbe erant. At classiarii desuper e scalis lapidibus feriebant, telis, gladiis turrium custodes mœniumque vin lices, brevique eosdem in fugam conjecerunt. Deinde hostes mœnibus potiti urbanis ignem domibus injiciant inde a Blachernis ad ædem Evergetæ. Tunc dirum casum cernens imperator trepidationem lacrymasque civium, horumque vereus maxime querimoniam, ægre et coactus tandem in arma rapitur, et cataphractus prodiens palatio traxit nobilium equitam catervam peditumque juvenum fortem manunr. Et fortasse aliquod peracturus erat ntile urbi facinus et imperio, si cum hostibus manum conseruisset, vel certe Lascari genero fortissimo maxime optanti pugnam permisisset nunc conservandæ vitæ duin studet uriles acceleravit urbi discrimen sammum. Nam Cæsar armis samptis in speciem tantum postquam se brevi armatum ostendit civibus, mulla re digna gesta recessit statim; et qui jucundus nuper in prælium venerat, inox ignominia plenus ex eo discessit, ucta Latinis hostibus audacia. Cum recepisset ergo se in palatium Romanus Cæsar Commenus Alexius, utile sibi censuit ac necessarium
CÆSARES. instanti jam periculo non diu resistere. Clam igitur per noctem dilapsus ædibus abiit Debeltum Thraciæ castellum, ubi jam sibi instruxerat diversorium; postquam tenuerat regnum annis octo, tribus præterea mensibus, diebus decem. ALEXIUS ISAACII FILIUS MENS. VI. Tunc iterum Isaacius potitur steximate cum dilecto suo filiolo Alexio nam postquam prior Alexius cessit regno atque Debeltum, ut diximus, profugit, a senaţu protinus imperator cæcus Isaacius est acclamatus, carcere suo præter spem emissus. Contra regina Euphrosyne custodiæ traditur. Ille recepto iterum imperio peractam rem significat Latinis qui statim ipsi remiserunt filium ut consideret cum parente domino sociumque honorein obtineret regni. Tunc universus populus cum magistratibus utrique simul domino obsequium obtulit, Paulo post etiam duces Latinorum Cum ad regales ædes se contulissent, honoribus affecti donisque inuumeris, quieti recesserunt cum recto ordine. His imperator affatim quotidie maria pecuniæ in sinum ingerebal, quanquam hæc ipsis videbantur guide. Mox ad impensas indigus pecuniæe ccepit diripere sacros thesauros, vasa divina, venerandas štatuas, quibus illicite detrahens ornatum, argenteosque et aureos nummos conflaus, hostibus large profundebat Italis. Is et Pisanos urbis inquilinos antehac a Venetis odio dissidentes, heu! cum pernicie universi imperit inter se studuit jungere amicitia. Illi adversariis exin reconciliati cum his curabant quotidia convivia. Tum etiam Franci, socia cohorte Pisana Venetaque quæ ultro accessit, cymbis in urbem subito delati impetum faciunt simul armata manu in synagogam elam Agarenorum, ejusque omnem rapiunt supellectilem verum a Turcis demum sunt repulsi, opem ferentibus Byzantii civibus. Hli efferati faculas injiciunt civium tectis, consumuntque incendio plurima et optima urbis ædificia. Magni fuit autem incendii initium a synagoga, ut diximus, Agarenorum, qui locus vulgo dicitur Mitatum; idque ædificium pertinet ad mare ubi et Irenes divæ templum surgit illine progrediens amburensque omnia propagatumque gravi cum exitio
devenit usque ad indytum circum maximum, qui sanctissimæ Sophiæ templo adjacet atque ad oppositum venit usque mare, longe lateque media omnia concremans. Nec tutum erat ad amicos accedere, nisi quis cymba semet circumveheret. Hæc Isaacius cum moerore audiebaļ sed hujus filius patriae pernicies tanto gaudebat urbis exterminio. Romanis rebus ita se habentibus nuper ejectus Cæsar Debelto veniens aruis insedit urbem Hadriani. Infanstus juvenis re coguita Alexins, Constantinopoli cnm exercitu exivit habens Latinum in comitatu ducem Montisferrati marchionem Bonifacium, quem mercede conduxerat ad bellum sexdecim auri datis centenariis. Igitur Thraciæ peragratis urbibus, reque confecta ex animi sententia, usque ad Cypsella oppidulum progressus, mox ad metropolim retro pedem tulit. Dein scelestis partibus adhaesit hominum qui parentem excæcaverant thronoque deturbaverant, faventes patruo; quam rem ægerrime cæcus rex ferebat, qui moliebatur jamdiu supplicium sumere de viris qui se tanto malo affecerant. Hinc maledictis filium incessebat, quem versari cum pessimis audiebat, tali gaudentem maxime consortio; ludere quotidie alea cum Italis comessarique, et dignitatem regiam dedecorare singulos per actus. Ergo hunc oderant populus et optimates nec minus odio dignus pater erat, qui concinnatis ridiculis oraculis, quæ universale sibi spondebant regnum, ut læso cerebro judicabat ſatue, a se conjunctum iri occiduum orbem deblaterans aiebat orienti, totiusque mundi dominum se fore quam patiebatur insuper cæcitatem, arthritidisque morbum atque podagram se positurum veluti exuvias. Hæc ei suadebant catillones monachi, omnia ventris causa et fari et gerere imperatoris soliti in convivio; qui haic monarchiam verbis despondentes interim mero sese ingurgitabant; ejusque infirmas manus deosculantes, mox recepturas robur praedicebant, Credulas senex his præbebat aures deliramentis atque vaticiniis, atque lætitiis incedebat omnibus. Astrologis quin etiam apprine deditus, Invectionem hanc a Niceta sumit Ephraemius; quæ si veritate nititur, sine dubio vituperandi sunt monachi illi. Sed enim quain sæpe hæc crimina vel falso dicantur vel exaggerentur a scriptoribus parum piis aut odio aliquo imbutis, satis novimus.
CÆSARES. dum his obsequitur in gerendis rebus, absurda multa fecit et illicita. Nam et suem Calydonium opus mirum de base sua commotum, in qua steterat, in maximum transferri palatium voluit; quasi cohibiturus haç re ferociam populi horrentem atque petulantiam. Insidiabatur interim urbi regiæ exercitus Latinus terra et mari profundæ deditus semper avaritiæ, dolium vere inexplebile, nt ait proverbium. Is sine fine excurrens per Propontidem, perque Byzantii cuncta suburbana, sacra delubra cum nobilium villis passim subjecto prædabatur igne. Quare conspirans civium multitudo exercitum a regibus postulabat, qui sibi contra hostes suppetias ferret.. Verum hæ preces canebantur surdis; et renuebant maxime regnatores, qui ne mentionem quidem, ob suaṁ stultitiam, bellandi cum Latinis, ferre poterant. Solus Murtzuflus Ducas armis sumptis cum Italis conflixit aliquando verum cum neino ferret ei suppetias, propter invidiam sie volente Cæsare, in summo fuit discrimine, ni sagittarii illi adfuissent enținus conjectis telis. Igitur universus Byzantii populus seditiose murmurans, conviciis turpibus appetebat utrumque Cæsarem, studioseque alium quærebat dominum. Reapse quemdam cognomento Canabum, nomine Nicolaum, invitum juvenem Imperatorem cives constituerunt. Tunc enimvero Alexius cum Marchione (namque Isaacius animam agebat nibil jam rerum terrenarum sentiens) ad palatii custodiaın sine mora Latinos admovendos censebant milites. Sed res perlata ad populi notitiam tumultum statim peperit et seditionem. Tempus id idoneum ratus Ducas ad exsequenda mentis suæ consília, noctu ad Alexium fraudulenter venit, eumque falsis territat sermonibus, nempe quod ipsum statim occisurus in foribus staret populus districtis gladiis, propterea quod Latinis faveret partibus. Tunc enixe Ducam rogabat juvenis at sibi adesset ultor in discrimine quem ille pallio obtectum in solitudine, per occultum posticum clam deducit In depressum quoddam tentorium abditum ibique vinctum miserum custodiæ tradit, pauloque post funesto exstinguit laqueo Romanus autem ipse fit imperator, assumptis regii culminis insiguibus.
EPHRÆMII CHRONOGRAPHI ALEXIUS MURTZUFLUS M. II, CUM D. XV. Ducas imperii adeptus potestatem ærarium: cernens vacuum pecunia, a superiorum temporum publicanis in jus vocatis aurum exegit plurimum, idque ad gerendam contulit rempublicam. Tum armis captis, Italis resistens, horum excursus cohibebat facile quamobrem gratus admodnm erat civibus, præsertim vero militum cohortibus. Et quia Flandriæ comes Balduinus Phileæ regionem milite vastabat, adversus illum statim Cæsar exiit seal enim perpetrato Martis opere, terga Romanus convertit exercitus, parumque abfuit Cæsar ab interitu; imago vero virginis Deiparæ, quam nostri reges belli sociam vocant, pugna fervente capta est ab hostibus. Tum pacis conciliandæ omissa cura, ad capiendam urbem diripiendamque se comparabat exercitus Latinus. Ergo sublatis anchoris navigła, in quibus erant machinæ cum scalis, ab Evergetæ monasterii ora usque ad Blachernas coram constiterunt. Vicissim Ducas transtulit tentorium proximi collis statuens in specula, unde conspicua classis hostiumi erat, mœnibus jam cum milite appropinquans. Moxque congressi cum propugnatoribus urbani muri et turrium custodibus Latini pugnam validam ciebant; sed inferiores illa fuerunt die. Postea totus rediit exercitus duoque viri per scalam prorepentes, quam inter alias fixerant ad Petria, in apprehensam torrim desiluerunt, præsidiumque gladiis proffigantes signum lætitiæ sustulerunt suis tunc Italorum omnis cohors irruit, Qui vero Cæsarem circumstabant aulici atque Romani exercitus rectores in perles cuncti semet «onjecerint, atque unum mille timidi fugiebant, qui cum ad portam pervenissent aurcam, novo dejecto festinatim muro, misere foras semet proripiebant. Al inimici, hen lugubrem tragoediam 1 late palantes passim per Byzantium latrocinando spoliant nobilium domos, nihil nefandum urbi non efficiunt regali quoque occupato palatio, inclusas opes penitus diripiunt. Cæsar plateas triviaque percurrens centuriare nitebatur populum, suadebatque ut hostibus resisterent at meliora consilia nemo audiebat quamlibet urbi et sibi profutura S".
Sortem intelligo, non clerum; et f..lli miles videtur Wolfius Niceta interpres qui dictionem explicat a clero PATROL. B. CXLII ▲ sed unusquisque suis raptim opibus studebat transferendis aut infodiendis. Cum ergo Ducas hilum non proficeret, sibique vehementer jam timeret, nc captus graves poenas hosti lueret, regias ad sedes festinatim convelaus, atque illinc sumptam Euphrosynem reginam parvo in phaseło cum filiabus collocans, quarum unam ipse efflictim deperibit, exsul profugit patria Byzantio. Vir sine dubio strenuus in præliis, constans bellator, magnanimus, fortis, callidus, et consilia celare solitur, cunctis se jactans idoneum negotiis corporis forma non satis concinua, adductum semper gerens supercilium, faucibus raucis, aspera loquela, statura media et valgus a natura, lascivus, mulierosus et adulter. Is dignitate protovestiarius erat cum summam potestatem est adeptus cujus regales tenuit habenas diebus sexdecim supra menses duos. THEODORUS LASCARIS AN. XVIIII. Post fugam Cæsaris, de capiendo imperio Lascaris et alius Ducas decertarunt in Dei templum maximum profecti; fortis uterque egregiusque juvenis; verum sors Lascari contulit imperium, qui regia tamen non sumpsit ins'gnia sed comitante patriarcha egressus ad Milium atque ad alias urbis partes, populi turmas blaude compellabat ad resistendum hostibus adhortans præcipue vero stipatores regios, grandes gestantes humeris bipennes, Celtas euixis perurgebat precibus. Sed cum nec blandis suadenti verbis, neque adhortanti quispiam auscultaret, jamque appareret cohors Latinorum; Lascaris illine, ut par erat, abiens fuga saluti consulendum censuit. Interim hostes, obviante nemine qui cohiberet liberos excursus, Orco mittebant inclementer animas civiam cæsorum, opes auferebant, igne latrociniisque vastantes urbem. O intolerandum lugubre spectaculum! sacer templorum ornatus diripitur, veneranda cimelia almæque vestes, icones Christi Matrisque sanctissimæ, aliorumque superum sternuntur humi; atque his pretiosum impia vi detractum metallam sibi vindicant apostatæ. Matronas venerandas sacrasque virgines prælatus. Alibi quoque idem mihi Nicete interpres non scuel peccare videbatur. Confer v. Gr. in loc volumine p. 116, n. 1.
EPHR.EMI CHRONOGRAPHI Latino immunis mansit dominatu. Interim marchio Hesperias civitates bellans Latino subigebat nomini, quibusdam nostris utens viæ ducibus. Sgurus autem Leo cohorte imposita Atticæ loco celebri Thermopylis, ut ibi prælians Italis resisteret; nulla re digna laudibus patrata, raptim Corinthum fuga se proripuit. Hic erat ortus Nauplii regione, modicum nactus a patre principatum verum reciproco temporum euripo, præpostero varioque fortunæ cursu, usque progrediens magnus e parvo evasit, Is et Corinthum oppidum diripuit, et Argos simili posthine latrocinio. Postremo Athenas etiam invadebat, verum repulsus verbis archipræsulis Michaelis Choniate sapientissimi, Thebas celeriter excurrit heptapylas, easque sibi facili bello vindicat; et du Larissa faucibus exiret, imperatori quondam Alexio occurrit, qui borealibus partibus digressus, exsulum more bac et illac errans, nunc ad Thessalica Tempe pervenerat, habens in comitatu Eudociam filiam, quain tunc desponsam collocavit Sguro, Ipsa quidem olim matrimonio fuerat prineipi juncta Triballoran Stephano, qui repudiatam remisit in patriam. Eadem Murtzuflo Ducæ deinde nupsit postquam hic imperium patriamque amiserat, Sed hunc deinde captum Alexius dolo, rex erro erronem regem sorte pari, lumine cassum oculorum reddidit. Sævis postremo Latinorum manibus Ducas exceptus Byzantiumque ductus, pertulit pœnam, quod Alexio Angelo gulam funesto laqueo fregisset. Nam de sublimi Tauri columna praecipitatus est, proh Dei judicium! et sic collisus violenter obiit. Interim marchio venit in Bœotiam, eamque sibi bello fecit subditam; Atticam quoque obtinuit cum Eubœa Atque ut paucis rem verbis expediam, integro nondum præterlapso anno eoa simul ditio atque occidna nostra in Latinum cessit dominatun). Alexius posthine exsul imperator cum in Latinum marchionem incurrisset, exuitur invitus imperii insignibus tum ad Hesperium salsi aeris locumı mittitur, ut vitam ibi suam clauderet, non sine Euphrosyne conjuge regina, sedem fortunæ congruam sortiti. Cæsaris autem stipatores regii, strenui viri, stirpis generosa
C.ESARES. Thracias urbes patriam habentes, ut cum marchione facerent stipendia, validam ipsi offerebant operam, ejusque imperio postulabant obsequi ille tamen preces prorsus respuit; nec sibi Romano opus esse milite dixit, nec illorum expetere auxilia. lidem Balduino fuerunt supplices, si forte fierent voti sui compotes; rerum cum spe frustratos semet cernere ad Mosiæ principem Joannem veniunt Petri Asanisque fratrem in Hæmo natun audacem virum, bellatorem strenuuin, et Romanarum urbium perniciem, quas cum Hesperiis vastabat regionibus, fretus Scytharum fœdere et auxiliis. Is ut Latinis detrimentum faceret, supplices illos excipit libenter inque suam singulos patriam remittit; mandans ut damnis Latinos afficerent, quos sibi infensos jaindiu sciebat, terroremque belli, direptionem patrie, et principatus jacturam minantes, nisi serviret dominis Latinis jussaque pronipto faceret obsequio. Reversi in patriam milites, quos diximus, urbibus Hesperiis Thraciæque simul itemque Macedoni:e suaverunt ut a Latino imperio deficerent, Deo favente, Mosis auxiliantibus. Italos multos demiserunt Orco Didymotich incolas potissime alios Byzantium roegerunt fugere. Atque hæc cædes Latino flagello coas etiam terras liberavit, dum ad graviora damna accurrunt hali et simul illos modestiores reddidit qui fastu elati Pelopis tenebant armis provincian maguam atque Helluden Didymotichum simul et Adrianopolim Romani egregio imposito præsidio auxiliantibus retinebant Blachis. Joannes autem contrahebat copias atque accersebat Scythica subsidia, idque Latinis clam curabat fieri. Sed conspirantium Romanorum motibus rex Italorum Balduinus cognitis, militem mittit ad rebelles urbes, a qħo com Byzia capitur Tzurulus, Latinoque jugo utraque subjicitur. Urbem Arcadii cuncti deseruerant cives pecunia vel stirpe conspicui reliquis tamen portis egressus populus pugnain cum Italis maluit committere; verum fugati omnes caduntur gladio, dum Latinorum furor parcit nemini, ac ne sepulcri quidem gratiam annuit, Reliquus autem Latinus exercitus, quem Balduinus ipse ducebat Casar,
EPHREMI CORON GRAPHI ad Orestiadem contulit se urbem, namque structis obsidens aggeribus summo conatu nitebatur capere. Tunc urbs periclitans legationem mittit ad Bulgarorum principem Joannem validum petens militum auxilium, qui se impendente discrimine eriperet. He libenter legationem audiit cumque auxiliarium agmine Scytharum exercitum Latinum repente aggressus, in fugam versum penitus devicit; cepitque vivum Balduinum Cæsarem, permultis juvenem ornatum virtutibus, sed castimonia in primis ac justitia, ut mea superior retulit historia; quem diu Ternobi carcere detentum, exercitumque plurimis cruciatibus, denique miserando supplicio affecit præcipitatum rupibus altissimis. Post hunc Latinis imperat Byzantii Balduini frater nomine Erricus, vir comi aspectu, subditis benivolus, et simul fortis dux et animosus, atque ad ciendas pugnas paratissimus. Hic habuit Græcos milites fortissimos, quos bene instructo agmine ducebat, triumphalem phalangen et selectam. I lem sæpe gravem belli lusit aleam cam Romanorum principe Lascareo, nostrasque urbes cepit et provincias, animi fortitudine et copia militum Lentiana nempe urbem ac Pœmanenum, Ochyras quoque armis superavit quibus in certaminibus tres perierunt nobilitate et opibus insignes viri, Dermocaites qui dux erat exercitus; et Andronicus gente Palæologus cui ruptui Cæsar Irenem tradiderat majorem natu filiam et charissimam; deni que unus e Cæsaris fratribus. Byzanti imperium retinente Errico Latinus quidam Pelagius cardinalis, lomo temerarius, contemptor legum, a papa missus in regiam metropolim tanquam legatus suus et summus præsul, digna inittente aggressus committere, monachos omnes atque sacerdotes, quotquot incolebant Constantinopolim, cœpit vexare et carceribus claudero ob controversa dogmata ritusque; quam rem gravate ægreque ferebant cives, præsertim optimates ac senatores; qui Erricum adeuntes imperatorem mala suorum deprecantes gentilium hoc usi sunt sermone confidenter Nos, imperator, ex aliena gente Verba sunt schismatici hominis et a pontificiis partibus alieni.
C.ESARES. alioque grege et libero prognati discrepantesque a vestris habentes ritus, sponte tamen two paremus imperio sedeniın ministerium præebere corporum, non spiritalium rerum communionem exhibere tibi bercl. parati sumus. Vel ergo statim fac malorum finem; vel manumitte, ut liberi possimus ad gentis nostræ pascua reverti. Hæc imperator audiit libenter, invitoque licet Pelagio legato, vincula solvit, molestias expedivit, cunctis patere sacra templa voluit. Hæc in regali contigerunt urbe. Nunc ad Romanos principes transgredio horumque historico res dicam sermone. Post regiam captam ab Italis metropolim Theodorus dictus cognomento Lascaris, quem Cæsaris Alexii scimus generum, illine secessit festinans cum conjuge cumque in Nicænam pervenisset urbem, ibi deposuit conjugem dilectam ipse autem Prusam cum locis circumjectis. aliosque pagos peragrans et urbes, Idoneis populos conciliabat sermonibus, ut se unum regem dominumque agnoscere veque non compos voti sui fuit, Haud enim longo præterlapso tempore reapse rex creatur et imperator, eumque Michael Byzantinæ urbis nuper sortitus patriarchæ titulum rite regali redimit corona, Lascaris ergo creatus imperator imperii pondus admodum viriliter, imo potius regaliter, sustinuit, seniet periculis jugiter objiciens, pugnasque graves cum Latinis consereus, rex simul bonus et fortis imperator ad durum Martis opus paratissimus, et pro republica strenue decertans, lupos ovili pro viribus submovens, hostibus formidandus, blandus subditis, corpore parvo sed ad prælia vivido, lanceam semper contra hostes quatiens, Romani fines proferens iniperii, urbes Latina liberans tyrannide atque ad antiquum dominatum revocaus armis et vario belli stratagemate. Idem erat clemens, misericors, comis, liberalique manu ac inunifica demissam gerens ad pectora barbam, capite acuto, subnigro colore, ad venerem proclivis atque ad iram, Hic diu graves pertulit labores duris cum hoste lactans certaminibus pro suis subditis atque pro republica. Huic certe omnes gratiam debemus, quod jam exstinctum Romanum imperiu.a ipsius opera maxime rovixerit.
EPHIR EMI CHRONOGRAPHI Hic enim Cæsar summopere studuit ut ex Oriente Latinos ejiceret, ibique nostrum firmaret imperium. Etenim Latini, prohibente nemine, non solum terras tenebant occidnas, sed Orientis quoque partem maximam. Namque Bithyniæ insederant provinciam, Lentiana, Poemanenum atque Barim, Lopadium, atque Ochyram cum viciniis. Quin et devenerant Atramyltium usque, maritimosque locos urbesque omnes abaetis prædis sibi subjugaverant. Nec minus animum Cæsaris mordebant eirca suam natæ ditionem tyrannides. Ecce enim parva Sampsonis in urbe cjusque villis imperabat Sabas; et Philadelphiæ Theodorus fatuus; David Comnenus cuncta Paphlagonia, illius frater Alexii, cujus pridem Trapezuntiorum civitas jugum tulerat; hic porro dicebatur Compenus magnus ambo autem proprii generis originem ab Andronico Cæsare trahebant, ex hujus filio Manuele sati. Et Theodorum quidem atque Sabam Lascaris, Deq favente, statim vicit, Atque hinc Celbiani se fecit dominum, Philadelphiæ Mæandricæ, Neocastrorum. Sed Paphlagoniam ægrius obtinuit, Comneno debell:to armis Davide unde acquisivit cum Heraclea Amastridem, Cyrorum, Cramaamque urbes cum circumjectis agris atque oppidulis, et Paphlagonum dominus evasit. Turcas vero Italosque perpetuis præliis ægre mehercle, sed tamen devicit, vires videlicet ministrante Deo. Sed conturbavit animum Lascareos exsul Alexius olim imperator, socer ipsius sceptrum nunc tenentis. Etenim ille post amissum regnum), ut mea superior retulit historia, Thessalonicam eṛrabundus venit; atque a Maria genere Alamanna, quæ conjux fuerat fratris Isaacii, nunc in marchionis nuptias concesserat, exceptus peramanter et honorifce, diversabatur ibi cum sua uxore. Verum cum civium animos tentaret, mox cum uxore et liberis est cjectus. Is ad Corinthi protinus tyrannUIN Sgurum profectus, fœdere conjugii huic copulatam tradidit filiam suam. Mox illinc navi recessit in Ætoliam ad Michaelen huic dominantem et simul Epiro, quam veterem vocant; (erat enim Alexii ex fratre nepos;) sed interceptum piratæ Longobardi ad Michaelem, auro repenso, mittunt.
Dam ergo longo diversatur tempore Ja Michaelis ditione Alexius moritur ex morbo Euphrosyne regina atque in oppidulo sepelitur Arta. Ipse navigavit ad urbem Attali, ubi est susceptus animo libente a Turcarum sultano lathatine, quem ipse olim profugum a fratre Constantinopoli hospitem exceperat et in baptismo filium adoptaverat, quicum Byzantium quoqne deseruerat.{ Sed postea lathatines nescio quomodo feliciter reversus in patriam suam Turcarum rex et sultanus Iconii evasit. Hic ergo tunc ærumnoso Alexio ara salutis fuit et solamen. Etenim reddens supplicanti gratiam, misso ad novellum Cæsarem legato, hortatus est ut imperio decederet socero suo domino priori. Deinde sumptis contra nostros armis egressus est cum innumero exercitu, exsulem habens in comitatu Alexium; Antiochiamque occupavit urbem, illa videlicet ad Mocandrum sitam. At neque Lascaris rebus suis deerat qui congregatis, quotquot habuit, viribus, spemque suam collocans in Christo Domino, contra sultanum exiit audacter. Sed mox conserto prælio gravissimo, maxima pars exercitus cæsarei cæsa est, Latinis constans stipendiariis, postquam ediderat strenua facinora gentilis autem nostra confuse phalanx acie profugit, paucis exceptis qui pugnæ reliquum exspectarunt exitum, Dum sic victoria Barbaris arridet, hac illac eques sultanus oberrans Romanum vestigabat imperatorem quem ubi vidit equitem in turba, robore proprii brachii confisus elava percussit Cæsarem in capite, cumque ephippio proruit in terram icta patientem vertiginem, tenebras. In tanto versans Lascaris discrimine, illico tamen spiritum recepit, divinitusque robore repletus, pedibus insistens vigore magnanimo, evaginato ense succidit pedes. fortiter equæ sultanum gestantis, atque hunc humi præcipitem sternit mos improviso, incertoque auctore, crudele caput sultano præciditur statimque ad nostros transiit victoria. Atque hic successus triumphalis Cæsarem barbaris fecit hostibus terribilem. et subditis jucundum ac gratissimnm insuper populi recreavit animos iloneaque fiducia replevit.
Exinde pacem cum Romano imperio superba gens Turcarum libens fecit. Quare imperator postea Latinis gerendis bellis expeditior fult. EPHREMII CIIRONOGRAFIII Nune media ex pugna socero recepto exhibuit justum præter spem honorem atque eum Nicænam transferens in urbem, imperii tantum detractis insignibus, dat Hyacinthi pro sede cœnobium, in quo defunctus, sepelitur magnifice. Atque ita se res Lascarens habebant. Nunc nostra historia iterum convertitur al Michaelen cognomento Angelum, qui retinebat, ut superius diximus, subditam Epirum veterem cum Ætolia. lluic tres erant Michaeli fratres, Manuel, Theodorus, et Constantinus ex quibus Theodorus Nicæna in urbe apud Romanum versabatur Cæsarem. Jam quia filio legitimo hærede principatus sui Michael carebat (am quem habebat dictum Michaelem spurium de vetita susceperat copula) oravit Cæsarem ut ex aula sibi Theodorum illum liberum remitteret. Annuens Cæsar statim misit hominem fide jurata sibi promittentem conservaturum animum benivolum atque sinceram, quoad viveret, fidem ipsi et imperii nempe successoribus. Sic Theodorus ad Occidentem veniens cum Michaele versabatur fratre Aitoliae, ut dixi, principe et Epiri. Sell postquam Michael crudeliter cæsus a viro cui Romano nomen erat noctu sopitus apud Bellegradum vitam repente cum nece commutavit, fratris principatum Theodorus excipit, dux bellicosus, strenuus pugnator, alter Briareus gigas in præliis, qui mox fraternum patrimonium augens e parvo magnum spatiosumque reddidit, proferens hujus dilatausque fines; Bulgarorumque et Italorum urbibus, lyricis oppidis et Triballicist efficiens opulentum et amplicans. Ut enim paucis dicam, sibi sub·lidit Achridem, Prilapum, Pelagoniam, rum suis agris et oppidis finitimis. Thessaliam occupavit cum Achaia, „ɩ Macedoniam cum Thraciæ particula, Dalmatiam acquisivit cum Epidauro, Illyrii tractum, mouticolas Albanos. Sed nihil huic tantam gloriam peperit quantam Petri Latini clades splendida. Hic quia sororem in conjugio habebat Errici et Balduini imperatorum, a Papa coronatus Latinus Cæsar,
C.ESARES. defuncto Errico, missus est Byzantium. Atque Dyrrhachium delatus ad urbem, nos per Albanos itinere pedestri ibət Byzantium cum instructo exercitu, Se antevertens Theodorus strenuus Petrum insigni perculit victoria, ipsum cum toto exercitu delevit. Urbem quin etiam tenuit Dyrrhachiuin, suumque præda ditavit exercitum ipse regalem induit coronam, in acie Petro, ut diximus, occiso. Nam aucta sua feliciter ditione et cumulatis elatus victoriis non fuit contentus acquisitis opibus, sed ad majora præter fas anhelans, imperatorem Cæsarem se dixit ejus quæ sibi suberat ditionis atque regali coronatur stemmate a Bulgarorum Demetrio archipræsule. Sed Deus rem gestam minime probavit, qui mentes odit hominum superbas. Quamobrem Michael seram luit pœnam utroque lumine orbatus oculorum. Petrus in pugna spoliatus vita quatuor reliquit liberos superstites, Robertum et Philippum ac Balduinum, præterea filiam ſeminam Mariam. Ex bis Robertus imperavit Byzantil, sed administrans ignave rempublicam, post vita functum Cæsarem Erricum strenuum virum et plane fortissimum. Post illum frater regnavit Balduinus modestus vir et temperans ac gratiosus quo dominante, Constantini civitas ad Romanorum rediit imperium. Petri Maria filia nuptiali vinculo imperatori Lascari conjungitur, qui uxorem primam fleverat exstinctam, secundam autem Cilice gente natam nescio quo odio in patriam remiserat. Idem Robertum conjugis gerinanum optabat generum, contra fas Ecclesiæ jugando tertiam filiam Eudociam. Cum Manuele patriarcha jurgium hinc ortum est, philosopho appellato, hujusmodi vetante ne fierent nuptiæ. Sed Deus abrupit illicitum conjugium prius quam enim fleret, ipse Cæsar humanæ vitæ terminum imposuit, Cæterum adhuc imperante Lascare, molestias multas, pra:lia diutina Byzantii dominus Erricus exhibuit, dum sibi Romana oppida subjiceret, sus deque urbes diriperet, ageret, Vir enim erat efficax, forti manu, alacer ad pugnas semper, et Marti pat qui cum Romanos laborantes cerneret, præsertim quia dum sultanum debellaret Lascaris Cæsar, equites amiserat
Italos viros strenuos mavortios; perpetuo nostros lacessebat bello. Quin cum in finibus obviarent nulli, tanta est elatus confidentia Erricus, n usque in loniam faceret excursus vastatis late terris interpositis, EPIIPEMII CHRONOGRAPHI nil bello intactum linquens, donec tandem coram Nymphæi regia tentorium figeret. Sed mox Byzantium reducem tulit pedem. Hec Lascareos Erricique res fuerunt. Deinde pacis fœdere coaluerunt, cujus hujusmodi conditiones erant Nempe ut urbs Ochyra cum agro suq et pagi monti circumjecti Cymino (qui mons ab urbe Ochyra non abest) Latinis dominis incolisque cederent. Calamus autem pagus, unde incipit Neocastrorum quæ dicitur provincia, neutrius partis esset ac deserta. Regiones autem ad Orientem versæ, Neocastra videlicet atque urbs Pergamus, Celbianum, Chliara, atque Smyrna cum circumjecto regionum latere Lascari cuncta Cæsari parerent. Nunc jam fert animus omnia quæ Bulgari per illud tempus contra nos fecerunt historiæ reliquo pandere sermone. Adhuc forente Byzantino imperio. causa multorum exstitit malorum rei nostræ publicæ Bulgarica natio. Nam et Isacium, Angelum cognomine, magna devicit apud Berroen clade; ita ut cum cætera præda diripuerit crucis Dominicæ sacrosanctum lignum, quod erat nostris regibus in præliis ducis instar, robur, victoria omnen. Theca fuit, specie eximia et ineffabili, auro gemmisque rutilans pretiosis, et laborati operis artificio, sinu complectens venerandum lignunt, quod Dominus suffixo quondam corpore şınetificavit sanguine perfusum. Inerant et aliæ ex utroque latere thecæ ab aurifice pervenuste effctæ, martyrum Christi reliquias gestantes, D-iparæque Virginis lac sanctissimum, cum venerandæ zonulæ segmento, irisque aliis rebus religiosissimis. Alexio quoque Isacii successori aque Comnenis Angelis progenito permultas Bulgari pugnas obtulerunt. Mox occupata ab Italis Byzantio ejusque imperio ad nihilum redacto, regnator Bulgarorum Joannes homo inhumanus vel cruentus canis Petri Asanisque frater detestandorum, Latinos obsidentes Adrianopolim, camque summa vi nitentes capere, [vov,
aggressus est cum Scythico exerciau, et summa clade affectos debellavit quorum etiam principem Balduinum ab ipso vivum captum supra diximus. Deinceps Orestiadem tentavit Bulgares ut suæ ditionis oppidis adjungeret sed inhiavit frustra tanquam lupus. Hinc ergo malo percitus furore superbusque ut alter Senacherimus, cuum nihil uspiam ipsi jam resisteret, Thraciam Macedoniamque concursabat pagos desolans, civitates diruens, vastans, depraedans, a fundamentis quaticns. In primis quidem evertit Philippopolim famigeratam urbem et nobilissimam deinde et alias prostravit civitates, inclytam Heracleam, ac Selybriam, Rhadestun, Panium, cum Daonio, Maroneam insuper et Triauopolim, itemque Mosynopolim et Stagiram, aliasque plurimas, hic pessimus mortalis, Sic vastitati indulgens et latrociniis Thessalonicam denique illustrem venit, ubi immaturum habuit vitæ finem pleuritidis, ut fama fuit, exstinctas morbo vel eum potius, ut aiunt, recte conscii, vulgoque creditur, Christi martyr perculit Thessalonicam protegens Demetrius. Postquain tyrannus vivis exemptus fuit, hujns ex fratre nepos dictus Borilas Scythidi junctus amitæ incestis nuptiis, Bulgaræ gentis excepit dominatum. Asanis autem pædagogus filium puerum adhuc clandestina fuga consuleus vitæ transtulit ad Scythas, Anna regina conjugi Lascario tribus filiabus editis vita excessit, Irene et Maria scilicet atque Eudocia, Mariam, quæ nata erat secundo loco regis Pæoniæ filio in matrimonium Sione revertenti in patriam suam genitor Cæsar tradidit desponsam. Majorem natu Irenem nuptui tradidit Palæologorum surculo Andronico, quem etiam despotæ dignitate ornavit, Quo tamen exstincto, ut retro diximus, eamdem collocavit secundis nuptiis Joanniet re et nomine gratioso Vatatzæ de Ducarum) stirpe genito, et oriundo urbe Didymoticho, protovestiarii dignitate ornato. Atque huic socer moriens imperium tradidit; ipse in Hyacinthi sepelitur cœnobio, ætatis anno ferme quinquagesimo, duodeviginti dominatus annos. JOANNES DUCAS VATATZES AN. XXXIII. Sic assecutus Joannes imperium, statim a patriarcha est cɔronalus
EPIR.EMII CHRONOGRAPHI Emmanuele, cui cognomen philosopho, post Maximum tenente sacrum thronum. He deinceps ad imperii regimen remque gerendam publicam gnave incubuit. Dux enim erat sapiens et consillosus, animo instructus alacri et audace, robusto brachio viribusque reliquis; præcipue tamen præditus prudentia, et sustinendis præliis invictissimus rex bonus pariter bellatorque strenuus beneficus, misericors apprime, benivolus in subditos et benignissimus, hostibus formidandus, intolerabilis, creditum sibi imperium prudenter tuens verus recte factorum fons et thesaurus, et suo consentiens nomini, id est gratiosus; augens, dilatans ditionis fines aruuis, peritia bellica, et consilio, semper in aciem duceus, pugnisque occurrens, urbes Romano vindicans imperio, prudentia, voce, manu, et Martis opere, quas vel Latini subditas sibi fecerant, vel alii contra imperium rebelles perfidi mitem comemque indolem præ se ferens, modestus, aditu facilis, liberalis, monachorum reverens et sacerdotum, episcopos angelorum instar habens, nihil in ecclesiasticis immutans moribus, apostolicorum dogmatum laudator statutarumque a Patribus regularum ingenti ad res præclaras iustructus animo, cujus demonstrat liberalitatem martyrum salutarium cœnobium nobile, quod mundi dicitur merito miraculum. Sed enim brevis quædam interdum nebula virtutum ejus solem infuscabat; amoris vincebatur quandoque illecebris. Erat et ipsi splendida tori socia Irene decus inclytus reginarum, pars optima conjugii, eximia indoles, ad res gerendas æmula auxiliatrix, virilis mulier animi, Dei reverens, magnanima, pudica, novella Debora, æque cum viro publicam rem gubernaus, gravesque secum regni curas dividens femina pientissima, morata admodum, atque Amalthea verum, ut aiunt, cornu. Hujus opus mirum et pulcherrimum arte simul et marmorum varietate Prusaca in nrbe Præcursoris templum; quod sanctuarium tradidit incolendum a se fundatum monachis Deique famulis. Ipsi placebant docti apprime homin's, monachi quoque et Dei sacerdotes, et sublevabat opibus laute egenos. At vero Cesar ægro ferebat animo Romanos brevi linea conclusos fines, atque universi vineam imperii
CÆSARES. ab Italis vastatam tanquam suibus. Quare confisus præliorum arbitr victorioso omnipotenti Domino, pugnam cum Latinis commisit asperam in Premaneni oppidi territorio, ubi cœlestium ordinum tribuno templum consurgit Michaeli archangelo. Romanum ergo ducebant exercitum cum alii multi tum Cæsar præcellens fortibus ennetis, tanquam in heroicis Achilles quondam splendidus ordinibus, victoriarum gloria clarissimus. Latinum vero innumerum exercitum ducebant, præter alios, fratres duo Lascareos Theodori regnantis nuper, qui a Cæsare Joanne deficientes ad Italorum partes se contulerant; nunc conspirantes cum hostili exercita adversus nos in aciem prodierant. Ergo exercitibus utrimque concurrentibus, Cesar Romanus retulit victoriam, et Latinorum sunt prostratæ vires. Tunc cernebatur Cæsar perrumpens, fugans hostium phalanges robore divino, cunctos imperio regens, audacia complens, vectus equo cataphractus et bastami tenens, sus deque currens, ordines perlustrans, hostes lethifera lancea percutiens, ip:emet manu propria bellum gerens paucisque comitantibus, eeu novus Gedeo, hostium magnas proterens catervas, quos partim gladio me suit in acie, partim constrictos vinculis abduxit; Lascares quoque caplos excæcavit. Atque hoc tropæum contudit audacia'n superbosque spiritus Latinorum; nostratium autem extulit fortunam, et confidentiam plurimam restituit. Tunc alius quoque exercitus Latinus, qui Serras bello quatiebat urbem, clade suorum cognita, celeriter illine tumultuaria recessit foga nimirum metuens ne Theodori Angali cujus jam nostra meminit historia, in se ruentem cerneret exercitum. Hic enim, ut jam diximus, urbium dominus Serrarum, Orestiados, Thessalonica, oppidorumque aliorum eum agris suis, et jam assumptis regiis insignibus, Latina prælia egregie sustinebat. Sed nostro quoque resistebat Cæsari, qui sane patiebatur æquo animo secundum esse Angelum in imperio suarumque urbium dominum se gerere; sed hic coronam retinebat mordicus, designabatque absurde sebastocratoras, despotas, el domesticos, atque alia hujusmodi nomina dignitatum tanquam Cæsar. At imperator post victoriam illam
EPHP.EMUI CHRONOGRAPHI quam de Latino retulit exercitu, compressa hostium tumida superbia, urbes cum territoriis occupavit, Lentiana statim atque Pœmanenum, Charioron deinde et Vervenicum. Idem longarum navium classe instru: t', multam Latinis præbebat molestiam ipsos aggrediens terra marique sæpius, prædas abducens, pro viribus atterens, urbes illorum armis intercipiens, quas inter Madytum et Calliupolin, cum circumjectis pagis ac territoriis. Atque in his bellis dum versatur Cæsar, ab Andronico patitur insidias patruelis Glio, Neslongo dieto, qui conjuratos habuit viros nobiles fratrem Isacium, atque Tarchaniotam Synadenum, et Phlamulium, et Macriunt helariarcham magnum, aliosque pue Re cognita imperator, cremata classe, celeri cursu se recepit Ochyras ubi quæstionem de negotio instituens, prædictos culpæ reperit affines. Quare Nestongum primarii rei fratrem, Mecrinumque simul, multavit oculis alios inclusit; Andronicum pariter vinclis Magnesiæ custodiendum tradidit, unde is elapsus abiit ad Turcas. Ex illo autem tempore imperator armatis se custodibus circumsepsi!, ob corporis tutelam atque vitæ, 'omissa jam priore facilitate simplicis moris et procul suspicione. Atque ad hoc etiam adjutricem habui', tori consortem et vitæ subsidium, virili præditam spiritu reginam atque regali ad res gerendas indole, Tienem, parem nomini, auctorem pacis, Jam cum Italici cernerent inutile a se susceptum bellum contra Cesarum, pacis cum ipso fœdus pepigerant; ‹ urbe quidem Pegis excesserunt atque aliis oppidis territoriisque, quotquot ad Austrum nobis erant posīta sed borealem Byzantii viciniam retinuerunt, cum Bithyniæ partibus. Deinceps vero quies a bellis erat. tloc rerum statu, cives Orestiados mittuntad Cæsarem legationem supplicem, valde rogantes at submisso exercitu ipsorum urbem gravi Latinorum ereptam jugo libertati redderet. Is ergo cum exercitu statim misit protostratorem Isem et Cammytzemi, qui progressi illuc, in urbem facile pronis excepti votis penetrarant. (7.)) Acropolita tribnit hoc cognomen Sy, aleuo; at Ephræmius videtur Isacio dare. Hoc nomen v. 7757, singulari numero scribitur.
PATROL. GR CXLIII ▲ At Theodorus ille stirpe Angelus, cunctæ erat prope Macedoniæ dominus, finitimæque Thraciæ cum viciniis, Rhodope excepta Achride Melenico (namque his terris imperabat Sthlabus.) Nunc age res gestas Theodori fabor. Ilic e Thessalia cum armis progrediens ad Hadriani urbem semet contulit, quam occupavit, incolis faventibus. Quamobrem inde expulsæ regiæ copiæ in orientem rediere incolumes. Sic Theodorus urbe hac potitus nnuquam Latinis non erat molestus, horum concursans urbes et deprædans. Is Byziam quoque Latinorum urbem insedit atque Brysin pagos que subditos, cunciamque late diripuit viciniam. Denique Byzantii mænia progressus usque magnum Italicis intulit timorem. Hic cum Asane Bulgarorum rege juratum foedus amicitiæ pepigit. Erat hic autem Asan Asanis filius Ejus qui olim imperabat Bulgaris isque excedente vita parente suo, Bulgaricumque regnum rapiente Borila, veluti nostra historia jam retro dixit, fuga trans Istrum in Scythiam evaserat mox comitante Scythico Rossoque milite dominatori Borilæ bellum inferens, recuperavit patrium imperium æmulum eniın acie profligatum, captum cæcavit; ipse regnum tenuit. Cum hoc, ut dixi, Asane Joanne cæsareæ dignitatis usurpator fœdus pacificum statuit Theodorus; tum etiam affinitatem, nam Mariam istius notham Gliam justis nuptiis germano fratri Manueli junxit. Sed enim paulo post contempto fœdere, contractoque plurimo copiarum numero, Bulgaro regnatori bellum intulit mox concurrentibus utrinque viribus extremam cladem Theodorus pertulit, ejus dilapso turpiter exercitu. Ipse indecore captus a Mœsis barbaris infelix ad Asanem vinetus ducitur cum selectis nobilibus et præcipuis, et cum ingenti vulgi maltitudine. Verum Asanes captum Theodorum benignitate multa et honore habuit, captivumque vulgus militum in patrias suas libero pede solutumque metu sivit reverti ob suum clementem animum quin et fortasse ob suam utilitatem. Nam post emissos vinculis captivog, statim cum proprio exercitu percurrit urbes easque obtinuit facile et sine prælio, suæque adjunxit ditionis oppidis. Nadrianopoliin occupavit urbemn,
munitumque oppidum Didymotichum, deinde Thraciam cunctamque Macedoniam Bolerum quoque cepit, Xanthiam, Serras, Prilapum, latos Pelagonia campos, cum circumjectis omnibus castellis. Cepit et Prespam, Deabolin, Achrin, Albaniam cunctam, lilyricam provinciam, Valachiæ quoque concursavit fines; postremo in patriam reducem tulit pedem. Oppida vero partim nobis cessit, partim in sua retinuit potestate. Ob has res gestas visus est Asanes vir admirandus, cunctis laudabilis clemens reapse erat mitisque admodum, nec subditorum cædibus indulgebat, neque sævitia Barbaris ingenita stirpisque velut propria hic laborabat nec rursus nostro sanguine gaudebat, velut priores impii reges Bulgari; sed bono erat clementique ingenio, et nostris æque ac Bulgaris gratissimus. Captivus vero, ut dixi, Theodorus, et jam expertus diu benivolentiam, postea moliri fraudes deprehensus, meritam pœnam excæcatus pertulit. Ejus autem frater Manuel despota prædicto e prælio fuga se subducens Thessalonicam urbem cursu petiit, ejusque nullo resistente dominum se gessit, atque urbium cæterarum, quæ ad occidentem reliquæ sibi fyerant. Ilie cum vocari despota voluisset regias tamen usurpabat tesseras, nempe rubrica utens in subscriptionibus in quem jocatus est acute admodum nescio quis dicens: Congruit vocari, ut est in psalmo, te regem et despotam. Ille etiam Sthlabus, cujus antea memini, Bulgaros gente Asanisque atfuis, insederat præsidium Melenici, et Rhodopem tenebat cum castellis ejusque montis pagis dominio firmo despotæ quoque acceperat dignitateın a Byzantino imperatore Henrico, cujus et notham filiam habebat conjugan. Hic nunc Latinas sequebatur partes, nunc Bulgaris favebat popularibus, Comneno quoque sæpe Theodoro nemini vero firınam servabat ſidem homo desertor atque versipellis. Jain cum Robertus Italus imperator vivendi finem in Bœotia fecisset, Byzantii sceptrum Joannes excepit, decrepitus vir, qui Sionis rex erat. Atque hic nostro Cæsari bellum intulit in orientem navibus directis, alque occupato Lampsaci navali." Verum nil ultra aggressus, retro cessit.
C.ESARES. Rectius Atropolita ait Arqué certe Joannes Græcus imperator decretum condisset de episcoporum Bulgarorum inter se Joannes enim imperator noster validus erat obex et adversarius. Qui quanquam bello vix perfunctus fuerat adversus Gabalamo Casarem rebelem et quanquam naves etiam cum militibus Andronico traditas Palæologo (qui magnus illi tunc erat domesticns) rebellis causa Rhodum amandaverat; attamen paucis stipates militibus armis Latinas incursiones repulit. Insuper pugnam adversus rebellem prosperp eventu gessit Palæologus et ex sententia Cæsaris Joannis. Imperatore Latinorum mortuo, hæres imperium Balduinus adiit, vir mitis ac modestus et gratiosus. At Cæsar noster subditorumi auctis viribus, et securæ pacis munere per cuncta imperii oppida florente, perterrefactis hostibus et represets; affinitatein quoque, quæsitis nuptiis, cum Bulgarorum rege Asane junxit, juratamque fidem rursus obtulit et firīnas amicitiæ conditiones nempe ut utilem operam conferret sibi Bulgarus et bellorum socius fieret idem vicissim, si Romano auxilio forte indigeret, frustra non requireret. His quemadmodum dixi constitutis, profectus est Asanes Calliopolim cum tori socia, filiaque Helena, ad Cæsarem reginamque præsentem ibi, et liberorum celebrarunt nuptias; Asanis nempe filia datur Helena Lascari Theodoro in matrimonium benedixitque nuptiis patriareba rei gesta præsens Germanus venerabilis. Tempore illo Ternobi archipræsul metropolita Bulgaro antea subditos patriarchalem titulum obtinuit nescio quo sacræ synodi judicio decretoque simul nostri Cæsaris qui affinitati tribuit hanc gratiam. Post celebratos nuptiarшn ritus regina Irene cum novitiis sponsis in orientem redux domnm petiit; el Bulgara regina in Moesiam redit. At reges ambo stipati exercitibus Thraciam Macedoniamque percurrebant, et Latina castella urbesque captas absque labore bellico dividebant. Madyta quidem et tractum Chersonesi, Ganum etiam montem et Calliopolim antea noster bello Cæsar ceperat oppidum qnoque ad montis peđem struxerat finesque imperii protnlit Maritzam usque; prærogativis. lloc nomen vers. 7987 effeitur singulari numero.
verum regiones reliquas ad borcam sitas rex Bulgarorum sibi vindicavit. Quin adeo Byzantina usque ad mœnia cum armis ambo reges appropinquarunt, incutientes mirum Latiuis 'metum vérum instante hieme rex uterque in suum reversus est deinde imperium. Jam Theodorus imperatoris filius impubes adhuc teperaque ætate, quanquam puellæ nondum idoneus erat, diversabatur tamen cum sponsa Helena apud reginam matrem amantissimam, Sed enim Asan, ut credere par erat, gestæ cum nostro Cæsare rei pœnitens, misso legato, precibus fallacibus ad se reduci petiit filiam suam, ut ejus alloquio et visu frueretur, quoad versaretur in Hadriani urbe conjnge cum dilecta et cum exercitu; ad sponsum suum postea reversuram. Igitur missam filiam parens perfidus haud jam remisit, lacrymantem licet, neque promissum reditum concessit verum cum ipsa abiit in Mosiam; comites tantum retro jussit cedere. Mox infinita Scytharam multitado Istro trajecto cum feminis ac liberis, invito Asane, per Emum atque Rhodopen effusa est in agrum Macedoniæ, cum universa Thracia huuc depopulans Enumque usque pervenerunt urbem atque ad occiduas item partes Scythæ quorum alii liberis vagabantur tribubus qua se lumen Hebrus in mare exonerat; alii occupatis villulis utrinque in hujus hora stationein fixerant, et per planitiem locaque maritima; unde ruentes prædis indulgebant nrbes capiendo, pagos exurendo, Scythica ubique facta solitudine. Denique captivam turbam in Græcis urbibus baste suppositam pecunia commutabant. Ast Italorum impudens gens fœdifraga ingenti adversus nostros ira exæstuans ob inflictas a Cæsare clades varias, cum Scythis et Asane fœdus pepigit; el sic cum armis Scythicis et Bulgaricis contra Romanum Cæsarem commovit bellum. Ergo accesserunt ad Tzuruli arcem, atque hanc machinis undique cingentes summis oppugnabant connisi viribus, jaculis ex adverso saxisque jactis, atque tormentis muros suffodientes nihil excidio idoneum omittebant. Verum omnes machinæ, arcus, tela in irritum lusumque recidebant, Erat enim arcis præses duxque belli Nicephorus et nomine et factis victor Tarchaniotarum genitus familia,
qui domestici magui gener eral Andronici gente Palæologi, cujus seniorem filiam Mariam duxerat, Idem et regiæ mensæ pincerna erat; mox et magnus domesticus fuit creatus vir sane fortis, prudens et magnanimus, admodum religiosus Dei fainulus, fortuna et rebus bellicis præclarus. Hic ob relatas nobilis victorias, bostibus erat firmus adversarius, quorum phalanges repellebat fortiter divino auxilio fretus et arte bellica. Ecce autem rebus ita se habentibus Asani, ut dixi, ad bellum iucumbenti nuntius venit plenus amaritie quod ejus simul uxor ac filiolus, atque archipræsul Ternobi, repente vitam cum morte nuper commulaverunt. Quibus ille auditis, omisso bello, statim in Mesiam maturavit reditum, igne consumptis bellicis tormentis. Tunc et Latha derelicta phalanx Byzantium sibi redeundum censuit, et sic Tzurulus perstitit incolumis. Tunc vero Asanes infortunium suum justam perjurii pœnam esse intelligens, protinus misit ad Cæsarein legatos pacem instaurans et affinitatem, quam olim is compositam mox resciderat. Cæsar libenter legationem audiit, radusque renovavit, et veniam obtulit resipiscenti Bulgarorum regi de violato fidei juratæ jure; qui mox et filiam remisit ad sponsum, et confirmavit fœdus amicitiæ. Atque ita rursus inter nos ac Bulgaros benevolentiæ ac pacis munus floruit. At Balduinus rebus suis desperans, propterea quod in urbe Constantinopoli prorsus conclusus esset a nostro Cæsare; adnavigavit ad Francorum regem, a quo permagnis instructus auxiliis permeatisque Galliis atque Italia ad Pæonum pervenit pingue solum; ubi trajecto maximo Danubio accessit ad montanas Mosorum sedes, qui transitum Latinis concesseruol, contra promissas Cæsari conditiones. Tunc Tzurulum quoque ceperunt Itali auxiliantibus Scythis Istri accolis; quanquam illius arcis custodia tradita nobili duci Petraliphæ fuerat, Nicomediensem Cæsar invadens agrum forti ac potente stipatus exercitu vi superavit Dacibyz.e castellum, alianique arcem dietam Nicetiatæ, magnamque prædæ copiam inde abegit, Verum accepit mari detrimentuin. Quoad enim Manuel Contophireus
dux sapiens et rei nauticæ peritus navarchus præfuit, classis bene habuit sed postquam id officium obtinuit Iaphreus a Cæsare, et cum Italis pugnam iniit, summam ab his perpessus cladem est, in prælio amissis tredecim navigiis. Atque hic fuit prædictæ eventus rei. Asanes autem in fœdere manebat, etsi non prorsus, altanen ex parte. Is defuncta sibi, ut supra diximus, Ungarica consorte, secundis nuptiis duxit uxorem contra jus canonicum Theodori filiam Comnenangeli, quem ipse olim oculis orbaverat, nomine frenem, aspectu formosissimam, fratris affinitatem haud reveritus. Erant huic Theodoro quatuor liberi, Joannes, et Demetrius, atque Anna, denique Irene uxor Asanis Bulgari; quæ apud ipsum peperit tres liberos Michaelem, Mariam, et Theodoranı. Carcere porro emissus ob istas nuptias Theodorus ille, de quo sæpe diximus, Thessalonicam venit haud absque doio nam cum galero panuosaque veste clam intra moenia oppidi receptus, conjuratorum conspiratis viriķus fratrem, ut dicam breviter, in vincla conjieit, pristinum ipse dominatum recipit. Mox unum e suis liberis Joannem Insignibus ornari regiis voluit, atque hunc regem appellari jussit; ipse suscepit reipublicæ curam. Porro germanum exsulem ad urbem Attali expulit, ejusque conjugem remisit, o fortunæ inconstantiam! ad patrem Asauom. Cæteroqui Manuel profectus Pergamo ad Cæsarem Joannem supplex venit, ejusque nactus pium patrocinium, atque ut par erat peramanter habitus, pecunia instructus itemque sex triremibus, quibus ad terram posset tuto exscendere, ad Valachia oras direxit cursum cumque appulisset naves Demetriadem contractis brevi copiis occupavit Pharsala, Platamonem et Larissam. Mox in colloquium venit cum duobus fratribus, Theodoro cæco et Constantino quibus obtemperans, jusjurandum viola!, volens scilicet nolens, ut ait proverbium, quod nuper nostro Cæsari præstiterat; et cum germanis societatem iniit. Sed enim paulo post hic Manuel moriens amaram præ se tulit pœnitentiam ob violatam fidei religionem. Regina quoque Irene vita excessit atque ad celestes transiit stationes; Recole v. 8008.
CÆSARES. misericors, pudica, imperio digna, mirabilis et afluens virtute mulier. Paulo post etiam Bulgarorum dominus deseruit mortalem Asanes. vilam, vir clemens et misericors natura, optimus sine dubio inter Mœsos barbaros, beneficus in nostros et cives suos, cunctis dilargiens vitæ subsidia, 'partem sibi reponens futuro seculo. Iloc vite functo, regnum Bulgarorum ipsius filius excepit Callimanus, quem ex regina susceperat Maria genus de populo Pæonum trahente. Erat huic etiam Thamar germana soror. Irene vero peperit Angelonyma Asani Michaelem, Mariam, Annam. Jam vero Callimanus imperio adito cum nostro Cæsare fœdus renovavit; eratque rursus pax ambobus populis. Theodorus autem) eæcus cum Joanne Thessalonicam cum locis finitimis regebat, et sub illis cæci frater despota Constantinus, et demum Michael Manuelis nepos partem Mœsiæ. Hoc reipublicæ statu, Cæsar noster optímus imperator et gloria regum Joannem illum Thessalonicensem imperatorio statuit detrahere gradu, quem iste nullo possidebat jure. Quare in orientem prudente consilio Joannis patrem Theodorum vocat, atque benivolis excipit officiis. Deinde copiis propriis atque Scythicis, quarum selectam manum sibi asciverat, egregie comparatis, in Macedoniam contra Joannem pergebat alacriter prætervectusque Strymmona et Christopolin ad Rhentinæ castellum castra transtulit, quod sane offendit incolis desertum, ejus dilapsis præ metu custodibus; ipse occupatum muniit præsidio. Illinc deinde cum potente exercitu Thessalonicam propere contendit, et prope mœnia fixit tabernacula Cæsar cum omni bellico apparalı cujus dispersi eopiarum manipuli omne vastabant late territorium prædam agentes proximis e villis præcipue vero Scythæ molesti erant, dum perpetuis per agrum incursionibus Scythicam facerent ubique solitudinem. Interim classis litora infestabat eujus navarchus fortis Contophreus erat. Cæsaris castra sequebantur duces viri præcipui strenui mavortii, Andronicus inclytus Palæologus expertus dux et magnus domesticus; Raulus item protovestiarius, egregiusque Tornices Demetrius
EPHRÆMI CHRONOGRAPHI el qui consilium publicum regebat Tarchaniotarum de gente Nicephorus protosebastus item Contostephanus, et Petraliphas magnus chartularius, cum aliis multis claris senatoribus. Dum ibi incumbit ad bellum exercitus,. ecce defertur nuntius ad Cæsarem quod Tachariorum gens commisso prælio vires Turcarum penitus fregisset. Morari Cæsar nequiens, omissa obsidione conditiones obtulit, et mediatorem rei legatum misit ipsum Joannis patrem Theodorum. Mandabat autem Cæsar ot Joannes imperii cuncta deponeret insignia calceos rubros, pyramidis lapillum; nomenque et dignitatem haberet despoke, benivolumque animum servaret Cæsari. Ilis actis, imperator inde abscessit post confirmatum sacramento fœdus, Theodorumque Angelum filio tradidit. Reverso autem Cæsari in orientem lathatines sultanus Iconii misit legatos atque enixis precibus ab eo suppetias petiit et societatem, male mulcatus scilicet a Tachariis deque rerum summa jam periclitans. Utile sibi Cæsar esse intelligens si laboranti sultano subveniret, libente animo excepit legationem, et cum sultano venit in colloquium Tripolitana in urbe ad Mæandrúm, ubi conscriptis firmiter conditionibus de sufficiendis invicem auxiliis in suum quisque rediit imperium. Brevi post illud tempus in Thessalia excessit vita despota Joannes, vir bonus, pius, legum servantissimus, modestus, comis, clemens erga sub litos, et semper sacræ deditus hymnodiæ, cumque potioribus monachis conversans, Hujus defuncti stationem excipit despotæque a Cæsare dignitatem frater Demetrius moribus incomptis, amori obnoxius, Veneris mancipium, viris plerumque pessimis se socians, et corruptorum juvenum familiaris. Tânc otiosus a bellis imperator paucis stipatus Ilellespontum trajicit, occiduasque terras armis appetit. Cissum castellum Thraciæ præterit, Hebrumque flumen vectus equo tranang Zichnorum illico adfuit urbeculæ. Ibi intellexit, Bulgarorum regem Callimanum vitali privatum luce. Attamen pergens Serras usque venit,, quam et sagace obtinuit consilio, Moso Dragota oppidum tradente, cujus præsidio et curæ mandatum fuerat,
CÆSARES. Hic delinitus a Cæsare officiis, legatus est ad orbem Melenicum is autem (ne rem longo sermone differatn) cum Nicolao conuspirans maṇclavita sagacis mentis viro et efficaci Imperatori nostro urbem tradidit præmisso tamen aureo libelio, quem Cæsar rite minio subscripserat, urbi spondente largitiones plurimas. Rebus hoc modo denique compositis, ecce optimates et genere conspicui lucolæ urbis ad Cæsarem veneruut,. præcipueque viri sueti bellis, asseclze Martis, strenui, pugnaces, quorum quingenti aut ferme paulo plures debitum obtulerunt obsequium Cæsari. Ipse deinde sine prælio obtinuit urbeculas Stenimachum et Tzepœnam, terrasque cunctas ad Rhodopen positas, Belesbum, Dium, cum omni territorio. Belessum insuper occupavit cum Scopiis, Prilapum quoque cum locis finitimis, et Pelagoniæ fines cum sua planitie, Prosacum castrum cum oppido Eutza. Hæc, inquam, omnia subdidit imperio absque cruore Joannes in perator. Bulgaris autem promisit postulantibus, his se contentum terminis futurum. Thessalonicam postea perrexit, atque hac favente potitus est Numine, cujus rei ordinem breviter expediam. Urbem tenente, ut dixi, Demetrio scelesɖo juvene et pessime morato perpetuæ dedito crapulæ et lascivi et negligente publicæ rei enram, fit contra ipsum conspirata factio civium in patria minime obscurorum Jatropuli, Sparteni, Cunsulati, cum quibus erat Campanus, alter Sisyphus; nobiles autem duo, Lascaris et Tziritho. lli fraudulenter miserunt ad Cæsarem tune Melenici in agro demorantem, Campanum illum, ut dixi, conjuratum; prætextu quidem publici negotii, revera ut bullam auream impetraret minio subscriplam ad salutem patriæ. Annuit cunctis libenter imperator; illi dedendæ urbi navarunt operam, Namque Campanus in urbem profectus rem omnem gestam sociis patefecit. Mox imperator significat Demetrio, ut ad se veniat obsequium præbiturus, quod se facturum sacramento obstrinxerat, cum dignitatem despota impetraverat. Morem jubenti juvenis non gessit. Thessalonicam igitur accedens Cæsar, idem, mandatum Demetrio significat, qui id rursus surdis præteriit auribus, Quæ cum ita se haberent, eu repente
fama clamorque diditur per urbem portam a viris patefactam aliquot mare spectantem, et mœnibus receptam phalangem armatorum jam irrumpere. Ibi tumultus maximus est ortus, et reseratis foribus introrsus, ingreditur exercitus Cæsarque simul Demetrius autem fugit in acropoſiu; qui mox salutis fide sibi data, semet cum arce imperatori tradidit. Sic urbs Thessalonica capta fuit ubi imperator substitit parumper, ordinatisque rebus ex sententia, lætus ad eoas provincias rediit a cunctis celebratus ceu triumphator. Reliquit autem exercitus occidui generalemque urbium rectorem magnum domesticum Palæologum ducendi pugnandique scientissimum, atque ornamentis abundantem omnibus. Hujus vero filium Michaelem Comaenum, qui dein Romanum tenuit imperium, Serris præfecit atque Melenico, et circumjęctis omnibus regionibus. Alios praeterea statuit præfe, 408 regendis variis urbibus ac provinciis. Demetrium autem in urbe Lentianis diu retinuit custoditum earcere. Jam patriarcha Byzantii Germano vitam sedemque simul relinquente, it in æternas stationes pergeret; Methodius quidam de Ilyacinthi cœnobio insedit solium tempore brevissimo quo moriente, sedes Byzantina perdiu caruit præside paſtore. Paulo post etiam magnus domesticus mortali excessit vita Palæologus monachi in speciem rite convestitus missus est autem Theodorus Philes qui copiarum regimen exciperet. Tunc urbs Thessalonica et Berrhoea imperatorem ipsum habebant dominum. Theodorus autem cæcus Angelonymus Bolenis imperabat et Staridolis, cum Ostrobi provincia et confinibus. Platamone autem atque inferius in partibus ad besperum conversis, nec non Blachiam, Achaiam et viciniam, 'antiquamque Epirum cum Ætolia, Illyriumque et oppidum Dyrrachium, Prilapum etiam, Pelagoniam cunétam, nobilem Achrin, splendidamque Prespam, Quem clandestinis nuptiis genuerat Michael cum dignitate despota regebat Michael Theodori frater Connenangelus, cujus jam nostra meminit historia. Hic erat rerum in occidente status. Cæsar relicta regia Nymphæi, vere appetente, Hellespontum transiit,
CAESARES. ▲ valloque statim circumclusit arcem Τzuruli, et mox adhibito Martis opere, admotis machinis obsidionalibus, facile arcem sibi vindicavit nbi sororem reginæ uxoris suæ Eudociam deprehensam, quæ nupserat Aseldecao Italo dynastæ, celeri equo impositam Byzantium misit, erepto omni ornatu et supellectile ipsi, comitibusque et satellitibus. Nam sponsus ejus fuga se subduxerat percitus metu, consternatus animo priusquam arcem Cæsar obsideret. Neque diu post cepit quoque Byziam missis infestis copiis imperator. Per idem tempus astu ſuit capta ab Italis Januensibus Rhodus insula. Nam cum abesset exteris in terris Rhodi præfectus Gabalas Joannes (Cæsaris frater qui Rbodi princeps fuerat) imperatoris domini castra sequens, hostes prædicti clam ceperunt insulam. Rem ubi in Thracia novit imperator, Cantacuzenum cum copiis Joannem ad Rhodiensium oppidum direxit. Ilie cum classem Rhodum appulisset, oppidumcepit præžo Phileremum; ex quo progressus fortiter in hostes ipsorum facile contudit audaciain jamque capturus erat et metropolin, nisi obstitisset ipsi Achaiæ princeps, qui armatos equites hostibus concessit. Sed suo bello redux imperator equestribus navigiis cum classe instructis ibi trecentos equos imposuit. Tum et navarchum classi præpositum Contostephanum quemdam virum strenuum protosebasti dignitate præditum, in Rhodiensem ire jussit insulam qui Januenses in prælium vocatos potenter debellavit ac protrivit, et sic imperio insulam restituit, At imperator cum Michaele despota affinitatem panxit et amicitiam, Filius enim despota Nicephorus uxorem sibi Theodoro genitam Imperatoris filio Mariam junxit. Et Theodora Michaelis conjux þer Heflespontum ivit in orientem una cum dulci filio Nicephoro ad copulandas nuptias prædictas exin cum ipso rediit in patriam. Attamen Michael Æthiops et cancer nec recte incedere poterat nec albescere. Namque deletis pacis conditionibus rabidum semet præbuit rebellem, nactus ad hoc conspirantem patrumm Angelum Theodorum versipellem. Hæc imperator cum intellexisset,
Catalogue of the Patriarchs of ConstantinoplePatriarcharum C. P. catalogus
EPIIREMIT CHRONOGRAPHI Romanas vires denuo collegit, suosque duces robore præcipuos; Tarchaniotam scilicet Nicephorum nomen gerentem meritis idoneum, regii insignitum pincernæ officio, domesticique magni geren!em vices strategopulum strenuum Alexium filium præterea magni domestici Paleologum Michaelem decus juvenum demum Macriņum et tyrannum Budelum. flis ducibus stipatus atque exercitu Thessalonicam contulit se in urbem atque illinc pergens ad Bodenum castrum, ibi defixit regium tentorium, diuque monia perstans oppugnabat. Sed Theodorus evolarat arce ad Michaelem despotam profugiens. Mox ad Ostrobi lacum ivit Cesar, exercitumque misit contra despotam. Paulo post venit insperatus nuntius ad comitatum Cæsaris Glabas quidam gratam Castoria referens notitiam; simulque Petraliphas senator nobilis, qui Demetrii Tornicæ gener erat, et Michaelis despolæ uxori frater. Ut ergo ad Cæsarem pervenit Petraliphas, ipsum exercitumque implevit gaudio ait enim, illico deditam Castoriam cum territorio cuncto et cum Deaboli. Goleamus etiam nobilis Albanus reginæ Irenes neptem in matrimonio habens desponsam, invitatus litteris lubens ad pacem confirmandam venit. Quos oinnes Carsar benivole exceptos multis ornavit ultro beneficiis. Ubi hæc rescivit Michael despota misit legatos, Naupacti episcopum, nobilem Maliasenum, ac Lampetem; qui conditiones firmarunt cum Cæsare. Igitur Michael Prilapum concessit, Belessum, Croas, ditioni cæsarer. Postea subscriptas misit conditiones ad Michaelem despotam imperator per Phocam episcopum Philadelphiæ, Isaacium ducam, et Hyaleam qui Michaeli Larissæ occurrentes pacis negotium rite transegerunt atque abducentes illinc Nicephorum despotæ filium, cum eoque pariter qui rebellarat Angelum captivum ad Cæsarem legati remearunt cui Michaelis hunc filium Nicephorum despote dignitate ornare placuit. Hesperiis rebus sic Caesar dispositis, atque Bodenis hieme transacto, veris sub ortu, reliquit ibidem plerasque copias; ipse comitantibus paucis armatis, castra nuper dedita invisit; nempe venit ad urbem Lychnidum,
S75 C.ESARES. spectavit et Deabolin ac Castoriam. Moxque reversus, exercitu recepto Thessalonicam denuo migravit, ubi senatu celebri còacto, delectisque quæstoribus ac judicibus, instituit quæstionem de dubio crimine quod manclavites Nicolaus invidus apud Bodenos ad Cæsarem detulerat clam Comneniadem contra Michaelem Palæologorum genitum familia cujus negotii seriem brevi evolvam. Postquam Tornices vitam dereliquit, qui Michaelem genere attingebat, hic erat mæstus facieque tristi, cognati viri dolens desiderio. Ut autem his in rebus haud raro evenit, rogabat quidam, Cur dux noster gemit? Porro is qui audiebat respondit vere, causanı mœroris esse, Tornicæ fatum. Ille prior negans, parturit malitiam, eaque dicit contra Palæologum, quæ prorsus ille mente non revolverat, nedum verbis attigerat aut notitia. Hinc accusator invidus putabat, mala consilia, mentem apos'aticam, versare secum etalere Palæologum ´et quod præterea conjugem ambiret Thamar Callimani ducere sororem mox occupare Melenici urbem ɑ cum sua vicinia munitisque locis quod si fiat, inquit, væ terris nostris quæ sunt recente vix pace compositæ, Alter respondens loquebatur ita e O sodes, etiamsi forte hæc eveniant, res nostra publica pejus non babebit Thessalonicæ etenim moderator magnus est domesticus Palæologus apud nos autem filius ejus Michael res el provinciam magistratus regit quare res nostræ, talibus præsidibu³, magnis jactari incommodis haud poterunt. Jam hunc sermonem alter colloquentium ad Manclavitæ detulit notitiam is autem Cæsarem conscium rei fecit. Quamobrem comprehensi viri duo, quos habuisse scripsimus colloquium, interrogantur quidnam inter se dixerint. Atque borum unus, sic locutum fassus; sed sponte sua, addidit, conscio nomine. At accusator affirmabat conscio dicta bæc fuisse Michaele Palæologo; ille constanter contra pernegabat. Tum militari moro fit decretum rem cognoscendain esse per duelluin. Uterque igitur cum lorica et galea venit in stadium eques hastam teneus; et mox conserto valido duello accusatori arrisit victoria, qui proturbavit adversarium oquo,
Tunc iste eadem super se rogatur, qui superiore_constans in sernione EPHR.EMIL CHRONOGRAPHI rei Michaelem inscium affirmat quamobrem gladio decollandus traditur; statimque vinctis manibus, velatis oculis, judicio injusto ad necem ducebatur. Sed cum cervicem jam offerret ictui, interrogatur rursus a carnifice homo constanter adhuc et sancte dejerans immunem criminis Michaelem ait. Injusto tunc subducitur supplicio, traditur tamen carceris custodiæ. Quæstio deinde exploratioque criminis in Michaelem vertitur Comnenum; qui ferrum candens tangere jubetur, atque ita ambiguam controversiam solvere. Ilic confidenter respondit judicibus Si testliponium quispiam in me diceret, huic ego armis equidem resisterem; nunc accusante nemine, non video contra quem possim judicio contendere. Quod si patrare jubeor miracula, homo peccator equidem non potero. Jam fervefactum igne siquis ferrum viventis nudis collocet in manibus, nescio cur manus non sit`ambusturum. Ibi inter judices sedens episcopus Philadelphiæ, gratificari volens, hune Michaelein sevocat secreto, et sic cum illo insipienter loquitur Cum sis tu nobili vir conditione, et de nobilibus genitus parentibus, oportet te pro generis dignitate et cogitare semper et operari cui ergo testes criminis non adsint. divino te judicio committas velim, tuique facias per ignem peritiam. Audacter ille et commode respondit Miror cur vectes, res sacra dicatur; quem hercle timet manus mea contingere, qui sum peccator, ut antea jam dixi. Ta vero sanctus et dius Dei sacerdos. Deo sacrificium manibus offerre solitus, si tibi placet, age, captis infulis tolaque stola rite convestitus, vectem ardente fervefac camino, tuisque puris manibus sublatum in meas transfer sordidatas manus. Tunc sane spero omnipotentem Deum `rem tui gratia miram peractúrum, dissimulatis interim peccatis meis. Sic Michael. Respondit autem archiprææsul Est hic, o sodes, Barbarorum rítus, Romanis minime legibus ascriptis, neque sacris canonibus Ecclesiæ receptus unquam, neque sanctis Patribus quare insuetus nobis hic mos barbaricus. Recte respondit Michael sciteque adinodum
Igitur, o mi maxime.Dei pontifex, me meo jure agere sit æquum, atque ut Romanis legibus præcipitur. Nam si parentibos natus essem bærbaris, atque barbaricis innutritus legibns, juste, ut opinor, ad hoc jus compellerer nunc cum Romana stirpe sim creatus, Romanis volo desceptare legibus. Sic Michaelem sibi patrocinantem Cesar tunc quidem dimittendum censuit; nec tamen ille gravi suspicione caruit. Mittitur ergo a domino gratiosó ad filium suum imperli successorem Manuelemque præsulem Byzantii (hic enim per id tempus Ecclesiæ præerat) qui perquam gravibus Michaelem minis canonicisque jussibus cogit dicere, se vere domino bene velle Cæsari, Adeïnque in omni vita servaturum, atque apostasia prorsus alienum føre. Peractis his, Joannes imperator matrimoniali copulat consortio buic Michaeli stirpe Palæologo Theodoram neptem germani suf, sebastocratoris scilicet Isnacii jamque eum benigne respiciebat vultu, atque amicerum habebat in numero. Hic fuit dicti exitus negotii. Postea Nicæam ivit imperator ferme sub mensis finem Februaril. Vespere porro lectulo decumbens corpusculi quieti indulgebat paulo post subito cernuus in culcitam mutus inventus est et nihil audiens quamobrem accurrentes Asclepiade morbo medelam variam adhibebant, et pedes etiam punctim vellicabant, promentes artis omne magisterium. Nihilo tamen minus jam die secunda immobilis mutusque jaɛebat Cæsar. sensibus cunctis morbo consopitis. Mox aliquantum reviguit; quanquam corpusculo defluxerat omnis color. Quare defertur in Nymphæi regiam, ubi sat brevi tempore superstes, postea defunctus ad Dominum abiit rex sane bonus et fortis imperator, annis duobus supra sexaginta vixik in imperio triginta tribus. Is postquam gravem incidit in morbam, circa Nymphæi regisin diversane ex intervallo deficiebat aniıno. Interdum enim in palatio degens loquela in lecto carens recumbebat interdum etiam equitans in publico, lapsurus erat cernuus ephippio ni adequitantes subvenissent juvenes et mox erectus, spiritu recepto, revertebatur pedibus in regiam,
vel gestatus a famulis in sellula . THEODORUS DUCAS LASCARIS 11. MENS. ALIQUOT. Sic vitæ termino Joannes imposito hæredem dignitatis et imperii filium reliquit Theodorum Lascarim cognomen id habentem a majoribus, annos tunc natum tres supra triginta, nt tradiderunt temporum periti. Hunc Amore solito clypeo sublatuın imperatorem salutavit populus isque Nymphæi regia profectus Philadelphiam sine mora accessit, ubi cum sultano fœdus confirmavit. Iine Nicænam progressus in urbem regium plausum andiit solemniter. Mox congregatis undique pastoribus præcipuaque rite cleri parte cum his de summo præsule deliberabat, quoniam Manuel patriarcha obierat mensibus ante Cesarem duobus. Atque id urgebat, ut accepto stemmate in occidentem iret cum exercitu, res ibi turbante Michaele Bulgaro quem ex Asane ediderat lilia Angeli. Cæsaris enim hic audito obitu, nostra incursabat graviter castella Hesperiisque nocebat provinciis. Itaque aliis alios eligentibus ad patriarchæ summam dignitatem, communis demum Blemmydam sententia Nicephorum honore dignum censuit, virum virtute et mente præstantissimum, omni exornatum doctrinarumi genere, suæque ætatis nemini secundum, disciplinarum omnium magistrum, et summo amore Cæsari devinctum, cui litteras discenti præceptor fuerat, necnon ad alias pulchras disciplinas. Mire ergo Cæsari placebat electio. qui hunc ad sacrum solium vocabat haud preces solum sed vim quoque adhibens. Sed repugnaniem dignitati cernens, neque se omnino patientem flecti, ad monachum Arsenium suffragium vertit degentem prope lacum Apolloniatis, nulla propemodum præditum doctrina, unius leviter conscium grammaticæ, gravibus prorsus scientiis expertøm. Atque hunc accitum festinatim Cæsar, jamque presentem, patriarcham elegit pastoribusque præcipit, celeriter ipsum ordinibus initiarent sacris qui tridui spatio consecrant Arsenium diaconum prėsbyterum et episcopum a quo imperator corona redimitus fic est, cujus orationem de regis officio, aut Theodorum inf. scriptam, ego nuper edidi in coll. Vat. volumine secundo.
C.ES RES. PATROL. GR. CXLIII in occidentem protinus discedit, Hellespontiacum navibus fretum transiens. Atque Hadriani delatus ad urbem, ¡bi vix uno demoratus die, castra promovit Rhodopem versus contra Bulgaricuni principem Michaelem, qui cum exercitu ad Hebrum morabatur; Stenimachum ceperat, Tz.rpænam, Ustram, Cribos, Perperacium, et Peristilzam, Ephræmum, Critzimum, cunctam Achridem quæ nobis arces antea parebant. Nunc de irruente celeriter Cæsare ab explorante Michael admonitus, fuga se statim retulit in patriam ipse cum copiis, per locos difficiles perque dumosos sine calle saltus. Mane cum vacuum locum reperisset Caesar, propinquam pervenit ad Berrhoen qua capta, agroque proximo direpto Hadrianopolim semet recipiebat non sine multis spoliorum divitiis. Atque illinc misso protinus éxercitu recuperavit urbes apostaticas. Ipse perrexit Imperator ad Rhodopen, Stenimachumque, Peristitzam, Crytzimurs, Romano rursus addidit imperio. Una Tzepæna perstitit invicta ob loci asperitatem atque biemis. Sed vere exorto, statim dedit litteras ad duces Cæsar Serris demorantes Strategopulum scilicet et Tornicium, ut cum exercitu quaterent Tzepænam. li ad hunc agmine tendentes locum, cum nec vidissent hostilem exercitum neque ruentes in prælium armatos, foliorum tantum sonitu perterriti turpiter diffugerunt, abjectis etiam equis et armis et sarcina universa, que præda cessit armentariis Bulgaris Rem autem Cæsar pertulit ægerrime. Nec minus aliud superveniens maluni sensit, videlicet Bulgarum Dragolam, nostras regente: Melenici copias. Rebellans enim, congregato exercitu, populabatur Melenici fincs ipsamque urbem obsidens premebat. Andiit hoc in castris imperator, atque volatum aquilæ æmulatus viæ compendio pergit Melenicum cum suis copiis ordinumque ducibus a perterritoque hostium exercitu subito adventu milituinque numero, lugam ingentem atque cladem edidit, persequens, cedens, captivos intercipiens, u! pauci ex tot interitum vitaverint, qui fuga in Moesiæ partes evaserunt. Dragotas autem proculcatus mis re equorum pedibus vitæ rupit filum Ilis Casar aeli ex animi sententi,
et defectorum feminis ac liberis alio translatis, procul Melenico, Thessalonicam illinc est reversus; unde transmisso Axio profundo, Bodenos venit aquis abundantes ubi laborans ventris doloribus, paulum propterea substitit diebus. Mox recreatus, Pri!apum invisit, ubi non paucis perstitit diebus. Deinde transiit ad Belesum oppidum; contra quod machinis bellicis directis, in deditionem mox cives accepit, qui obtenta nequid paterentur fide semet ac oppidum permiserunt Cæsari Quamobrem arci imposito præsidio, per Nautzapoleos aridam regionem, aqua laborans atque commeatu, ægre pervenit tamen ad urbem Serras; ubi ex Oriente litteris perlatis, Turcas a gente Tacharionum denuo periclitari intelligit et conturbari. Quod ubi Caesar novit, cursu concito, processit sine mora ad februm flumen ubi rumorem falsum esse intelligens, de itinere suscepto nonnihil devians Didymotichum contulit se in urbem, deinde ad inclytam Hadrianopolin, el ad Tzepænam oppugnandam rediit; sed cum nihil proficeret, reversus est ad munitum oppidum Didymotichum ubi relicto non modico exercitu cum ducibus et oppidi custodibus, Lascari Manuele, et Margarite homine rusticano et pulte alito Neocastrisque originem trahente; insuper belli ordine præscripto, illinc discedens Hellespontum transiit, stationesque Lampsaci constituit ubi suos duces celsis dignitatibus auxit, ornavit, præmiaque distribuit. Georgium quidem vulgo Muzalonem protovestiarii et simul protosebasti nec non strafopedarchæ ornavit titulis hujus autem fratrem Andronicum, magni donavit officio domestici Angelum denique fecit protostratorem. llis actis imperator revertebatur ad suam regale Nymphæi palatium ubi per hiemis tempora versatus, vere appetente exercitum collegit innumerum pedestrem atque equestrem, concretumn Masis, Italis, atque Seyllis, præcipue tamen viris nostri generis dirigensque iter in occidentem, Hellespontiacan Lampsacum devenit ubi cladem exercitus intellexit ducunique relictorum Didymotichi. Nam Cæsare in longinquis absente locis, rex Bulgarorum conscripta Scytharum
Falli videtur Eprhamnius. Acropolita enim zgem. millia ferme quatuor aut etiam plura per Thraciæ immisit terras atque urbes qui circa flumen, cui nomen Regina, vagi palantes omnia corrumpebant. Tunc nostri duces, Cæsaris mandato nescio quo pacto oblivioni tradito, cum suis copiis aggrediuntur Scythas et jam utrinque armis concurrentibus, barbara phalanx retulit victoriam, cæsusque noster fuit gladio exercitus ipse quin etiam Margarites capitur cum aliis multis, atque a Scythis venditur. Cæsar re cognita, subditis calcaribus ad arcem Bulgarophýgum accurrit statim Byziæque nactus aliquantos barbaros, occidione omnes gladio occidit. Vernm progressus ad Reginam fluvium; tentorium ibi fixit, aque substitit. Atque illuc Urum cognomento Rosum Pæoniæ regem misit rex Bulgaricus ad Romanum Cæsarem Theodorum ut de integranda pace verba facerei. Imperatorem igitur conveniens Rosus, qui socer erat regnatoris Bulgari, amanter est exceptus et honorifice, joratæque pacis sunt conditiones nempe ul Romano Tzepænam imperio rex Bulgarorum denuo concederet. Qua re peracta ex animi sententia, Thessalonicam illine Cæsar venit, despotæ quoque Michaelis habens in comitatu uxorem cum filio suo ob peragendas nuptias Nicephoro. Ergo nuptiarum celebratur ritus, Cæsaris filiam Mariam Nicephorus legitimo conjugio sibi copulat. Antea tamen cesserat imperio nostro Dyrrachium Serviorumque castrumi despota uxori filioque timens. Dum in hoc Cæsar versatur negotio accipit litteras missas ex Bithynia significantes profugisse ad Turcas Bithyniæ rectorem Palæologum Michaelem illum Commenis vatum quæ res turbavit imperatoris ânimům, Cum ille tamen ad Turcas profugeret, schedam Bithyniæ scripsit magistratibus quam propria manu subscribens firmïavit; significans, se quidem extorrem ire, ne pateretur oculorum damnum; cæterum ipsi rem prudenter gérerent, et custodirent sedulo civitates provincia:nque et milites recte regerent. Quæ res nuntiata imperatori placuit jamque ordinatis in occidente rebus, ad orientem cum miliſe excurrit, relicto duce Thessalonicæ dicit banc Urum Ungariæ regis generum, non
Lascari Michaele viro strenuo, Prilapi autem Scuterio Xylea. congruum sibi cognomen gerente. Belesso imposuit locisque finitimis custodem Theodorum Calampacem. Illyrium denique Chabaroni tradidit. His super, summo dignitatis apice, constituit Georgium acropolitam prætoris titulo pridem exornatum, Georgius hic contulit se Berrhoeam, ubi exspectabant eum legati papæ quibuscum ex sententia negotium gessit, ensque posthinc dimisit in patriam. Deinde accessit ad Serviorum castrum, præteriensque oppido Castoria, per Achrin iter faciens Albanum venit, atque illinc demum ad urbem Epidɔurum in qua dispositis prout visum est rebus, viam emensus per Chunabiam, Maten; Citza bin alque Debren parvas urbes, ut potuit pervenit ad urbem Prilapum. Atque ibi versanti Acropolita tristis repente rumor est intellectus, Chabaronem scilicet Constantinum in Caninorum conclusum castello, a sorore uxoris Michaelis despotæ Maria deceptum nuptiis et amore, vinctum teneri ferreis compedibus. Interim vero Michaelem despotamı pacis cum Cæsare violato jure, ditionem nostram armis concursare jamque invasisse cunctam Pelagoniam, universumque Prilapi territorium, Buico excepto Prilapi præsidio, quod tamen ipsum proditione cepit. Acropolites autem in arce degens, qua:lam conscensa castelli turricula, perstabat illic; donec juratam ſidem cbtulit illi despota, fore incolumen, atque ad suum Cæsarem dimissum iri. Tooc se permisit hosti cum turricula. Michael tamen despota perjurus solidis illum vinculis astrinxit, Ecce autem Michael Comnenus ille, quem sæpe memoravit historia nostra, non sine sacramento in fidem Cæsaris Fursus receplus, a Turcis regreditur et cum Macedonum militum exercitu in occidentem mittitur contra despotam. Is igitur se contulit Thessalonicam; moxque conjunctus Michaeli Lascari simul in agrum incurrit Berrhoea, atque inde prædam abstrahit innumeram. Sic perturbato rei publicæ statu, pessimus etiam Triballorum princeps perjurus vir, crudelis, temerarius, mille conscriptis et amplius militibus, Romanas terras vagans infestabat. Neque cessabat in occidente Michael 3%b
despota damnis omnigenis facien.lis et suæ ditioni terris subigendis. Nam comparato idoneo exercitu. quem notho filio Theodoro tradidit, jussit invadere Bødenorum agrum atque ibi nostras quas offendit copias vicit, dispersit facili negotio. Michael re cognita Palæologus bellator vir, magnanimus, fortis, abrupta mora hostibus occurrit et quemdam hasta equitem percussum (erat is filius perfidi Theodorus) humi projecit ephippio depulsum. Ille Comneni provolutus genibus vitam rogabat sibi conservaret, reque ipsa veniam mitem impetravit, quanquam ejus ignota conditio erat; Turcæque homini custotiendus traditur, qui miserum captivum gladio perimit. Atque hanc victoriam Michael patravit Mavortiorum quos ducebat militum opera usus, patria Paphlagonum. Et multos quidem interemit hostes, præterea viginti vivos cepit viros insignes de rebellis aula. Atque hunc prædicta res exitum habuit, Michael autem Bulgarorum dominus, cujus soror Cæsari nupta erat, nostri fodifragus hostis imperii, ɑ a consobrino suo Cəllimano mortifero repente percussus vulnere vitam cum morte statim commutavit cujus uxore ducta Callimanus visus est regnum obtinere Bulgaricum. Sed regis socer accurrens cum exercitu Rosus Urus Aliam suam recipit occiditurque a Bulgaris Callimanus. Jamque carebat successore legitimno Bulgaricæ reipublicæ vacans thronus. sed optimates gentis ac senatores ad Bulgarorum thronum advocarunt egregium Tichi Blium Constantinum. Alque ut legitimo successoris jure regnum adire videretur Bulgaricum, Dad Romanorum Cæsarem Theodorum mittit senatus legationem petens ut jungeretur dicto Constantino Irene filia Cæsaris natu major, quæ Asanis regis Bulgari neptis erat. Et Cæsar noster rem libenter annuit. Tum quia jam Constantino uxor erat, hanc a suo viro abstractam illicite imperatori custodiendam mittunt. Morbo post bæc correptus gravissimo Casar Theodorus tenebatur lecto; et nit medendo proficiebant medici, artem Hippocratis superante morbo, Quare spe vite prudenter abjecta
EPHR.EMII CHRONOGRAPHI ornamentisque regiis depositis, monachi Cæsar induit tuniculan., omnia sua confitens peccata coràm hominibus sed præsertim Deo (namque hunc transversum egerant illecebræ amorque scorti nobilis haud protriti). Accedens ergo ad Mitylenes episcopum cui confiteri solitus peccata fuerat, ad hujus pedes accidit prostratus humi eosque calidis perluebat lacrymis, ceu quondam Christi ſemina peccatrix quare et madebat fletu pavimentum. Atque hæc verba geminabat confiteņs Te, Christe, dereliqui; propitius esto. Şic continenter repetens bonus Cæsar, ad stationes transiit cœlestes, filio relinquens regnum Joanni septenni ferme alate aut paulo amplius ipse quatuor nondum plenos annos Romanum seeptro rexerat imperium vir sane bonus, regnator religiosus, pilaris, blandus, subditis benivolus, omni doctrina et litteris ornatus; idelis Domini atque prudens famulus qui regni talentum ampliavit, auxit, et patrimonium strenue protexit princeps benignus, fortis imperator, quique in Ecclesia nihil innovavit, laudabilis tum vita tum imperio; egregio demum ex hac terra transitu atque salubri pœuitentia felix! Delatum est cadaver ad cœnobium a patre exstructum salutarium martyrum, ubi et fundator jacet honorifice. JOANNES THEODORI FILIUS ET MICHAEL ALÆOLOGUS. Moriens Theodorus tres reliquit domi. filios, quem dixi parvulum Joannem hæredem dignitatis et imperii, duasque innuptas insuper virgunculas, Eudociam videlicet ac Theodoram. Nam major natu Irene Ticho nupserat, Mariam minorem duxerat Nicephorus filius, ut dixi, Michaelis despota. Tenera plane ætate Joannes erat; quamobrein cavens rex pater filiolo, huic supremis tabulis imperium liquerat, a lactis prius in sanctum jusjurandum subditis universis ac magistratibus ut conservarent stabilem filiolo fidem; quem commendavit postea tutoribus, Iline intelligimus quid spectet Nicephorus sub prædictæ orationis initio, ubi graviter invehitur in amorem illegitimum. Quanquam Joannem quoque Theodori parentem præ oculis habere potuit, cujus in amore fragilitatem noster innuit mius v. 7896; Alatis autem in aduotationibus ad Acropolitam cap. 52 Nicephori ejusdem recitat epistolam de pellice Joannis Marcesina, quam ipse Nicephorus sacra ædc excluserat.
C.ESARES. quorum Georgius Muzalo primus erat protovestiarii tunc honore fungens. Sed enim necdum triduum peractum eral ex quo imperator tumulo jacebat, jamque æstuabant ominia tanquanı mare, Namque ad coenobium salutarium martyrum progressis magistratibus atque exercitu ut principi defuncto justa solverent, Muzalo quoque cum germanis venit. Dum ergo sacra celebrator missa, Muzalone cum fratribus adstante, en senatores aliique magistratus conspiratione unanimi conflata, ceu furibunda fere atque homicidæ in sanctum cursim irruunt cœnobiumı ob lacerandum violentis unguibus cum suis germanis protovestiarium qui re intellecta, sub asylum sacrum mensæ sanctissimæ raptim confugerunt. Verum scelesti illi et sanguinarii pollutis pedibus penetrale ingressi usque ad aræ pacificæ mensam sacram, districtis gladiis turgidi furore, hem tetrum scelus! hem rabiem barbaricam t frustatim gladiis innocentes cædunt. Etsi supremæ tabulæ ter fuerant cum sacramenti formula prælectæ coram senatu et coram exercitibus, qui se in obsequio fore cuncti dixerant. Post hanc scelestam perpetratam cædem, civiles magistratus et duces militum, clerus cum patriarcha aliisque episcopis, ad regni veluti coeuntes comitia, de reipublicæ summa deliberabant, quisnam videlicet in demortui loco Romani imperii navem clavo regcret et rogabantur nobilium sententiæ per singulas familias perque ordines. Ac suffragiorum sane major numerus Comnenum designabat Michaelem. Cur ergo longis differam rem sermonibus? Rei publicæ universæ moderamen Romanique imperii cura traditur huic Michaeli gente Palæologo qui vir erat efficax et rei idoneus, corporis formam regno dignam gerens; severo more et vultu truculento; hostibus formidandus, comis subditis; optimus princeps, et fortis imperator. Is primo accepit dignitatem despotæ paulo post autem in urbe Nicæna a patriarcha stemmate est redimitus. Ilic est, qui nostra patria Latinos expnlit, reginamque urbium Constantinopolim Latino jugo liberam asseruit. Is Comnenum Joannem fratrein suu:n creavit sine mora sebastocratorem, quanquam absentem in Hesperiis partibus Strategopulum insuper Alexium
EPHREMII CHRONOGRAPIII ad domestici magni officium legit alium denique fratrem Constantinum Cæsarea dignitate conspicuum fecit, atque ad tuendam misit Paphlagoniam, Ad Michaelem vero legavit despotam Philem Theodorum ob petendam pacem constringendumque vinculum amicitiæ, reposcendasque imperio arces aliquot simulque ut duos captivos tristi eximeret Acropolitam carcere et Chabaronem. Despota tamen durus et refractarius imperatoris legationem audiit, rec postulanti quidquam prorsus arnuit. Quamobrem imperator ira percitus scripsit ad fratrem sebastocratorem, qui in occidente, ut dixi, versabatur cum selectis ducibus et cum exercitu, ut Michaeli bellum inferret despotæ. Quod jam commotum despota cognoscens, qui Castoriam cum armis insidebat, fugam arripuit per præruptos locos. Sebastocrator autem sic diffugiente Michaelis exercitu adversario, impetum fecit contra urbes despolæ Bulgarum patriarcham secum ducens Cabasilam divum Constantinum, cujus egregiis mouitis et consiliis inclytam acquisivit urbem Achrin Deabolin deinde arcem alteram machinis et belli viribus expugnavit. Tunc Michael de summa re sollicitus, quotquot habebat copiis congregatis, Latinis quoque assumptis auxiliaribus ab Achaise principe, Siciliæque a rege, quorun, uterque erat gener despotæ, ad committendam exiit nobiscum pugnam, Præteriens ergo Stani Soscique arces ct Pelagonia humilem planitiem, Prilapi propter constitit præsidium ubi se angustis cernens versantem rebus, fortunæque aleam periculosam, noctu profugit cum filio Nicephoro, exercitum in castris illic deserens. Sed tamen mane postero res nocturna, ex his quæ sunt secuta, nobis notuit. Pars enim illa copiarum despotæ, quæ nostræ gentis milite conflata erat, cum viris se nobilibus atque ducibus sebastocratori tradidit Joanui atque in his erat fugientis despota adulterinus quidam Joannes filius. Tum auxiliaris cunctus Latinus miles vinclis astrictus cum Achaiæ principe dimissus est ad Cæsarem captivus. Provincia autem omnis cum urbeculis in nostram cessit subdita ditionem. l'ostea domesticus magnus Alexius, Raul Joannes et Strategopulus usque ad oppiduma Arte decurrerunt,
CÆSARES. diripientes, vastitati dautes terram arcesque Michaelis despotæ, Sebastocrator deinde Joannes ad novas Patras produxit exercitum, habens in comitatu filium despotæ spurium illum, de quo retro diximus qui fnga elapsus cum paucis comitibus raptim reversus est ad patrem despotam, qui oberrabat cymbis circa insulas Cephaleniam infelix atque Leucadem exsul et patrio spoliatus regno. Sed enim post reversum ad se filium recuperatis adline non parvis copiis, exercitum nostratem procul expulit antiqua Epiro armis debellatum. Sebastocrator interim Joannes cum Constantino socero Tornice imperatorem Lampsaci conveuerunt; is autem fratrem propter ea quæ gesseral sublimi dignitate ornavit despotæ Tornicemque simul Constantinum promovit ad officium sebastocratoris item Alexium Strategopulum splendido titulo decoravit Cæsaris, Constantino denique fratri Cæsari sebastocratoris detulit honorem; aureas insuper aquilas concessit indicium dignitatis gestare in calceis. Mox vere exorto, Lampsaco discedens cum copiis cunctis imperator Michael Constantinopolim versus direxit iter; Limirum experturus an arte bellica hanc posset jugo Latino subducere. Fique tentabat confidans promissis (haud sane secius quam viribus bellicis Latini viri, cui nomen Aseldecae, urbem spondentis nobis proditurum. Sed ubi accessit ad Byzantii mœnia, seque deceptum sensit imperator, in orientem flexit cursum denuo. Ibi Nicæna in urbe obvium habuit Tornicem supplicantem ut Arsenius patriarchalem sedem recuperaret. Nam destituta Ecclesia pastore fuerat mortuo nuper Ephesio Nicephoro illinc translato ad sedem Byzantinam; quam cuin Arsenius spoute deserui-set, nunc se volebat rursus in eam restitui, Verum infensum patriarcham respuens obtrudi sibi, Michael abnuebat. Ilic sane Arsenius pontifex duin esset regiam coronam Michaeli imposuerat, Romanumque fecerat imperatorem. Mox Michaeli nescio cur iratus, cum Andronico Sardium episcopo, et Manuele Thessalonicensi, ad monasterii quietem se contulerat, sponte dimissa Byzantina sede. Qare imperator ex synoji sententia
EPHR.EMII CHRONOGRAPHI metropolitam Ephesi Nicephorum ad Byzantinas infulas transtulerat. Nunc postulante rursus utilitate, volens nolens, ut dicitur, Tornice orante, sedem Arsenio reddit imperator. Ilic fuit dicti exitus negotii. Iloneum postea collectum exercitum Strategopulo Caesari demandans, misit ad Hesperios debellandos hostes. Obiter tamen e↓ Byzantium visere jussit, et illi minas ostentare. Res ita est acta. Cæsar illuc veniens armatis vacuam deprehendit urbem, quia paulo ante classis profecta erat a.l spoliandam insulam Daphnusiam. Uit ergo noctu accessit ad monia Casar comites habens quosdam ex urbe perfugas, ab his fuit certior factus, esse antiquitus urbani quoddam muri foramen patens. Proliuus ergo adstitit illi loco ubi introgressus per foramen iniles reliquis sociis valde audaciam auxit; j'a ut aliud 'mox penetrarit miles; deinde tertius, atque ad extremum quindecim; qui continuo refractis introrsus portis patentem cunctis copiis fecerunt aditum. At cives improviso perculsi casu ia-subterraneis adys cellisque abditis ja angulis obscuris sacrisque templis vel monasteriis semet àbstrudebant. Latiuus autem Cæsar Balduinus cursim se regium contulit ad palatium, ex quo celeri nave in patriam fugit. Interim noster miles spoliabat urbem, vias concursans, vicos et angiportus. Jam quæ ad Daphnusiam classis iveral cognovit urbis casum apud Anaplum, raptimque ad ejus tutelam advolabat. Verum jam noster miles Latinas domos igne subjecto cunctas concremabat quæ res e mari procul spectata Italis, horum cohibuit impetum, dispersit clas em, Sic ǝd Romanum rediit imperium Constantinopolis urbium regina, Indictione quarta, Julii mensis quinta supra vicesimam labente die, auno ex quo mundus Deo creante cœpit sexmillesimo et septingentesimo prætereaque nono et sexagesimo. Sub Italorum hostium dominio quinquaginta et octo annos fuerat. Nimirum Deo collibuit ut Constantini ominium linguis celebrata civitas yere mundi miraculum et magnum decus liberaretur Latinorum tyrannide postrique imperii rursus ditioni accederet. Michael imperator tunc diversans ad Meteorium audiit repente puntium rumorem voluptate plenum
C.ESARES. significante dulci sorore Eulogia; nempe quod urbem orbis famosissimam jam occupassent agmina Romana. Deinde nuntius qui spectator fuerat, adfuit pure gestam rem significans. Mux et insignia Caesaris Latini, coronam, rubros calceos, regiumque ensem, allata noster imperator accipit, qui properandum censuit ad urbem, nec procul illa stationem cepit. Mox, quia Byzantii patriareba aberat, Cyzici antistes contulit se in turrim quæ super aurea porta sublimis eminet, delata secum veneranda imagine ter gloriosæ Virginis Deiparæ, ibique sacras Domino peregit preces. Interim nudo capite procubuit humi princeps, simulque omnis procubuit populus, Peractis autem Domino rite gratiis, portam ingreditur imperator Auream, pedester pergens ad cœnobium Studii, sectans augustam Deiparæ imaginem præ se gestatam hymnisque celebratam. Exin relicta ad Studium imagine, éques ad ædem Dei processit maximam, ubi adorato altari et gratiis actis omnipotenti prodigioso Numnini, com regia pompa, plausibus concrepantibus, imperatorium latus palatium adiit. & Patriarcharum accipe nunc catalogum norella Roma De Byzantinorum episcoporum ante Constantini Magni ætatem falsa serie, a Stachy usque ad Probum, satis præter alios disseruit Lequinius in Orientis Christiani tomo primo. Hoc certe rectissime dicitur, suppositum illum Dorotheo martyri libellum, in quo prædicta series proponitur, hand ante Photiana tempora fuisse confictum; quandoquidem et ille Byzantinorum episcoporum catalogus, qui a me in collectionis Vaticanæ volumine primo recitatus est, scriem illam ignorat; quia videlicet is catalogus auctorem Photiano schismate seniorem habet. Desinit enim in Methodio I, qui sanctum illum Ignation præcessit, contra quem Photius tyraunus dlebacchaius est. Ephremium, presentis catalogi auctorem, schismatico fuisse animo, satis cognoscimus ex Alexii III, Theodorique 1. Vitis. Is igitur, ut ahi paris dogmatis partiumque Gr.rci, seriem prædictam, invita licet ver tale, no est aspernatus; quæ vel patriæ gloriæ, ut fit, nimio Constantinopoleos. Apostolorum Andreas protocletus dum religionis veræ semen spargeret per Ponti regiones ac Bithynice ultra progressus pervenit Byzantium; quam cum divino verbo illustrasset urbem et conflavisset Christo credentium catum, ædem orandi causa piis fidelibus edificavit proxima in Chrysopoli, constituitque episcopum ibi Stachyn de septuaginta discipulis unum qui administrato recte grege Domini, amore, vel ob falso exaggerandum "Byzantini episcopatus antiquitatem, contra Romanæ Ecclesiæ praerogativas, conficta fuit. Est igitur primus Byzantii indubius episcopus ille Metrophanes sub Constantino Magno: vel potius sub Severo imp. Philadelphus, secundum Simeonem Metaphrastem neque enim credibile videtur Byzantium haud ignobilem urbem caruisse episcopo usque ad novæ urbis fundatorem, vel potius veteris ampliatorem, magnum Constantinum. Philadelpho dat successorem Metaphrastes Eugenium; huic Rufinum, denique Rufino Metrophanem Constantini ævo viventem. Non agnoscit autem tum falsi Dorothei tum etiam ejus asseclæ Ephræmii catalogus hos tres episcopos Philadelphum, Eugenium et Rufinum; quos tamen solos Maurini monachi in sua chronologia prudenter scripserunt: itemque ab his tribus Lequinius serien suam exerditur.
EPIIR.EMI CHRONOGRAPHI e terra ad cœli transiit stationes. Post quem pastores dati sunt fidelibus, Onesimns, fructuosus re et nomine e; Polycarpus, Plutarchus, Sedlecion, Diogenes, Eleutherius, atque Felix; sanctus deinde Polycarpus alius. Atque hi cuncti metuentes ethnicos trans fretum pastorali vacarunt curæ. Post hos Athenodorus sacerdos divus Byzantine urbis Ecclesiam rexit qui nova quoque condita ad orandum æde in regione quæ dicitur Olea, ibi synaxes celebrabat pie quam ædem postea magnus Constantinus instauratanı plurimum exornavit. Exin pontificatum gesserunt Zoilus, Laurentius, et Alypius. atque Pertinax vir consularis et senator nobilis, qui edificavit templum mirum, splendidum quo.lam in loco cui nomen est Syr. Sequuntur Olympianus et divus Marcus Deinde Cyrillianus et Castinus, quo Byzantii primo delubrum fuit ad locum justo nomine dictum Petrium „martyri Euphemiæ a fundamentis conditum quæ nuper stadium vicerat martyrii. Christi deinde gregi præſuit Titus. Hinc Don:itianus Probi imperatoris frater, haud minus animo quam stirpe nobilis, hujusque filii Probus et Metrophanes sub quo postremo pius Constantinus ad Byzantinam urbem semet transferens, hujus pomarium protulit amplissime, ramque Romam jussit vocari novam. Postquam deseruit vitam Metrophanes, divus Alexander occupavit sedem facundia et sanctis moribus magis præditus, sub quo coacta fuit Patrum synodus Nicææ prima ob damnandum Arium; quem ipsemet sanctarum precum telo percussum letho confectumque tradidit, Deinde Paulus orthodoxiæ columen, qui alumnus fuerat presbyter Ecclesize Alexandrique episcopi discipulus, ed salutaria gregem minavit pascua. em Cucusum pulsus exsul fuit propter rectorum dogmatum defensionem, bi et violentum habuit vitæ exitum ab adversariis suffocatus laqueo. Post hune Eusebius Nicomediensis pontificatum tenuit Byzantii scsanime Arianæ fervitus defensor; qui Beryti episcopus olim fuerat, ¿tline translatus postea Nicomedianı, denique jussu Cæsaris Constantii in Byzantina ponitur sublimi sede. f'ostea senior Macedonius, lupus Dorotheo est Dorotheo est
C.ESARES. vorax, non pastor, ille Pneumatomachus in gregem Domini clanculum irrupit donec eum sede pepulit Constantius, propter patratas cædes, et præsertim propter translatum Constantini patris sacrum cadaver e templo Apostolorum ad martyris Acacii sacram ædem substituitque infamem huic Eudoxium Arii studiosun, lupum pro pastore; qui cum fuisset præsul Germaniciæ, Antiochenam postea tenuisset sedem, denique et Byzantinam inique invasit. Secutus est Demophilus Arii discipulus qui ex episcopatu Berrhoea Threiciæ translatus, hunc primatum decoravit cujus cum vitam Calum abrupisset, Evagrins orthodoxæ tenax fidei a beatæ memoriæ Eustathio episcopo in Byzantina sede constituitur; qui statim a Valente exsul pellitur, ne parum quidem degustato honore. Deinde præfuit magnifice Ecclesiæ Gregorius lyra et animo theologus a Deo promotus ad sedis gubernaculum qui se innumeris obtulit periculis dum forti manu protegit Ecclesiam, Sub hoc coaluit contra Macedonium secunda Patrum veneranda synodus in Constantini regia metropoli. Gregorio sponte sedem relinquente, synodus arbi præficit pastorem Nectarium vita et litteris fulgenteni, senatorem nobilem et optimalem, asseclam Christi, sed nondum initiatum quare-baptizant simul et mystam ungnut, Atque hoc sancte vitam concludente, monachorum illud decus et presbyterii, aureum os, cœlitus gratia data, mare eloquentiæ, ingenium prodigiosunr, virtutum luce splendens tanquam lampas, Antiochia divinitus effulsit ad Byzantinam collustrandam sedem; vel potius universo illuxit mundo, quem magisterio suo quotidie illuininal, Dvere universi orbis sol vivificus. Atque hoc sede ab invidis expulso atque ad extraneas proterrito regiones, nempe ad Comauicam Ponti solitudinem, ubi et beatum habuit vitæ terminum; decrepitus Arsacius et vix spirans Eudoxia jussu augustæ in pastorali (qualis post quantum! ) sede constituitur; nempe post solem tenebræ et confusio. lloc vitam simul sedemque relinquente, Atticus florens moribus et litteris, qui pius erat presbyter Ecclesia, sacram ornavit cathedram Byzantii. Post hune grandævus ætate Sisinnius, Ecclesiæ sacerdos ad Oleam positæ,
utilis, mitis, venerandus pastor. Quo mortuo, Nestorius sacerdos olim Antiochenæ Ecclesiæ, impii dogmatis, protervum os, et animus profanus, exitiosusque lupus, sedem insilit. Atque is tamen exutus dignitate, quia spuriorum dogmatum auctor erat, ab Ephesino tertio concilio cui præerat Cyrillus Alexandrinus, justo in exsilium pellitur judicio. Deinde sedit Byzantina in cathedra homo Romanus, Ecclesiæ sacerdos, Maximianus orthodoxiæ columen. Postquam hic terram cum cœlo commutavit, Patris Chrysostomi dilectus discipulus sacer creatur patriarcha Proclus qui ordinatus olim pastor Cyzici a beato Sisinnio patriarcha, a Cyzicenis nescio cur exclusus, interim vacuus ab officio fuerat, nunc ad Byzantii promotus est cathedrant. Dominicum hic gregem recte pavit, mortalesque exuvias magistri sui .enravit pervelendas ad metropolini. Proclo ex convictu hominum sublato Flavianus veri dogmatis defensor Ecclesiæ nostræ presbyter alumnus pontificatum adiit digne admodum. Post quem exstinctum ex calce Dioscori in Ephesina synodo latrocinali, ubi rectorum dogmatum protector erat, sacerdos Anatolius Alexandrinus creatur pastor Constantinopolcos; epilio bonus, reclæ fidei turris, sub quò concilii quarti sacer cœtus utiliter Chalcedone congregalus alienum declaravit ab Ecclesia Alexandrinum miserum Dioscorum, cum Eutychete et aliis paris furfuris. Postea Gennadius vir egregius, fidei typus et omnis honestatis, Ecclesiæ alumnus simul et sacerdos, clavum suscepit regendum Ecclesiæ. Post quein Acacius orphanorum præses, presbyter Ecclesiæ, sed secta pessimus, patriarchatum improbe subripuit. Is etiam quartam venerandam synodum, quantum in ipso erat, abolevit niser. Post hunc duplici vere exstinctum morte Flavitas presbyter ministerio addictus in templo Thecla martyris apud Sycas, profanus et blasphemus monophysita, atque Acaciani dogmatis sectator, patriarchatum contra jus obtinuit. Hoc autem breve mortuo post tempus, Euphemius tanto dignus sacerdotio presbyter pridem in Ecclesia Dei, Neapolique præses orphanorum, ad summam cathedram optime deligitur
vir sanctus et protector orthodoxorum quem renuentem subdere anathemati beatum illum cœtum episcoporum qui Chalcedone olim coactus fuerat, Cæsar e sede depulit Anastasius extorremque fecit edicto iniquo ejusque loco ad cathedram Byzantiı extulit magnum Ecclesiæ scevophylacem divum Macedonium tunc presbyterum, quem item renuentem valedicere prædicto Patrum nobili concilio ad urbem Euchaiticam Cæsar expulit Timotheumque ignobilem obtrusit,. sacerdotem quidem et scevopliylacem Ecclesite pridem, sed laeresi pollutumn id quod ægerrime tulerunt orthodoxi. Post hujus autem infelicem obitum, syncellus simul et presbyter Joannes Cappados gente seulem occupavil. Post quem pastoris in munere defunctum, splendidis præditus Epiphanius moribus presbyter et syncellus ad sedem venit. lloc quoque mortuo, Trapezuntias Anthimus sedem sanctissimain jussus est conscendere, quanquam Severo deditus et Dioscoro quo tamen Agapetus Romæ papa exauctorato, fecit patriarcham Mennam Alexandrinum facundia clarum magisque moribus, alumnum sacerdotem c Ecclesia, xenodochio prafectam Sampsomit. Quo pie mortalem deserente vitam, Entychius quidam monachus et sacerdos ex Amaseno sanctissimo cœnobio amicus litterarum, virtutis auctor, Christiani bonus pastor ovilis fuit. Sub eo quintæ synodi divus cœtus regali in urbe rite congregatus, insistens quartæ synodi canonibus ipsisque ejusdem formulis, Origenem ejecit ab Ecclesia, simulque DiJymum, et Theodorum Mopsuestiæ episcopum. Eutychio postea cathedra depulso, propterea quod reprehendisset Cæsarem, qui falsum dogma et pessimum fovebat de Christi in terra carne incorruptibili; scholasticus Joannes homo pius Antiochena ex urbe tunc sacerdos patriarchatum adiit Byzantinum. Sed ubi is quoque vitæ metam attigit, rursus Eutychius in sede constituitur. Post quem Ecclesiæ splendidus illnxit Joannes alter, bomo beatissimus, d.ctus verace titulo Jejunator, qui Ecclesiæ alumnus fuerat et levita syncellusque officio iu arde Spiritus. Hic Mauricium redimivit stemmate. Cum autem superas adiisset sedes, Cyriacus 0:conomus et sacerdos magnææ atque sanctæ Dei Ecclesiæ
sacrum successit in pontificatum, divinus vir et orthodoxiæ columen. EPHREMI CHRONOGRAPHI Quo deserente terrenum hunc primatum, ad Thomam saccllarium et sacerdotem defertur populi sacer principatus, apostolicum hominem religiosissimum. Huic solarem deserenti lucem successor datus est levita Ecclesiæ plochotrophii præfectus ad portum Phrixi Sergius pollutus dogmate monophysitico. Cui morienti Pyrrhus substituitar haud minus Sergio hæresi corruptus. Erat is magnæ presbyter Ecclesiæ, praefectus monachorum, coenobii abbas quod est trans fretum in urbe Chrysopoli, divini Verbi Matri dedicatum antiquitusque conditum a Philippico. Post juam expulsus Pyrrhns Ecclesia fuit, Paulus Ecclesiæ œconomus et sacerdos, praeses custodum, logmate perversus, semet ovili obstrusit tanquam lupus. Post quem defunctum impie in ministerio sedem recuperavit denuo Pyrrhus. Deinde Petrus pessimus ad sedem venit, levita Ecclesiæ, præses ptochotrophii, referendarius, curatorque senum in eo quod est Neapoli plochodochio, Sergii Pyrrhique et Pauli sectans hæresim. Hoc passo, ut vere dicam, mortem duplicem, Alius Thomas orthodoxiæ amans, qui Ecclesiæ alumnus erat et levita, præclare gubernavit Christi Ecclesiam. Atque hoc pie concludente vitam, pontificatum adiit Joannes, sacerdos et protecdicus Ecclesiæ, scevophylax, syucellus, et oeconomus, et gerocomii Rosorum Dexiocratis praefectus; pastor utilis ovili. Quo moriente, levita Constantinus, vasorum custos in Ecclesia Dei. periodeuta Thraciæ et Macedoniæ, ad Ecclesiæ summatum est provectus; probatus vir, et decus orthodoxorum. Hoc in suprema cathedra demortuo, sacer Theodorus Christi Dei sacerdos sanctorum in Ecclesia vasorum custos, syncellus dignitate, præfectus monachis, summa cum laude præfuit Ecclesiæ, atque orthodoxa dogmata defendit. Sed tamen hoc injuste depulso sede Georgius religiosus Christi presbyter, qui summus erat scevophylax Ecclesia, et syncellus etiam patriarchæ, pontificatus munere fungi cœpit, opilio bonus, custos divinæ legis sub quo, mandante Cæsare Constantino orthodoxo principe Pogonato, divinus venerandæ cœtus synodi regali in urbe rite congregatus
Germani hujus prolixum Tractatum de 'vitæ termino antea ineditum, habes in collectionis Vaticanæ volumine 1, p. 285-315; quod scriptum sibi Photins in Amphilochianis nsurpaverat, uti docui coll. praed. 1. II, p. 682, uli ejuslein complemenPATROL. GR. CXLIII. de Christi Verbi essentia theanthropica rectam sententiam protulit et catholicam, duas voluntates statuens et duas naturas conjunctas; omnes damnans Monoplrysitas. Georgio mox transfato ad sedes superás, iterum Theodorus recepit pedum. Quo transeunte ad Dominum per obitum, Paulus qui in regía erat a secretis patriarchali honore insignitus fuit, dignus revera pastorali munere. Post hunc communi fato exemptum vivis, Callinicus egregius Dei sacerdos in Blachernarum templo vasorúm custos, vir litteris et moribus spectatus admodum, Ecclesiæ curam gubernandæ excepit quem Rhinotmetus Cæsar iniquo jussn oculis excæcatum sede pepulit substituitque Cyrum ex Amastride presbyterum, e monachis quos ajunt inclusos. Sed hunc divina dogmata tuentem Philippicus Bardanes potitus sceptro sententia injusta pepulit ovili, levitamque ad sedem Joannem extulit, qui œconomatus erat chartularins, abominandum hominem, Eutycheti Dioscoroque deditum, in grege lupum; qui demum sede pulsus est justissime. Sacerdos autem Christi et pastor bonus divus Germanus, litteris ac virtutibus splendens, lucerna veluti in candelabro, e Byzantina eminus conspicua sede sermonis magisterio effulsit orbi. Cyzicenorum pastor electus fuerat; sed nescio cur ab illis non receptus, interim mansit expers ministerio postea translatus ad Byzantinam sedem gregein Christianum rectis minavit semitis. Sed enim hunc sceleste detraxit sede Leo Cæsar Isauricus, qui bellum primus indixit sanctis imaginibus, objurgante divinitus Germano. Successit also nomine Anastasius presbyter ct syncellus in Ecclesia, sed Iconomachus et tyrannus gregis, mercenarius miser, lupus exitiosus, qui honorein primus abrogavit imaginum. loc temporali morte æternaque exstincto, infelix Constantinus Sylæi lupus, par Anastasio dogmatis impietate, minnere suo vacuus, Invasit sedem quem Copronymus tainen, vah I justa pœna sede detraxit sane merentissimum (nequaquam fidei causa neque dogmatum), et procul urbe pepulit extorrem tum ex alio codice protuli. Argutia Ephraemii est de contraria significa tione quasi virificans, surgens.
deinde rursus Byzantium revocatuın, impositumque asello circumduxit; dumque ederentur ludi in stadio equestres, miserum illic jussit truncari capite quem ante extremum ictum interrogarúnt, utrum probaret synodum Iconomacham; et quanquam dixit recte sensisse synodum, nihilo tamen minus truncarunt capite. Successit huic Nicetas eunuchus servus, imo mancipium vile et inscitissimum, Apostolorum presbyter in æde, scevophylaxque templi Chalcopratiorum, advocatus Ecclesiæ et cœnobiarcha, sanctarum Christi imaginum destructor, qui irrepsit in ovile tanquam lues. Post hune Nicetam in officio mortuum Paulus Cypro driundus et vir laicus, neque sacrarum venerator imaginum, ad hierarchicum venit principatum. Hie mořbo arreptus cathedram deseruit, atratumque et consum se fecit monachum, mœreus lugensque quod fuisset præsul dum vexaretur miserrime Ecclesia, el quod imagines coli veluisset. Hunc internuntio misso regñatores quidnam gerendum esset interrogarunt respondit is, cogendam esse synodum que malis obviam iret acu:enicam, unitatemque Ecclesie procurandam, neque salutis aliam spein esse reliquam. Illi remisso nautio, rogabant denuo Cur autem tu cum cathedram adires colendis imaginibus Interdixisti? (Ile incusavit principum vesaniam. Et nunc ad Deum confugiens cum lacrymis universalem judicem exorabat ne de se ceu patriarcha judicaret; pauloque post devenit ad vitæ terminum. Deinde sacram illustravit sedem Tarasius reetæ fidei defensor, litteris æque et moribus insignis, protasecretis, nobilis stirpe et animo sub quo convenit ad Nicænam urbem venerandorum Patrum concilium septimum, qui decreverunt saeris imaginibus reddendum esse ut antea honorem debitum Nicetamque, Anastasium, et Constantinum, mercenarios revera, non pastores, anathemate justo perculerunt. Jam cum Tarasius ad securum portum ex tempestate vitæ appulisset navein, sedis ac morum pariter successor Nicephorus electus est protasecretis, vir sane stirpe nobili et patricius, divinorum dogmatum tutelam gerens, atque ut par erat Christi gregem protegens. Porro hunc ovili depulit ac sede Armenius ille merito dictus Leo, quia dissidentem dogmate videbat
CÆSARES. Quia scilicet Adci rectæ causa plagas perpesshs fuerat. En ut de Photio schismatis primo auctore loquitur Ephramius, quanquam ipsemet addictus neque illudentem secum Christi cruci exsulem ergo misit in quamdam insulam. Pro quo Theodotum, vulgo Casiteraṁ vel Melissenum dictum, in sed posuit; profanum hominem, imaginum osorem, lupuin-revera in grege Dominico; germen infaustum urbis Nacoliæ. Post hunc in suo demortuum officio, Antonius quidam Cassimatas dictus impius Sylæi episcopis, fit patriarclla; qui exsecrabatur Dómini sacram crucem. Sequitur miser Jannes, ineptus magus, antichristiani Cæsaris Theophili magister pessimus, imaginum destructor quem regnatores Michael et Theodora sede detrudunt veluti impostorem; concordique suffragio episcoporum monachum atque dium Dei presbyterum Methodium rectæ fidei defensorem, Domini in carne suä ferentem stíginata, ad sacrum thrönÿin evehunt metropokos, in candelabro scilicet ponentes lampadem. Exin translato ad Dominum Methodio, splendidus pastor metropoleos exstitit Rhancabi Michaelis Ignatius filius, tegula exacta dogmatum ae virtutum, doctrina ciunus, litterarum columes, quem fecerat eunuchum Armenius Leo injusta vi, cum raperet imperium, quique deinde monachus pie vixerat, postremo Byzantinam conscendit sedem e qua deiude Michael hunc deturbavit, vel potius Bardas Cassar, injusto jussut callido viro et plane versutissimo laico Photio tunc protasecretis, patriarchatum interim usurpante. Sed enim Photio pariter de sede pulso, stationem suam Ignatius recuperavit quo transeunte ad superas regiones in sacraïn sedem revocatur Photius. Tandem ejecto denuo de sede Photio, Stephanus eviratus, levita officio, imperatoris Basilii filius, pontificatum Byzantinum rexit. Post quem Antonius quidam asceta magnus, natus in urbe regia Constantinopoli, vir sahetus, et virtutibus amuentissimus, misericordiæ templum et bonitatis. Hoc dimittente mortales exuvias atque ad beatos angelos conscendente, patriarcha Byzantii electus est monachus hono pius, sapiens, magnus, nomine Nicolaus, sede dignus,, qui fungebatur antea officio mystici, Itala gente ortus, ornatus litteris. schismati. Multo autem deterius idem loquitur de Michaele Cerulario, Græci schismatis instauralore.
sine querela inventus et inculpabilis, nèdum in rei sanctioris ministerio. Atque hoc etiam dimittente vitam, vir gratiosus Xiphilinus Joannes Ecclesiae coepit regere principatum, stirpe, vita, litteris apprime clarus, nobilis quondam inter senatores; deinde omisso mundo se fecit monachum, Byzantii demum evasit patriarcha. Jámvero hoc humanis exempto`rebus monachus Cosmas Hierosolymites, vir bonus et virtutum thesaurus mirus, populi accepit sacrum principatum. Sed enian is turbatas res fastidiens, sponte abdicavit sacrum ministerium, sede et ovili secedens laudabiliser. Exin statuitur în sublimi cathedra Eustratius monachus cognomento Garidas ad nullam rem præclaram natura idoneus, egens doctrinæ omnis et litterarum, angulis et silentio longe aptior quam dígnitati et populi primatui. Ergo post hune ejectum ministerio, vir sanctus, religiosus, miti ingenio, Deo volente eleetus Nicolaus, monachus eruditus, sole dignus, Ecclesiæ rem direxit ut Deo placet. Nicolao transeunte ad cœtus superos, Joannes laude litteraruın florens, Chieromnemon, et levita Ecclesiæ, Chalcedonensi præsali conjunctus sanguinis jure ac necessitudiue, dilectus dici ceu cognomento solitus, ad Byzantinam cathedram evehitur. Quo derelinquente caducam vitam, pontificatum adiit Styppes Leo, Ecclesiæ jam œconomus et levita. Hoc etiam vitam in sede dimittente, magnus processit pontifex et primas litteris Michael clarus et virtutibus sancti cœnobii præses Oxitani qui tamen sponte honorem abdicavit, atque ad Oxiæ monasteriumɩinsuke' reversus, collum præbuit protentum in templi foribus, proh mansuetudinem! ingredientium omnium calcandem pedibus, propterea quod cœnobio relicto sue inutilem honorem recepisset. Sic Michaele doserente sedem, Atticus Cosmas sacerdotii decus, cinnus virtutum, honestatis apex, spiritu quoque præditus prophetico, processit præsul Constantinopoleos, nutritor animarum, pastor bonus quem tameu exauctoravit Manuel Cæsar falsi conficto criminis obtentu quare in judicium patriarcha adductus, ait prophetans uterum reginæ mascula prole sterilem futurum,
EPHRÆMII CHRONOGRAPHI Posterum tempus dictum confirmavit. Jam magno duci imperatoris genero ob id minanti graviter Contostephano, et dirum aliquid facere volenti, prædixit ipsum periturum lapide. Uừumque dictum exitu non caruit. Post Cosmam autem Muzalo Nicolaus Cypro translatus Ecclesiam gubernavit, ipsius Ecclesiæ alumnus et levita, sacrarum Pauli interpres litterarum, Cypri deinde factus archipræsul quam tamen sedem abdicavit postea perosus bumanarum colluxiem rerum. Cum vero otioșus esset Constantinopoli cenobiique præses ad Cosmidium, lunc quidem Byzantinam excepit sedem, hac tamen ipsa sponte dein recessit. Theodotusque monachus et sacerdos præses cœnobii Christi resurgentis, quod nunc concluditur moniis metropoleos,, donatus est Byzantinis infulis. Cujus demortui Chliarenus sedem excepit Constantinus, in Dei Ecclesia præpositus sacello et levita. Atque hoc etiam moriente, Lucas religiosus Chrysoberges monachus. egregię functus hactenus vita ascetica, pro suis meritis ad infulas devenit. Post Lucam Michael levita sacellarius philosophorum hypatus Anchiali tiaram Byzantinam egregie ornavit. Atque hoc translato ad cærula superna, Eugeniota monachus sacerdos, cœnobio Manganorum tunc præpositus, nomine Chariton, sedem occupavit. lloc deserente terrenum incolatum, Theodosius qui in Boradii cœnobio vixerat, vir sane bonus et decus monachorum, Ecclesiam Christi rexit laudabiliter. Is tamen sacrum honorem abdicavit. Cui sedeun vacuam sponte relinquenti, venerandarum hæres infularum successit Basilius Camaterus, vir eruditus, chartophylax, levita; quem Isaacius imperator Angelus pontificatus exuit honore falsis omnino circumventum criminibus. Pro quo levitam Ecclesiæ saçellarium nomine Nicetam cognomine Muntanem, Tithono Thucritoque annosiorem creavit præsulem Constantinopoleos quem cæteroqui paulo post deposuit tanquam effætæ ætatis ac delirum substituitque professione monachum asceticumque hominem Leontium mitem, & collibus Auxentii in urbem pertrahens. Atque hunc sibi a Virgine Deipara, Recole quæ dixi ad vers. 4747.
Sic etiam 6030. Atqui hunc passim appellant alii Dositheum, quos inter Methodius infra a nobis edendus. Sed enim Dositheus nihil alind est nisi metathesis Theodosius. Sic in coll. Vat. l. 13, p. 441, quem Polybius appellaverat Theodinum, Diodorus cum anagrammate dicit Timotheum. Allatius de Cons. p. 702, legebat quae mihi melior lectio videtur. Codex tamen nosier tum bie tum v. 6031 balet Recital tres los de Xiphilino versiculos Aldicebat Isaacius astanti turbæ, noctu monstratum, et affabre descriptam corporis speciem cum virtute ac nomine. Nihilo tamen minus hunc sede depulit postea dictorum negligens suorum. Namque transferre voluit episcopum. Sanctæ nempe Sionis patriarcham stirpe Latinam, Theodosium nomine, cognitum sibi, atque imperii vatem, ad Byzantinas infulas provexit. Sed homini nil profuit facti novitas, ambobus enim sacerdotiis excidit cum ignominia, nequiter electus. Secutus est Georgius Xiphilinus e scevophylace in Ecclesia Dei ad pastoralem cathedram subvectus. Hoc vita functo, stationem occupavit oris facundi Joannes Camaterus omnigena cumulatus sapientia ac litteris et divinorum dogmatum callentissimus, antea levita Ecclesiæ et chartophylax. Sub eo metropolim Latini expugnaverunt. Quamobrein infeliciter ab his expulsus sede atque alma patria Constantinopali, Didymotichum transtulit stationem, ibique clausit oculos vitali luci. Post hune pastores urbis Byzantinæ hi creabantur in oppido Nicæ:a. Primus est Michael, dictus Autorianus, Ecclesiæ sacellarius et levita, mundanis litteris divinisque abundans. Post quem in sede exstinctum, Theodorus sacri primatus adiit honorem, antea levita Ecclesiæ et chartophylax, Irenici cognomen a patre trakens, in studiis philosophicis gradu hypalus. Quo moriente, sacræ rei primatum Maximus tulit monachus sacerdos, Accensetarum præpositus canobio. Post bune philosophus oratione Manuel, leguin defensor canonumque sedulus. Quo deserente terrenum incolatum, clarus doctrina et moribus Germanus creatur præsul Constantinopoleos, vir monachatum profitens, Dei sacerdos, oppido oriundus Anaplo in Propoutide, in urbe a pueritia Ecclesiæ alumnus, deinde factus monachus et Dei minister, carus præcipue martyri Georgio; postremo Byzantinus evasit pastor. latius de Georgiis p. 664, ed. Fabric. Ex hoc versiculo usque ad v. 10310 liabes patriarchas Constantinopolitanos, qui in exsilio electi fuerunt, apud Allatium de Consensione lib. 11, cap. 14, p. 725. Item partim in adn. ad Acropolilain cap. 6. Allatius in utroque citato loco pro almæ, legit ¿µñs, meæ. Num ergo hinc orta est Allatio opinio quod Epbræmii patria Byzantium fuerit; quandoquidem cum appellat Byzantinum
Sed hoc per obitum transeunte ad Dominum et patriarchis sanctis connumerato, Methodius iļem monachus et Dei sacerdos, tune Hyacinthi præsidens cœnobio, tempore sedém tenuit brevissimo. Quo moribunda deserente membra, pedum corripuit Manuel archipresbyter cleri, qui sacram dem palatii curat; senex benignus, mansuetis moribus. Atque hoc etiam concludente vitam, Arsenius inter monachos pietate fulgens, virtutum eximia atque auimata sedes, electus est Byzantii patriarcha. Is natus quidem erat in urbe regia; sed in Nicænis monasteriis postea totonderat capillum, et abbas fuerat munc solitarlus uni Deo vacabat 'n Apolloniadis urbis asceteriis; quo tempore Nicæam fuit accitus a Theodoro Cæsare Romano ubi expletis cunctis Ecclesiæ gradibus ad summum bierarchiæ pervenit apicem. Cum autem sponte dinisisset pedum, monasticam quietem pie repetens, ad Byzantinum transiit patriarchatum, Ephesiorum Nicephorus archiepiscopus qui olim palatii fuerat archipresbyter, inhocens vir, perpetuus Partheyius. Atque hoc sedem cum vita deserente, Arsenius primus liberatæ urbis sacrum recuperavit principatum. Sed idem postea depositus sententia episcoporum aliorumque judicum, Ecclesiaque abscedere coactus, in Proconnesum insulam deportatur. Germanusque præsul Hadrianopoli translatus est ad urbem Constantini. Verum Germano abdicante honoremi, Josephus recta religionis columen, presbyterorum decus et monachorum sancto cœnobio præpositus Galesii, mitis, benignus, divina legis reverens, nutrilor egenorum, natura clemens, patriarcharum celebrem insedit thronum digne et canonicis regulis electus. Is regio in clero presbyter olim fuerat, sanctisque nuptiis filiam procreaverat postea vero viduatus conjuge, monasticam professus libenter vitam cœlestium virtutum arca apparuit exin cœnobii Gatesini abbas, episcopus postremo et magnus pontifex. Cum autem, Itaforum dogma invasit Ecclesiam nostram haud laudabiliter, Allatius habel lo schismatis tenacissimus, atque idcirco a Michaele Palæologo imp. sede ejectus, quia concorde cum Ecclesia Romana, quam prædictus imperafor conciliaverat, subscribere noluit. Ephraemium animum prorsus gerere schismaticum, alibi quoque cognovimus; et nunc his factiosis in Josephum laudibus rursus demonstratur. Non est autem hic locus refutandi Græcorum errores et schisma; id quod jam doctissimi catho