PG 59John Chrysostom
On the Holy Pascha I
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — OCR floor from page-view (megaspan gap-fill) — PG column chips mark the printed columns.

omnes fruamini vitulus grandis est, nemo esuriens exeat. Fruimini omnes benignitatis divitiis. Nemo Ingeat ob paupertatem; prostat enim regnum com mune nemo lapsus suos defleat; nam ex sepulcro orta est venia: nullus mortem timeat; liberavit quippe nos mors Servatoris; a morte captus mortem ex stinxit; infernum castigavit, qui in infernum descen dit; amarum reddidit eum, cum gustasset de carne ipsius: idque olin clamans dixit Isaias: Infernus ama rus factus est (Isai. 19. 9). Cum tibi occurrit infra po sito, amarus factus est; nam sublatus est: amarus factus et illusus est. Corpus accepit, et Deum appre hendit accepit terram, el carlum invenit: accepit id quod videbat, et incidit in id quod non videbat. Ubi est, mors, stimulus tuus? ubi, inferne, victoria tua (1. Cor. 15. 55)? Christus surrexit, et tu deji ceris Christus surrexit, et dæmones lapsi sunt surrexit Christus et gaudent angeli: surrexit Christus et nullus mortuus manat in sepulcro. Christus en'm resurgens ex mortuis, primitiæ dormientium factus est: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. Pascha terrenum celebrant Judæi, qui cæleste Pas cha negarunt: nos vero qui cæleste Pascha celebra inus, terrenum exsuperavimus. Et quod illi Pascha perficiunt, salutis primogenitorum, qui apud Judæos erant, symbolum fuit, quando cum Ægyptiorum pri mogenitis Judæorum primogenita non perierunt, quæ per sanguinem paschalis victim symbolice ser vata sunt: Pascha vero a nobis celebratum salutis universorum hominum causa est, incipiendo a primo homine, qui in omnibus servatur et vivificatur. Par Les autem perfectorum, et temporanea illa, æterno rum imagines et typi, prius excogitata fuerant, ut veritatem nunc orientem adumbrarent: veritate au tem præsente, typus tempori cedat oportet; ut ad veniente rege, nullus, rege vivente relicto, ejus imaginem adorare dignatur. Hinc vero palam est quantum typus cedat veritati, quod typus brevem celebret vitam Judaicorum primogenitorum, veritas autein perpetuam hominum omnium vitam. Neque enim magnum est mortem ad breve tempus effugere eum, qui paulo post moriturus est, sed magnum uti que est mortem omnino effugere; quod nobis contin git, quibus Pascha immolatus est Christus. Ipsum festi nomen magnam pra-fert excellentiam, si secun dum rei veritatem explicetur. Pascha enim transitum significat, quod Hebræorum domos pertransierit ex terminator ille, qui primogenita percutiebat. Trans itus porro exterminatoris apud nos verus est, quia nos intactos pertransit, ad vitam æternam a Christo sus citatos. Šic totum Pascha argumentum speculari spi ritualiter oportet, et apostolicis enarrationibus cre dere. Fidelis porro desiderat totam figuræ rationem intelligere, quomodo nempe se habeat erga verita tem, atque, ut ita dicam, spiritualia sua per illa olim corporea speculari; ut legalia omnia ab se secundum Christum mente percipiantur, et per spiritualia cla rius corporalia intelligantur, et invisibilia visibilibus quasi depicta appareant. Igitur Deus decimam pla gam Ægyptiis inflicturus (erat autem illa mors pri mogenitorum), Moysi dixit: Mensis hic vobis erit initium mensium (Exod. 12. 2); primus est vobis in inensibus anni. Ac deinceps præcepit sacrificium Pa schatis, et sanguinis unctionem in januis; atque ex hac unctione primogenitorum salutem pollicitus est. Quid sibi vult illud, si statim ad veritatis specula tionem referatur, quod tempus illud anni initium de finiatur, quo pascha fiebat ac primogenitorum salus? Quia nobis etiam veri Paschatis sacrificium est ini tium vite æternæ. Annus quippe est sæculi symbo Juin, quia circulum decurrens in seipsum semper re volvitur, et in nullo quiescit fine. Atque pater futuri sæculi oblatus est Christus pro nobis in sacrificium, ac priorem vitam nostram quasi nullius temporis fa ciens, alterius vitæ principium dat nobis per lava crum regenerationis, secundum similitudinem mortis et resurrectionis suæ. Itaque quisquis Pascha novit propter se immolatum, hoc sibi vitæ principium sup ponat, a quo immolatus pro ipso est Christus. Tunc autem pro ipso immolatur, quando gratiam agnoscit, et vitam per istud sacrificium partain intelligit. His porro cognitis, novæ vitæ initium accipere satagat, neque ad veterem vitam ultra recurrat, cujus finis id advenit. Nam, Qui mortui sumus peccato, inquit, quomodo adhuc vivemus in illo (Rom. 6. 2)? Prin cipium ergo anni tale symbolum babet. Decima autem die mensis jubet singulas domos singulos agnos sumere, et tot esse in domo qui comedant, ut totum comedant, et niliil supersit: itemque ut agnus immoletur decima quarta die ad vesperam. Igitur quinque diebus simul est victima immolanda cum iis, qui per illam servandi sunt; finita autem quinta die hostia immolatur, mors pertransit; qui vero servatur, perpetua luce fruitur, nociu lucente luna, et sole lunam excipiente: hoc enim ita fit in decima quarta et plena luna. Hæc vero quinque temporis spatia totum mundi tempus denotənt in quinque partes distributum; ab Adamn nempe us que ad Noe, a Noe usque ad Abraham, ab Abrahamo usque ad Moysen, a Moyse usque ad Christum, quinta pars a Christi adventu. Quo tempore cuivis Lo mini proposita erat salus per beatum illud sacrificium; sed nondum perficiebatur. In quinto autem temporis spatio verum Pascha immolabatur, et qui per illud salutem consequebatur primogenitus homo, in perpe tuan luccin exibat (Matth. 20. 1. sqq). Quod vero non in ipsa vespera, sed ad vesperan Pascha immo laretur, significabat non in ipso fine præsentis sæculi, sed ad finem passurum esse Christum. Tempus ita divisum exhibuit parabola, quæ in partes quinque diem distribuit, et vocatos esse dicit ad vineam, est, ad justitiæ operationem, alios circa primam ho ram, alios circa tertiam, alios circa sextam, alios circa nonam, postremos circa undecimam. Erant enim he diverse vocationes, et diversæ justificationes; alia tempore Adami, alia tempore Noe, alia tempore Abrahami, alia tempore Moysis; postrema et perfectis sima in adventu Christi, quando merces operum reddi tur primo iis, qui postremi erant secundum Servatoris parabolam quia nos primi in baptismate regenera tionem accipimus, quibus immolatus est Christus, quo tempore resurrexit, et Spiritum sanctum nobis ad renovationem insufflavit. Hæc itaque quarta deci ma est mystice considerata, et tale est sacrificii sym bolum, et nox illa lucida atque dies quæ sacrificium excipit. Quod autem victima tota in singulis ædibus comederetur, neque carnes foras efferrentur, id si gnificat unam tantum esse domum salutein in Christo habentem, nempe Ecclesiain per totum orbein diflu sam, quæ olim aliena a Deo erat, nunc autem sola ad Deum proprie pertinet, quia suscepit eos qui a Domino Jesu missi erant; quemadmodum domus illius Rahab olim meretricis, quæ exploratores a Jesu mis sos excepit, Jericho devastata, servata sola fuit. Ita que etsi plures sint Hebræorum domus, unius tantum vim habent, ut et diversæ per urbes et vicos Eccle-iæ, quæ plures numero sunt, una sunt Ecclesia. Unus enim in illis Christus ubique est, perfectus ipse et indivisus, Ideo perfecta erat in singulis ædibus victi ma, nec ad diversas dividebatur. Dicit cuim Paulus nos omnes unum esse in Christo, quia Unus Dominus est, et una fides (Ephes. 4. 5). Unionem ergo illam victimæ indivisibilem lex in Christo fore necessario præfigurabat, necnon Ecclesiæ unitatem. In Christo utique et in sacrificio Christi salutem habemus; et

Page scan enlarged

Notebook

Full View