PG 3Dionysius the Areopagite, pt. 1
The Liturgy of Saint Dionysius
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 1125–1126page 1 of 4

tuorum, Domine, neque sufficiunt omnia ora, men tes omnes, et linguæ, ad te, ut dignum est, glorifi candum. Verbo enim tuo facti sunt coeli, et spiritu oris tui omnes virtutes supernæ luminaria omnia quæ in firmamento sunt, sol et luna, mare et arida et quæcumque in eis sunt. Quæ vocem non habent, silentiis suis quæ sermone prædita sunt, vocibus, sermonibus et hymnis perpetuo tibi benedicunt; quia tu es natura bonus, et supra omnes laudes, in essentia tua incomprehensibiliter exsistens. Elevans vocem. Te laudat creatura hæc visibilis et sensu prædita, Domine, ut etiam illa intellectua lis, et supra sensuum conditionem posita. Colum et terra te glorificant, mare et aer te prædicant; sol in cursu suo te laudat luna in mutationibus suis te veneratur: turma archangelorum, et agmina angelorum, virtutes illæ mundo et mentis facultate sublimiores, benedictiones ad regionem tuam mit tunt. Radii lucis excellentis et absconditæ, sanctifi cationes gloriæ tuæ demittunt; principatus et ordi nes te cum jubilo laudant; potestates et domina tiones te venerantur; virtutes, throni et sedes inaccessibiles te exaltant, splendores lucis æternæ, specula sine macula, substantiæ sanctæ, susceptri ces sapientiæ sublimis, præ omnibus scrutatrices voluntatis ab omnibus abscondite, motibus præ claris tono:um inimitabilium, vocibusque dignis creatura rationali: cherubim multioculi, quorum motus subtilissimi, te benedicunt: seraphim in stemeti sex alis implexis, plenique plumis, te san clificant, illi ipsi, qui alis suis facies suas legunt, pennisque pedes suos velant, et undequaque volan les et plaudentes alis alter ad alterum, ut non adu rantur ab igne tuo devorante, cantus suaves, et ab omni materia puros, æquali omnium consonantia canunt, tibi gloriam æternam referentes, uno hymno Deo digno clamantes et dicentes. Populus. Sanctus, Sanctus, Sanctus. Elevans vocem. Qui conceptus, formatus et confi guratus a Spiritu sancto, et ex sanguine virgineo Virginis sanctæ Genitricis Dei Mariæ natus est quidem homo, et ex corpore ejusdem puro et san clissimo, princeps vitae, suscipiensque divinitatem in carne, conservatis naturæ lege et proprietatibus, sed modo supra naturam; agnitusque est Deus in Spiritu, et homo in carne. Atque in quantum erat Verbum ante sæcula, ex te ut Deo dignum erat, na tus est, et virtutibus atque miraculis, qualia opifici omnium conveniebant, talem se esse testatus est tum etiam quod sanationem absolutam, salutem que perfectam universo generi humano largitus est. In fine autem et consummatione dispensationis sue, propter nos, el ante crucem suam salutarem, accepit panem in manus suas puras el sanctas, et aspexit ad te Deus Pater, gratias agens bene dixit,sanctificavit t, fregit, deditque discipulis suis apostolis sanctis, dicens: Accipite et mandu cate ex eo, el credite quod corpus meum est illud ipsum quod pro vobis et pro multis frangitur et datur, ad expiationem delictorum, remissionem peccatorum et vitam æternam. Populus. Amen. Sacerdos. Eodem autem modo et super calicem quem miscuit vino et aqua, gratias egit +, bene dixit +, sanctificavit +, et dedit iisdem discipulis suis et apostolis sanctis, dicens: Accipite, bibite ex eo vos omnes, et credite quod hic est sanguis meus Testamenti Novi, qui pro vobis et pro multis effunditur et datur ad expiationem delictorun:, re missionem peccatorum, et vitam æternam. Populus. Amen. Sacerdos. Ipse etiam præceptum toti cœtui et congregationi fidelium per eosdem apostolos san ctos dedit, dicens: Hoc facite in mei memoriami, quotiescunque manducabitis panem hunc et mistu quod in hoc calice est bibetis, et hoc convivium celebrabitis, mortis meæ commemorationem agetis donec veniam. Sacerdos inclinatus. Sanctus es, Deus Pater omni potens, opifex et creator omnis creaturæ invisibilis, et visibilis, atque sensibilis. Sanctus es, Deus uni genitus Filius, virtus et sapientia Patris, Domine et Salvator noster Jesu Christe. Sanctus es, Dens Spi ritus sancte, perfector et sanctificator sanctorum. Trinitas saneta et indivisa, consubstantialis, æqua- mysterio: exspectamus quoque adventum tuum se lisque gloriæ cujus misericordia erga genus no strum effusissima est. Tu sanctus es et sanctificans omnia qui non reliquisti illud ipsum genus no strum in exsilio ex paradiso, cum interea omni pec cati genere esset implicitum, sed illi manifestatus es per verbum quod coram mundo egestatem pas sum est ipsum vero (genus humanum) accepit (Deus) Verbum, in omnibus ipsi assimilatus, excepto peccato, ut præparatum eum efficeret ad sanctitatem, dispositumque ad convivium hoc vivi ficum. Ista vox addila verbis Christi tam in forma panis, quam in altera calicis consecrandi, nullum in vetustis Græcis Liturgiis exemplum habet, ut ne Populus. Mortis tuæ, Domine, memoriam agimus. Sacerdos. Præcepto igitur Dominico tuo obse quentes, commemorationem mortis et resurrectio nis tuæ per sacrificium hoc perpetuo celebrantes in cundum, renovationem generis nostri, et vivifica tionem mortalitatis nostræ. Non enim simpliciter, sed cum gloria Deo digna, in Spiritu ineffabili ter ribiliter advenies, et super thronum excelsum ma jestatis tuæ sedens, agnitionem regiæ potestatis tuæ ab omnibus creatis, et factis exiges; ultionem que imaginis tuæ, ab iis qui per malas passiones eam corruperunt, juste facies. Sacrificium hoc, illic celebratum, tibi commemoramus, Domine, et passiones quas pro nobis sustinuisti in cruce. Pro pitius esto, o bone et amator hominum, in hora que in Alexandrinis, sed tantum in una aut altera Syriacis.

col. 1127–1128page 2 of 4

Populus. Amen. ila plena timoris, et trepidationis, congregationi peccatorum et vitam æternam ea suscipientibus huic adorantium te, et omnibus filiis Ecclesiæ sanctæ redempte sanguíne pretioso tuo. Depellan tur carbones ignis ab illis qui tincti sunt sanguine tuo, et signati Sacramentis tuis in nomine tuo sancto, velut olim flamma Babylonica, a pueris do mus Hanania. Neque enim alios præter te novimus, Deus, neque in alio spem habemus salutis conse quendæ, si quidem auxiliator, et salvator generis nostri tu es. Et eapropter sapiens Ecclesia tua, per ora et linguas omnium nostrum deprecatur te, et per te, et tecum Patrem tuum. dicens Populus. Miserere. Sacerdos. Nos quoque. Diaconus. Quam timenda est hæc hora. Sacerdos inclinatus dicit Orationem Invocationis Spiritus sancti.. Te invoco, Deus Pater: miserere nostri, et ablue per gratiam tuam, immunditiam operum meorum malorum dele, per misericordiam tuam, quae odio digna commisi. Etenim non extendo ad te cum fi ducia manus meas; neque enim possum in cœlum aspicere, propter multitudinem iniquitatum mea rum, et spurcitiam facinorum meorum. Sed in be nignitate, gratia et longanimitate tua, animum confirmans, Spiritum tuum sanctum peto, ut mittas euin super me, et super has oblationes propositas, populumque tuum fidelen. Sacerdos. Exaudi me, Domine. Sacerdos. Secundum autem traditionem et com mendationem divinam eorum, qui spectatores fue runt mysteriorum tuorum, et interpretes mirabilium tuorum, eucharistiam hanc offerimus coram te Domine, et per eam commemoramus charitatem tuam erga nos, universamque dispensationem unigeniti tui in hoc mundo, ut tu etiam recorderis per eam, misericordiæ tibi congenite et naturalis, quæ hora quacunque super creaturas tuas diffunditur, et nos eripias ab ira iniquis reservata, et a suppliciis ope rantium nequitiam, et a crudeli impugnatione da mionum, qui oppugnant animas nostras, cum hine exibimus nosque dignos efficias regno tuo, et ha bitaculis eorum, qui servaverunt præcepta tua, et referemus tibi gloriam et gratiarum actionem, etc. Populus. Amen. Sacerdos inclinatus. Verbis tuis non mendacibus, doctrinisque veracissimis tuis dixisti, Domine, maxi mum esse gaudium in cœlo et in terra super uno peccatore poenitentiam agente. Lætare igitur nunc, Domine, in conversione servorum tuorum, qui co ram te hic consistunt; adjunge etiam exsultationem de nobis, animabus piorum et justorum, Patrum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Prædi eatorum, Evangelistarum, Martyrum, Confessorum, zelatorum cultus divini, beneficorum, eleemosynas facientium, eorum qui necessitatibus pauperum Populus. Kyrie eleison, Kyrie eleison, Kyrie elei- communicant, et ab omnibus, una laudatio sit be son. Sacerdos. Per illapsum autem, et obumbrationem suam efficiat panem quidem istum † corpus vi vum et vitam præstans animabus nostris, + corpus salutare, corpus coeleste corpus salvans animas el corpora nostra, corpus Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, ad remissionem peccatorum, et vitam æternam, illud suscipientibus. Populus. Amen. die coram te, ad altare hoc sanctum et in Jerusa lem cœlesti. Elevans vocem. Et propter hæc atque alia ejus modi stabiliatur Ecclesia tua sancta, quæ est a fi nibus usque ad fines terræ, conserveturque in tran quillitate et pace, doctrinisque evangelicis. el apostolicis, per antistites divinos recte dispensan tes verbum veritatis, et instruentes dogmatibus. veræ religionis: per sacerdotes sanctos, qui am plectuntur verbum vitæ, et præclare se gerunt in dispensandis mysteriis tuis coelestibus per dia conos modestos, perficientes ministerium purum et regale absque macula per fideles veros, qui occu pantur operibus et actibus Christiano dignis; per Sacerdos. Et mistum cum in hoc calice est effi ciat sanguinem vivum et vitam præstans anima bus nostrum omnium, sanguinem salutarem, † sanguinem cœlestem, sanguinem salvantem animas nostras et corpora, sanguinem Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, ad remissionem choreas virginum utriusque sexus, mortificationem Ora fidelium per eucharistiæ susceptionem tingi sanguine Christi, ut postes domorum Israeli tici populi in Egypto tinctos sanguine agni Pa schalis, communis est Orientalium doctrina, quam Juse explicat Severus episcopus Aschmonin, in opere le Aguo Paschali et Eucharistia. Idem legitur in variis orationibus, præsertim illis quæ dicuntur post communionem, ad gratiarum actionein. Si gnati sacramentis dicuntur Christiani per bapti smum, per myron seu chrismatis impressionen, et per eucharistiam. Ea locutione nihil in istis offi ciis frequentius. De vocibus quæ in hac oratione usurpantur ab Orientalibus, dictum est fusius in notis ad hunc locum Liturgia Basilii Copticae (a). Expoi (a) Vide S. Basilii Opera editionis nostræ EDIT. PATR. (b) Hom. 2 in Hexaein. qua voce Græci potissimum uti solent, exprimunt Syri per eam quam illapsum vertimus: qua etiam utuntur, dum mirabilem adventum Spiritus sancti supervenientis in B. Virginem, in Incarnationis mysterio, exprimunt. Altera vox Hebraicæ originis est, legiturque initio Geneseos eo loco: Spiritus Domini ferebatur super aquas, tanquam incubans et fovens, genitalemque vim immittens: quam exposi tionem ab Ephremo acceptam laudavit et amplexus est Basilius (b). His igitur verbis significant Orien tales virtutem coelitus nissam, quæ in dona pro posita mirabiliter operetur, ut in creationis initio et Incarnatione factum est: nam utraque compara tione, miraculum quotidie in eucharistia fieri soli tum explicant, et iisdem verbis utuntur.

col. 1129–1130page 3 of 4

vivificam unigeniti Filii tui in membris suis cir cunferentes. Atque hine uno agmine mittamur omnes ad Ecclesiam illam Jerusalem, primogeni torum descriptorum in cœlis, atque illic spirituali ter glorificemus te, Deus Pater, et unigenitum Fi lium tuum, et Spiritum tuum sanctum. Populus. Amen. Sacerdos inclinatus. Adjuva autem, Domine, eos omnes qui adjuvant Ecclesiam tuam sanctam, vo lis, decimis, ministerio et oblationibus atque illos etiam qui postulant orationes tenuitatis no stræ, da illis finem postulationum ipsorum, Domine amator hominum. Sacerdos elevans vocem. Mitte autem euram per fectam, salutemque plenam, omnibus illis qui curam gerunt pauperam, qui alimenta præbent orphanis et viduis, visitantque infirmos et afflictos. Retribue filis, hic quidem abundantiam et bona, illic vero delicias incorruptibiles, quia tu Dominus es utrius que sæculi, et largitor inmensa mercedis, tibique convenit beneficentia, tam hic quam illic, et unige nito Filio Ino. Populus. Amen. Sacerdos inclinatus. Iram regum comprime, o Rex regum, furorem militum compesce; bella et seditiones aufer, fastum hæreticorum dejice, et sententias a justitia tua contra nos pronuntiatas, superet amor erga homines unus, et convertal in mansuetudinem benignitatis tuæ. Elevaus vocem. Et quando quidem potes omnia, cœtibus illorum dilectorum, et domesticorum tuo rum adjunge infirmitatem nostram, Domine: con gregationi illi beatæ, parti huic divinæ, ut per eos suscipiantur oblationes et orationes nostræ coram throno excelso majestatis tuæ, eo quod imbelles et infirmi sumus, indigentesque fiducia apud te. Ni mirum peccatum nostrum et justitia nostra nihil sunt, ad pelagus effusum et immensum misericor diæ tuæ. In corda igitur singulorum perspiciens, retributiones bonas petitionum suarum unicuique mitte, ut in omnibus et in singulis adoretur et lan detur majestas tua et unigeniti Filii uni. Populus. Amen. Sacerdos inclinatus, Memento, Domine, omnium episcoporum, doctorum et præsulum Ecclesiæ tuæ sanctæ eorum qui a Jacobo apostolo, episcopo et martyre usque ad hodiernum diem, placueruut et placent tibi. Elevans vocem. Insere nobis, Domine, fidem eorum veram, el zelum eorum pro vera religione, charita tem eorum sinceram, et nulli defectui obnoxiam, mores eorum inculpabiles: ut vestigiis eorum in hærentes, participes mercedis eoruu simus, el co ronarum victoriæ, quæ illis paratæ sunt in regno tuo cœlesti: illicque simul cum illis canamus tibi gloriam indesinentem, et unigenito Filio tuo. Populus. Amen. Sacerdos inclinatus. Memento, Domine, ominium Elevans vocem. Tranquillitatem et pacem quæ a Jefunctorum qui decubuerunt cum spe tua, in fide te est, concede terræ et omnibus habitatoribus ejus, visita eam per beneficia tua, et curam misericor diæ tuæ, per bonam et temperatam aeris constitu Lionem, fructuum ubertatem, frugumque abundan tiam, varietatemque florum. Præserva eam ab omnibus plagis furoris, et ab insultibus iniquis ini icorum, tam spiritualium quam sensibilium, ut absque ulla passionum noxa, perpetuos hymnos gloriæ canamus tibi, et unigenito Filio to. Populus. Amen. vera: præsertim vero et nominatim, patrum, fra trum, magistrorumque mostrorum, corporalium aut spiritualium, et eorum pro quibus et quorum gratia, oblatio hæc sancta oblata est. Elevans vocem. Adjunge, Domine, nomina illorum cum nominibus sanctorum tuorum in habitatione beata corum qui festuin agunt et lætantur in te; non revocans illis memoriam peccatorum suorum, neque commemorans ipsis que insipienter egerunt; quia nullus est carni alligatus, et innocens coram te unus enim tantummodo super terram visus est absque peccato, Jesus Christus unigenitus Filius Luus simplex qui ad compositionem venit per quem nos quoque misericordiæ consequendæ spem Sacerdos inclinatus. Ad altare hoc, et ad illud coelo sublimius, memoria bona sit illis omnibus qui ex mundo tibi placuerunt. Præcipue vero sanctæ Genitricis Dei, Joannis nuntii, Baptista et præ cursoris, Petri et Pauli, totiusque coetus apostolo- habemus. rum, Stephani quoque, et universæ turbæ mar tyrum, et eorum omnium, qui ante eos, cum illis, et post eos placuerunt, et placent tibi. Sumptum id ex Græca Jacobi Liturgia Hiero solymitane Ecclesiæ propria, quæ fundata a Ja cobo fratre Domini, successionem fidei et Cathedræ ad eum merito referebat, neque proprie ad Antio chenam Ecclesiam a Petro fundatam pertinebat. Sed cum eam Liturgiam in vicina Palæstina cele brem ad se transtulissent, hanc formulam retinue runt et ea quoque, ut alibi notatum est, Jacobite abusi sunt. Ita enim denominationem quam a Ja cubo Baradato sive Zanzalo eos accepisse, Græci auctores, non minus quam Orientales Melchitæ et Nestoriani testantur, ad Apostolum referunt. Hæc verba magis rhetorice quam theologice Populus. Quietem præsta. Sacerdos inclinatus. Peccata nostra et illorum voluntaria, scienter et ignoranter commissa remit dicta, minus recte Jacobitarum opinionem expli cant. Nec enim compositionem agnoscunt, misi qualis est illa quæ in symbolo Athanasii dicto, ha betur. Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus, quæ comparatio, quamvis a nonnulis Patribus usurpata, Facundo et aliis non placuit. Sed dum unam naturam profiten tur, ita confusionem mistionemque excludunt, compositio proprie dicta nulla sit, nisi quatenus summæ perfectaque simplicitati Dei opponitur, quam non habet homo assumptus ex Virgine, cum Verbum caro factum dum unitum est, in quamdant compositionem venit.

col. 1131–1132page 4 of 4

Lens, propitius esto, Domine, amator hominum. vita gloriosa et absque fine in habitaculo spirituali Elevans vocem. Et præsta nobis finem pacificum, exitum cum misericordia: utque stemus inculpati ad dexteram, et cum facie revelata et fiducia, oc curramus ad ortum unigeniti Filii tui, et ad mani festationem ejus secundam et gloriosam de colo; audiamusque ab co vocem illam beatam, quam bea tis in fine pronuntiabit, benedicti Patris mei, ca pessite hareditatem regni cælestis, ut in hoc sicut et in omnibus glorificetur et laudetur nomen tuum maxime venerandum. Populus. Ut. Sacerdos. Pax. Populus. Et cum spiritu tuo. Sacerdos frangit hostiam, et dicit Orationem, ante Pater noster. Pater omnium et principium quod est super omnia, lux æterna et fons lucis, quæ illuminat omnes naturas ratione præditas, qui vocas ex pul vere inopem, et de stercore erigis pauperem, et nos jactatos, rejectos et infirmos ad libertatem et do mesticam filiorum tuorum dignitatem vocasti, per Filium tuum dilectum præsta nobis ut filii sancti et hoc cognomine non indigni appareamus coram te, omne quoque ministerium nostrum, secundum mores inculpatos perficiamus, et cum puritate ani mæ, intellectus munditia, divinaque mente, qua cunque hora invocemus te Deum Patrem omnipo tentem, sanctum et coelestem oremus et dicamus, Pater noster qui es in cœlis. Populus. Sanctificetur nomen tuum, etc. Sacerdos. Libera servos et filios tuos, Domine, ab ominibus tentationibus difficillimis et quæ vires su perent et ab omnibus doloribus qui corpori nostro vel animæ damnum inferre possunt. Custodi nos simul a malo et ab ejus potestate uni versa, et a technis ejus perniciosis, quia tu Rex omnium es, et tibi goriam referimus. Populus. Amen. Sacerdos. Pax. Populus. Et cuin spiritu tuo. Diaconus. Ante. Populus. Coram te, Domine. Sacerdos. Aspice, Domine, populum tuum fidelem, qui coram te inclinatus est, et exspectat donum tuum et intuetur depositum sacramentorum unigeniti tui, Deus Pater. Ne auferas a nobis gratiam tuam, et ne repellas nos a ministerio tuo, el a participa tione sacramentorum tuorum, sed præpara nos, ut puri el absque macula, dignique hoc convivio si mus, utque cum conscientia inculpata, semper fruamur corpore et sanguine ejus pretioso, el in discumbamus, et ad mensam regni lui epulemur, et referemus tibi gloriam et laudem. Populus. Amen. Sacerdos. Pax. Populus. Et cum spiritu tuo. Sacerdos. Gratia Dei sit, etc. Populus. Et cum spiritu tuo. Diaconus. Cum timore. Sacerdos. Sancta sanctis. Populus. Unus Pater sanctus. Diaconus. Stemus decenter. Populus. Coran) te, Sacerdos. Gratias habemus tibi, Domine, et grato animo agnoscimus benignitatem tuam, quod ex ni hilo eduxisti nos ad id quod simus, et domesticos filiosque sacramentorum tuorum fecisti nos, mi nisteriumque hoc religiosum commendasti nobis, atque mensa hac spirituali nos dignos fecisti. Con serva in nobis, Domine, depositum mysteriorum tuorum divinorum, ut secundum mores angelicis si miles, vitam instituamus, et perficiamus coram te, ut cauti et inseparabiles simus per susceptionem sanctorum tuorum, perficientes voluntatem tuam magnam et perfectam, paratique inveniamur ad popoplav illam ultimam, et ad standum coram majestate tua, dignique efficiamur voluptate regni tui, per gratiam, misericordiam et amorem erga homines unigeniti Filii tui, per quem et cum quo le decet gloria, honor, etc. Populus. Amen. Sacerdos. Pax. Populus. Et cum spiritu tuo. Diaconus. Post. Populus. Coram te, Domine. Sacerdos. Christe Rex gloriæ, et Pater futuri sæculi, sacrificium sanctum, Pontifex coelestis Agnus Dei, qui tollis peccatum mundi, parce pec catis populi tui, et dimitte insipientias gregis tui. Conserva nos per communionem sacramentorum tuorum, ab omni peccato, sive verbo vel cogita tione aut opere perficiatur, quodque a tua fa miliaritate domestica, procul nos faciat, ut custo diantur corpora nostra per corpus tuum, et reno ventur animæ nostræ per sacramenta tua, et be nedictio tua, Domine, sit in toto nostro homine in teriori et exteriori, glorificerisque in nobis et propter nos, dexteraque tua requiescat super nos, et Patris tui benedicti, et Spiritus tui sanctissimi. Populus. Amen. Diaconus. Benedic, Domine.

Page scan enlarged

Notebook

Full View