PG 7Irenaeus Lugdunensis
Preface
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 9–10page 1 of 7

Ex omnibus sanctorum Patrum operibus, vix ulla esse Irenæi scriptis bonorum omnium veneratione, studiis, lectione ac curis digniora, mecum ultro fatebitur quisquis Christia narum rerum non omnino rudis exstiterit. Quæcunque enim ad auctoritatem scriptoribus ecclesiasticis comparandam præcipua sunt, ea omnia sanctissimum hunc Lugdunensium epi scopum, splendidissimumque quondam Galliæ nostræ lumen commendant. Si antiquitatem spectemus, vir apostolicus ' fuit, vicinus apostolorum temporibus, et ab apostolorum disci pulis institutus; si doctrinam, omnium doctrinarum curiosissimus explorator 'exstitit, recta semper catholicæque doctrine propugnator strenuissimus, et in Scripturæ sacræ priorum que Patrum lectione apprime, ut ubique clamant ejus scripta, versatus; si sanctitatem de nique, vir omnino Spiritus sancti donis ac cœlestibus ornamentis instructus fuit, cujus scripta, ut Erasmi verbis utar, spirant priscum illum Evangelii vigorem, ac phrasis arguit pectus martyrio paratum; quem sanctissimi martyres Lugdunenses epistolis suis magnifice commendant; quem denique morum integritas in Pothini primi Lugdunensium episcopi locum suffecit. pluribus vero quæ reliquerat doctrinæ pietatisque monumentis supersunt libri quinque quos scripsit adversus hæreses Gnosticorum, quæ ejus tempore in regione Lugdunensi, cui præerat, grassari jam cœperant; eo pluris æstimandi, tum quod ex tot et tantis quibus Christianam fidem illustraverat operibus, nihi aliud fere sit reliqui; tum quod pretiosæ sint apostolicæ ætatis reliquiæ, quibus ea, quam discipulis suis tradiderant apostoli, et ab his acceperat Irenæus, doctrina et facile deprehenditur, et ad nos illibata transmittitur. In iis siquidem præcipua quæque catholicæ, quam hodienum profitemur, fidei dogmata de mysteriis sanctissimæ Trinitatis et Incarnationis, de sacramentis, ecclesiastica bierarchia, divina episcoporum institutione, traditionis auctoritate, Petri ejusque succes sorum suprema dignitate ac primatu, etc., diserte adeo explicantur et confirmantur, ut non veteres tantum, sed quotquot ab apostolicis temporibus ad nostra usque emerserunt hære ses hinc radicitus exstirpari ac funditus everti valeant. Eapropter a Gregorio Magno diu ac sollicite quæsiti, et a SS. Patribus ac piis quibusque catholicis tam sedula manu versati, et eo studiosius perlecti sunt, quo puros apostolica doctrinæ latices a fontibus recentes hau rire volupe fuit. Hinc ex quo renata in Occidente bonarum litterarum studia, resurgente simul in Irenæi lucubrationes amore, nihil prius habuerunt ii, quibus sacra antiquitas cordi fuit, quam ut eas e bibliothecarum tenebris erutas typis committerent, publicique juris facerent. Prima omnium editio est quam Basileæ procuravit Desiderius Erasmus anno 1526, ex tribus exemplaribus; uno quod Romæ descriptum ad eum misit Joannes Faber, duobus aliis e monasteriis commodato præbitis. Quid insuper in hac editione præstiterit, monet in sua epistola nuncupatoria ad Bernardum de Gloss episcopum Tridentinum, postea creatum cardinalem a Clemente papa VII, anno 1529, quam ad editionis nostræ calcem reponi cura vimus. At ut homini de litteris cæteroquin tam bene merito plurimum debetur, quod Ire næi libros primus luce donaverit, ita dolendum quod melioribus codicibus destitutus plura præstare non potuerit. Tot enim mendis, lacunis, mutilisque ac depravatis periodis scatet ejus editio, ut Irenæus sæpe in ipso Irenæo quæratur, illiusque sententiam assequi difficile sit. Secundam curavit Nicolaus Gallasius, Calvinianorum Genevensis minister, qui eam Geneva evulgavit anno 1570. Sed, quamvis errata, collatis exemplaribus, a se emendata fuisse dicat; cum eadem tamen, quæ apud Erasmum, occurrant, palam est nullos consultos fuisse mss. codices. Novæ duntaxat veteribus additæ capitum summulæ, et inserta qum Hieron., in cap. LXIV Isa. Euseb., lib. Hist., cap. 23. Basil., lib. De Spirit. S., c. 29. Tertull., lib. cont. Valent., cap. 5. Epiphan.. hær. 31, § 33.

col. 11–12page 2 of 7

Græce ex Irenão transcripsit Epiphanius, cum nova interpretatione Latina, eaque parum accurata. Unde Gallasii, ut videtur, consilium fuit, non tam ut cultior et emendatior pro diret Irenæus, quam ut prolixis ex Calviniana doctrina notis viri sanctissimi sententia cir cumveniretur, et veterum hæreseon triumphator reluctans ad novam traheretur, aut male dictis laceraretur. Gallasium excepit Joannes Jacobus Grynæus ex eadem secta, qui novam Irenæi librorum editionem Basileæ anno 1571 curavit, a præcedentibus nihil diversam; nisi quod antiquam priorum libri primi capitum, quæ Græce refert Epiphanius, interpretationem Latinam temere sustulerit, ut Jani Cornarii versionem substitueret, omisso textu Græco; novaque singulis capitibus argumenta, veteri servata divisione, præmitteret. His omnibus emendatior quæ Francisci Feuardentii, ordinis Minorum, in sacra Facultate Parisiensi do ctoris, opera et studio, Coloniæ, anno 1596, prodiit, ibidem ac Parisiis deinceps sæpius recusa. Ea enim quæ typis Nivellii anno 1575 et 1576 predierat, a priorum editionum vitiis nondum satis expurgata erat. Nam præterquam quod textum Latinum ad Vaticani, et veteris alterius optimæ notæ codicis ms. fidem comparatum pluribus in locis restituit, lacunas supplevit, ac quinque postremis libri quinti capitibus hactenus desideratis auxit; libri primi priora decem et octo capita, ab Epiphanio quondam ex Irenæo Græce descripta, aliorumque Fra gmentorum Græcorum ex variis auctoribus erutorum copiam non poenitendam verbis Latinis adjunxit, subjectis etiam doctissimis Jacobi Billii et Frontonis Ducæi observationibus. At ut prioribus perfectior, nec ipsa tamen numeris omnibus absoluta, imo nec paucis nec levi bus vitiis laborat Feuardentiana hæc editio. Ut enim nihil de notis dicatur, eruditis quidem, ut ea ætas ferebat, sed prolixioribus et a proposito longius excurrentibus, nihilque aut pa rum omnino ad textus elucidationem conducentibus; eum in locis bene multis nec feliciter restituit, infelicius explicavit, in pluribus ne quidem quid posset expertus est: ita ut post Feuardentii curas sexcenta superessent, quibus medicam manum admoveri necesse erat; quorum tamen non pauca emendavisset facili negotio, si codices mss. quibus usus est, paulo attentius consuluisset. Omitto quæ in ea editione desiderantur adminicula, quibus lectoris labor minuatur, eique via ad facilius investigandum et assequendum auctoris sen sum muniatur. Prodiit tandem anno 1702, Oxonii in Anglia, nova, accuratior et elegantior operum Ire næi editio, studio et opera viri clarissimi Joannis Ernesti Grabe, variorum ipsiusque notis illustrata, et novis Fragmentis locupletata. Quin ex ejus laboribus sæpe profecerimus, dis simulare nec possumus nec volumus. Hanc editionem commendat typorum elegantia, in exquirendis ac colligendis novis Fragmentis Græcis non indiligens cura, et in emendandis locis aliquot felix conjectura. Verum quod in Feuardentio et Gallasio eruditis displicuit, idem viro clarissimo accidisse quisque agnoscet. Nam illius exemplo meliora sæpe cum vi disset probavissetque, deteriora tamen secutus, vitiosas, aut minus sanas lectiones amplexus est, obviis et nativis in marginem rejectis: ac longe plura, quam emendaverit, loca mani feste corrupta ne tentavit quidem, aut plane infeliciter. Gallasium vero imitatus, Ecclesise Anglicanæ, cui se adjunxit, dum studet impensius, potior illi cura fuisse videtur, ut Ire næum etiam invitum et reluctantem Anglicanæ sectæ adjungeret, quam ut opus castigatius daret et emendatius. Hinc tot notarum fastidiosa prolixitas, ut levissima quæque verba, sæpissime nihil ad rem facientia distorqueat: in aliis vero locis parcior, Feuardentii, et aliorum notis, iisque nullo delectu ascitis, nihilque ad textus intelligentiam conferentibus, margines inferiores refercit; proprias suas, si quæ sunt, eruditas licet, cum tamen erudi tionis illa supellex ad auctoris sententiam illustrandam parum pertineat, lectorum exiguo fructu auxit majorem in modum. Hic taceo, quod in Dissertatione secunda commodius ex çonam, quod in Oxoniensi editione servata veteri quidem, Irenæo tamen longe recentiori, at inepta prorsus capitum sectione, lemmata interdum pro arbitrio sustulerit, transtulerit, dissecuerit, pluribusque non raro simul, non sine dispendio plurium capitum jam lemmati bus truncatorum, congestis, vel iisdem bis aut ter repetitis, confusionem magis auxerit, quam minuerit clarissimus Grabius. Quid, quod Fragmenta Græca suis quidem locis oppor tune inserta, sed ita incommode disposita sint, ut perpetuo velut circuitu per paginas ober rare teneantur lectorum oculi, incerti sæpe quo ferri debeant? Sed hæc forte typographo

col. 13–14page 3 of 7

rum culpa est, quibus etiam id imputare debemus, quod tanta sit illius editionis in trans marinis regionibus penuria, ut, cum non sine maxima difficultate, majorique pretio compa rari posset, eam prelis suis subjicere meditarentur Bibliopola Parisienses et Amstelada menses. Itaque viris doctrina et pietate conspicuis visum est non utilem modo, sed necessariam esse novam Irenæi editionem, quæ et accuratior esset, et a Catholicis inoffenso pede de eurri posset. Id laboris a quopiam e nostris suscipi cupierunt; rati videlicet, nec immerito, Irenæum, Apostolicum illum virum, Occidentalium Gallorum lumen, ut vocat Theodore tus, tantæque auctoritatis scriptorem, non mereri minus quam reliquos, ut in ejus ope rum accurata editione nostra versaretur industria; et quod in aliis non pœnitendo successu, quæ ex congregatione nostra prodierant, editionibus præstitum est, in ista quoque,, non minus operosa quam necessaria, præstare conaremur. Id igitur oneris impositum mihi, detra ctatum quidem diutius, subii tandem.Quid vero præstare conatus fuerim, paucis explicandum. Tria mihi potissimum præstanda esse duxi; textum emendare ac pristino decori, ut fieri potest, restituere; eumdem illustrare; ac demum ea omnia lectoribus parare subsidia, quibus labor eorum minuatur. Ad primum quod attinet, cum Græcus Irenæi textus, maxi ma ex parte, temporum injuria, dudum perierit, unusque fere supersit Latinus, jam instar archetypi; in hunc curas omnes contuli, ut emendatissimus, quam fieri poterat, et ab in spersis librariorum culpa nævis abstersus prodiret. Hunc ad novos tres mss. codices, a nullo hactenus recensitos, attentissime exegi. Primum e Bibliotheca Claromontani Collegii Soc. Jesu acceptum, utendum mihi præbuit vir doctissimus, cujus humanitatem nunquam non experti sumus, R. P. Joannes Harduinus, eidem Bibliothecæ præfectus. Is optimæ notæ codex, cum ante annos ut minimum 800 scriptus sit, teste eruditissimo piæ memoriæ D. Joanne Mabillonio, perito, si quis unquam, talium rerum æstimatore, omnium, ad quas priores editiones factæ sunt, videtur antiquissimus. Mutilus tamen est; avulsis enim po stremis foliis pluribus, extremis fere decem capitibus decurtatus manet liber quintus. An casu, an improvido scioli eujuspiam (cui forte displicuerit Millenariorum error ab Irenæo propugnatus) zelo id acciderit, obscurum est. Certum est integrum olim fuisse codicem, cum pars vicesimi sexti capitis adhuc supersit. Cætera deinceps ad libri finem interierunt. Hinc Claramontanum codicem diversum esse a Feuardentiano manifestum videtur: hic enim integer fuit, ille vero multo emendatior. Alterius codicis varias lectiones toto libre primo et prioribus octo libri secundi capitibus Passeratii manu descriptas ad oram unius exemplaris editionis Erasmi, ab uno e reverend. Patribus Dominicanis vici S. Honorat:, hujus urbis, amico meo accepi. Quin e ms. codice, eoque perantiquo, ac bonæ notæ, et a Feuardentiano, Claromontano et Vossiano diverso excerptæ sint, nullus ambigendi locus mihi est, nec aliis erit, qui eas cum laudatorum codicum lectionibus contulerint. Quis sit ille codex, et ubi nunc delitescat, hactenus deprehendere non potui; amissum non adeo ægre ferrem, si cæteras varias lectiones ad libri sui marginem notare perrexisset Passera tius. Tertius codex quo usus sum, rocens ac chartaceus, annos quadringentos non excedit, nec posteriora quinque libri quinti capita continet. Is Romæ asservatur in Bibliotheca emi nentissimi cardinalis Ottoboni; quem quidem vir optimus, ac de litteris tam bene meritus D. Bianchinus, pro singulari sua in nos humanitate, communicavit cum RR. PP. domno Guil lelmo La Parre, Congregationis nostræ in curia Romana procuratore generali, ejusque socio D. Claudio de Vic, qui varias ejus lectiones pro sua benignitate describere et ad me trans mittere dignati sunt. In subsidium accesserunt ii codices, quibus in adornandis editionibus suis usi sunt tum Franciscus Feuardentius, tum clarissimus Joannes Ernestus Grabius, quorum varias lec tiones ad oram editionis suæ non indiligenter (Grabius præsertim) ascripserunt. Et quidem veterem illum, quo Feuardentius usus est, frustra quæsivimus, neque utrum perierit, an in alicujus Bibliothecæ forulis delitescat, scire potuimus. Sunt qui existimant eum in Vos sii manus devenisse; sed utriusque lectiones conferenti, diversos esse statim apparebit. Alium codicem in Bibliotheca Vaticana asservatum citat Latinus Latinius, variasque ejus Theodoret., Dial. 1, pag. 33. Digilized by Google

col. 15–16page 4 of 7

dem lectiones refert, et post eum Feuardentius; sed jam in illa Bibliotheca desiderari, tum ex iis qui eam diligenter perlustrarunt, tum ex amicorum litteris accepi. Quatuor, ut dixi, mss. codicibus usum se esse profitetur Grabius, illo nimirum qui Isaaci Vossii fuit, optimo codice supra laudato, quem accuratissime cum exemplari Feuardentil contulit Dodwellus, indeque collectas varias lectiones cum eodem Grabio communicavit; Arundeliano, in Bi bliotheca Regiæ societatis Londini jam asservato, quem quadringentorum annorum esse arbitratar; et apographo variantium lectionum, quas a Josia Mercero olim e duobus mss. codicibus, nescio quibus, ait Grabius, erutas, idem Vossius Dodwello describendas dede rat. Sed neque Grabius, neque Vossius, neque alius quisquam, præter Josiam Mercerum, duos illos codices vidisse se dicit, nec ubi jam exstent indicat. Quas vero ex apographo refert eorumdem varias lectiones Grabius, secum illæ adeo in omnibus fere consentiunt, ut ex une et eodem codice excerptae esse videantur, aut saltem ex duobus, quorum alter ex altero descriptus fuerit; uterque vero, si duo sint, ex recenti codice, eoque non adeo bonæ notæ. Et nisi me fallat conjectura, puto Ottobonianum codicem superius memoratum, esse ipsum autographum ex quo primum transcriptum fuerit apographum, et ex hoc aliud; útrumque vero cum in Josiæ Merceri manus devenerit, ceu totidem diversos codices ha buit. Quæcunque enim ex Ottoboniano lectiones mihi Roma transmissæ sunt, eædem fere sunt, quas Grabius ex duobus illis Merceri codicibus allegat. Quare licet a nobis lectiones illorum codd. variæ ex Grabio adducantur; ne tamen illis plus fidei attribuant quam me reantur (merentur autem exiguam), monitos lectores velim. Arundelianus codex interpo latus fuisse videtur sive a librario ipso, sivo ab aliquo recentiori; quod verisimillimum agnoscet quisquis ejusdem lectiones diligenter perpenderit. Unde superest unus Vossiį codex, cujus nutare non possit fides. Et revera collatis ejusdem lectionibus cum Claro montanis, et iis quas ex veteri suo codice refert Feuardentius, antiquum esse et bona not deprehendi; in eoque cæteris omnibus, qui jam supersunt, præcellere, quod solus, Grabio teste, posteriora quinque libri quinti capita contineat. Nec proinde dubitavi, ubi tres istos, omnium antiquiores et meliores, consentientes habui, textum eorum auctoritate restituere, ipsisque, spretis aliis, ad amussim adhærere, nisi apertas corruptionis notas præ se tulerint. Præter mss. codices, edita exemplaria, antiquiora præsertim, consulere non piguit, eaque interdum, ubi mss. codices vel depravati, vel minus sani esse videbantur, præponere. Sic factum ut Irenæi textum plurimis adhuc in locis vel scribarum seu imperitia vitiatum, seu oscitantia mutilatum, vel sciolorum audacia redundantem, aut interpolatum, castigarim; additis quæ deerant, resectis quæ abundabant, recte distinctis quæ male cohærebant: adeo ut pauca jam mihi superesse videantur, in quibus lectionis difficultas lectorem possit re morari, Ubi vero manifesta fuit exemplarium depravatio, hanc vel ex Græcis verbis, si il Jorum copia fuerit, vel ex aliis parallelis locis, in quibus occurrunt eadem prorsus repetita verba, vel ex conjecturis aliunde certis, adbibito etiam doctissimorum hominum consilio, „mendare non dubitavi. Id tamen rarius, et tanta religione factum est, ut, vulgata lectio, quantumvis aperte corrupta, ad oram libri servetur; deinde ut ea licentia intra singulares voces, et non tam Latini interpretis, quam librariorum culpa depravatas constiterit; ad du bias nunquam pervaserit, longe minus ad integra commata vel periodos integras; quibus novas, Græci textus vel alterius cujuscunque paralleli loci auctoritate substituere nefas duxissem. At ubi sanior ille visus est, id observare, novamque interpretationem, veteri Latina accuratiorem, dare operæ pretium visum est, sed in inferiorem marginem trans latam; ita ut vetus lectio sedem auctoritatemque suam retineret. Varias, quæ alicujus momenti forent, lectiones infra ascripsimus, indicatis unde sumptæ sunt codd. Si quid ex eorum fide mutandum supplendumque visum est, lectores monere, mutationisque rationes afferre non negleximus, tanta cum religione, ut verendum sit ne arguta nimium aliquibus diligentia nostra videatur; sed præstat hic diligentiam culpari, quam desiderari. Ne tamen actum ageremus, priorum editionum errata omnia, quæ jam correxerat Feuardentius, re vocanda esse non putavimus: unam Feuardentianam editionem, quæ omnium manibus te

col. 17–18page 5 of 7

rebatur, emendandam esse censuimus; iis duntaxat observatis et inter varias fectiones re censitis, quæ in aliis editionibus præcipua et saniora esse videbantur. Non minor in recognoscenda ea parte Græci textus, quæ exstat, cura fuit adhibita, quamvis deficientibus mss. minori successu. Quin Græce scripserit Irenæus, ejusque libros in Latinum sermonem, quem modo habemus, converterit imperitus aliquis ac barbarus interpres, vix dubitatur; id abunde probatum est in secunda Dissertatione, quæ Præfa tionem excipiet, ad quam lectorem remitto. Cum autem textus Græcus integer, temporum injuria, jam dudum perierit, supererat ut dispersa undique Fragmenta conquirerentur; quod et sollicite factum est. Quæcunque enim seu veteres conservarunt, seu recentiores ediderunt, seu aliæ editiones exhibent Irenæi Fragmenta, sive eorum quæ supersunt, sive que interierunt, operum, ac nova protulit clarissimus Grabius, ex variis auctoribus tum editis, tum manuscriptis eruta; et nostra hæc exhibet editio, sed interdum auctiora et emendatiora, iis additis quæ ipse collegi, vel amici suppeditarunt; omnia eo ordine collo cata atque disposita qui Feuardentiano et Grabiano longe commodior sit. Græcas Biblio thecæ Regiæ et Colbertinæ Catenas, aliosque earumdem codices mss. Græcos, quos in notis suo quemque loco indicavi, consului, ac per diligentes amicos Græceque doctos expendi curavi; quæque ex iis transcripta, sive a Combefisio, sive a Grabio, sive ab aliis edita sunt, a me recognita sunt omnia, nec semel correcta et restituta. Quæ vero ex Epiphanio excerpta sunt, cum ejusdem Bibliothecæ Regiæ codice uno chartaceo, eoque recenti ac mendoso (nec enim melior occurrebat), denuo post Petavium contuli, et a quibusdam, quæ doctissimi viri diligentiam fugerant, erratis expurgavi. Ut et cum Vaticano codice (alios enim mss. Epiphanii Panarii codices Græcos non novi) conferrentur, nihil quod in me fuerit prætermisi; sed nullus Græce doctus qui tantillum laboris, paucorum certe dierum, suscipere dignaretur, Romæ, ubi tamen plures sunt, reperiri potuit. Cæterum quæ Irenæi Græca ab Epiphanio descripta Jacobus Billius in Latinum sermonem convertit, quia longe elegantius accuratiusque vertit, quam vetus interpres Latinus; illius interpretationem, jam Feuardentii editioni Coloniensi anni 1596 et Parisiensibus deinceps insertam, et in nɔstra e regione veteris adjunximus, ut altera ex altera illustretur. Alia vero pauca Irenæi Fragmenta Græca, quæ Billius itidem vertit, quæque sic conversa Feuardentius editioni suæ inseruit, et nostræ pariter inserui voluissemus; sed cum hæc versio cum veteri citra confusionem componi non potuisset, eam omittere coacti sumus. Irenæi textum a mendis purgare parum fuisset, nisi recte distinctus atque divisus pro diret. Distinctioni consulunt consuetæ distinctionum notæ apte, quantum licuit, quæque suis locis repositæ; divisioni vero nova capitum sectio, novaque singulis præfixa lemmata. Factum id, quod vulgata divisio, et antiqua lemmata non Irenæo, sed imperito cuipiam recentiori tribuendo certissime videantur, ut in Dissertatione secunda probatum satis existimamus: tum quod sectiones capitum sæpe absurdissimæ sint, non minus quam argumenta, quæ auctoris sententiam obscurant potius quam repræsentant. Nihil ta men actum est, nisi ex doctissimorum hominum consilio, idque in prioribus quatuor libris duntaxat; nam in quinto, Feuardentiana divisio et lemmata fere servata sunt. Quin et singula capita in plures paragraphos seu numeros divisa sunt, aflixis ad marginem brevibus summulis, quibus quid quisque præcipuum complectatur, lector uno velut intuitu conspiciat. Ne tamen, qui veteri divisioni in citandis capitibus as sueti sunt, ex nova tarbentur, Feuardentiana, quæ jam communior, ad marginem servata est, cum asteriscis in textu, quibus Feuardentianorum capitum initium et finis designetur; quorum etiam argumenta integra initio operis comparata cum novis exhi bentur. Alterum quod pro officii ratione agendum mihi hac in editione duxi, textus illu strationem spectat. Cum enim vel ex tractati argumenti difficultate, vel ex Latini inter pretis imperitia, obscurissimus interdum sit Irenæus; textum emendare, emendatio numque rationem reddere satis esse non videbatur, nisi etiam caligo verbis otľusa dis pelleretur. Monet Irenæus ipse, portentursissima et altissima esse Gnosticorum mysteria. Iren., Præf. I. 1, p. 3.

col. 19–20page 6 of 7

quæ non omnes capiunt. Hæc quidem, quam dilucide fieri poterat, aperit et confutat, sicque toto opere insectatur, ut ab iis nunquam oculos avertat; ita tamen ut qui his in rebus mediocriter versati sunt, totumque tum auctoris scopum, tum adversariorum ejús hypothesim non satis attente considerant, interdum animi pendeant, incerti vel quid significent salebrosæ et obscuræ, sed ut plurimum interpretis culpa, sermonis ambages, vel quorsum spectet oratio. His cum præ cæteris consulendum fuerit, eorumque tædio ac labori parcendum, difficilia quæque loca subjectis textui notis, quam brevissime potui, explicare conatus sum; ascitis etiam doctorum virorum observationibus, quæcun que ad auctoris intelligentiam conducere visæ sunt, sed laudato semper auctorum nomine. Si quando vero frequentiores et fusiores videantur esse notæ, id tribuendum argumenti difficultati, quam paucioribus expedire non valui; veritus ne, dum brevis esse studerem, obscurus fierem. Accedit quod cum varia et multa e sacris utriusque Testamenti codicibus testimonia proferat Irenæus, quæ cum ex alia versione sint, discriminis nonnihil habere videbantur; id observare in gratiam Scripturæ sacræ studiosorum operæ pretium visum est Qui autem ejusmodi notis et observationibus non indigent eruditi, eas prætermittere, Ire namque continenter legere possunt; in inferiori quippe margine positæ a textu facile sejungi queunt. Non commisi tamen, ut margines gravarem iis notis, quæ ad eruditionis (in me certe exigua) ostentationem duntaxat, vel ad dogmata et fidei controversias per tinent, nisi quando paucis verbis absolvi potuerunt; ratus videlicet, proprioque doctus experimento, lectoribus nihil molestius, quam ut singulis fere vestigiis, interpositis moris, insistere cogantur. Satius esse duxi, ea quæ fusiori et accuratiori examine indige bant, non quidem in ipsa Præfatione, ne in immensum cum recte methodi dispendio cresceret; sed in singularibus Dissertationibus pertractare, in quibus res quæque suo or dine, et continua serie expenderentur. Tres igitur operi præmisi: in prima de iis omni bus, quam accuratissime potui, disserui, quæ ad hæreticorum, contra quos scribit Irenæus, personam, ætatem, mores, scripta et dogmata pertinent; fontes e quibus impura doctrina profluxerit, aperui; altissimaque eorum mysteria scrutatus, quid sub ænigmatico ver borum cortice delitesceret, retegere conatus sum. In secunda quidquid de Irenæi vita et gestis, martyrio, scriptis, ac potissimum de quinque libris Detectionis et eversionis falso cognominatæ agnitionis (hunc enim genuinum esse eorum titulum ibidem ostendi), de ope ris hujus consilio, atque methodo, quidquid denique de aliis sancti Doctoris scriptis de perditis in veterum monumentis occurrit, studiose collegi, ac pro virili mea parte expli cui. In tertia demum totam S. episcopi doctrinæ seriem evolvi; leviora, si quæ sint, of fendicula, ne in ea temere quispiam impingeret, patefeci: quod obscurius fuit, illu stravi; quod alienum et male affictum rejeci; quod ab heterodoxis prave contortum, vanisque cavillationibus obscuratum, explanavi, vindicavi et asserui. Hæc, inquam, ini tio operis præmisi, ut lector inoffenso pede posset Irenæi libros decurrere. Erit forte cui displicebit tanta hæc chartarum moles operi non adeo ingenti præmissa. Moleste et ipse tuli foliorum impressorum numerum præter modum et exspectationem excrevisse. Sed fefellerunt typographi, falsi et ipsi paginarum manu exaratarum inæqualitate; alio qui huic incommodo prospexissem. Singulis porro libris præfixa est brevis ac dilucida uniuscujusque analysis (ea videlicet quæ dudum a doctissimo nostro domno Nicolao le Nourry solerter concinnata, ab ipso vulgata est in Apparatu ad Bibliothecam maximam ve terum Patrum; paucis quibusdam pro ratione nostræ editionis additis vel immutatis) qua libri scopus et argumentum uno velut conspectu perlustretur. Ad calcem operis, præter deperditorum ¡renæi scriptorum Fragmenta, ex variis tum edi tis, tum mss. libris eruta, quorum quædam Græce, alia Græce et Latine nunc pri mum prodeunt; adjecta sunt per modum appendicis alia ex veterum Gnosticorum li bris excerpta, quæ sparsim apud veteres Patres occurrunt; quæ pluribus Irenæi locis non parum lucis afferent ex hoc saltem specimine deprehendi facile poterit, haud vana esse, quæ tum Irenæus, tum alii Patres de iis opinionum portentis scripserunt Maximam partem jam collegerat clarissimus Grabius, Spicilegioque suo veterum På trum et hæreticorum primi et secundi sæculi inseruerat. Quædam ad mss. Biblio

col. 21–22page 7 of 7

thecæ Bodleianæ codices recognovit: quædam et ipse ad mss. Bibliothecæ Regiæ codices exegi. Hæc excipient eorum Præfationes, Prolegomena, notæ et observatio nes, qui novas Irenæi editiones hactenus publicarunt, vel illustrarunt; ut sic uno volumine comprehensum, minorique sumptu studiosi nanciscantur, quod antea non nisi pluribus et majori impensa comparare sibi poterant. Et quidem quod ad notas et observationes attinet; Billii, Frontonis Ducæi et Feuardentii integras denuo edi cu ravi, quamvis plura jam ex iis decerpsissem, meisque inseruissem; ratus gratum me facturum lectoribus, si totum exhibeam, cujus partes antea legerint. Ex Gallasio pau cissimas selegi, cum pleræque nihil nisi vanas inficetasque declamationes contineant. Ex Grabio plures, eas videlicet quas catholicæ aures ferre possint. Feuardentii notas non omnibus placere, Protestantibus vero plurimum displicere probe novi. Quin tamen pro tempore eruditæ sint, virque pius ac doctus de Irenæo, totaque Ecclesia catholica optime meritus fuerit, nemo absque injuria negare potest. Sæpe quidem ab argumento longius discedit, et in heterodoxos acerbiori quam par esset stylo excurrit; sed id zelo catholicæ fidei, et tempori, quo ferventibus controversiis bellisque civilibus, Calvinistæ Catholicos perpetuis conviciis et calumniis incessebant, condonandum. Quisquis ministro rum illius temporis scripta legerit, et quam inverecunde Catholicis calumniam facerent ac clarissimis quibusque Patrum testimoniis vim inferrent, expenderit, Feuardentium fa cile excusabit. Si quæ vero hujus arguments intempestiva jam esse videantur; non ipsius, sed adversariorum culpa est, qui parum sibi constantes, mutata identidem velificatione retrocedere, pluraque male constituto systemati vel addere, vel demere, pro temporum et argumentorum ratione, coacti sunt. Acrius nec æquius doctissimum hominem reprehen dunt recentiores quidam, quod adulterina scripta non pauca, ut vera allegaverit, eosque Libros et Tractatus Patribus pluribus attribuerit, qui jam supposititii esse agnoscuntur. Sed communis hic fuit error illorum temporum: nondum quippe satis eliquata veritate reque ad severiores criticæ regulas pensitata, id bona fide citabatur, de quo nullus esse videbatur suspicandi locus. Qui Magdeburgenses ipsos, famosumque illum apud Prote stantes criticum Andream Rivetum examinaverit, si non iisdem, in aliis tamen gravius lapsos, nec artis critica peritiores fuisse illico deprehendet. Sed tandem si quid peccave rit Feuardentius, gravius, mea quidem sententia, peccat, qui culpam confitenti et quam primum emendanti iterum objicere non veretur. Dum primam Irenæi sui editionem ad ornaret, scribens in libri tertii cap. 33, nunc 22, inter varia quæ congerit Patrum testi monia, unum velut ex Cyrillo Alexandrino lib. vi in Joann., cap. 15, addidit: quod Cy rilli non est, sed Jodoci Clichtovei, qui quatuor Commentariorum suor im libros Cyrillinis interseruit. Errore statim agnito, hunc emendare festinavit vir bonus; sed cum folium jam per typographos excusum esset, nullum aliud supererat remedium, nisi ut qua ratione corrigendus esset, lectores tempestive moneret in erratorum indice; quod et fecit. Cum autem Franciscus Suarez, haud lecto illo indice, Feuardentium acerbius perstrinxisset, digne pro incogitantia castigatus est in editione Coloniensi anni 1596. Ecce tamen, recen tior quidam criticus, ne lectis quidem seu memorato indice, seu notis in citata editione additis, in sola Suarezii, aut Theophili Rainaudi fide, erratum bis correctum et emendatum illi adhuc impingit. Quibus jam verbis exciperet Feuardentius, si viveret, accuratum illum censorem, qui quos auctores redarguit, ne segni quidem manu evolvere dignatur? Ut ut est, Feuardentii notas et observationes, quales in novissimis Irenæi editionibus pro dierunt, tales iterum edi curavi; ita tamen ut omnia ejusdem (quod et idem de aliis ɖici velim) dicta et allegata præstare nolim. Neque enim a me exspectandum fuit, ut omnia quæ profert auctorum testimonia expenderem, ac si quis in iis citandis error ob repserit, indicarem laboris id immensi fuisset; quem si suscepissem, non jam ipsas Feuardentii notas, sed novas in Feuardentium observationes, nullo aut exiguo fructu dedissem. Cum autem tum Feuardentius, tum alii observationes suas ad veterem capitum sectionem, quam sequebantur, accommodarint; sic accommodatas, ne qua confusio sub criretur, reliqui: novæ duntaxat editionis capita et paginas ad marginem indicavi. Tertium denique, quod in animo fuit, lectori videlicet ca parare et offerre subsidia,

Page scan enlarged

Notebook

Full View