1. Tria fragmenta quæ hic damus, ex homiliis in Joannis Evangelium Cyrillo Hierosolymitano tributis, ab antiquis et gravissimis auctoribus conservata sunt. Priora duo ex homilia in miraculum aquæ in vinum con versæ, quæ duabus laciniis constant, citata reperimus ab auctore inedito, qui Summam fidei, seu Excerpta ex diversis sanctis Patribus et conciliis collegit. Hujus operis habetur exemplar in codice bibliothecæ regiæ 2951, qui anno 1291 transcriptus est ex alio codice anno 759 scripto: habentur autem loca ex Cyrillo citata folio 126. Eądem duo loca citantur in concilio Lateranensi sub Martino 1, ann. 649, act. 5, pag. 305. Sed prius testimonium in concilio Lateranensi decurtatum est, et desinit in verbis èmɛɩdh ɣáp, etc., exclusive, quæ nunc vrimum ex codicib. Regiis lucem aspiciunt. Secundum autem præterea citatur a sancto Maximo in epistola ad Stephanum Dorensem Roma missa, tom. II, pag. 88. Tertium fragmentum in verba Joannis xv1, 28, Vado ad Patrem meum, refertur a Leontio Byzantino in opere inedito Adversum Monophysitas, quod apud se habet et pro sua humanitate singulari mecum communicavit doctissimus Dominicanus P. Michael Le Quien. II. Horum fragmentorum veritatem statim suspectam mihi fecit duplicis in Christo naturæ et operationis tam diserta commemoratio, ut post-Eutychiana tempora magis quam sæculum quartum sapere videatur. Ve rum gravissima est concilii Lateranensis, sancti Maximi, et alterius antiqui scriptoris auctoritas, major etiam Leontii, cujus notum in discernendis veris sanctorum doctorum operibus acumen ac judicium. Ut omittam non hic agi de laudato ab hæreticis in suum errorum patrocinium opere; quo in genere tam multæ sunt hæretico rum fraudes, cum ab aliis, tum ab ipso Leontio deprehensæ; sed de opere ab conciliis et auctoribus catholicis citato: quorum certe ut potior, et nullatenus ad sui sustentationem fraudis indigens causa, ita et major fides quanquam illis etiam quandoque per falsas inscriptiones fucum factum esse non ignoramus. At multo plura olim quam nunc habemus, Cyrilli nostri opera Catholicorum in manibus fuisse suadere potest Nicephori Callisti auctoritas, qui lib. 1x, cap. 46, scripta ejus sub Cyrillianorum nomine legi consuevisse testatur. Alioqui neri mus Cyrillum multas in diversa Scripturarum loca homilias dixisse, jam tum cum presbyter esset: cujus tem poris etiam in Paralyticum ad piscinam orationem habemus. III. Neque porro diserta duarum naturarum el operationum asseveratione deterreor, quominus hæc fragmen ta Cyrillo nostro ascribam. Nam et Christum duplicem dicit, et utriusque naturæ proprias operationes disertis sime distinguit, cat. 4, n. 9. Christum Deum et hominem simul confitendum docet, cat. 12, num. 1, et hom. in paral., num. 6. Duos patres Christi secundum diversas deitatis et carnis naturas agnoscendos definit, cat. 11, n. 5, eumque qui in Bethlehem natus est, ab eo qui ab æterno ex Patre genitus est, ita separat ibid. 'n. 20, ut excusatione indigeat minus accurata locutio. In his revera locis naturarum et operationum mentionem facit nullam: sed quanti est, cum rem agnoscis, de nomine confiteri? Alioqui jam a Cyrilli temporibus celebrata erat multorum Patrum sententiis duplicis naturæ usurpatio. Frequens reperitur non solum apud Gregorium Nazian zenum, Nyssenum, sanctum Ephræm; sed et apud Origenem, et Tertullianum multo antiquiores. Propter Aria nam controversiam naturarum proprietates accuratius distingui cœpere, ita ut Theodoretus ipse epist. 82, Pa tres Nicæni concilii tempora subsecutos in hac distinctione modum aliquando nonnihil egressos esse fateatur. Post enatam Apollinaris hæresim multo etiam magis eam distinctionem urgeri necesse ſuit: atque ab eo tem pore duarum naturarum confessionem solemnius frequentatam reperimus. Ea fragmenta putamus homiliarum extremis temporibus a Cyrillo, vel post concil. CP., vel paulo ante dictarum. Cyrillus ann. 580 cum Apollina ristis rem habuit, qui Ecclesiam Hierosolymitanam graviter vexavere, atque in ipsum eam accusationem inten, tavere, quasi alium et alium Jesun doceret. Quod intelligimus ex Gregorio Nysseno, epist. ad Eustathiam, p. 660. Certe Apollinaristæ duplicis naturæ distinctionem iniquissime 358 ſerebant, et ea omnium ab ipsis in catholicam Ecclesiam intentatarum accusationum fundamentum. V. Naz oral. LII, pag. 746 B. Nihil itaque est cur hæc fragmenta Cyrillo nostro aliena judicemus.