MULTIS PARTIBUS AUCTIORA QUAN FLAMINIO NOBILIO ET JOANNE DRUSIO EDITA FUERINT EX MANUSCRIPTIS ET EX LIBRIS EDITIS ERUIT ET NOTIS ILLUSTRAVIT (Parisiis 1715, 2 vol. in-folío. ) Eminentissimo D.D. Cesari d'ESTRÉES, cardinali episcopo Albanensi, duci de pari Fran cia, regiorum ordinum commendatori, S. Germania Pratis abbati, etc. Non diu multumque cogitavi, cui hasce lucubrationes nuncuparém; adest quippe domi cui similem foris frustra quærerem: siquidem in te uno, Eminentissime Cardinalis, omnia splen dent virtutis litterarumque ornamenta, omnia optimi Macenatis insignia, cujus partes sunt litteratos benevolentia complecti, officiis prosequi, exemplo concitare. En tibi Hexaplorum Origenis partem offero, quæ post diuturnum cum blattis et tineis conflictum emergit demum et auspiciis tuis in lucem prodit. Arbitror ego te, Vir amplissime, antiquitatis præsertim ecclesiasticæ studiosissimum, haud leviter indignaturum, quod posterioris ævi scriptores opus tam ingens, tot laudibus a priscis illis Ecclesiæ doctoribus celebratum, magno suo dedecore ita interire passi sint, ut nonnisi summo labore et industria hasce ejus reliquias extrema perniciei jam proximas eruere potuerimus. Illud autem minime eventurum erat, Ecclesia Princeps eximie, si tui similes postremis sæcu is Ecclesiam et rempublicam litterariam exornassent; viri scilicet qui litteras ingenuasque artes, aut florentes conservare, aut labentes erigere possent. Sed quod ævo nostro providente Numine conceditur, id in multis atalibus reperire haud ita facile fuerit. Quot enim sæcula percurrere opus erit, ut talem tantisque dotibus insignem virum inveniamus; virum, inquam, ita rebus vel quam maximis gerendis natum, dicendi scribendique tam peritum; litteris disci plinisque omnibus sic excultum; virum denique, qui quam se cunque in partem dederit, facile princeps fuerit? Nam vel a primo juventutis flore apud t, semper virtulis quam ætatis fuit cursus celerior,
Summo quippe loco natus et avita.gloria memor, majorum tuorum vestigia non modo seque, sed etiam antevertere studuisit. Hinc episcopalem nactus dignitatem rebus Ecclesiæ vel mari mis componendis operam hok'mīnus sagaciter quam feliciter dedisti. Deinde promeritum pur puræ adeptus honorem; at gravissimis regni negotiis apud exteras nationes tractandis a regum maximo depuletus, nullam Europa catholicæ regionem insigni rerum gestarum splendore ta cuam reliquisti. Manent hodieque Roma, per totam Italiam, in Germania, Hispania, Lusita nia egregia sapientiæ virtutisque tuæ vestigia; quæ omnia si pro rei dignitate recensere aggrediar, Deficient cupidum, Pater optime, vires sed eloquentiori hanc palmam relinquo; mihi enim id esset periculosæ plenum opus aleæ, et aliunde tot laudibus dignus vix laudi aditum concedere soles Verum id mihi a modestia tua impetrare liceat, Eminentissime Cardinalis, ut duo tantum summopere miranda, quorum testis fui oculatus, huc afferam. Primum est te ita patriæ rebus semper advigilasse, ut tamen exterorum, apud quos negotia gerebas, animos tibi devincires, et ens tum officiis, tum dicendi lepore ita tibi conciliares, ut optimates et aulici te quasi Patrem vel propinquum agnoscerent. Quamobrem in nulla fere Europe catholicæ regione peregrinus existimaris. Quod si, ut ait Orator (a), «non quidquam ex rebus humanis est præclarius aut præstantius, quam de republica bene mereri,» quantus hinc tuis laudibus cumulus accedit, quod non patriam modo tuam, sed alias etiam nationes summis beneficiis exornaveris; Lusila niam dico, Bavariam, Italiam; quæ tantum ornamenti vel præsidii in amicitia atque auctori tate tua, quantum commodi repositum in benignitate senserunt. Alterum quod mihi stuporem sæpe ingentem attulit illud est, quod amplissimis licet muneri bus per totum vitæ curriculum perfunctus, nihil obstante rerum agendarum mole, litterarum cultum nunquam intermiseris. Nec tantum dico te id præstitisse quod solent alii sapientes viri, publicis negotiis deputati, qui ubi a solito munere vacant, ad litterariam exercitationem trans eunt, vel usu librorum solitudinis tædium fallunt, quod tamen ipsum est in magna laude po nendum; sed ita semper comparatum fuisse demiror, ut de quovis litteraturæ, seu sacræ, seu profanæ genere loquendum, disserendum vel scribendum fuerit, non minus expedite et sagaciter hæc egeris, quam peritissimi quique artium et disciplinarum magistri: adeo ut qui te negotia vel gravissima tanta solertia tractantem cernerent, omnia posthabuisse putarent, quo rerum gerendarum peritiam assequerere; qui vero de omnigena litteratura disserentem audirent, te to tam ætatem in litterarum studio contrivisse, cæteraque omnia neglexisse crederent. Sed quam bonis avibus factum est, ut ex tantis undequaque susceptis féliciterque gestis nego tiis ad nos receptum haberes! Immortales sane gratias habemus Ludovico Magno, qui te acta rum rerum gloria clarum, hujus cœnobii antistitem constituerit; qua in re nescio an plus tuis, Eminentissime Cardinalis, quam nostris commodis prospexerit. Hinc illa effusa in monasterio nostro lætitia, hinc ille plausus omnium sodalium de tanta fortuna sibi mutuo gratulantium; qua in re non partes tuli posteriores. Ecquid enim litteratorum catui plus gaudii afferat, quam cum sibi principem a regum sapientissimo designari conspiciunt eum, quem ipsi, si pe nes se ejus rei arbitrium fuisset, communi omnium calculo sibi cooptassent? In San-Germanensibus autem ædibus illis, quæ tot principum domicilium fuerunt, ceu in arce vel specula quadam constitutus, Eminentissime Cardinalis, iis omnibus fulges ornamen tis, quibus olim varias Europæ gentes illustrabas, quodque mirabile dictu est, annos prope Nestoreos emensus, divina quadam celeritate ingenti dicendique copia, sicut olim ille Carnea des, omnium ad te animos convertis et rapis. Te sæpe in consessu eruditorum suspicimus de quovis litterarum genere ita perite disserentem, ut fateantur omnes te non minus eruditione quam dignitate primas tenere. Nam sive de historia es geographia, sive de rebus ecclesiasticis et canonicis agatur, parem in omnibus facultatem exhibes, in nulla, ut ita dicam, orbis litte rurii parte hospes. Tum si ad mansuetiores Musas te referas, Græcas, Latinas Gallicasque, memoriæ felicitate juvencs, ingenii acrimonia eruditos quoslibet antecellis. (a) Cic. Fam. x, 5.
Stupent sane ii quos ad consortium tui evocare dignaris, litteratorum princeps amabilissime, et rediisse putant illa tempora quibus inter principes viros in omni genere micabas. Omnių quippe in te floridam redolent ætatem; bona valetudo, summa gratia, tantus ille in jocando le pos, sic temperatus ut nihil jocus de gravitate decerpat. Qui te talem vident, id se oculis obser vare pulani quod quidam e veteribus dixit certis annis ævum remeare peractum Quis igitur Origeni fortunam non gratuletur suam, qui in præstantissima Operum suorum parte peneredivivus conspectui sistitur tuo? ac qui inter ævi sui Christianos palmam eruditio nis tulerat, jam te, litterarum decus, patronum ambit, ut auspiciis tuis ex tenebris ubi diu latuerat eductus, ad eruditorum orbem faciles aditus reperiat, certus patrocinii tui pignore se in pristinam non reversurum caliginem. Hunc ille jam laborum fructum exspectat. Quantis enim sudoribus Hexaplorum et Octaplorum opus molitus sit, testis vel ipsius operis conditio, testis et Hieronymus, qui Origenem zadxévespov appellat, quia scilicet viscera quasi ænea ob as siduitatem scribendi habere putabatur: in cujus colligendis reliquiis multo labore diuturnis que vigiliis exercitatus, pene factus sum et ipse xadxívrepos: fortunatus tamen si hasce meas lucubrationes lubenti animo acceperis; fortunatior, si ad diuturnum, ut spero, tempus, patro cinio tuo uti pergam. Fr. Bernardus de MontfaucoN, Monachus Benedictinus e congregatione Sancti Mauri. Inter præstantiora Origenis opera principem obtinere locum Hexapla illa, tanto labore studioque concin nata, fatentur eruditi quique tum veteres, tum recentiores. Cum enim homini Christiano nihil ad rectam fidem statuendam moresque informandos opportunius sit divinarum Scripturarum intelligentia, ejus sane utilitati tunc optime consultum putatur cum quidpiam in lucem editur ad reseranda Scripturæ arcana et ad ejus Intimos sensus explorandos accommodatum. Quid autem eo in genere accuratius, quid ad Scripturæ sa cræ mentėm aperiendam commodius eximio illo Hexaplorum et Octaplorum opere? Ibi namque, præter LXX Interpretum editionem, tres aliæ interpretationes, a doctis viris Aquila, Symmacho et Theodotione ela boratæ, in omnibus Hebraicæ Scripturæ libris comparebant; in libris etiam non paucis trium insuper aliorum interpretum anonymorum editiones e regione aderant uno sub aspectu positæ; ita ut earum om nium lectione, et mutuo facta comparatione, si qua obscura et difficilia occurrerent, longe facilius tali subsidio explanarentur. Hinc factum est ut sancti Patres, ac veteres scriptores ecclesiastici pene omnes ¿que maxime qui doctis in sacram Scripturam commentariis claruere, Hexaplorum Origenis usum præ stantiamque passim commendent. Eusebius nempe, Diodorus, Chrysostomus, Theodoretus, Procopius et alii; interque Latinos Hieronymus, qui non in Commentariis modo suis ope illorum perpetuo utitur, sed etiam in adornanda eximia illa editione Latina, quam hodie Vulgatam appellamus, frequentissime Aqui ham vel Symmachum, rarius Theodotionein aliasve editiones sequitur. Si quid unquam immortalitate dignum emissum in lucem fuerit, si qua lucubratio a temporum injuria vindicari meruerit, hæc sane erat tot parta vigiliis, laboribus, sumptibus. At, proh dolor! a sæculis plus quam octo ingentis molis opus ita periit, ut ne particula quidem ejus, ut fuerat ab Origene concinnatum, ad nos usque devenerit, nec spes videatur esse quidpiam unquam'emersurum, quo tanta jactura sarciatur.; a tempore autem amissi operis aliquot effluxere sæcula, ignorantiæ tenebris adeo obruta, ut ne sensus quidem importati damni penes homines etiam, ut illa ætate, doctos esse videretur. At post restaurata, proximis sæculis, litterarum bonarumque artium studia, ubi veterum scripta, quæ diu jacuerant interitui prosima, e situ vindicari et in publicum emitti cœperunt, non defuere viri qui de restaurandis så non Hezaplis, Hexaplorum, salten, laciniis, cogitarent. Qui vero primus rei manum admovit Flaminius Nobi Hus, in Bibliis Græcis Romæ cusis anno 1587, multas Aquilæ. Symmachi, et Theodotionis aliorumque in
terpretum lectiones notis inseruit, quotquot videlicet tum ex Romanis codicibus, tum ex veterum libris cx cerpere potuerat Petrus Morinus Parisinus, ut ex ejusdem Morin} epistolis aliorumque testimoniis arguitur. Sub hæc Joannes Drusius eadem ipsa quæ Flaminius ediderat, non paucis accessionibus locupletata cum eruditis notis descripsit: at cum fato præoccupatus ea in publicum edere non potuisset, post ejus obitum publicandi curam suscepit Sixtinus Amama Hebraicarum litterarum Franekeræ professor: opusque Arn hemiæ prodiit anno 1623, hoc titulo: Veterum interpretum Græcorum in totum Vętus Testamentum Frag menta, collecta, versa et notis illustrata a Joanne Drusio, linguæ sanctæ in illustrium Frisiæ ordinum Acado mia, dum viveret, professore. Drusii labor a laudatis viris laudatus, litterarum sacrarum studiosis magno usni fuit. Hunc ego librum frequenter adire solebam, antequam de novis accessionibus faciendis cogita rem: et mirabar subinde ex tanto opere adeo pauca superesse fraginenta. Cum autem evolvendis codicibus Græcis solitam darem operam, jam anni sunt plusquam viginti tres, rem, quam, potus diligentissime, sum agressus: tum si qua veterum interpretum loca in manuscriptis occurrerent, statim ad Drusium properabam, ut explorarem an observata editaque essent. Brevi autem comperi multa prætermissa fuisse, imo ex jam observatis et editis non pauca esse quæ manu medica egerent. Ilinc omnia describere cœpi, paulatimque tum in Gallia, tum in Italia, et potissimum Romæ, tantam lectionum silvam reperi, ut Dru siana collectio nostræ comparata ne decimam quidem, imo ne decimam quintam ejus partem attingeret. Quanquam non in omnibus Scripturæ sacræ libris æqualis offeratur lectionum messis. Nam in Pentateu cho, si annumeres ea quæ in Appendice ex codice Coistiniano adjunximus, ne vicesimam quidem nostra rum partem æquant Drusianæ lectiones. In libris Josue et Judicum pene nihil habet Drusius, ubi nos in singulis pene versicalis lectiones proferimus. In libris Regum, maxime in primo et secundo, vix quinquage simam nostrorum particulam exhibet ille. In libro Job multis partibus Drusianam superat nostra collectio, pariterque in Psalmis, quorum multi pene totum Symmachum repræsentant. In Proverbiis, Ecclesiaste et Canticis non multa proferimus nova. Verum in prophetis omnibus, præcipue vero in Jeremia, Ezechiele es minoribus prophetis, tot nondum observata comparent, ut Drusiana collectio iis obruta videatur esse. His ita comparatis, de modo concianandi edendique operis non una fuit amicorum sententia. Alii enim volebant totum Hebraicum edi textum cum interpretatione twv Oʻ, eadem prorsus methodo qua Origenes ediderat, ita ut sex ubique coluinnæ adessent, et sicubi aliorum interpretum editiones deficerent, vacuus ibi locus relinqueretur. At me reluctante, et quanto litteratorum incommodo, quantisque sumptibus tam immane opus proditurum esset objiciente (a), vel iidem ipsi qui tale consilium dederant, auctores demum fuerunt, ut in primo solum Geneseos capite, quasi pro specimine, Origenianæ columnæ adessent: ac in soquentibus deinde capitibus, ea solum loca afferrentur in medium, quorum interpretatio sive secundum Aquilam, sive secundum alios reperta fuisset: ita ut lectiones illæ cum Hebræo, LXX Interpretibus et Vulgata comparatæ, uno sub aspectu jacerent, et quidem eodem ordine, quantum licebat, quo ab Origene in Hexaplis positæ fuerant. Compendii vero causa, ubi duo vel tres vel plures interpretes eodem prorsus modo vertunt, ac sine ullo vel minimo discrimine, tunc versionem non repetimus ad singulos, ut fecerat Origenes, sed nomina co rum qui similiter interpretati fuerant, a prima solum nominis littera, præmittimus hoc pacto A., Z., 8. ¿v tol; µuxtñposv avtoū A., S., Th., in naribus ejus. Hebraicæ lectionis, et interpretationum Græcarum, quæ illam sequuntur, versionem Latinam in altera columna e regione ponimus, subjuncta altero charactere Vulgata Latina, ut etiam Græce imperiti hac nostra collectione uti valeant. Non deeraut qui vellent integrum edi textum Biblicum, alii Hebraicum, alii LXX, ali¡ vero Vulgatam Latinam, ut scilicet qui Hexaptis nostris, ubi textus integer secundum nullam editionem adest, uti vel lent, ibi tamen totam Scripturæ seriem secundum aliquam ex editionibus ad manum haberent. Ne multa, hoc item consilium respuendam duxi: siquidem res ita concinnata est, ut quisque commode possit, vel Hebraicum, vel LXX interpretes, vel Vulgatam Latinam, vel demum Polyglotta ipsa, hac præsente et aperta Hesaplerum collectione, perlegere; atque ubi suppetunt veterum interpretum lectiones, easdem cum eo, quem præ manibus habent, Scripturæ textu conferre, ut plurium interpretum auxilio res minus tritæ vel obscuræ facilius intelligi queant. Singulis capitibus notas subjicimus, ubi primo dicitur undenam lectiones veterum interpretum excerptæ fuerint. Deinde si qua ad veram lectionem asserendam oportuna suppetant, ea clare pro modulo nostro preferimus. Loca Patrum ac veterum scriptorum selectiora adjicimus, eorum maxime quorum opera, præter ¿noonasµárız (ezigua fragmenta) quæ in Catenis manuscriptis supersunt, deperdita sunt. Horum vero festivam copiam animadvertet eruditus locsor, præsertim in Pentateucho. prolixioribus explanationibus compendij causa abstinuimus. Non enim in proposito nobis fuit commentaria nova in Scripturam saeram edere, sed ca solum afferre quæ veterum interpretum lectionibus vel eruendis vel confirmandis necessaria erant. Ex (a) Primigenium ordinem, partitionem scilicet in columnas sex, ab ipso Origene institutum, retinuimus. Grandis wtique labor, sumptus grandiores! quos tamen in gratiam lectorum subeundos recepimus. Predeunt ergo egregis reliquiæ non jam nomine tenus, sed vere ¿janšñg distributs. Edit. PATROL.