Præfatio Ea fuit instituti nostri ratio in hac paranda S. Joannis Chrysostomi Operum Editione, ut Opuscula primum omnia, cujusvis generis essent, in tribus Tomis prioribus locaremus; in sequentibus vero Commentaria in Novum et Vetus Testamentum. Opuscula porro omnia in quinque classes distribuimus. Prima classis complectitur ea Opera, que ob varietatem ar gumenti non possunt uno titulo comprehendi, sed secundum temporis ordinem, quoad ejus Heri potest, locantur. Secundà classis est Concionum panegyricarum de Domino N.J. Christo et de Sanctis. Hasce duas priores classes primus et secundus Tomus complectuntur. Tertia classis est Homiliarum, quæ ex diversis Scripturæ locis argumentum mutuantur, quæ Ho miliæ primam hujusce tertii Tomi partem occupant. Quarta classis, Opusculorum ad motus Constantinopolitanos et ad utrumque S. Joannis Chrysostomi exsilium pertinentium. Quinta classis est Epistolarum omnium. Tres igitur posteriores classes in hoc tertio Tomo conti nentur, quibus subjiciuntur pauca quædam, et spuria denique multa. De illis omnibus hic quadam præmittenda sunt. § I. — De Homiliis quæ ex diversis Scripturæ locis argumentum mutuantur. Ordimur ergo ab Homiliis in loca quædam novi Testamenti, quarum quatuor priores toti. dem evangelicas sententias explicant. Octo autem sequentes que una serie et continenter habitæ sunt, misere distracte et dispersæ erant in Editionibus Saviliana et Frontoniana; quod cave seu incuria seu negligentic Savilii aut Frontonis Ducæi adscribas. Illi enim nul lam non diligentiam adhibebant non modo ut omnia Chrysostomi Opuscula ex omnibus orbis Christiani partibus colligerent, sed etiam ut quæque suo ordine ponerent. Verum quia jam prælo datis multis operibus, alia confertim undique accedebant, hæc postremo advecta plerumque ut fors ferebat locabant. Quanto autem lectoris dispendio hæc sic distracta ac propemodum dissipata ederentur, statim animadvertet quisquis earum lectionem continen fer peraget. Nam plerumque accidit ut in sequenti tantum prioris argumentum compleatur tantamque alioquin omnes habent inter se affinitatem, ut nonnisi præcedenti lecta´sèquen tem plane intelligere possis. Ex hisce autem octo Homiliis quatuor priores sunt in principium, sive in titalum libri Actorum. In hoc tamen argumentum quinque una serie conciones habuerat, ut non semel testificatur Joannes noster: sed secunda, in qua quærebatur quis esset auctor libri Actuum Apostolorum, intercidit. Illam porro integram me reperisse putabam, ut in Præfatione ad primum Tomum dixi. Verum postea diligentius expensa homilia illa longissima, ex Mss. eruta, quæ de Ascensione inscribitur, comperi partem quidem illam ubi, quibusdam de principio Actorum præmissis, evidentissime probatur Lucam evangelistam esse Actuum auctorem, esse haud dubie Chrysostomi: verum alia quæ hanc partem præcedunt, et longe plura quæ illam subsequuntur, non posse Chrysostomi esse. Hærebam certe initio, quia illa partem non contemnendam illius homilia complectebatur, an in serie aliarum locanda essel; sed ingratum lectori fore putavi, si spuria illa alia quæ in eadem homilia occurrunt, quorum quædam nugacem Græculum sapiunt, veris operibus admiscerem: quamobrem to tam homiliam ad calcem hujus Tomi amandare visum est. Quatuor item Homiliæ quæ de Mutatione nominum inscriptæ sunt, quatuor illis in prin cipium Actorum nativo ordine connectuntur: in his quippe postremis argumentum priorum prosequitur Chrysostomus, ut in Monito diximus. Cæteræ Homiliæ in loca Pauli sunt, ac cum præcedentibus, triginta quatuor simul homiliarum numerum complent. Tres porro Homilias de Legibus connubii, quarum prima est num. 18, in illud: Propter fornicationes, etc. alterà num. 19, de Libello repudii; tertia num. 20, Laus Maximi, et quales ducendæ uxores; has, inquam, Homilias, quæ unius et ejusdem argumenti sunt et eodem tempore una serie habita, ut legentibus liquidum est, ita Fronto Ducæus ediderat, ut tertia a duabus prioribus longo intervallo separaretur; sed ea suo ordine jam locate suas partes implere ac semel cœptam materiam ad destinatum finem deductam lectori conjunctim offerre poterunt. § II. - Opuscula de motibus Constantinopolitanis, et de utroque Chrysostomi exsilio, quæ nam sint. Hæc excipit quarta classis Opusculorum, nempe de motibus Constantinopolitanis, necnon de aliis quae ad utrumque Chrysostomi exsiliam pertinent. Hæc omnia secundum temporis seriem edere visum est, cum antea separata et tumultuario opere diversis in tomis locata essent, idque casu potius quam consilio. Ex iis non pauca in Editione Frontonis Ducæi de
siderabantur..Spectant autem omnia ad historiam ab anno 399 ad annum 406. Ordo ille Opusculorum ordinem rerum apprime sequitur; omniaque illa Opuscula ad ærumnas et utrumque Chrysostomi exsilium quodammodo referuntur: nam ex Eutropii eunuchi fuga in ecclesiam Chrysostomi hostes accusandi illius ansam arripuere. Sed ut Opusculorum hujus modi ordinem candidus lector facilius percipere valeat, historiam rerum Constantinopolita narum, de quibus agitur, paucis persequi operæ pretium fuerit. Eutropius Eunuchus inter primores aulæ Constantinopolitanæ apud Arcadium auctoritate plurimum valebat. Is cum Joannis Chrysostomi in Constantinopolitanum episcopum co optandi auctor fuisset, initio ejus monitis morem gerebat. Sed cum ambitionis et cogendæ pe cuniæ morbo admodum laboraret Eutropius, instabat, urgebat Chrysostomus, fugitivas di vitias dicebat; nec modo fugitivas, sed exitiosas, quæ sui custodes ut plurimum proderen! ac perderent. Hæc ille vir adulandi nescius frequenter dictitabat: sed quia veritas odium parit, in monitorem exasperatus Eutropius, multa contra illum molitus est; id vero præ cipue statui curavit, ut asyli et immunitatis jus ecclesiis tolleretur. Verum ita providente numine, Eutropius cum Consulatum anni undequadringentesimi Arcadii nutu consequutus, omnium in se odium concitasset, tumultuante Tribigildo tribuno militibus stipato, gradu dejectus est, et quod illi unicum perfugium supererat, in ecclesiam se recepit, alque asylum quod ille abrogandum curaverat, supplex adire coactus est. Nec profuisset asylum, nisi Chry sostomus fortiter obstitisset obsidentibus invadere paratis. Insequente vero die primam in Eutropium homiliam habuit S. antistes, ipso præsente Eutropio, anno 399. Elapsis aliquot post illam habitam concionem diebus, cum Eutropius ab ecclesia dilapsus in manus hostium incidisset, alteram habuit in eumdem homiliam S. doctor; de qua plurima in Monito videsis. Hinc vero ansam incusandi Chrysostomi arripuere ii qui ejus perniciem moliebantur: Eu tropium miserum et in ecclesiam profugum ab illo objurgatum, ac denique hostíbus proditum mentientes; quod quantum a vero alienum fuerit în Vita Chrysostomi pluribus ostendetur. Gainas, quo stimulante Tribigildus tribunus Eutropii perniciem curaverat, hoc rerum eventu petulantior factus, Saturnini et Aureliani, qui inter Imperii proceres eminebant, ca pita depoposcit. Verum illorum causam fortiter agente Chrysostomo, satis habuit Gainas, si illi proceres in exsilium deportarentur: qua de re concionem illam habuit Chrysostomus, quæ titulum habet: Cum Saturninus et Aurelianus acti essent in exsilium, et Gainas egressus esset e civitate. An vero egressus jam ex civitate esset Gainas, cum hanc habuit concio nem Chrysostomus, non ita exploratum est, et an titulo fides habenda sit pluribus expen ditur in Vita Chrysostomi. Ut ut autem est, hæc homilia ineunte circiter anno 400 habita fuisse putatur. Eodem anno cœpit illud odiosissimum negotium, videlicet accusatio Antonino, Ephesi episcopo oblata, qui variorum criminum imprimisque Simoniæ reus agebatur. Qua de causa profectionem in Asiam meditabatur Chrysostomus. Verum Antonini artibus cohibitus est a quibusdam proceribus, metum Gainæ in Thracia hostiliter agentis obtendentibus; pro fectionemque distulit in anni sequentis initium, postquam Antoninus e vivis excesserat. In Asia vero plus quam centum dies, ut ipse ait, commoratus, Simoniacos destituit, alios in corum locum ordinavit: ex quibus recte et secundum ecclesiasticum ritum constitutis occasiones criminandi arripuerunt ejus adversarii, quia nimirum nihil est quin male narrando possit depravari. Postridie quam ex Asia redierat ille, concionem habuit ad populum Constantinopolitanum, post Pascha anni 401, cujus interpretationem tantum La tinam habemus. Severianus, episcopus Gabalorum in Syria, homo vafer, nec elinguis, Constantinopoli tunc agens, simulatis obsequiis Chrysostomi amicitiam sibi conciliaverat. Sed postquam bic in Asiam profectus erat, posita larva, populum sibi devincire, ejusque studia a Chrysostomo avertere satagebat. Postquam redierat Chrysostomus, cum verba impietate plena protulisset Severianus, tumultuante et in iram concitato populo pulsus est. Deinde curante Eudoxia Augusta et ipso Arcadio, onsentiente quoque ægre licet Chrysostomo, in urbem admissus est. In adventu ejus, ut exasperatos in Severianum populi animos mitigaret Chrysostomus, concionem ad populum brevissimam habuit, quæ Latine tantum exstat, et cujus Græca interierunt. Sequenti etiam die Severianus breviter populum alloquutus, magnificentiora quam sinceriora de reconciliata pace verba protulit: hæc quoque oratio Latine tantum ha betur; utraque anno 401 habita fuit. Hæc ceu præludia fuere corum, quæ ante exsilium Chrysostomi evenerunt. Nam cum ipse ecclesiasticam disciplinam, Constantinopoli mirum in modum apud sacerdotes diaconosque maxime collapsam, restituere tentaret, in illorum incurrit odium; Eudoxiæ quoque Augustæ animum, eo quod, ut ipsius officium postulabat, principum etiam vitia incesseret, exaspe ravit: Theophilum Alexandrinum, quod Fratres longos, ut vocabant, humanius excepisset. jam antea infensum, infensiorem sibi reddidit. Hisce omnibus demum conspiratis factionum partibus, in Pseudosynodo Chalcedonensi depositus fuit Chrysostomus auno 403. Hæc porro omnia bic brevissime repræsentata longissimæ historiæ materiam suppeditaverunt in Vita Chrysostomi. Postquam ergo depositus fuerat, antequam in exsilii locum deportaretur, con cionem habuit, quama Georgio Alexandrino in vita ipsius Chrysostomi conservatam edimus, ejusque postremam partem, ut suspectam vel saltem vitiatam damus; huicque subjungimus
nobiscum conversationis. Ms. Verumtamen nos recordantes bene nobiscum suæ rationis; malo lectionem Editi. Lin. 28: manifestam ostentationem facere. Ms. manifestam ostensionem facera, melius, et sic nos in nota diximus legendum videri. Col. 758, lin. 7: Unos autem communibus istis nominibus quando dispensationis confitendum est mysterium. Ms. unos autem communibus istis uti oportet nominibus quando dispensationis confitendum est mysterium. Evidentissimum est hanc esse veram lectionem, si pro unos legas, Nos autem communibus istis uti oportet,etc.Paulo post,lin.11: id quod blasphemum est et immane; sed in aliorum hæresum declinasti impietatem. Ms. id quod blasphemum est et in Mannet? sed in aliorum hæresum declinasti impietatem. Hæc Manuscripti lectio licet vitiata, Bigotii lectionem confirmare videtur: et in Manetis et in aliorum hæresum declinasti impietatem, quam puto sinceriorem. Lin. 16: et quomodo Dominus dixit. Ms. et quando Dominus dicit. Lin. 19: Neque enim ex inhabitanti defraudabatur deitate. Ms. neque enim ex hoc ab inhabitanti defraudabatur deitate. Sic etiam legit Bigotius, ut ibidem annotavimus, et hæc lectio melior esse videtur. Col. 760, lin. 11: ista dicere audientes? Ms. ista dicere audentes? Bene, et sic corrigendum. Lin. 42 arripientes. Ms. accipientes. Quædam minuscula vitia prætereunda duximus. Epistola ad Cæsarium subjungimus Joannis Chrysostomi orationem elegantissimam in laudem Diodori Tarsensis, quam v. cl. Emericus Bigotius post illam Epistolam ediderat. Deindeque Homiliam illam in Pascha quam Fronto Ducæus inter spuria conjecerat Chry sostomo vindicavimus, utpote genuinam nullique suspicioni obnoxiam. De sermone sequent in Assumptionem Domini sat diximus supra. IV. De notis: item de interpretationibus Latinis operum Chrysostomi. Non defuere qui conquesti sint, nos notas et pauciores et minores, quam optarent ipsi, edidisse. Verum ut jam in Præfatione primi Tomi subindicavimus, non una moti ratione in notis admodum parci sumus. Notæ enim vel ad illustrandam scriptoris sententiam, vel ad verborum ambages explanandas, vel ad insolentium vocum explorandum sensum adhiben tur. At hujusmodi scriptorem tractamus, qui quasi amnis sine salebris fluit, qui dictionis perspicuitate nemini veterum concedit, quique verbis ut elegantioribus, ita usitatioribus fere semper sermonem texit, vix ut locum reperias ubi explanatione opus habeat. Si notas queras de tempore quo orationes homiliasque habuit, de occasione, qua ad eas habendas adductus est, id habes in Monitis quæ vel singulis homilis', vel pluribus, quando ejusdem argumenti sunt, præmittantur. Si notas desideres theologica dogmata spectantes, videbis illas ultimo Tomo collectas, et secundum Christianæ fidei capita concinnatas, ut jam indi cavimus in Tomi primi Præfatione, additis, ubi opus erit, disquisitionibus circa veram Chrysostomi de singulis sententiam. Nam imas paginas longis hujusmodi dissertationibus onerare non licet, ne tantam voluminum molem novis accessionibus, vel parvo vel nullo fructu, augeamus: quam etiam cautionem adhibuit is qui postremam Augustini Editionem curavit. Si demum notas expetas, ubi multa loca variis in operibus eadem de re sparsa, in unum conferantur; exempli causa, de eleemosyna, de oblivione injuriarum, de contemptu divitiarum, de amore fraterno, de humilitate, deque similibus Christianæ disciplinæ argu mentis, quæ summopere sunt a Chrysostomo frequentata: hujusmodi certe notis omnino supersedere visum est; id enim esset tempus terere, et frustra librorum molem augere, cum maxime Index generalis alphabeticus, in fine Tomi ultimi positus, hæc abunde repro sentet, atque longe plura de singulis proferat, quam liceret in notis congerere. Quando quis editionem parat scriptoris cujuspiam quam minimæ molis, ita ut, etsi a fronte innumeras animadversiones præmittat, in imis paginis tot notas congeral, ut sæpe textum exsuperent, ad calcem vero observationes alias longissimas subjungat, vix tamen possit ad justi voluminis amplitudinem pertingere, per me licet, is annotationes pro lubito accumulet: tametsi semper prospiciendum cavendumque puto ne quid nimis. Verum hic un decim magnæ molis voluminum materies adest; imo et duodecim: nam, quod initio non putabam, Tomum quintum, qui commentaria et homilias in Psalmos atque in cæteros Veteris Testamenti libros complectitur, in duos necessario, atque ambos justæ magnitudi nis, dividendus est; et quia ex diuturna perquisitione semper quid importatur novi, quis scit, an Tomorum numerus ad duodecimum usque jam adauctus, non ad decimum tertium tandem, novis succedentibus opusculis, producendus sit? Jam si genio indulgere voluissem, et notas, quae sane facile parabiles mihi erant, congerere, parvo certe labore opera Chry sostomi potuissem ad viginti usque volumina extendere. Sed quis me probasset? quis mihi calculum detulisset? Ad hæc autem in digerendis Chrysostomi voluminibus non exiguus labor, non parva cautio adhibenda est. Non licet enim partem argumenti cujuspiam in al terum tomum transferre, ne Tomus ille qui præ manibus est nimiæ molis evadat; non lice bat, verbi causa, postremam Epistolarum partem in sequentem Tomum amandare, quod tamen faciendum erat, si tertius Tomus, in quo agmen claudunt, ex notarum multitudine in nimiam molem excrevisset. Et similiter in sequentibus Tomis par ratio adhibenda erit; non convenit item Homilias in Matthæum, quse amplissimum Tomum efficiunt, multitudine notarum ita augere, ut pars ejus postrema in alterum Tomum amandetur. Hæc non ideo diximus, quod velimus notas non adhiberi, ubi opus est: nam multis in locis notas damus, et aliquando longiores ubi rei conditio ita postulat; sed ut illis faciamus
AD HOMILIAM IN PARABOLAM DEBITORIS DECEM MILLIUM TALENTORUM. Non obscuram temporis notam affert Chrysostomus num. 1 hujus concionis, cum ait Nos autem unam chordam pulsavimus per totam Quadragesimam, dum legem vobis de jura mentis recitavimus, et Dei gratia effectum est, ut pleraque a nobis ora in hac legis melodia ita instituta sint, ut, depulsa prava consuetudine, pro eo quod antea Deum jurabant, jam nihil nisi Est, et Non est, et Crede mihi, in lingua sua circumferant, idque in omni colloquio, etc. Hæc porro confer, sodes, cum epilogis pene omnibus Homiliarum in Statuas, quas initio secundi Tomi locavimus, ibique non modo adhortantem ad juramenta vitanda Chrysostomum depre hendos, sed etiam versus Quadragesimæ finem gratias Deo agentem, quod non frustra nec sine fructu huic curando vitio manum admoverit. Hæc de vitando juramento monita perti ment ad Quadragesimam anni 387, ut diximus Admonitione in Homilias de Statuis: hinc vero sequitur hanc concionem in Parabolam debitoris decem millium talentorum eodem anno 387 post Quadragesimam habitam fuisse. Nimirum postquam juramenta de medio sustulerat, aliud curandum inalum, ut optimus medicus, suscipit: scilicet odium proximi et poneixazlar, sive injuriarum oblatarum memoriam. Hanc porro homiliam habuit postquam ex morbo convaluerat; unde etiam ediscimus ipsum eodem anno ab assueto concionandi officio ea de causa aliquanto tempore abstinuisse: qua vero anni tempestate id acciderit, jam est disquirendum. Aliquid sane lucis ad ejus rei noti tiam assequendam mutuamur et Sermone primo in Annam Tom. IV, ubi paulo post initium hæc habentur, Vos enim, nunc estis obliti,nos multos interim sermones de aliis rebus habuisse.Nam reverso a longinqua illa peregrinatione patre nostro, necessarium fuit omnia commemorare, quæ in comitatu acciderant, ac deinde cum gentilibus disputare, ut hos vi calamitatis ad meliorem frugem revocatos, qui deserto gentilium errore sese ad nos contulerant, pro virili confirmare mus ac doceremus, quantis tenebris liberati ad tantam lucem veritatis accurrissent. Post illa rursus multis diebus martyrum festivitatibus potiti sumus, neque tempori conveniens fuisset, nos qui juxta martyrum sepulcra versaremur, earum laudum quæ martyribus debentur exsor tes discedere. Successit his rursus cohortatio ad abstinendum a juramentis. Cum enim totam rusticorum nationem in urbem ingressam cerneremus, hoc illos a nobis instructos viatico cen suimus dimittendos. In his concionibus quas Chrysostomus ordine commemorat, agmen ducit Homilia illa post reditum Flaviani, quam in die sancto Paschæ habitam statuimus in Præfa tione ad quartum Tomum, et in Monito ad Sermones in Annam Tom. IV. Deinde disputationem habuit Chrysostomus contra Gentiles, an in una vel pluribus concionibus, non declarat ipse.Successere postea martyrum celebritates multis diebus. Acdeinde quía popu lum Antiochenum jurandi assuetum, repetitis per totam Quadragesimam admonitionibus, ab hac prava consuetudine abduxerat, alia argumenta tractanda suscepit. Verum quia ru sticorum turba magna in urbem advenerat, ut hos etiam, qui pristinis concionibus non interfuerant, a juramentis absterreret, pristinum contra juramenta argumentum repetiit, et concionem hanc habuit Dominica Salvatæ quam Dominicam esse Passionis olim cum Tillemontio putaveram; verum nunc ad Leonis Allatii sententiam prorsus accedo, qui ait Dominicam Salvatæ esse illam quæ Ascensionem Domini præcedit, quod pluribus ex pendetur in Præfatione ad quartum Tomum, et in Monito ad Sermones in Annam eodem Tomo.