PG 160Gregory III Mammas, Patriarch of Constantinople
Gregory Mamma, Patriarch of Constantinople
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 9–10page 1 of 2

Exhibemus eruditis Gregorii Constantinopolitani Patriarchæ opus hucusque ineditum, quod jamdudum Leo Allatius tertio tomo Græciæ orthodoxæ inserere voluerat quem tamen nunquam publici juris fecit Congruum visum est, paucis tum de auctore ipso, tum de ejus libris, qui interdum Georgio Scholario, ab eo penitus distinguendo, ascripti fuerunt disserere. Gregorius, cognomento Mamma, Melissenus quoque et Strategopulus a nonnullis dictus, monachatum dudum professus et protosyncelli et pænitentiarii dignitate insignitus, Florentinæ synodo, ubi una cum Antonio Heracleensi metropolita Alexandrini patriarchæ vices agebat interfuit ejusque decretis sincera mente subscripsit, quibus per totam deinde vitam immota constantia iulisít. Metrophane ir Kalendis Augusti anno 1443 vita functo et sede Constantinopolitana diu inter tristissimos bellicos eventus pastore destituta, Gregorius tandem, licet invitus et reluctans patriarcha renuntiatus est, anno 1445 vel, ut alii volunt, anno 1446, die 7 Julii. Maxima tunc sacrarum rerum erat in illa urbe confusio; difficultates et angustia undique obruebant virum doctum et pium, ab adversariis calumniis et injuriis lacessitum; nullum amplius ab imperatore pro causa unionis exspectari poterat patrocinium, et in dies crescebat vesanus. schismaticorum furor. Hinc quinquennio tantum Gregorius III patriarchalem sedem retinuit, et anno 1451, sive injuste pulsus sive abdicato regimine sponte cedens Romam confugit, ubi nihil proficientibus, quæ pro eo reducendo susceptæ erant, tracta tionibus illustris exsul non sine sanctitatis opinione anno 1459 diem obiit supremum, ad S. Georgii in Velabro sepultus Summis eum laudibus celebrat Geor gius Trapezuntius tanquam confessorem et martyrem, veritatis athletam et Ecclesia columnam; eum Constantinopoli discedentem triste ejus urbis excidium prædixisse plures Græci scriptores tradunt modestiam et humilitatem viri ejus scripta patefaciunt, quibus unionem tot adversariorum moliminibus agitatam acerrime propugnavit. Potro tria potissimum nobis nota sunt eximii hujus Præsulis opera: I. Liber apologeti cus sive epistola ad imperatorem Trapezuntium de additione facta in Symbolo, cujus Allatius in Rob. Creyghton. Exercit. P. 1. Roma 1665, p. 145. Scribit Combefisius in Opp. S. Maximi t. I, 315, not. 96: • Optaram omnino, ut Leo Al fatius tertium suumi toinum Græciæ orthodox:e produceret, ne accepti a me Georgii Metochitæ ibri, quibus ille catholicam fidem strenue propn guat, mihi perirent, nec in communiem, cui de-ti Haram, utilitatem cederent. At vero periere ejus morte, quisquis sibi usurpaverit. › Vide Fabric., Biblioth. Græc. vol. XI, p. 594. Phrantza, 1. 11, c. 11. Quod ipse testatur lib. Ad imp. Trapez. n. 7 (infra col. 2151. Cf. Hefele, Dissert. de unione Græcæ Ecclesiæ, art. 2 (Tuebinger theologische Quartalschrift, 1847, fasc.11, p. 195. Syropulus, Hist. conc. Flor., sect, xII, c. 11, p. 347-319; Allat, e. Creyghton., p. 137. Quod tum ipse loco (mula 5ª) citato, tum alt apud Allatium, 1. c. p. 135, 158, testantur. Cuper. in Actis SS., t. 1 Aug., p. 190, 191, m. 1144-1148. lefele Diss. cit., art. II. (Quar talschrift, 1848, fase. n. p. 209, 210.) Le Quien, Orient. Christ. 1. 1, p. 309. lefele, 1. c., p. 213. Ita plures apud Allatium, p. 135, 138. fele, 1. c., p. 214-219. Ita Eneas Sylvius sen Pius II in Comment., 1. it, apud Allat., 1. c. p. 140. Pura de co dabunt Arcudius in Concordia utriusque Ecclesiæ, l. 11, c. 45, p. 112; Leo Alla tins, De consens. I. II, c. 4, n. 4; Contra Creygh Lon., p. 129 seq.; Cuper, 1. c.; Le Quien, 1. c. Cf. Natal. Alex. H.E., sæc. xv, cap. 4, art. 2, n. 3. G. Tropez. Orat. ad Cretenses, De una, S. Cathol. Ecclesia, n. 18, 19. (Grac. orthod., 1. I, p. 578, 579.) Ita Matthæus Cigala, Dorotheus Monemba siensis, Historia politica Crusii apud Allat. c. Creyghton, p. 135, 138, 142,

col. 11–12page 2 of 2
De Gregorii Mammæ ætate rebus gestis et scriptis notitia ab Editorius adornata
PG 160:11'' της Εφεσίων πόλεως ἀρχιερεὺς κύριος Μάρκος, Ἐγὼ διὰ τὴν ἐπιταγὴν καὶ τὴν χρείαν τῆς τοῦ Χριστοῦ Τὸ μὲν προοίμιον τοῦ αἰδεσίμου Ἐφέσου. ταῦτα ἐν ταῖς πρὸς τον α δέ αιμον ἐκεῖνον Ἐφέσου απολογίαι; ἔτι περιόντος τοῦ βίου, ἐγχαράξαντες. Τὸ μὲν προοίμιον, κ. το ο
Continue reading PG 160: Scripta →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View