PG 95John of Damascus
Letter on Confession and on the Power of Binding and Loosing
Printed pages · scan text
diplomatic · TLG-E
Diplomatic text · Migne-only (no TLG-E source on this disc); OCR/Page view is the floor — PG column chips mark the printed columns.

EPISTOLA DE CONFESSIONE NECNON POTESTATE LIGANDI ET SOLVENDI. G01 1. Quæsisti a tenuitate mea, Pater et frater, tibique ut exponerem mandasti, num liceat peccata confiteri aliquibus illorum qui monasticam vitam agunt, nec tamen sacerdotio ornati sunt. Sed et illud adjicis: c quia scilicet audimus potestatem ligandi et solvendi solis sacerdotibus fuisse datam. › Et hæc sane sunt divinæ animæ tuæ et fervida religionis verba. At nos quidem amplexi sumus tuum istud circa res bonas propositum. Nam cupis erudiri in iis quæ divina sunt et sacra verum haud profecto idonei sumus, qui de istis, aut disceptemus, aut quidquam scribamus: quamobrem et silere plane maluissemus. Nam de rebus spiritualibus.spiritualiter dijudicare eorum est, qui sunt ab affectibus liberi et sancti: a quibus nos nimium quantum distamus et vita et sapientia et virtutibus. 2. Enimvero, quoniam, ut scriptum est: • Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate ',. hæc tibi non meis quidem verbis, sed ex ipsa divinitus inspirata Scriptura [respondeo] non tam docens, quam ex illa testimonia afferens, ad ea quæ a me quæsivisti illustranda. Ita fiet, Dei gratia, ut a præcipitiis hinc inde mihi et meis auditoribus caveam; hinc quidem vitans exemplum illius, qui occultavit talentum; illinc vero illius audaciam, qui dogmata divina indigne et ex vana gloria, imo obscura ratione explicat. Unde igitur potius sumamus principium sermonis, quam ab eo rerum omnium principio, quod principio caret? Hogenim melius est, et sic firma stabunt quæ sumus dicturi. Neque enim ab angelis creati fuimus, sed a sapientia illa superna, saltem si a gratia Spiritus mystice informati fuerimus, et quotidie semper doceamur: quam etiam nunc invocantes, diceré aggrediamur, primum exponendo quis sit confessionis modus, et quæ illius potestas. 4 Psal. cLiv, 19. Leg.

DE CONFESSIONE. 3. Igitur confessio nihil est aliud quam debitorum professio, sive errorum agnitio, vel propriæ stultitiæ et inopiæ condemnatio. Quemadmodum et in Evangelio parabolice loquitur Dominus: e Erant, inquit, duo debitores quidam faneratori: unus debebat denarios quingentos, et alter quinquaginta. Non habentibus itaque illis unde redderent, utrique condonavit "., Omnis igitur fidelis debitor est Domino suo, et Deo obnoxius, el quod ab illo accepit, hoc reposcendum est ab eo in tremendo et terribili illo judicio, quando nudi et discooperui coram eo, reges simul et inopes, apparebimus. Audi vero quænam. 602 sint ab eo nobis data. Multa sane sunt illa, quæ et nullus mortalium enumerare valeat: inter alia ista sunt meliora et perfectiora, scilicet liberatio a condemnatione, sanctificatio a pollutione, transitus e tenebris in lucem ejus inenarrabilem, quod ejus liberi filii et hæredes per sacrum baptismum facti simus, quod Deum ipsum induerimus, quod Spiritum sanctum in nobis inhabitantem acceperimus; qui quidem sigillum regium est quo Deus proprias oves obsignat: ac ne plura memorem, quod Deo ipsi similes effecti simus. Hæc, inquam, omnia et alia bis plura, illico nobis baptizatis per Spiritum sanctum conferuntur: quæ et divina portio et thesaurus solent appellari. 4. Porro mandata Domini tanquam custodes harum ineffabilium gratiarum et donorum data fuerunt, quippe quæ fidelem hominem et thesaurum in ejus anima repositum, undequaque circumcinἄτυλον c, ' Luc. vit, 41, 42. Ephes. 13. gentia, inviolabilem conservent, eumque ab omnibus hostibus et furibus intactum præstent. Atqui existimamus mandata Dei hominum amantissimi nobis custodiri, et ideo ingemiscimus gravati, ignorantes nos potius ab illis custodiri. Nam qui Dei mandata servat, non tam illa quam seipsum servat et custodit ab hostibus visibilibus, de quibus, cum sint innumerabiles et metuendi, Paulus hoc judicium fecit, cum scriberet: «Non est nobis lucta adversus sanguinem et carnem ',, etc.. sed adversus aerios spiritus qui semper, licet invisibiliter contra nos militant. Qui igitur mandata Dei custodit, ab ipsis vicissim custoditur, et opes sibi a Deo creditas non perdit. Qui vero mandata Dei ne gligit, nudus deprehenditur, et ab hostibus facile capitur, ac opibus istis omnibus deperditis, Regi et Domino eorum omnium, de quibus prælocuti sumus, debitor constituitur. Sunt autem ea ejusmodi, ut vel similia homo retribuere vel repræsentare nequeat. Sunt enim coelestia et e cœlis venerunt, et quotidie venit, qui eadem fidelibus afferat et dispenset. Ubinam autem qui hæc acceperunt, si semel illa amiserint, eadem rursus reperire possunt? certe nullibi. Sicut neque Adamus, nec ejus Forte e in marg,

posterorum quisquam sui ipsius aut cujusquam consanguineorum restaurationem eficere valuit, misi solus qui supra naturam est Deus, Dominus, inquam, Jesus Christus, secundum carnem ejus flius factus venisset, ipsum Adamum et nos divina potentia a lapsu excitaturus. Porro qui aliqua tantum e mandatis Dei servare vult, alia autem prodit, sciat is, quod si vel unum neglexerit, se sic universas illas opes esse amissurum. Finge apud te mandata Dei esse duodecim armatos viros, qui in circuitu consistant, teque nudum in medio ipsorum custodiant. Finge rursus alios ejusmodi adversa rios, qui undique te obsideant, qui te comprehendere et statim interficere contendant. Si igitur unus e duodecim sponte cadat, locumque suum velut apertam januam hosti derelinquat, quid commodi ex reliquis undecim perpicies, uno aliquo in medium eorum irrumpente, et te audacter obtruncante, iis in auxilium tuum se nequaquam convertere valentibus? fac etiam illos velle sese ut te tueantur convertere, sane et 603 ipsi ab adversariis absumentur. Verum non ita se res habebit erga te, si mandata servaveris. Nam ubi tu ab uno hoste vulneratus corrueris, illa continuo avolant omnia, utpote quæ vires suas paulatim amiserint. Aliud adhuc exemplum habe. Quemadmodum dolium vino oleove repletum, etiamsi undequaque non sit pertusum, tamen si unum fuerit ex aliqua parte foramen, totum quod intus est paulatim efhundit: pari modo qui unum aliquod ex mandatis negligit, paulatim a reliquis omnibus excidit. Ita enim dixit Christus: Habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo *., El rursus: Quisquis solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit (nempe per suam transgressionem) homines sic facere, minimus vocabitur in regno coelorum. Et Paulus: quo enim et quis superatus est, hujus est et servus *, Et iterum: «Aculeus mortis peccatum est 7.» Et non dixit, hoc aut aliud peccatum, sed omne qualecunque fuerit peccatum, illud esse aculeum mortis. Illud autem vocat aculeum mortis, quoniam ab eo vulnerati moriuntar. Igitur omne peccatum est ad mortem *. Quicunque enim vel semel peccavit, mortuus que factus obnoxius, quasi dejectus a prædonibus jaceat. 5. Qui mortuus est quid aliud cupit, quam ut ἐπιresurgat? et qui debitor, nec habet unde solvat, quid optat nisi ut debiti remissionem accipiat, ne in carcerem detrudatur, donec debitum reddiderit quod quoniam non habet unde solvat, e tenebris nunquam exiturus sit. Ita se liabet ille, qui a 12tronibns istis spiritualibus confoditur: omnino optat ut medicus ad eum veniat compatiens et * Luc. xis, 26. Matth. 1V, jam est, ut ait Paulus', cum debito peccatoποθεῖ; II Petr. 11, 19. 7 I Cor. xv, 56. [ Joan. V, 16. • Rom. vi, 10. Imo Petrus.

DE CONFESSIONE. misericordia plenus. Non enim habet in seipso ferνος ventem Dei timorem, quo ipse potius ad medicum accedat; sed solutis animæ viribus per præceptoρημα rum Dei contemptum jacet spectaculum terribile simul et miserandum omnibus qui recte, hoc est spiritualiter, animarum lapsus contemplantur. Qui igitur per peccatum factus est diaboli servus: «An nescitis, inquit, quod servi estis ejus cui obediτὴν tis, sive justitiæ ad justitiam,sive iniquitatis ad iiiquitatem. Qui, inquam, jam factus est ludiἀπὸ brium Deu et Patri, et ab hostibus qui a Deo desciverunt, conculcatur, nudatus regia purpura, fuligine oppletus et abjectus, ex Filio Dei jam fiτί lius diaboli factus, quo se vertet, ut rursum in possessionem eorum unde excidit restituatur, nino mediatorem quærat oportet, qui et Deo acceεἰς ptus sit et qui valeat eum in priorem locum restiαὐτόν. * Rom. vi, 16. 11 1 Cor. vi, 15. Forte tuere; hoc est Deo et Patri ipsum reconciliare. Qui enim Christo conjunctus est per gratiam, membrum ejusdem est factus, et in flium adoptatus, si illum postea derelinquens, cum cane ad proprium vomitum redeat, et mulieri meretrici, vel concubina, vel alii cuilibit corpori copuletur; is, inquam, ut qui Christum dedecore et contumelia affecerit, cum infidelibus damnatur. Quandoquidem enim secundum divinum Apostolum, Corpus Christi sumus et membra ex parte. Qui igitur meretrici copulatur, Christi membra fecit membra meretricis “. › Qui ista perpetrarit, atque ita Dominum et Deum suum ad iram provocaverit, 604 non alia ratione potest in gratiam restitui, nisi per mediationem cujuspiam viri sancti, amici et servi Christi, et per fugam ab omni inalo. 6. Propterea igitur fugiamus primo peccatum sin vero contingat nos illius telo vulnerari, ejus tamen veneno ne tempus agendi concedamus, ac si melle inescati essemus, neque ut ursa saucia vulnus efficiamus majus, eadem iterum atque item rum factitando: sed continuo ad spiritualem medicum curramus, venenum peccati per confessionem evomamus, virus ejus exspuamus,et tanquam antidotum, ab eo viro pœnitentiæ multas studiose recipiamus, quas fervida fide et cum Dei timore solvere contendamus. Omnes cnim qui opes universas sibi creditas dilapidarunt, qui cum scortis et publicanis substantiam paternam absumpserunt, qui præ nimio pudore conscientiam habent deorsum vergentem, nunquam in sublime suspicientem, illi cum sint omni fiducia destituti, quærunt ut par est virum Dei qui ipsorum debita in se suscipiat: quod quidem, ut opinor, impossibile est, nisi ille qui vult reconciliari Deo, sinceram et cum labore penitentiam egerit. Neque enim unquam audivimus, neque in divinis paginis legimus quemquam in se alterius peccata suscepisse, et prɔ eis

apologiam instituisse, nisi primum qui peccavit, ^, μεταlabores ipse dignos, et pœnitentiæ congruentes . ostenderit, fructusque pariles ediderit. Clamat enim vox Precursoris: «Facite fructus dignos penitentiæ et ne putetis dicere in vobis ipsis, Patrem habemus Abraham ".. Siquidem et ipse Dominus noster sic pronuntiat de iis qui stolide vivunt Etiamsi Daniel, etiamsi Noe assurrexerint, nec filios suos, nec Glias liberabunt 1.. Quid igitur facere nos decet; qua ratione remissionem debiti et a lapsu revocationem inveniamus, nos qui panitentiam meditamur? Audite, Deo volente, ut cum vestrum singulis agam. 7. Mediatorem si placet, et medicum, et bonum consiliarium exquire; ut instar boni consiliari¡, tibi modos penitentiæ congruentes suggerat. Porro, uti medicus, ille pharmacum dabit unicuique vulneri accommodum. Denique, ut mediator, stans coram ipso facie ad faciem numen tibi propitium reddet. Noli igitur laborare ut consiliarium invenias qui sit adulator, aut ventri addictus, ne forte tuo ipsius anime gratificans, non tam ea quæ Deus amat, quam quæ tu cupias te doceat, atque ita permaneas hostis interim irreconciliatus. Noli imperitum medicum quærere, ne nimia severitate, aut intempestivis excisionibus, ustionibusve, in desperationis profundum te projiciat: aut contra qui nimia usus lenitate relinquat te ægrotantem sed qui, dum bene valere te putas, add æternas pœnas te contra exspectationem tuam, quod omnium est gravissimum transmittat. Quippe certissime hoc nobis effectum dabit animæ morbus, una nobiscum si excesserit. Interim mediatorem Dei et hominum non adeo facile est invenire, ut ego quidem existimo.. Neque enim omnos qui ex lsrael, ipsi sunt Israel ';» sed ii 605 demum qui et nomen illud, et vim nominis manifeste intelligunt, jamque facti sunt mentes quæ Deum videant. Neque omnes qui Dei Christi nomen invocant, vere sunt Christiani: ‹ Non enim quicunque dixerit mihi, Domnine, Domnine, intrabit in regnum calorum, sed qui facit voluntatem Patris mei 1. Sicut et alibi: • Multi, inquit, dicent mihi die illo Nonne in nomine tuo dæmonia ejecimus? et dicam illis: Non novi vos. Discedite a me, operatores iniquitatis 16, 8. Quamobrem, fratres, diligenter nos omines cavere oportet, ipsos aio mediatores, tum etiam illos qui peccarunt, et qui Deo reconciliari cupiunt ne forte aut mediatores iram sibi pro niercede comparent, aut qui offenderunt, et ad reconciliationem aspirant, pro mediatore incidant in "Luc. 11, 8. 13 Ezech. xiv, 14. 1. Rom. 1x, 16. 15 Matth. vn, 21. 16 ibid. 22, 23. f Forte legit Clariss. interpres Alias pro eis rationes subiisse. Edit. Lege vel

DE CONFESSIONE. hostem, et in homicidam, et in malum consiliaμετὰ c rium. Quippe tales audient non sine terribili interminatione «Quis vos constituit principes et judices super populum meum u?, Et rursus Hypocrita, ejice primo trabem ex oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam ex oculo fratris tui 18., Trabs ista affectus est aliquis, cum mala cupiditate conjunctus, animæ oculum obscurans. Et rursus: ‹ Medice, sana teipsum “. › Iterumque Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras judicia mea, el assumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum 20. › Item quod a Paulo dicitur Tu vero quis es qui judicas alienum servum? Domino suo stat. Potest autem Deus eum statuere ''',» per fidelem servum suum. Exod. Matth. vi, Luc. vi, Leg. 9. Propter hoc igitur, Patres et fratres mei; totus horreo et tremo, vosque omnes hortor, etiam per hanc exhortationem ad vos meipsum communiens, ne contemptui habeatis divina ista atque omnibus veneranda mysteria; nolite,quæso, ludos facere res maxime serias: nolite contra animas vestras pugnare per vanam gloriam, per ambitionem, per lucri studium, per stuporem mentis. Fit enim ut cogitationes alienas spe admittamus, quod Rabbi et Patres appellemur. Obtestor vos ut nolimus ita inverecunde arripere nobis apostolorum auctoritatem, eorum quæ in terra fiunt exemplo edocti. Si enim quispiam, eo quod aspectu sit augustiori se terreno regi æquiparare audacter præsumat, et ea quæ illi credita sunt arripiat, et velit facere clam, vel manifeste illa exsequi comperiatur; tam ipse quam ejus symnystæ, et qui illi obsecuti sunt, in aliorum terrorem extremis suppliciis subjiciuntur, et tanquam demens et insensatus ab omnibus deridetur: quid eis futurum est, qui apostolorum potestatem sibi indigne usurpant? 10. At etenim ne velitis mediatores agere pro aliis, priusquam ipsi Spiritu sancto repleti fueritis, priusquam conciliati, et in intimis sensibus Regi omnium amici facti sitis. Itaque enim omnes qui norunt Regem, continuo et aliorum mediatores apud ipsum fieri possunt. Pauci sunt admodum 606 qui hoc praestare possint: illi scilicet, qui per virtutem, per sudores, per labores, fiduciam apud eum obtinuerunt: nec ipsi mediatore opus habent, sed ore ad os cum eo lor quuntur. Aunon igitur, Patres et fratres, hunc ordinem apud Deum servare nos decet? Annon honorem exhibebimus cœlesti Regi magis quam terreno? An nobis gratificantes cathedram concedemus ad dexteram ejus et sinistram; imo occu19 Luc. 1, 23. 20 Psal. LX, 17, 17. "Rom. 1 Leg. * Legit doctiss. interpres 1 Fort.

pantes arripiemus, priusquam eam expetiverimus. 1 miram audaciam! quo perfundi nos pudore decet? Certe si ob nullam aliam culpam accusandi sumus, ob hanc tamen quod præsides et antistites contempserimus, tolli mereamur et in ignem projici inexstinguibilem. Atque hæc sufficiunt ad cos commonendos qui sibi ipsis attendere velint, et per longiorem disgressionem hactenus ab argumento proposito deflexisse satis sit. Nunc autem dicamus de eo quod dicere voluisti. 11. Quod enim fas sit monacho sacris ordinibus nondum decorato confiteri nos peccata ex quo pœnitentiæ vestem et habitum a Deo donatum accepit hereditas eorum, et nonachi nominati fuerunt, omnino invenies hoc factum fuisse, quemadmodum in divinitus inspiratis Scripturis Patrum scriptum habetur, quas si diligenter perscrutaberis, vera esse quæ dixi comperies. Ante hos autem pontifices soliper successionem a divinis apostolis potestatem ligandi et solvendi acceperunt. Tempore autem procedente cum pontifices inutiles facti essent, terribilis illa potestas ad saccrdotes inculpabilis vita et divina gratia dona tos devenit. Postea quando isti cum aliis confusi essent, et præsules et sacerdotes reliquo populo similes evasissent, multique, ut nunc fit, incidissent in spiritus deceptorios, inanesque sermoci natores, simulque periissent, potestas illa, ut dixi, translata fuit in electum Dei populum, intelligo monachos: non ita quidem ut a sacerdotibus et praesulibus ablata sit, sed quoniam ipsi se ab ca alienos effecerunt: Omnis enim sacerdos mediator Dei et hominum constituitur, in iis quæ sunt ad Deum, dicente Paulo, «et debet, quemadmodum pro populo, ita et pro seipso offerre sacrificia "., 12. Sed sermonem paulo superius exordiamur, et consideremus, quomodo et a quo, et quibus tandem ista potestas sacra offerendi, ligandi et solvendi concessa fuerit; et sic ordine illustrabinus, quæ interrogasti, nec tibi tantum, sed et omnibus satisfaciemus. Cum Dominus Deusque noster et Salvatur ei qui aridam manum habebat, dixisset: c Dimittuntur tibi peccata tua.» Judai haec audientes dicebant, «Blasphemiam hic loquitur. Quis enim potest dimittere peccata, nisi solus 3 Hebr. 1-3. n Leg. Leg. Leg. Εx quo pænitentiæ vestem et habitum a Deo accepit. Hoc jure monachi Græci sibi potius quam sæcularibus presbyteris commissam esse contendebant reconciliationem pœnitentium Theodori Balsamonis ætate, quos ita refutat in responsione ad interrogationem 19 Marci Alexandrini Divini canones, qui confessionem reconciliationis sacerdotibus cum episcopali indulgentia committunt, multo antiquiores sunt sancto Pachomio, qui per visionem angelicam monachorum videre hubirum meruit. Quamobrem monachorum nusquam meminerunt, sed presbyterorum simpliciter.

DE CONFESSIONE. Deus Quippe hoc pacto nunquam data fuerat peccatorum remissio; nec a prophctis, nec a sacerdotibus, nec a patriarchis. Quare Scribe #gre tulerunt, ac 607 si novum el pɔradoxum dogma quodpiam prædicasset, Dominus autem nou propter hoc eos incusavit, sed potius quod ignorabant, edocuit, suam ut Deus ostendens potestatem, aique ut Deus, et non ut homo peccatorum remissionem indulgens; scilicet ille,dixit: «U videatis quod Filius hominis potestatem habet in terra dimiuendi peccata, dixit aridam manum habenti: Extende manum tuam, et extendit, et resti tula est manus ejus sana sicut erat altera”. Atque ita per miraculum manifestum, id quod majus erat, sed invisibile, demonstravit. Sic etiary Zaccheun, sic et meretricem, et Matthiaeum teionie, sic et Petrum post ternal abnegationem sanavit, sic et paralyticum, quem cum restituisset, et postea reperisset, monuit: «Ecce sanus faetus es, noli amplius peccare, ne forte quid deterius tibi contingat ".. Hoc dicendo ostendit paralyti cum propter peccatum incidisse iu morbum, et morbo sanato etiam accepisse peccatorum suorum remissionem. Nullus horum multo indigeit tempore, noù jejunio, non iu terram prostratione, sed sola conversione et fide non hæsitante, recessione a malo, pœnitentia vero et lacrymis uberrimis. Nam meretrix et Petrus amare feverum. Hinc exordium habuit magnum illud et solo tee dignum donum, qui et solus illud possedit, et cœlos conscensurus discipulis suis vice sua reliquit. Quomodo autem hanc dignitatem et potesta tem iis contulerit cognoscamus: quos et quot elegerit et quando præcipues undecim discipulos. Cum fores essent clausæ simulque essent intus omnes, ingressus ipse, et in medio eorum consi-. stens, insufflavit et dixit: ‹ Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur illis; quorum retinueritis, retenta sunt. Nihil de pœnis exigendis præcipit illis, utpote qui ea de re per Spiritum sanctum edocendos novisset. 15. Quemadmodum igitur dixi, potestatem hanc sancti apostoli per successionem p runt ad episcopos, atqne illos solum; ad eos, in Matth. 10; Luc. 8. * Matth. xii. 13; quam, qui ipsorum thronos obtinuerunt: ita quidem ut ne reliqui alil cogitare quidem ista de ro auderent. Tanta scilicet cura discipuli Domini eam custodiebant. Post vero, sicut diximus, procedente tempore, digni cum indignis commisti confusique sunt, et a multitudine obruti fuerunt; cum alius alium ambitiese prævertere certarit, ad præsidentiam hypocrisi, non virtute, aspiraus. Marc. iii, 5; Luc. vi, 10, 18 Joan. v, 14. se Juan. › Superflua vox, aut corrupta. 4 Deest hic verbulum unum aut alterumi. • Lege ad epi scopos, ad quos solos pertinuisse potestatem dimittendorum peccatorum dixerat. Ilic plane textus totus luxatus est, sensu lamen auctoris integro. • Vel lege anteponens presidentiam virtui PATROL. GR. XCV.

Postquam enim qui thronos apostolorum obti-' nuerant, carnales, voluptuosi, anrbitiosi facti sunt, et in hereses degenerarunt, divina gratia eos derefiquit, hæcque potestas a talibus ablata cst, eo quod carerent aliis omnibus quæ oportuit sacerdotes habere. Nam hunc quod sit orthodoxus, haud ego valde reputo. Non enim is est ortho doxus qui in Ecclesiam nullum novum dogma in ducit, sed ille demum qui vitam agat consonam rectæ rationi. Hujusmodi homines suis quiqne μηtemporibus patriarche et metropolitre querebant, nec inveniebant, aut si forte inveniebam, ei quiem minus dignum praeferebant, hoc unum exigentes ab eo, scilicet ut fidei Symbolum, in scriptis ederet, hocque solum ex eo postulabant. Interim an zelum pro bono, an odium hi malos Ἐκprofiteretur, non admodum solliciti erant; pacem videlicet Ecclesiæ hoc pacto procurantes, quod ἱεemni hostilitate et perturbatione longe est dele- δνrins. Hinc factum igitur ut sacerdotes evilesce rent, et fierent sicut populus *. Cum enim mulli jam ex eis essent, ut Dominus dicit, sat Rec per correptiones vitam hominum diſſuentem quo quc modo distringerent, et corrigerent (iino vero ignoscebant sibi mutue, et sua vitia invicem oc- ἐςcultabant), sane ipsi facti sunt pejores populo, et populus ipsis rursum deterior. Quanquam et quando ex populo quidam exstiterunt ipsis sacer dotibus meliores, et lucidi fuerunt tanquam car bones in obscuris istorum tenebris. Sed si sacer dotes secundum verbum Domini mieuissent in vita sicut sol carbones nunquam splenduisse co gnoscerentur, sed majori luce oppressi emarcuis sent. Postquam ergo sacerdotii nudum schema et vestimentum solum apud plerosque remansisset, donum Spiritus ad monachos concessisset, id qne jam constaret ex certis signis, cum ipsi nempe vitam apostolorum operibus suis exprimerent, ecoe hic iterum diabolus suas res egit. Cum enim ani madverteret monachos, tumquam novos quosdam Christi discipulos, in mundo illustres fieri, et tum vita tum miraculis resplendere, ſaksos fratres, Bua que instrumenta subinduxit, et cum iis miscuit. li per temporis diuturnitatcmn crevere, et ut vi des, inutiles facti sunt, nihiloque meliores istis qui schemate tantum monachi erant, aut sacerdotibus ad sacrum gradum per manunm impositionem vocatis, aut illis qui ad præsulatus bonorem ascenderunt; patriarchas dico, metropolitas et episcopos. 14. Non igitur hoc pacto simpliciter manuum impositioni, et ejusdem dignitati a Deo conceditur remittendorum peccatorum potestas? Apagel conceditur sacra operantibus, ipsisque solis. Sed nec hoc, ut opinor, eorum plurimis, ne forte, fenum cum sint, exinde ardeant. Denique solis illis sacerdoti27 Osce IV, 9. 18 Matth. v, 3. 29 Matth. viii, 43. * • Quid si legas in illa caligine. u llic vocula deest, forte * Leg.

DE CONFESSIONE. bus et monachis qui mereantur choro discipuloνοις rum Christi accenseri. 45. Unde igitur illud intelligere possint, tum qui in sacris ordinibus constituti sunt; tum ii quoque qui illos quærum, unde certo eos cognoscent? Unde profecto Dominus cdocuit, sic dicens: • Signa autem eos qui crediderint hæc sequentur: In nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit *.» Et rursus: ‹ Oves meæ vocem meam audiunt 81. – Ex fructibus eorum cognoscetis eos *. › Quinam sunt ii fructus? Quos Paulus sic enumerando designat: Charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, Ades, mansuetudo, continentia”,» quibus additur compassio, fraternus amor, misericordia, et his similia. Et illa quòque, ‹ sermo sapientiæ, 609 donum curationum» et alia plura quæ quidem operatur et idem Spiritus, dividens unicuique prout vult *. › Qui enim horum charismatum participes sunt, vel omnium vel ex parte, prout iis expedit, in apostolorum choro numerantur. Quapropter et lux mundi sunt hi, quemadmodum et Christus ipse dixit: «Nemo lucernam accendens penit eam sub medio, aut sub lecto, sed in candelabro, ut luceat omnibus qui in dome sunt st.» Nec ex istis solum cognoscuntur, sed ex universæ vitæ suæ institutione. Pari modo et qui illos quærunt, ipsi eorum quemvis perfectissime cognoscent. Tales sunt qui ad exemplum Domini nostri Jesu Christi paupertatem et contemptum ferunt, imo ea habent in loco maximi honoris, qui quod ille fecit, obedientiam suam ostenderunt adversus suos Patres et duces, et iis qui spiritualiter ipsis quidpiam iniponunt. Tales sunt, qui injurias, improperia, convicia animius accipiunt; qui eos qui ista ingerunt, tanquam magnorum auctores beneficiorum suscipiunt, et toto ex corde preces et lacrymas pro iis fundunt; qui universam mundi gloriam conculcant, qui omnes ejus voluntates tanquam detrimentum reputant; et, quid muła et vulgaria eoHigo, orationemque produco? dico si ommes eas virtutes quas in Scripturis audiunt et legunt, unusquisque eorum de quibus loquor comperiat se explevisse, omnemque pariter bene agendi □ occasionem fideliter implevisse; si insuper in singulis virtutibus sentiat se profectum, incremensum et gradum fecisse, imo ad culmen divinæ glorise se ascendisse, tunc percipiet se in Dei et divinorum charismatuın participatione venisse: quod facile videbunt, et agnoscent omnes, qui non tantum clare soleant videre, sed etiam qui obscure. Qui sunt hujusmodi, possunt fidenter apud omnes pronuntiare: «Legatione pro Christo fungimur, tanquam Deo exhortante per nos, obsecramus, ress Galat. V, * Hatth. xvi, 17, 18.» Joan. x, 27. ss Matth. vu, * Luc. x1, 33. Leg. 34 I Cor. XII, 8-11.

conciliamini Deo ".» Omnes enim ejusmodi man- θανάdata Dei usque ad morzem custodiverunt: vendiderunt possessiones suas, et distribuerunt paupéribus; Christum secuti sunt per tolerantiam tentationum. Invenerunt animas et quidem in luce mentali, invenerunt eas in vita æterna: atque ita hac Ince viderunt fucem illam inaccessibilem, nempe Deum ipsum, quemadmodum scriptum est: ‹ la lumine tuo videbimus lumen 17. › Quomodo igitur animam quam habet, poterit quisquam reperire? attende. Anima uniuscujusque nostrum est illa drachma, quam ipse perdidit (non autem Deus), cum se in profundas peccatorum tenebras demerserit; Christus autem, qui est lux vera, et quærentibus se occurrens (quomodo ipse solus novit ) ipsis se concedit. lloc est igitur animam suam reperire, Deum nimirum videre, et in ejus lumine extolli super omnem visibilem creaturam. Is Deum habet pastorem et magistrum, a quo percipiet quid sit, si placet, ligaro et solvere; et eum perfecte intellexerit, Deum adorabit, qui domum dederit, idque indigentibus impertiet. 46. Et sic bujusmodi viris intelligo potestatem; o tili, ligandi et solvendi concedi a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo per Spiritum 610 sanctum, iis qui facti sunt filii ejus et servi, in sanctitate. Talis ego ipse Patris discipulus fui, qui quidem ordinationem non ab hominibus acceperat, sed Dei manu, hoc est Spiritu sancto ducente, me in discipulatum admisit: et eam ordinationem quain homines conferunt, præcepit mihi juste suscipere secundum formam congruam, magno ad hoc desiderio a Spiritu sancto olim permotus. Optemus igitur, Patres et fratres, primo ut nostrum quilibet talis sit, atque ita demum apud alios de affectibus exstirpandis et de consiliis ad- ὁμιλήσωmittendis disseremus; et hos spirituales quæramus. La primis igitur laboriosos istos viros investige mus, discipulos dico Christi, et cum studio cor dis et lacrymis multis supplicemus Deo per consti- dies, ut revelare dignetur oculos cordium nestrorum, ad discernendum, si quis forte talis τοιούsistat in perversa hac generatione: ut eo invento accipiamus per eum remissionem peccatorum no strorum; ut et præceptis ejus et mandatis toto aui mio obtemperemus, quemadmodum ipse Christo obtemperans particeps factus est ejus gratia et donorum, adeoque ab ipso accepit potestatem ligandli ei solvendi, inflammatus a Spiritu sancto, cui debetur omnis gloria et bonos et adoratio una cum Patre et Filio unigenito, in sæcula. Amen. 36 11 Cor. x, 20. 37 Psal, Asxv, 10. y Supple Leg. Leg.

ADV. CONSTANTINUM CABALINUM. IN ORATIONEM ADVERSUS CONSTANTINUM CABALINUM ADMONITIO. Orationem quæ sequitur, Combefisius, t. II Auctar. Biblioth. PP. Græc. edidit, dignamque censuit, quæ tribus aliis Damasceni pro imaginibus adjungatur, alio licet scriptam schemate. Illos dixeris, inquit, libros in otio scriptos, quibus sana doctrina multiplici argumentorum genere defenditur: hanc velut declamationem qua hæreticos omnes velut coram provocet, oblatumque fidei libellum ab eorum calumniis vindicet. Hoc enim velit illud, Móyo; àm deixtix. Demonstrativus sermo (quo nempe nomine inscribitur in cod. Reg. 1829, in Bodleiano 274, et Cæsareo 144 membranaceo, pervetusto et optimæ notæ, ut testatur Lambecius). Alium deinde codicem Regium, n°. 2428, memorat, in quo titulus hic alius habetur tous opus Xpiotravous Epistola Joannis Hierosolymitani, archiepiscopi ejusdem sancta Christi Dei nostri civitatis, missa ad Constantinum Cabalinum, pro sanctis et venerandis imaginibus sive quomodo Christiani qui fidem rectam profitentur credere debeant. Ob hanc inscriptionem vir doctus conjecit, tractatus hujus auctorem fuisse Joannem patriarcham, cujus meininit Damascenus in epistola De hymno Trisagio, quam post ejus obitum scripsit. Addit vero multa esse quæ suadeant auctorem esse hominem Constantinopolitanum, cum el Germanum antistitem suum et pastorem nominet, et loca urbis Constantinopolitana in exemplum afferat; scriptam tamen 611 censet ante septimam synodum. Verum Theophanes in tabulis Chronologicis Joannem illum patriarcham obiisse refert anno 19 Leonis Isauri, Christi 735, nec proinde Constantini Leonis filii adulterinam proscribere synodum potuit, quæ hujus imperatoris anno 14, et Christi 751, coacta fuit, multo minus mentionem facere depositionis Constantini patriarchæ impii, quem Copronymus posthac abjecit, imperii sui anno 26, Christi 766, nisi forsan Joannes alter ipsi proxime vel post alium successerit, a quo fidei libellus quem dissertatio exhibet et defendit, editus sit. Cæterum ne ille etiam epistolam integram scripserit; quia, ut narrat Theophanes, jam anno Constantini 23 et Christi 765, Theodorus patriarcha Hierosolymitanam Ecclesiam regebat, unaque cum Alexandrino et Antiocheno conspiratione, eadem die Pentecostes, Cosinam Apamea profani dogmatis reum anathemate percussit, anno 9 Abdalla Calipheæ, qui alio nomine dicebatur Abujafar Almansor. Eumdem porro Theodorum usque ad Tarasii Constantinopolitani præsulatus initia, sive ad annum saltem 784 perseverasse fidem faciunt septime synodi Acta in quibus Synodica Theodori ad Terasum legitur. Theodoro successit Ehas qui, anno sequenti, quo synodus septima celebrata est, iniqua barbari Caliphæ jussione exsulabat, cum tamen Theodorus alter per vim, ut ferunt Aeta sancti Stephani Sabaita, sanctæ civitatis thronum occuparet. Nullum igitur Joannem Hierosolymitanum habemus, cui epistola synodica adversus Constantinum Copronymum ejusque profanam synodum attribuatur. Ad Joannem vero Damascenum quod spectat, cum ejus Vitæ auctor testetur, eum in Syria et Palæstina eminus semper pugnasse adversus Iconoclastas, nec ab obitu Joannis patriarchæ e laura Sancti Sabæ discessisse, profecto sanctum Germanum antislitem pastoremque suum nominare non potuit. Quod enim in Synaxario quod Basilii imperatoris nomen præfert, laudaturque a doctissimis Bollandi continuatoribus ad diem 8 Maii, Joannes noster ab hæreticis imperatoribus varie relegatus carceribusque traditus, propter causam imaginum legitur, "00ɛv esse falsum alibi osten dam. Insuper vero quin opusculum istud illi vindicem, non soluni obstant gravissimi qui in eo occurrunt memoriæ lapsus, verum et ipsa dictionis dissonantia. Non enim nævos illos fami liaris Damasceno elocutio admittit, qui hac in dissertatione deprehenduntur: nec in genuinis cjus operibus hactenus animadverti compositum hunc loquendi modum, qui in isto frequentissimus est, 0, Aéyev, ut significetur id quod Latinis objicis, dicis: quod sane corruptum idioma Græcorum sapit. Quamobrem haud alio jure præfixum orationi nomen Joannis Damasceni fuerit, quam eidem attributa est Epistola trium patriarcharum Orientis ad Theophilum imperatorem quam mox subjiciemus: quanquam et longe potiori, quia Damascenicis argumentis tota fere constat hæc de qua nunc quæstio est. Hoc sane egregius Ecclesiæ defensor in vindicando sacrarum imaginum honore obtinuerit, ut multa ejus nomine opera inscriberentur, quibus causa cadem propugnaretur: quemadmodum nimirum nobilissimi deitatis Verbi patroni Athanasii nomen aliorum quoque auctorum libris ascriptum fuit, in quibus pro sincera Athanasii fide certabatur. Insulsæ quæ hinc inde obviæ sunt nominum compositiones, ut puta àvôpóyuva, quo viri cum uxoribus significentur, σenoµópw etc., similes sunt illis quas Leo Allatius observavit in orationibus Joannis Eubœensis, quarum nonnullis præfixum item a librariis fuit Joannis Damasceni nomen. Quinimo in Colb. 7 sat vetusto codice, post ejus orationem de Conceptione Deiparæ, quæ inscribitur sns ȧyin; cotóxov, Joannis monachi et presbyteri Eubœæ in Conceptionem sanctæ Deiparæ; altera sequitur cum hoc titulo áɣlav µáprúpa 'Avastasiay Joannis Damasceni episcopi Eubœæ, sermo historicus in Anasta

siam. An Joannes Eubœensis Damasco oriundus fuerit, res obscura est. Vivebat autem Copronymi ætate anno 744, velutipse testatur in oratione in SS. Innocentes ut dissertationem de qua modo agitur, ejus forsitan esse conjectare quis possit. Quidquid id est, in cod. Reg. 2428 nulla professioni fidei præfatio præmittitur, reliqua 612 vero compendiaria forma tractantur. In cod. 2951, eadem lucubratio dempto quoque exordio habetur cum hac inscriptione: Synodicum Joannis archiepiscopi Hierosolymorum quo spuria et acephala synodus traducitur, quæ septima falso nuncupatur. Formulam fidei quæ, primo loco Jegitur similis sequitur dissertationis ejusdem synopsis; quanquam altera uberior paucis hinc inde interjectis, quæ ex sinceris Damasceni orationibus transumpta sunt. Pene crediderim hanc fidei professionem usque ad hæc verba, Grou, qui pro Christi amore sanguinem suum effuderant, ipsam esse quam Joannes Hierosolymitanus sub nascentis Iconomachorum hæresis primordiis edidit, cui posthac tum adjuncta,tum præmissa alia fuerint,'quæ ad ejus declarationem et defensionem conferrent.Non enim ejusmodi synodica concertationum more scribebantur a conciliis episcoporum; sed hoc negotii polemicis doctoribus concedebant, nuda contenti expositione fidei, qua id duntaxat docerentur fideles, quod esset fide certa tenendum. Sic Theodorus eodem tenore, etsi prolixiori schemate, Palæstinæ itidem synodi nomine synodicam perinde epistolam ad Tarasium misit, absque ulla adversus hæresim velitatione. Porro Regius iste codex 2951, ille est ex quo illustrissimus doctissimusque Parisiensis præsul D. Petrus de Marca nonnulla ad quintam synodum spectantia deprompsit et publici juris fecit exaratusque dicitur a Leone Cinnamo, anno mundis, 6784, seu Christi 1278, imperante Michaele Palæologo, ejusque filio Andronico Comneno. Testatur insuper Cinnamus amanuensis, volumen illud a se transcriptum esse ex alio qui in veteri Bibliotheca Romanæ Ecclesiæ asservabatur, quique exaratus fuerat ¿v z Etɛt, 50§', anno mundi 6267, hoc est anno Christi cious, adeoque voluminis illius (Romani) ætatem ad præsens tempus 517 annorum summam complecti. Verum deceptus Cinnamus fuit, nec numerorum notas accurate assecutus est. Nam quo tandem pacto Romanus codex anno Christi 753 exaratus esset, eum pseudosynodus Copronymi, nonnisi insequente anno, nempe 754, habita, nec nisi quatuordecim abhinc annis impius patriarcha Constantinus exauctoratus sit a Copronymo. Hanc enim, ut ante fuit observatum, Joannis Hierosolymitani synodicam illud quod ex Romano codice cum multis aliis a. Cinnamo descriptum est, perstringit alli xal Ev monosy next Cæterum qualis isthæc synodus quæ patriarcham non habuit; quin et eum quem creaverat, interfecit, Quis synodum hanc caput non habentem non deriserit? capite cum careret, caput præfecit sibi quod postmodum conversa abjecit; quinimo interfecit. Constantino patriarchatus abrogatus est die 3 Augusti, indict. 4. Nicetas in ejus locum intrusus die 17 Novembris, indict. 5, tum sequenti die obversa facie asino vectus per equestres ludos traductus est, ut conviciis a populo appeteretur, et paulo post in Cynegio truncatus. Vide Theoph. et Nicephorum in Breviario.

ADV. CONSTANTINUM CABALINUM. DAMASC ORATIO DEMONSTRATIVA, DE SACRIS ET VENERANDIS IMAGINIBUS, Ad Christianos omnes, adversusque imperatorem Constantinum Cabalinum ac hæreticos universos εαυQuoniam multi, et cum beato apostolo et evafelista Luca loquar,conati sunt ordinare narrationem de ſide orthodoxa et Ecclesiæ traditione, quam Christus Jesus verus Deus noster sua sibi passione comparavit, opera pretium duxi, dilectissimi, ut ne haec celarem vestram excellentiam, sed viam vobis veritatis ostenderem, quam ab initio et a primis temporibus catholica et apostolica Ecclesia, in sacrarum venerandarumque imaginum negotio dirmam tenet; ne buc illuc velut arundo vento agitata * transferamini a sæva ista hæresi eorum, qui Dei in carne propter nos in terris visi dispensationem imaginibus expressam non adorant, sed maligne potius, ac per absonas rationes, contumelia afficiunt qui per baptismum atque pretiosi corpoporis et sanguinis impolluti communionem Christiani videntur, suntque revera a Christo alieni; qui denique pastorum dignitatem tenent, suntquie nibilominus in lupos et feras mutati; non quidem natura, sed proposito et fide, juxta ac sacro Evangelii textu aperte pronuntiatur: 4 «Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Hujusmodi grave quoddam hisce temporibus ex præstigiatorum tenebricosorumque hominum studiis emersit inventum; hominum, inquam, qui in perditionis barathrum, coenumque intolerabile, ob inanein gloriam fastumque suum prolapsi sunt. Vos autem, venerandi auditores, sive qui nuper, sive qui olim unctionem accepistis; qui prophetarum vocibus, scriptis apostolorum, et institutis Patrum obsecuti estis, qui firmam fidei aņchoram apprehendistis, hanc in vestris animis ne hostis homicidæ dolo auferatur, servate, vosque ipsos integros et inconcussos custodientes, recta fidei consubstantialis et individuæ Trinitatis libel1. 1 Luc. 1, 1. Eplies. I, 14. • Joan. x, Sorb. s Sorb. addit

Continue reading PG 95: Fragmenta Dubia →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View