PG 20Eusebius of Caesarea
Ecclesiastical History — Prefaces (Valesius's Preface; Petrus de Marca)apparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

Ten BooksLibri Decem

col. 9–10page 1 of 18
PG 20:9ΤΟΥ ΠΑΜΦΙΛΟΥ ΕΚΚΛΗΣΙΑΣΤΙΚΗΣ ΙΣΤΟΡΙΑΣ ΒΙΒΛΙΑ ΔΕΚΑ.

Dedication LetterEpistola Nuncupatoria

col. 11–12page 2 of 18

adversus Ecclesiam insurrexerant perversa dogmata scriptis suis confutaverunt: quicunque ex hæreticis ad hujus historiæ lectionem oculos alque animum intenderit, fateatur necesse est se ab illa apostolorum successione, ab illo doctorum el martyrum grege, ab illa denique episcoporum communione prorsus alienum esse. Quippe qb iisdem illis apostolorum succes soribus, qui easdem adhuc sedes et cathedras obtinent in quibus olim apostoli sederunt, ab illis ipsis qui Novatianos el Donatistas et Artemonis sectatores condemnarunt, suum quoque errorem puri sententia condemnatum intelligunt. Pudeat igitur illos oportel erroris ac novi talis suæ, quotiescunque in historia ecclesiastica tanquam in speculo veritatem conspiciunt et antiquitatem, dogmatum suorum errori novitatique repugnantem. Atque hæc obiter dicta sint de ecclesiastica historiæ præcipua utilitate, cujus potissimum causa, novæ hujus edi tionis mihi a vobis cura mandata est. Nec vero solum Ecclesiæ commodis, sed et eruditorum omnium votis hac editione consuluistis, quorum plerique partim Græci contextus mendis ac vitiis, partim Latinorum interpretum erroribus, ab Eusebii nostri lectione hactenus de terrebantur. Ac ne quis forte minuendæ aliorum gloriæ, meique operis prædicandi causa, istud a me dictum putet, doctissimi hominis testimonium hic apponam, qui ante hos octo ginta annos idem de Græca Eusebii editione deque Latinis interpretibus judicium tulit. Is est Joannes Curterius, qui in epistola quam Parisiensi editioni præfixit, Joannem Rupeſu caldium alloquitur his verbis: à Si in istam Græcorum historiæ ecclesiasticæ auctorum edi tionem intueamur, quid ea unquam editum depravatius? Id ego sæpe ante annos sex, qui Graca ejus lectione delectarer, cum essem expertus, et Rufinum cujus tempore nondum ita corrupta fuisse exemplaria credatur facile, Musculum denique ipsum in consilium adhi buissem, tantum abest ut eorum versionibus sim adjutus, ut illum (quod merito reprehendit Hieronymus) in Eusebio reddendo parum integre se præstitisse; et hunc non tantum mendosi exemplaris Græci vel leves errores non animadvertisse, sed suos in versionem infinitos, par tim ignavia, partim de industria, ut suis partibus faveret, invexisse deprehenderim.» Et paulo post de Christophorsoni interpretatione ita pronuntiat: a Ejus libri emendationes utilitati publicæ tandiu non invidissem, nisi promissum Christophorsoni interpretationem etiam exspectandam censuissem. Sperabam enim quia bene doctum hominem et catholicum esse, deinde bonis exemplaribus adjutum fuisse audiebum, non præclaram modo et tutam versionem aliquam emissurum, sed in publicali codicis Græci emendationem (quod solet ab interpretibus omnibus non omitti) variarum lectionum et correctionum adnotationes adje clurum. Verum longe aliter accidit atque exspectabam. Siquidem ut de ejus editione hoc solum nunc dicam, quod piam quidem et catholicam, sed inchoatam potius quam exactam aut perfectam multis rationibus credi par est: sic meliorum codicum quibus ipse usus est, exiguum aut fere nullum fructum ad multos redire video, cum quantum eos seculus vel im mutarit vel addiderit, suis locis, ut decuit, sive ad Græcorum restitutionem, sive ad fidem versioni suæ et auctoritatem comparandam, non admoneat.» Petrus quoque Halloixius, vir in primis eruditus ac diligens, in tomo 11, quo illustrium Orientalis Ecclesiæ scriptorum Vitas complexus est, in notationibus ad Vitam S. Hegesippi, cap. 3, de Joannis Christo phorsoni versione idem quod Curterius sentit: «Uno verbo, inquit, omnes fere errores Christophorsoni, qui sunt non pauci, adhærent etiam Baronio, cum ejus semper ulatur in citando Eusebio versione. Ita fit, ut aliis alios sequentibus, nec fontes Græcos examinanti bus, primi alicujus interpretis errores ad quamplurimos scriptores, qui sola nituntur prio rum auctoritate, in immensum diffundantur. Ex quo etiam, quanta sit linguæ Græcæ neces silas, in promptu est cognoscere.» Idem in eodem capite, pag. 731, ail se libenter adnotare errores qui occurrunt in versione Christophorsoni, ne ejus versione lectores in errorem indu cantur. Ac malum quidem ipsum, ut videtis, multi animadverterant, damnumque illud pu blicum dolebant, quod tam utiles antiquitatis ecclesiastica libri, et scribentium et interpre tum culpa ac negligentia adeo depravati legerentur. Quidam etiam pro virili parte remedium adhibere, certis duntaxat locis tentaverunt. Sed nemo adhuc exstitit qui novam Eusebiani operis editionem emendationemque susciperet; seu quod laboris magnitudine plerique deter rebantur; seu quod scriptorum exemplarium copia et olio ac reliquis subsidiis quæ ad id opus necessaria sunt, destituerentur. Donec vos, pro vestro in rempublicam litterariam slu

col. 13–14page 3 of 18

dio, id opus aggressi estis, novamque Eusebiana historiæ editionem curandam atque ador nandam mihi commisistis: ut amotis superiorum editionum vitiis atque mendis; planior deinceps via ad certissimam rerum ecclesiasticarum notitiam lectoribus sterneretur. QuLO nomine studiosi certe omnes vobis plurimum debent, quorum commodis utilitatique nostra opera consultum esse voluistis. Cæterum præter has causas quas jam commemoravi, quæ vos ad novam Ecclesiastica Historiæ editionem impulerunt, suberat etiam alia, nequaquam, ut arbitror, prætereunda: quod scilicet Eusebio de vobis deque Gallicana Ecclesia optime me rito gratiam referre studuistis. Nemo certe est ex antiquis Ecclesia scriptoribus qui tot Ecclesie Gallicanæ laudes, tot insignia atque ornamenta scriptis suis intexuerit. Nam si antiquitatem spectes, quod præcipuum argumentum est nobilitatis, hic est qui Crescentem, Pauli apostoli discipulum, in Gallias venisse testatur, ibique Evangelium prædicasse. Si antistitum sanctitatem contemplemur ac doctrinam, Pothinum nobis atque Irenæum Lugdu nenses episcopos profert. Quorum ille cum Ecclesiam suum optimis exemplis ac documentis diutissime rexisset, tandem nonagenario major ritam illustri martyrio terminavit. Hic vero fidei Christianæ assertor fortissimus, adversus omnes hæreses luculentissimis libris decer tavit. Jam si martyrum fortitudinem et sincera eorumdem passionis Acia desideres, nulld certe Ecclesin hac in re Gallia nostra anteferenda est. Epistolam enim Viennensium aĉ Lugdunensium statim proferemus, quod pulcherrimum est atque vetustissimum totius Ec clesiæ in hoc genere monumentum. De cujus laudibus cum multa jam dicta sint a multis, nemo tamen pro illius dignitate hactenus est locutus. Adeo cjus epistolæ meritum oc pondus omnem dicendi vim superat. Atque id fatebuntur quicunque eam sæpius legerint. Quo plus enim legitur, co semper videtur esse præstantior. Hoc vero tam insigne Ecclesiæ vestræ mo numentum uni Eusebio acceptum ferre debemus. Qui nisi Historiarum suarum libris illud întexuisset, tanto antiquitatis ecclesiastica thesauro nunc fortasse careremus. Quod si fidei sinceritas ac simplicitas quæratur, Gallos nostros Eusebius in his libris hinc præcipue com mendat: dum ait persecutionem Diocletiani in Occidentis partibus ac præsertim in Gallia čilo esse compressam, Deo illis propter fidei sinceritatem benignius indulgente. Jam verò, quæ Ecclesiæ Gallicar.æ non postrema laus est, perpetuam illius jam inde a primis tempori bus cum sede Romana consensionem, in his Eusebii libris non semel licet deprehendere. Pri mum quidem in epistola martyrum Lugdunensium, quam illi, adhuc in carcere positi, ad Eleutherum scripserunt, tunc Romanæ urbis episcopum; nam cum Asiani litteris ad Lugdu nensis Ecclesiæ fratres datis eos consuluissent, quid sentiendum esset de nova prophetia, quæ Tunc apud Phrygiam recens exorta gravissimos tumultus per totam Asiam excitarat, Galli cani martyres rem ad Eleutherum detulerunt, ut ejus interventu, cujus in Ecclesia summá eral auctoritas, pax Asianis restitueretur. Alterum hujus concordiæ exemplum suppeditat synodus Gallicana, in qua Irenæus una cum pluribus Galliarum episcopis, Victoris papæ sententiæ de celebratione festi Paschalis, ab Eusebio dicitur subscripsisse. Idem quoque Ire naus adversus Florinum qui Ecclesiam Romanam pernicioso schismate turbabat, fortiter insurrexit. Prætermitto Reticium, Maternum ac Marinum, Galliæ episcopos, qui cum Mil tiade papa in synodo Romana residentes, unam cum illo adversus Donatum tulere senter tiam. Cum igitur tot tantæque Gallicanæ Ecclesiæ laudes ab Eusebio commemoratæ sint, nemini mirum videri debet, si pro tantis antecessorum vestrorum præconiis hanc ei gratiam referre studuistis, ut Ecclesiastica ejus Historia quam fieri posset emendatissima alque orna tissima, vestris auspiciis ederetur in lucem. Quam in rem cum me unum ex omnibus dėlege vilis, equidem plurimum vobis eo nomine me debere profiteor, qui de me tam honorifice ⚫enseritis. Intelligo tamen quantum mihi a robis onus sit impositum: ut post tres Latinos interpretes quartus ipse procedam, et eamdem cum illis existimationis aleam subeam. Sed quoniam huic desiderio testro ac mandato refragari nefas mihi fuit, hunc laborem tur restra, tum Eusebii causa libentissime suscepi, omnemque in emendando et interpretando molestiam diuturna patientia concoxi. Alii quidem et ingenio et doctrina instructiores, plura et meliora præstabunt. Ego id perficere conatus sum, ne quis in hoë opere diligentiam meam jure merito desideraret. Quod quidem utrum consecutus sim, vos, illustrissimi An tistifes, pro vestra æquitate judicabilis. Cæterum si hunc a me susceptum atque exhaustum

Preface to the most illustrious prelates on the new edition of Eusebian historyAd Eosdem Illustrissimos Antistites, de Nova Eusebianae Historiae Editione Praefatio

col. 15–16page 4 of 18

laborem vobis placuisse intellexero, promptiore deinceps et alacriore animo reliquorum ecclesiastica historia scriptorum editionem aggrediar, vobisque faventibus idem in illis quod in Eusebio præstare conabor. Illustrissimæ ac Reverendissimæ D. V. addictissimus, HENRICUS Valesius. AD EOSDEM ILLUSTRISSIMOS ANTISTites, de NoVA EUSEBIANÆ HISTORIE Peracto solemnis nuncupationis officio, jam tempus est, illustrissimi Antistites, ut operis mei singillatim vobis rationem reddam. Cum enim vestra potissimum causa vestroque jussu hic a me susceptus sit labor, vos præ cæteris omnibus operis mei lectores ac judices et opto simul et spero. Tria sunt igitur quæ in hac editione præstare studui. Primum est Græci textus emendatio; secundum Latina ejusdem interpretatio, terlium est expositio obscuriorum locorum. Et Latinam quidem interpretationem quod attinet, post tres Eusebianæ Historiæ interpretes, ipse quartam elaboravi. Emendationem vero atque expositionem Eusebiani operis, nemo ante nos tentaverat. Verum ut de singulis suo loco atque ordine distinctius dicam, ordiar primum ab emendatione. Qui cunque novam veterum scriptorum editionem aggrediuntur, ii necesse habent ab emen datione initium laboris sui ducere. Sic Origenes cum novam Septuaginta Interpretum editionem suscepisset, multaque in iis dubia ac dissonantia ob varietatem exemplarium reperisset, in eorum emendatione primum laboravit; et collatis Septuaginta Seniorum exemplaribus partim cum Hebraico textu, partiun cum tribus aliis editionibus, Aquila scilicet, Theodotionis et Symmachi, errores qui in Septuaginta Seniorum editionem. irrepserant, omnes sustulit. Idem enim ipse innuit in tractatu vi in Matthæum his verbis In exemplaribus quidem Veteris Testamenti quæcunque fuerunt inconso nantia, Deo præstante, coaptare potuimus, utentes judicio cæterarum editionum. Ea enim quæ videbantur apud Septuaginta dubia esse propter consonantiam exemplariorum, facientes judicium ex editionibus reliquis, convenientia servavimus.» Origenis exem plum secutus postea B. Hieronymus, novam editionem Septuaginta Interpretum a se emendatam, et asteriscis obelisque distinctam suæ linguæ hominibus dedit, sicut variis in locis ipse testatur. Atque ut de profanis scriptoribus etiam loquar, Crates et Aristar chus, grammatici, qui accuratissimas Homerici carminis editiones elaborarunt, nihil aliud fere quam emendationem distinctionemque illius operis præstiterunt. Pari igitur modo cum Eusebianæ Historiæ novam editionem condere instituissem, in ejus emenda tione omnem industriam ac diligentiam adhibui. Editiones Eusebianæ Historiæ duæ tantum hactenus Græce prodierunt altera Parisiensis, quam Robertus Stephanus excu dit; vir de litteris eo nomine optime meritus, quod corpus historiæ ecclesiasticæ elegan tissimis typis primus publicavit; altera est Genevensis editio. Verum hæc in Græco taxiu editionem illam Roberti Stephani ubique expressit, nisi quod varias lectiones et emnen dationes ad latus babet appositas ex codicibus doctorum virorum; et lacunas aliquot qua in libris De vita Constantini occurrunt, ex iisdem codicibus supplevit. Proinde in una duntaxat Roberti Stephani editione mihi laborandum fuit. Quam quidem cum quatuor manuscriptis optimæ notæ codicibus quanta potui diligentia collatam multis locis restitui. Horum quatuor co·licum duos nobis subministravit bibliotheca Regia. Prior Francisci primi præfert insignia; ante quadringentos plus minus annos scriptus in charta bomby cina et singulares interdum exhibet lectiones, multumque a reliquis codicibus discre pantes. Hic est quem in adnotationibus Regium codicem nominavi. Alter est ex biblio theca Medicæa, quæ nunc in Regiam translata, uno eodemque Regiæ bibliothecæ vocabulo

col. 17–18page 5 of 18

Is censetur. Hic ad distinctionem prioris illius codicis, Medicæus codex in adnotationibus. nostris appellatur. Qui licet paulo recentior sit, ex optimo tamen exemplari et ab erudita manu descriptus est. Duobus his exemplaribus usus erat Robertus Stephanus in Euse bianæ Historiæ editione. Et in ipso quidem textu excudendo, Regium exemplar fere ubique secutus est, raroque admodum ab ejus discedit vestigiis, sicut in meis adnotatio nibus observavi. In capitum autem distinctione, Medicæum codicem expressit, in quo tituli singulis capitibus, et quidem miniatis litteris præfiguntur. Tertius his accessit codex eminentissimi cardinalis Julii Mazarini. De cujus exemplaris bonitate ac præstantia antequam dicam, res postulat, idque ipsum a me flagitare videmini, Antistites illustris simi, ut de cardinale eminentissimo a quo codicem illum commedatum accepi, pauca dicantur. Nam cum hic eminentissimus princeps et ad summa quæque natus, singulari quadam benevolentia litteras complectatur, nos qui ab ineunte ætate ad litterarum studia animum applicuimus, ingrati profecto simus, nisi tum nostro, tum communi omnium eruditorum nomine, gratiam ei quantam possumus, et voce et scriptis referre studeamus. Porro quo favore quantaque benevolentia prosequatur litteras, testatur prolixa ejus erga homines eruditos liberalitas ac munificentia; quam quidem, ut de aliis nihil dicam, ad me quoque niḥil hujusmodi sperantem ac ne cogitantem quidem, nuper voluit perve nire. Idem declarat locupletissima ejus bibliotheca. Quam cum innumeris optimiorum scriptorum exemplaribus, partim excusis, partim manu exaratis instruxerit, non ut veteres illi Romanæ urbis senatores quos eo nomine perstringit Ammianus Marcellinus, cam instar cujusdam sepulcri perpetuo clausam habet: sed velut publicam domum omni bus aperit eruditis; ultroque ad eam invitat singulos; et manuscriptorum codicum usum studiosis, quotiescunque opus habuerint, liberaliter impertit. Quid dicam de reliquis illius virtutibus et eximiis animi dotibus? quid de mirabili moderatione ac lenitate, qua intestinos motus ac tumultus sine ullius civis cruore compescuit? Sed hæc alias a me commodius, aut ab aliis dicentur ornatius. Nunc enim eas tantum illius laudes persequi constitui, quæ privatim pertinent ad studia litterarum. Temperare tamen mihi ipse non possum, quin hic de pace aliquid dicam, quam eminentissimus cardinalis omni studio atque industria nunc maxime urget ac promovet, et quam brevi per præcones regios publice pronuntiandam esse speramus. Quippe ea res præcipue ad commodum pertinet litterarum, quas pacis alumnas esse, et sub ejus umbra ac præsidio conquiescere, nemo est qui nesciat. Cum igitur cardinalis eminentissimus gubernaculis reipublicæ primum admotus, bellum grave cum Hispanis non conflasset ipse, sed conflatum jam reperisset, variis, ut in tanta re, consiliis diu et accurate perpensis, id tandem constituit, edomandos diuturno bello esse Hispanos, reque ipsa admonendos quantum Galli armis, opibus, fortitudine, constantia et reliquis ad bellum necessariis subsidiis pollerent; ut hostes imbecillitate sua et Gallorum potentia cognita, segniores imposterum essent ad nostros aut armis aut injuria lacessendos. Neque enim firmam ac securam pacem cum hostibus aliter posse constitui, quam cum illi Gallis se in gerendo bello impares esse crebris cla dibus suis detrimentisque sensissent. Itaque cum Hispani id sero tandem perinde ac Phryges intellexissent, tum demum cardinalis eminentissimus opportunum ineunde pacis tempus adesse animadvertens, eam cum hostibus facere non recusavit, et de jure nostro, de summa totius belli, de spe denique atque victoria quam pene jam in manibus babebamus, aliquid concedere, quo populorum commodis et bonorum omnium votis, totius denique Christiani orbis desiderio gratificaretur. In quo singularem ejus pruden tiam et salutarem reipublicae sapientiam equidem satis mirari non possum. Neque enim ob aliam causam tandiu dilata pax est, quam ut diuturnior deinceps esset ac firmior. Atque hæc obiter dicta sint de laudibus cardinalis eminentissimi. Qui cum inter arma litteras ac litteratos omnes benignissime fovere nunquam destiterit, multo magis sperandum est illum, pacis suæ tempore, easdem artes præcipuo quodam studio ac pro videntia complexurum: effecturumque ut Galli nostri, qui armorum gloria præ cæteris gentibus semper eminuerunt, nunc litterarum laude et optimarum artium studiis antecel

col. 19–20page 6 of 18

lant. Sed nunc tempus est, ut eo unde digressi sumus revertamur. Tertius igitur ille codex, quem cardinalis eminentissimi bibliotheca nobis suppeditavit, omnium quos vidi Euse bianorum codicum longe optimus est ac vetustissimus. Quotquot enim emendationes in aliis exemplaribus reperimus, eas codex ille omnes exhibet; multæ vero aliæ in illo ha bentur emendationes, quas in aliis exemplaribus non reperi, quemadmodum ex meis adnotationibus studiosi lectores poterunt cognoscere. Scriptus est in membranis ante septingentos plus minus annos, elegantissime simul et emendatissime. Scholia quoque ad latus interdum habet apposita, nunc antiqua manu, nunc recentiore, quæ nos in adno lationibus nostris suo quæque loco descripsimus. Multa quoque alia in optimo illo codice observanda sunt, partim in accentibus, partim in distinctione seu interpunctione. Nam quqd quidem ad accentus attinet, sæpe in illo codice acuuntur vocabula, quæ in aliis exemplaribus accentum habent circumflexum. Exempli gratia los et xaicap in illo codice semper acuuntur. Contra vero epic, quod in aliis codicibus acuto notatur accentu, in illo codice circumflectitur. Atque id quidem rectius puto. Quod autem spectat ad distinctionem, quam nos vulgo interpunctionem vocamus, hic codex adeo accurate distinctus est, ut tota distinguendi rationem ac scientiam, quæ haudquaquam levis momenti est, ex hoc uno codice possis cognoscere. Certe antequam eum nactus essem, mediæ distinctionis utilitatem ac ne cessitatem nondum perspexeram; quam unus ille codex sedulo inspectus atque excussus, mihi tanḍem patefecit. Verum de distinctione pluribus infra dicturi sumus. Illud præterea in vetustissimo illo codice observavi, quotiescunque plena distinctio seu reid op appo sita est in aliqua linea, primam sequentis lineæ litteram extra reliquarum ordinem con spici, et exteriorem marginem subradere. Idque indicium est, novum caput aut novam periodum inchoari post finalem illam distinctionem. Idem in aliis quoque scriptis codici bus observavi. Certo in veteribus sch edis bibliothecæ Regiæ quæ libros Eusebii De vita Constantini continent, ita semper fieri animadverti, quoties novum caput inchoatur. Quar tum præterea codicem habuimus ex bibliotheca illustrissimi viri Nicolai Fucketii, qui generalis in senatu Parisiensi procuratoris officium gerens, præfecturam simul regalis ærarii summa cum laude administrat. Atque his quatuor manuscriptis codicibus ad emen, dationem librorum Ecclesiasticæ Historiæ usi sumus. Libros vero De vita imp. Constanti ni cum tribus antiquis codicibus contulimus. Primus est Regius ille, de quo superius dixi, in quo ante libros Ecclesiastica Historiæ quatuor libri De vita imp. Constantini, licet non eadem, vetusta nihilominus manu perscripti leguntur. Secundum locum obtinent schedæ veteres bibliothecæ Regiæ. Sic autem voco chartas, per quaterniones quidem digestas sed dissolutas, nec in codicis modum compactas. In his schedis, præter libros. Eusebii De vita Constantini, et Qrationem ejusdem imperatoris ad sanctos, primus qua ternio Ecclesiasticæ Historiæ habetur; cujus et in adnotationibus meis mentionem sæpius feci. Cætera nescio quo casu perierunt. Tertium nobis codicem suppeditavit bibliothecal Fuketiana. In quo ante quatuor libros De vita imp. Constantini, præfixus est Eusebii Panegyricus, dictus eidem Constantino anno ejus imperii tricesimo. Hic codex, quamvis infimæ vetustatis, est tamen optimæ notæ, multisque in locis emendatior et amplior duo bus illis prioribus quibus in editione sua usus est Robertus Stephanus, Præter hos manu exaratos codices, adjumento nobis fuerunt variæ lectiones et emenda tiones quas viri docti ad marginem editionis Roberti Stephani manu sua adnotaverant. Cujusmodi codices multi etiamnum reperiuntur. Sed nos tribus præcipue usi sumus, qui etiam in adņotationibus nostris sæpius commemorantur, Primus fuit Adriani Turnebi, quem ille cum codice Regio ac Medicæo diligentissime contulerat. Libri vero De vila imp. Constantini cum Anglicano quodam exemplari collati erant, sive ipsius Adriani, sive Odunis Turnebi manu. Alter codex fuit Vulcobii: quem quoniam Renatus Moræus, medicus Parisiensis, mihi commodaverat, codicem Moræi in adnotationibus vocare soleo. Hic liber præter eas emendationes quæ in libro Turnebi habentur, perpaucas alias con tinet. Tertius codex fuit Henrici Savilii, viri doctissimi, ad me missus ex Anglia a Jacobo Usserio Armachano. Nam cum in Usserii notis ad Martyrium B. Polycarpi, manu scriptum Eusebianæ Historiæ codicem ex bibliotheca Saviliana laudari animadvertissem,

col. 21–22page 7 of 18
PG 20:21Ο δ' ἀρετῇ πάσῃ θεοσεβείας εκπρεπῶς μέγιστος νικητής Κωνσταντίνος.
col. 23–24page 8 of 18
PG 20:23επισκόπων πρεσβυτέρων τε καὶ διακόνων,
col. 25–26page 9 of 18

Quinta item Sextæque ac Septimæ editionis auctores quidam reperti sunt, quorum no mina ignorantur: easque omnes versiones Origenes in Hexaplis suis collocavit, ut a ca tholicis hominibus legerentur. Quod igitur Judæis in Veteri Testamento licuit, cur in Eusebio mihi non liceat, maxime cum id audere in Eusebio minus periculosum sit, quam in sacris divinarum Scripturarum libris? Enimvero multæ eæque gravissimæ rationes ad novæ hujus interpretationis onus subeundum me vel invitum impulerunt. Nam cum no vam Ecclesiastica Historia editionem vestro jussu vestrisque auspiciis suscepissem, vi deremque, superiorum interpretum versiones ob crebros errores ac mapeppavela; nequaquam satisfacere desiderio doctorum virorum, quemadmodum Joannis Curterii et Petri Hal loixii testimonio jam antea declaratum est, duorum alterum mihi necessario præstandum fuit, ut vel antiquam interpretationem corrigerem, vel certe procuderem novam. Porro aliorum interpretationem corrigere, ut molestum per se ac difficile, ita etiam odiosum videbatur. Sua enim cuiqué laus, suus honos debetur a nobis. Fecerunt illi quidquid in ipsis fuit, et suo labore nostrum laborem levare ac minuere conati sunt. Proinde opus uniuscujusque interpretis laudandum potius est a nobis quam interpolandum. Rufinus, quamvis sensum potius Eusebii sequatur quam verba, tersus est tamen ac nitidus, nec legentibus injucundus; ac vel eo nomine plurimum laudandus, quod Ecclesiasticam His toriam primus Latinæ linguæ hominibus dedit, cujus versione ad nostram usque ætatem usa est Occidentis Ecclesia. Musculus verbis pressius adhæret, et in interpretando brevis est atque perspicuus, multisque in locis Christophorsono felicior. Christophorsonus, ut diligentior ac doctior Musculo, sic etiam numerosior incedit, et Ciceronianum quiddam socal. Præterea usus est manuscriptis exemplaribus ad interpretationem suam elaboran dam: primusque Panegyricum Eusebii, dictum tricennalibus Constantini, Latino sermone edidit, quem postea Genevenses typographi Græce excuderunt. Dicet hic aliquis: Quid igitur opus fuit nova versione, cum illi interpretes tot tantisque laudibus abundent? Ego vero laudes illorum commemoro, non vitia detego: quæ quidem aliorum testimonio quam meo prodi malim. Quod si quis adnotationes meas legerit, aut interpretationem meam cum illorum versione conferre voluerit, intelliget profecto quot quantisque erroribus re fertæ sint illorum interpretationes, nec sine causa novam Eusebii versionem mihi a vobis injunctam fuisse. Sed quoniam non voluntate sed necessitate quadam in hune sermonem delapsus sum, de superiorum interpretum vitiis summatim pauca dicam. Nam si cuneta illorum opáduara singillatim vellem percensere, in immensum extenderetur oratio. Ut igitur a Rufino exordiar, quis nescit illum Eusebio multa pro arbitrio addidisse, multa detraxisse, multa mutasse; ac plerisque in locis napappáσn potius esse quam interpretem? Exempli gratia, in libro vi de Gregorii Thaumaturgi miraculis, satis prolixam narrationem inseruit, quæ in Eusebii nostri exemplaribus non habetur. Idem, in libro 1x Luciani mar tyris orationem pro fide nostra coram judice habitam commemorat, quam Eusebii exem plaria non agnescunt. Jam vero decimum Ecclesiastica Historia librum totum fere in ver sione sua prætermisit. Nihil hic dico de capitibus ab eo commutatis in libro sexto ac se plimo, quandoquidem in adnotationibus meis hac de re lectorem admonui. Quot Eusebii loca ab illo perperam accepta et interpretata sunt! Hic est qui ex Zacharia sacerdote, cujus in Evangelio Lucæ fit mentio, martyrem nobis Lugdunensem effecit. Hic est qui Bibliadem cum Blandina confudit. Hic est qui Philoromum nobilissimum martyrem, ex rationale tribunum militum fecit. De Musculo vero quid attinet dicere, cujus versiones (nam et alios scriptores Latine interpretatus est) non magnopere probantur a doctis? Innnumerabiles ejus errores proferre possem, si vellem: inter quos hic eminet. Diony sius Alexandrinus, in epistola adversus Germanum, quam refert Eusebius in libro sexto, ait se nepi nhíou Svapás comprehensum a militibus, et Taposirim esse perductum. At Mus culus Heliodysmas oppidum esse credidit. Sic enim vertit: Ego namque cum Heliodysmas una cum illis qui mecum erant, venissem, Taposirim a militibus ductus sum. Idem præterea Musculus librum Eusebii De martyribus Palæstina, qui subjectus est libro vi Historia Ecclesiastica, totum in versione sua prætermisit; quam ob causam, nescio. Est enim ille

col. 27–28page 10 of 18
PG 20:27ήγεμόνος, στρατηγοῦ, ἐπαρχικῆς τάξεως

Petrus de Marca

col. 29–30page 11 of 18
PG 20:29Κηρύττει πρῶτον ἐν Δαλματίᾳ, καὶ ἐν Γαλλίᾳ, καὶ ἐν Ἰταλίᾳ, καὶ Μακεδονίᾳ; ἀρχὴ δὲ ἐν τῇ ἀρχὴ δὲ ἐν τῇ Γαλλίᾳ.
col. 31–32page 12 of 18
PG 20:31Οὐ γὰρ ἐν τῇ Γαλατίᾳ, ὥς τίνες πλανηθέντες νομίζουσιν, ἀλλὰ ἐν Γαλλία.
col. 33–34page 13 of 18

Gallo-Græcos ab Isidoro intellectos esse satis evin- les, sed tamen virtus traditionis una el endem est, cil. His adjungendum putavi testimonium vetustis simi codicis manuscripti ex bibliotheca Sancti Ger mani Parisiensis, in quo iste tractatus Isidori ante octingentos annos descriptus, una cum aliis ejus dem auctoris libris continetur, ubi antiqua lectio disertissime præfert Philippum Gallis prædicasse, quemadniodum cap. 82, habetur Galliam illi fuisse assignatam. Nec dissimulandum est in eodem codice legi, Hispaniam Jacobo apostolo datam, eumque lli spanis fidem prædicasse. Quæ vetusti codicis au ctoritas a quibusdam conceptam suspicionem exi mere debet vitiatæ fortean loco in illo lectionis in prioribus editionibus ab aliquo Hispanarum par tium studioso. Disceptatur quidem apud eruditos de Jacobi in Hispaniam adventu, ex eo præcipue capile, quod apostoli nondum a Judæa, sortibus sibi apud gentes prædicandi distributis, recessis sent. Sed quemadmodum auctoritate Isidori, qui sua ex prioribus haurire potuit, se tueri possunt Ilispani adversus opinionis confictæ novitatem quæ illis opponi solet, ita nobis de Philippo disserere licet, eo tamen securius, quod illius prædicatio apud Gallias cum incidat post sortitionem provin ciarum ab apostolis factam, libera est ab eo telo, quo prædicatio Jacobi apud Hispanos impeti solet. Cæterum illud fuit apostolorum propositum, ut quaquaversum orbis patet, Evangelium diflunde reut, ex mandato Christi. Quare, ut optime adno tavit Eusebius, lib. 111 Demonstr. Evang. cap. 5, non solum Romam caput imperii, atque Romanas pro vincias, sed etiam alia regna, tum Parthorum, tum Armeniorum, Scytharum, Indorum, Æthiopum, ipsimet prædicationibus suis instituerunt: adeo it, quemadmodum subjungit Eusebius, ipsis quoque Britannicis insulis, Oceanum prætervecti, fidei lu men intulerint. Sane neminem puta tam insipidum qui sibi persuadeat, de divisis toto orbe Britannis sollicitos apostolos, negligentiores fuisse in Gallis per quas iter est ad Britannias, per se aut per le gatos veritate imbuendis. Quod egregie illi præsti terunt per Philippum, unum ex eorum collegio, Lucam, Crescentem, Throphimum, Paulum, Mar tialem, aliosque in tabulis ecclesiasticis adnotalos; et perfecit Clemens per Dionysium, Saturninum, Eutropium Santonensem, Ursinum Bituricensem, el alios. Neque sane infrugifera fuit Philippi, Lucæ, Cre ocentis et reliquorum, quam in Galliis sparserant Christianæ fidei sementis, Dei clementia, qui reli quas orbis regiones fovebat, Gallias non desti taente. Dicet pro nobis Irenæus, qui circiter anno 190 scripsit, in lib. 1, cap. 3, veram fidem probari ex ejusden doctrinæ professione, quæ in variis Ecclesiis per universum orbem constitutis constan ter traditur, tum in Oriente, in Ægypto et Libya; tum in Germania, apud Hispanos, et Gallos, atque alibi. Nam et si, inquit, in mundo loquelæ dissimi Et neque hæ quæ in Germania fundatæ sunt Eccle siæ, aliter credunt, aut aliter tradunt: neque he quæ in Iberis sunt, neque hæ quæ in Celtis, neque hæ qua in Oriente, neque hæ quæ in Ægypto, neque hæ quæ in Libya, neque hæ quæ in medio mundi sunt constitute. Sed sicut sol creatura Dei in uni verso mundo unus et idem est, sic et lumen el præ dicatio veritatis ubique lucet, et illuminat omnes ho mines qui volunt ad cognitionem veritatis venire. Illa tempestate, Germaniæ quidem et Hispanis suas Ecclesias nostri liberaliter absque ulla restrictione concedent, sed digladiabuntur de Celtis contra Ire næum: qui generaliter cum sit locutus de Celtis, ejus sententiam ad specialem tractum Lugduno vi cinum invidiose coercebunt. Absit livor iste a Gal lorum pectoribus, neque gentis honori manus vio lentas inferant, cui exteri parcunt, seque multum venditant eo nomine, quod paria nobiscum facian in fidei susceptæ initiis. Sane quo in statu esset Irenæi ætate, fides Christiana apud Gallos, ille fa cile conjiciet, qui Tertullianum triginta post annis disserentem expenderit de recepto Evangelio per omnes Orientis tractus; quibus mox subjunguntur ab auctore, Gætulorum varietates, Maurorum mul ti fines, Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diverse nationes, et Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita: et Sarmalarum, et Da corum, et Germanorum, et Scytharum, et abditarum multarum gentium et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum, el quæ enumerare non possumus. Per Galliarum diversas nationes, Ter tullianus quatuor Galliarum provincias ex divisione Augusti, Narbonensem, Lugdunensein, Belgicam, el Aquitanicam intelligit: ex quibus corpus Gil liarum tunc conflaturn erat, quod postea in decem et septem provincias distributum fuit. rum, Quare cum testimoniis vetustissimis ac firmissi mis nitatur exordium prædicatæ fidei in Galliis ex apostolorum delegatione, et susceptæ a Celtis, ut loquitur Irenæus, seu a diversis nationibus Gallia ut ait Tertullianus: ægerrime ſero quorum dam in suam patriam acerbitatem, qui origines omnium Ecclesiarum Gallicanarum, præter Lugdu nensein et alias paucas, ad medium tertii sæculi detrudunt; affixo ex Gregorio Turonensi paulo ante Decii et Grati consulatum, id est paulo ante annum 250, initio septem sociorum episcoporum, Gratiani Turonensis, Trophimi Arelatensis, Pauli Narbonen sis, Martialis Lemovicensis, Dionysii Parisiensis, Saturnini Tolosani, et Stremonii Arvernensis, qui primi in illas Galliarum partes lumen Evangelii intulerunt, et in Ecclesiis a se constitutis stabilive runt. Quin primi illi duces præcipui fuerint Christianæ expeditionis provinciis Narbonensi et Aquitanica, et in remotioribus partibus Lug 'unensis provinciæ, a nemine dubitatur, consentientibus tabularum ec clesiasticarum monumentis, et solemnibus sacris

col. 35–36page 14 of 18
PG 20:35ἐν τῇ πρωτοκλησίᾳ,
col. 37–38page 15 of 18
PG 20:37ἐν τῇ πρωτοκλησίᾳ
col. 39–40page 16 of 18

stolis Remæ ordinatus episcopus, primus ad Arela- cum Paulo proconsule miscet, eumdemque facit, tem urbem Galliæ ob Christi Evangelium prædican- Præterea docet in possessione episcopatus institu dum directus est: ex cujus fonte, ut beutas papa Zosimus scribit, tota Galliæ fidei rivos acceperunt qui apud eamdem urbem in pace quievit. tum a Paulo apostolo in Hispaniam proficiscente. Quæ quidem prudenter Ado non asseruit ut certa, sed ut fama vetustiore recepta: cujus narrationis auctores Braulio, Leander, Julianus, et alii veteres scriptores Hispani proferuntur in litteris Stephani papæ editis a viris clarissimis et eruditissimis Gui lielmo Catello, senatore Toloșano, et Philippo Lab bæo, Societatis Jesu presbytero; quarum exemplar exstat etiam in archivis Ecclesiæ Tarraconensix, quarumque fidem et sententiam expendimus in se cunda editione libri nostri De primatibus. Quod attinet ad Martialem, illud unum habetur in Martyrologiis veteribus, eum Lemovicæ fuisse unum fuisse e LXX discipulis Domini, et a Petro apostolo ad Aquitanos missum docent; quam tra ditionem amplexa est synodus Lemovicensis anció 1034 in disceptatione quæ de Martialis apostolatu in Galliis habita est. Errore Gregorii Turonensis in consignanda Tro phimi epocha dispuncto, re impetrabiliore utemur in probanda similis ejusdem auctoris hallucinatio nis confutatione. Paulum Narbonensem ad Decii tempora Gregorius dejicit. Cui opponemus locuple tissimum testimonium vetustissimi Martyrologii a Rosweydo editi, quo Ecclesia Romana inter solem nes ritus utebatur, teste Gregorio Magno lib. vii, epist. 29. Martyrologii illius hæc sunt verba ad xı Kal. Aprilis: Narbonæ, sancti Pauli episcopi, di scipuli apostolorum. En Paulum episcopum Narbo- episcopum. Verumtamen antiqua ejus vitæ Acta, nensem, discipulum apostolorum, id est ab ipsis apostolis Christianam fidem edoctum. Causa ca dam, nisi constans sit in eodem Martyrologio verbi ¡llius quain proposui significatio; quæ alia certe esse non potest juxta proprium dictionis sensum. Referam loca, ex quibus hæc significatio verbi ad struitur. Pridie Nonas Januarii. Apud Cretam, Titi apostolorum discipuli in Kal. Maii. Apud Paphum, Tychici apostolorum discipuli, vu Kulendas Junii. Apud Athenas, Quadrati apostolorum discipuli. Pri die Nonas Augusti. Aristarchi discipuli apostolorum. ♥ Kal. Decembris. Sosthenis discipuli apostolorum. VI Kalendas Januarii. Trophini episcopi, discipuli apostolorum Quare diserta est, ut dixi, Martyrologii veteris Romani testatio, ad ſigendum Pauli Narbo nensis episcopatum in ipsis apostolorum tempori bus, quamvis Trophimi episcopatu posteriorem. Celeberrimum quidem apud antiquos fuisse Pauli hujus nomen, docet Prudentius in Martyribus Cæ saraugustanis Barcino claro Cucufate fulta Surget, et Paulo speciosa Narbo. Sed temporis veram consignationem ex testimonio vetustissimo Romanæ Ecclesiæ supra laudato hau rire debemus. Traditionis vero series petenda est tum ex Usuardo, et ex Actis vitæ Pauli Narbonensis; tum etiam ex Adonis Martyrologio, atque ex ejus dem libello de festivitatibus apostolorum; cujus hæc sunt verba ad diem xi Kalend. Aprilis: Nata lis sancti Pauli, quem beati apostoli ordinatum urbi Narbonæ episcopum miserunt. Quem tradunt eum dem ipsum fuisse Sergium Paulum proconsulem, vi rum prudentem, a quo ipse Paulus sortitus est no. men, quia eum fidei Christi subegerat: quique ab eodem sancio apostolo, cum ad Hispanias prædi candi gratia pergeret, apud præfatam urbem Nar bonam relictus, prædicationis officio non segniter im pleto, clarus miraculis coronatus sepelitur. Hic duo quædam observanda sunt. Ac prinio quidem, Pau lum Narbonensi Ecclesiæ præfectum episcopum ab ipsis apostolorum temporibus, absoluta est aucto ritas, cum eorum discipulus fuerit, ut dixi. Alte rum respicit veterem famam, quæ Paulum illum Dionysii Parisiensis succedit vexata disputationi bus gravissimorum virorum epocha: his stantibus a Gregorio, et ad Decii tempora antistitem illum detrudentibus, quo spes omnis Parisiensem Diony sium cum Areopagita permiscendi abscindatur: il lis vero, contrario proposito, ad Clementen Rogia num ejus missionem referentibus. Sane a Clemente in Gallias Dionysium missum fuisse, Beda et Usuar dus docent in suis Martyrologiis: quam traditionem cos hausisse certum est ex Actis antiquis Vitæ S. Dionysii, quæ dudum ex mɛs. codicibus edidit V. C. et eruditissimus Franciscus Bosquetus, nunc meritissimus episcopus Ecclesiæ Monspeliensis. No men auctoris illius Vitæ deprehendi in codice ms. Turonensis Ecclesiæ, qui complectitur Vitas san ctorum aliquot a Fortunato descriptas, et inter cœ teras, Dionysii Parisiensis illam quæ jam, ut dixi, edita est in publicum. Habemus ergo Fortunatun Pictavensem episcopum, æqualem Gregorii Turs nensis, qui Dionysii, Parisiensis epocham ad tempora Clementis retrabit. Quam sententiam secuti sunt episcopi Galliarum in epistola ad Eugenium papam scripta anno 824, quæ habetur apud Baronium: a quibus Fortunato teste adeo locuplete fultis disce dere, piaculum esse puto. De Saturnino, Gatiano + Stremonio mox agam quoniam specialis illorum est causa. Non me latet, quid eruditos viros ad deprimen dam in posteriora tempora septem episcoporum epocham, veluti præcipites egerit: Severi Sulpitii nempe, atque Gregorii Turonensis auctoritas. Scri psit ille, Sub Aurelio Antonino visa primum in Gal liis martyria, Dei religione trans Alpes serius susce pla. Unde tabulis ecclesiasticis fidem non es se habendain colligunt, quæ sub Domitiano, vel sub Trajano, aut Adriano passos tradunt quosdam es prioribus illis pontificibus. Utinam maluissent ju terpretatione ex ipsis juris et rhetorum principiis

col. 41–42page 17 of 18

ducta, Severum cum diptychis ecclesiasticis in con- non debet, quin Gregoru tempore duplex invaluisset cordiam adducere; generi quippe per speciem de rogatur, ut docent jurisconsulti. De martyriis ge neralibus loquitur Severus, scilicet de cæde tum pontificum, tum plebis Christianæ, per supplicia consumptorum, ut accidit in Ecclesiis Viennensi et Lugdunensi sub Antonino, quo solum respiciebat Severus; cui cladi similis ante nulla contigerat in Galliis. Quod tamen non impedit quin priores ali quot episcopi pro Christo mortem obierint, absque ulla tamen generali plebis Christianæ strage, ut fa etum postea sub Decio, qui solos in episcopos anim advertebat. Neque vero sequitur errasse Severum in pertexenda rerum serie, cum per compendium summa illarum capita attigerit, neque in se susce perit, origines Ecclesiarum Gallicanarum, quas om Dino intactas reliquit, et singulorum pontificum eventus tradere. Quod autem subjungit, serius trans Alpes susceptam religionem, verum est, habita com paratione partium Orientalium, atque ipsius Italiæ, quæ prius imbuta est doctrina fidei, et fortassis cum uberiori et faciliori proventu quam in Galliis, gentilium superstitionum retinentioribus. Depulsa ex Severo petita machina, liberi esse possumus a metu Gregorii. Docet ipse duo quædam, lib. Hist., cap. 30: alterum, septem illos socios eodem tempore in Gallias pervenisse, Ecclesias se plem ab eo commemoratas 'primos constituisse; alterum vero, horum adventum referendum ad tempora consulatui Deci et Grati vicina, id est ad annum 250, aut eirciter. Quæ narratio manifeste pugnat cuin Irenæo, qui sexaginta et amplius an nis ante hunc consulatum Ecclesiarum apud Celtas fundatarum meminit. Pugnat quoque cum Tertul liano, qui triginta et amplius annis ante Decii epo cham, diversas Galliarum nationes fidem Christia nam profiteri testatur: quæ cum sit ex auditu, plane prædicantium missorum ministerio diversis illis nationibus infundenda fuit; qui quidem alii non sunt præter eos, quos tabulæ ecclesiasticae exhibent. Erravit ergo Gregorius, prætextu Vitæ sancti Satur nini, cujus verba laudat, in epocha Decii constituen da; quam scriptor ille cum soli Saturnino affigeret, Gregorius de suo ad alios extendit, ex recepta jam tum opinione de septem illorum societate. De suo addidisse dixi, quoniam in verbis Actorum Satur nini quæ Gregorius laudat, nulla fit sex pontificum mentio; neque etiam in corpore Actorum quæ apud Surium exstant; quæ plane sunt eadem cum iis Actis ex quibus locum a se laudatmın Gregorius decerpsit, cum iisdem omnino verbis ibi locus ille descriptus reperiatur. Porro Acta illa composita sunt longo intervallo post obitum Exsuperii Tolo sani, cujus meminere, ut recte observat Hugo Me pardus. Destituitur itaque Gregorius sui auctoris estimonio, in sex pontificibus: adeo ut epocha Consulatus Decii, ad solum Saturninum episcopum ex illo Actorum scriptore referenda sit. Quod autem ad Saturninum attinet, controverti opinio, et quin utraque sola relatione niteretur. Al tera est quam sequitur Gregorius hoc loco, passum esse Saturninum Decii consulatu. Illud autem au ctor ab eo laudatus hausit, non ex vetustis Saturnini passionis Actis, sed ex fideli recordatione, ut loqui tur. Vetusta enim passionis Acta, vel per incuriam tempore illo scripta non fuerant, vel ex præsidum decreto temporibus Decii igne perierant; ut de Actis martyrum generaliter testatur Prudentius. Al tera sententia, sua quoque relatione fulta (cujus testis ipse Greg., lib. 1, c. 48, De miraculis), tradebat missum Saturninum a discipulis apostolorum, id est, plus quam centum et quinquaginta annis (ante De cium. Adeo ut in ancipiti positis, liceat ultimam Gregorii sententiam sequi, quæ cohæret priori illi apud eum non controversæ, de non divellendis adeo prolixa temporum intercapedine a se invicem prio ribus episcopis: qui a Petro et Paulo, et deinceps a Clemente apostolorum discipulo, non longo inter vallo missi, exordia fidei per Gallias propagarunt. Hinc factum, ut Ado in Martyrologio Saturninum scribat passum sub Decio, juxta primam Gregorii opinionem: Rabanus autem in suo Martyrologio se quatur secundam, usurpatis quoque Gregorii ver bis Iste vero, inquit, Saturninus martyr, ut fertur, ab apostolorum discipulis ordinatus, in urbem Tolosa tum est directus. Quod intelligendum de Clemente, a quo missus dicitur Saturninus una cum Dionysio, in Actis veteribus S. Dionysii compositis a For tunato Pictavensi, qui secundam Gregorii senten tiam disertissime confirmat. Quanquam velusta S. Saturnini Acta missum a Petro doceant, et in Elusana urbe Novempopulaniæ scilicet metropoli, deinde Pompelone, et in aliis Hispaniarum gentibus Ecclesias constituisse; ut ex suis quoque tabulis fatentur auctores Hispani. Sed satius est, ut hæ reamus relatæ a Gregorio traditioni, scilicet a di scipulis apostolorum ordinatum, id est a Clemente, juxta Fortunatum. Eadem explicatio adhibenda est alteri loco, c. 8, De gloria Confessorum, ubi tradit Bituricæ urbi ver bum, salutis prædicasse Ursinum episcopum, qui a discipulis apostolorum in Gallias destinatus fuerat, scilicet a Clemente, ut ejus Vite Acta perantiqua testantur. Speciales quas adhibuimus probationes pro ful cienda veteri epocha quinque pontificum, Trophi mi, Pauli, Martialis, Dionysii, Saturnini, quibuscum par est causa plurium aliorum qui Ecclesias in Galliis fundaverunt, generales probationes ex Ire næo, Tertulliano et Eusebio, de vetustate Ecclesia rum, ut juvant, sic mutuum quoque ex illis subsi dium capiunt. Qua de re diligenter disseruit juris utriusque celeberrimus antecessor in Academia To Iosana Antonius Dadinus Alteserra, lib. iv Rerum Aquitanicarum, c. 9. Quod autem attinet ad Gatianum Turonensis Ecclesiæ episcopum, cum ejus successor Gregorius,

col. 43–44page 18 of 18

Caraunus Carnotensis, et Julianus Cenomanensis. ✨ Superest ut de Lugdunensi civitate quæramus quæ quidem cum principia episcopatus debeat Po- i thino, qui paśsus sub Antonio, anno Christi 477, ' nonagenario major, sed inferior Trophími Arela tensis institutione, non dubito quin hujus studio debeat primitias fidei. Siquidem, ut tradiderunt episcopi in libello oblato Leoni papæ anno 450, ex Trophimo velut ex fonte profluxerunt rivuli fidei in alias Galliarum partes; quod confirmat quoque Zo simi papæ epistola. Quare cum Arelas Italiæ, Orientis et Africæ commerciis pateret, et ob eam rationem Lugduno florentissimo Galliarum empo rio conjungeretur, obvium fuit Trophimo per se et per alios legatos Gidei Christianæ sementem ibi se rere, quæ tandem in eum fidelium cœtum crevit, qui a Pothino episcopo regi mereretur. cui perspecta erant Ecclesiæ suæ tabularia, doceat fidem in ea instituerunt Dionysius Parisiensis, conceptis verbis, lib. 1x Hist., cap. 34, Gatianum Savinianus Senonensis, Nicasius Rothomagensis, anno Decii primo a papa sedis Romanæ transmis sum, additis quoque aliquot ejus episcopi gestis, ne que ulla nobis aliunde suppetat auctoritas, qua il lum ad vetustiora tempora revocemus, temerarium censeo adversus Gregorium de propriæ Ecclesiæ statu disputare. Idem dicendum puto de Stremonii Arvernensis episcopi initiis; quæ Gregorium, ut pote patria Arvernum, atque adeo in suis non peṛe grinum, latere non poterant. Quæ fortasse fuit occasio cur negligentius se habuerit in aliarum Ec clesiarum investigandis initiis. Quibus exordia duarum sibi chararum, Turonensis et Arvernæ, æquari non posse cum videret, maluit ad harum tempora priorum quinque fundationes indiscussas deprimere. Quare cum apud viros eruditissimos antiqua Ecclesiarum Gallicanarum diptycha, in qui bus pontifices fidei prædicatæ antesignani descript sunt, cuin missionis apostolicæ vetustissima epo cha, ex eo solo capite nutarint in temporis assi gnatione, quod cum Severo et Gregorio pugnare viderentur, religiosissimi episcopi college nostri poterunt intrepide in suis Ecclesiis decessorum suorum traditam asserere vetustatem, securi de illa quæ nostris objici solet veterum auctorum ignora tione aut contemptu, tum etiam de aliquo veritatis historicæ dispendio: quæ alioqui laboraret, si Actis antiquis fides sua detraheretur. Itaque præter cæ teros superius memoratos, Clementem a Petro аро stolo missum sibi vindicabunt Metenses, ex Actis unde narrationem suam hausit Paulus diaconus, mediæ ætatis, et non contemnendæ auctoritatis scriptor. Ejusdemn apostoli curæ, et postea Clemen tis, plures populi acceptam quoque ferre poterunt ex veteribus Actis et Martyrologiis primam episco porum suorum ipstitutionem. Quorum labores si suis provinciis ex Augusti institute dispositis red dantur, Tertulliani sententia quantopere vera sit, de diversis Galliarum nationibus Christiana fide im butis, patebit. Narbonensis quippe provincia non solum a Crescente Viennensi, sed etiam a Trophi mo Arelatensi, a Paulo Narbonensi, qui proxime se cutus est Trophimum, et demum a Saturnino To losano exculta fuit. Aquitanica a Martiale Lemovi censi, Ursino Bituricensi, Frontone Petragoricensi, et Eutropio Santonensi, atque etiam a Saturnino in Novempopulanta, quæ pars erat Aquitaniæ. Bel gicam curaverunt Eucharius Trevirensis, Clemens Metensis, Xytus Remensis, et Memmius Catalau nensis. Quod attinet ad Lugdunensem provinciam, Non me latet, in quædam Acta, quibus vitæ pon tificum illorum describuntur, multa, quod attinet ad eorum res gestas, irrepsisse, quæ manu medica egeant, ut repurgentur; quemadmodum de Actis bujusce generis decreverat olim concilium Franco fordiense anno 794. Id tamen non officit missionis veritati, de qua sola asserenda nunc agitur, omis sis cæteris quæ in quæstionem adducentur a viris eruditis, de quibus alias fortasse sententiam means aperiam. Interim amicos nostros obtestor, ut boui consulant quæ, licet aliena ab eorum sententia, dixi, provocatus tuendæ veritatis desiderio, ad restituen dam Ecclesiæ Gallicanæ majestatem, aliquo paoto imminutam ex depressa originis illius vetustate quæ in rebus sacris non vulgarem venerationem conciliare solet, tum Ecclesiis, tum etiam imperiis Christianis in quibus sunt constitutæ. Quare non evertendas, sed retinendas putavi quæ vero nitur tur traditiones nostras, præcipue cum in Ecclesia Romana, ac toto in orbe Christiano jam olim r3 ceptæ fuerint; adeo ut non egeamus prava illa dili gentia quam adhibuerunt illi qui etiam falsis atque confctis sub nomine veterum auctorum monumen tis, vetustatem Christianæ religionis sibi arrogare nituntur, vel etiam receptam confirmare. Tu vero, vir clarissime, pro ea qua polles non solum eruditione, sed etiam prudentia, de nostro isto conatu, prout par est, decernes, et dignitatem Ecclesiarum Gallicanarum robustius vindicabis. Vale. Lutetiæ Parisiorum, Nonis Septembris, anno 1658.

Page scan enlarged

Notebook

Full View