SIVE PRIORES OCTO VETERIS TESTAMENTI LIBROS ANTIQUE LECTIONIS EX ANTIQUISSIMO GRECO LOQUE MANUSCRIPTO CODICEM IN LATINUM CONVERSI Claud. Thrasybulo interprete. Quanquam et nostra nobis conscientia et emissi in lucem ex officina nostra libri testimonium locu pletissimum perhibeant typographicis his laboribus, nos non tam nostram quam litterariam publicam rem spectare consuevisse: ac propterea non necesse habeam cuiquam vel nostra studia probare, vel librum hunc magnis laudibus vehere: sed credam potius vino vendibili suspensa hedera opus non esse, tamen ut intelligas, studiose lector, quantæ ex hoc libro diligenter lecto utilitates percipi queant, quod solent alii facere typographi, quodque cum mihi tum Andreæ fratri facto opus esse videbatur, aliquid de Procopio atque etiam hoc ejus Commentario præfabor. Ac de ipso quidem Procopio, quoniam nec Photium patriarcham, qui cum de eo ipso tum de omni scriptorum genere duobus libris Græce scri psit, in promptu habeo: nec prædicandis tanti viri laudibus ipse sufficio, pauca possum dicere. Sed quoniam, ut Ovidii verbis utar, conveniunt fatis nomina sæpe suis: quis sibi non ausit, vel audito Pro copii nomine, payáhņy mpoxomáy, hoc est ingentes progressus polliceri, si quidem hosce ejus in Mosem atque in sacram Historiam commentarios accurate perlegerit? Quis Gazam patriam audiens, quæ civitas, sive, de quo divus Hieronymus dubitavit, vetus illa fuit in quam bello contra Ægyptum sus cepto a Cambyse Persarum rege opes regiæ comportatæ Persicum hoc nomen urbi indidere: sive hæc ipsa fuit quam constat etiam expugnata Judæa celebrem et ſecundam Christo fuisse: non intelligat sane quam præclaram utrinque affulgere divitis thesauri spem et exspectationem? Et vitæ quod secutus est genus etiam ipsum argumento est Procopium hunc, non modo multarum et variarum rerum cogni nonem, verum etiam summam in exponendo facultatem et felicitatem sibi comparare potuisse. Sophistæ emm in Græcia quondam appellabantur hi qui ludos aperiebant, in quibus sic philosophari solebant, ut sapientiæ pariter atque eloquentiæ principia docerent: quales fuerunt Isocrates, Theon, Aphtonius, Hermogenes, Libanius, Philostratus, et alii innumeri, qui sibi creditos adolescentes cum doctrina tum pietate imbuerunt. Quo profecto studio hoc consecuti sunt, ut ob præbitum suis auditoribus salubris educationis officium, omnibus hominibus in primisque principibus undequaque viris venerandi juxta ac chari forent: deinceps et sapientiæ nomine multum auctoritate valerent apud philosophos, et elo quentiæ laudem apud oratores obtinerent. Quamobrem corum orationis genus in Oratore suo Cicero mirum in modum laudat, ac dicit esse dulce, solutum, effluens, sententiis argutum, verbis sonans, et totum epidictici generis, quod sibi videatur proprium sophistarum esse. Quæ cum ita sint, etiam hunc sophistam nostrum et rerum ad divinas res percipiendas utili cognitione præditum, et in illo, quod sacrarum Litterarum tractationi in primis est accommodatum, Exppáσɛw; sive tenuis et subtilis exposi tionis genere bene versatum fuisse necesse est. Tantam vero doctrinam et eloquentiam ad Christianæ philosophiæ tractationem attulisse quanti referat, quoniam Gregorius Nazianzenus, Chrysostomus, Basi Jius, itemque ex Latinis Augustinus, flieronymus, Lactantius, aliique magni in Ecclesia viri suis exempl's ipsi probant, non opus est me plura dicere. Cæterum ut leonem ex unguibus æstimes, opus ipsum inspice et considera: et intelliges factam esse tibi spem minime vanam minimeque dubiam. In quo, si quas res, quomodo, quibus verbis exponat consideres: profecto et ad publicam utilitatem, et