PG 30Basil the Great
Appendix to Volume I of the Works of Saint Basil
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

APPENDIX TOM PRIMI OPERUM S. BASILII MAGNI COMPLECTENS OPERA QUÆDAM EI FALSO ASCRIPTA, QUIBUS OPUS EUNOMII ADJUNGITUR. MONITUM. 823 Has tres homilias, quæ jam olim editæ fuerant, videlicet duæ priores in editione Basileensi, tertia in editione Parisiensi, rursus edendas curavit vir doctissimus Combefisius in suo Basilio recensito: unde tam Græca quam Latina mutuati sumus (a). Cur autem id ceperit consilii, ipse docet tomo primo pag. 558. Ut, inquit, has homilias ex integro darem, fecerunt unus el alter Reg. cod. jam ascripti, tum ut ex illorum fide Basilio appendices has lucubrationes assererem, tum quod præcipue duæ priores pessime edilis habitæ sunt, plurimis desideratis, ac prorsus alia compositione, quam mss. codd. habeant; præsertim vero ille Henr. II insignibus notatus n. 1472 (nunc 503), cx quo etiam Gregorii Nysseni illustre excerptum ad defensionem Basilii produco. Tenet ejus antiquarius sententiam, ut nec Basilio asserat, nec abjudicct, sed rem in dubio, diversorum sententiis pugnantibus, relinquat. Mirum sane sic explicata Basilio connexione horum tractaluum, ad nonam illum ɛlç tiv ‘E¤µɛpov, sic alte de illis dubium insedisse, quod veteres novem illarum duntaxat meminerint: cum proclivis ratio sit ita meminisse, quod illæ sic quasi conatu dictæ, magnoque plausu acceptæ, mox in publicum vulgatæ sint; Basilio interim per ægram våletudinem quiescente, ac per otium, et ut licebat ista supplente. Nec aliter Bellar. Budæus quoque hinc passim locos Basilii nomine exponit. Quod Gregorius Nyssenus Basilii fratris lucubrationem &c 'Elanμpov, in Homine suppleverit, egregio præstitit, in opere pene illi æmulo, in quo ejus plurimum opera desudavit, magisque in luculentissimo libro De opificio hominis, quem Petri fratris in eam ipsam rem hortatu conscripsit, omnemque physiologiam hominis mirabili arte ac conatu eximie expressit; ipsaque hic Basilii ejusdem vota feliciler implevit. Pauca adnoto; quæ præstiterim magis docebunt, quæ repræsento cum editis, ut lubeat, collata. Hactenus is, quem dixi, vir de Basilio Magno optime meritus. Ubi primum has tres homilias legi in vulgatis, eas Basilii non esse judicavi quidem: sed postquam easdem reperi auctiores in Basilio recensito Combefisii, in hac mea sententia longe magis confirmatus sum. Et vero quæ adjecta sunt, et quæ Combefisius putabat in vulgatis desiderari, ea harum orationum falsitatem magis ac magis ostendunt. Nec aliter existimaturum puto, qui utraque inter se comparaverit. Lege Præfationem,ubi de unaquaque re suo loco et ordine disputatur. Hoc est, quæ primo loco in Appendice posita sunt, de iis primo loco disceptatur in Præfatione: itidem, qua secundo loco in Appendice occurrunt, ea secundo loco excutiuntur in Præfatione; qui ordo ad finem usque servabitur. BASILII Cæsarea Cappadocia archiepiscopi, ORATIO I De hominis sructura. 824 1. Vetus debitum persoluturus advenio; cujus utique solutionem, non improbi animi vitio differebam, sed infirma corporis valetudine: in iis, quæ summe necessaria sunt, habendum debitum, (a) Priores duæ leguntur etiam inter Opera Gregorii Nysseni. Vide Garnerii Præfat., n. 13, p. cxxxi. Ex editi Combefisiani collatione nonnulla restituimus. Varias lectiones codicis Regii olim 1472, postea 2286, nunc 503, a nobis denuo collati, ad calcem libri edendas curavimus. Edır. PATROL. GR. XXX.

Page scan enlarged

Notebook

Full View