PG 33PG 33 (anthology)
Prefaces and Notes of Previous Editors
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 1211–1212page 1 of 31

EORUM QUI S. CYRILLUM HIEROSOLYMITANUM EDIDERE 372-395 Joannis Grodecii epistola dedicatoria Latinæ suæ Cyrillianæ editionis anni 1564. Reverendissimo in Christo Patri et Domino D. Ga- plissimum, ac dominum meum clementissimum, na spari, Dei gratia episcopo Vratislavien., Domino co lendissimo, Joannes Grodecius, decanus Glogoviensis, florentem felicitatem. Catecheseon nostri temporis, quæ novæ semper a novis auctoribus cuduntur, plena sunt omnia: per quas plerique omnes novatores, opiniones suas de religione imperitæ juventuti tradere, et vulgo spar gere contendunt; sed si quis eas cum veteribus Patrum catechesibus comparare velit, dis did na owv discrepare ab illis conspicientur. Tutius autem ae multo consultius fuerit, principia nostræ religio nis e puris fontibus Patrum haurire, quam turbidos degenerum filiorum rivulos consectari. Quamvis enim novi homines isti de puritate doctrinæ pluri mum glorientur, quam e sacræ Scripturæ fontibus se hausisse fingunt; si quis tamen sano mentis oculo pressius intueatur, nihil nisi turbidum cœ num et volubiles arenas sub splendido verbo Dei prætextu ab illis spargi conspiciet. Nam et cum ipsis Scripturis sacris sane intellectis, et cum orthodoxis Patribus, qui eodem spiritu quo scriptæ fuerant interpretabantur Scripturas, principia et progressus doctrine illorum minime conveniunt; et ipsi inter se mutuo tam de mysteriis quam de aliis religionis dogmatibus vehementer discrepant. In qua varietate et dissensione, puritas et veritas doctrinæ nequaquam consistere potest; verum enim nonnisi unum et simplex esse potest: falsum autem, ut noster inquit Cyrillus (cat. 6, num. 13), varium est ac multiplex. Unde ista varietas catecheseon nata est, dum quæ libet secta suis sectariis novos tradit catechismos, novas mysteriorum institutiones, novos ritus sacro rum eflingit. Quam varietatem et conjunctam illi falsitatem, qui vițare vult, ad puritatem doctrinæ catholicæ, et proxima crescentis Ecclesiæ principia recurrat necesse est, atque diligenter consideret, quæ tum fuerint sacræ institutiones, quæ cateche ses, quæ mysteriorum explicationes. Quod cum ex aliis vetustissimis sanctorum Patrum scriptis, tum vero ex his Cyrilli Hierosolymitani catechesibus perspicere licet: quibus ille populum Hierosolymi tanum ad pietatem instituebat, et ea sacrosanctæ fidei dogmata tradebat, quæ nunc a novarum opinionum cultoribus vehementer convelluntur. Quas quidem catecheses longe commodius esse puto e tenebris in lucem proferre, et nostræ tempestatis hominibus passim legendas proponere, quam novas aliquas institutiones, utcunque variis elegantiis exornatas, describere. Auctoritas enim et majestas doctrinæ Christianæ præclara est apud antiquos illos et or thodoxos antistites, qui sanam doctrinam et veras eruditiones apostolicas instinctu Spiritus sancti in stitutos in Orientali Ecclesia docuerunt, et ad po steros deinceps litteris mandarunt. Atque hoc studio antiquitatis et sincere veritatis adductus ego, cum ante aliquot annos in Urbe, apud reverendissimum et illustrissimum dominum Stanislaum Hosium, cardinalem Varmiensem, nunc sanctæ Sedis apo stolicæ in concilio Tridentino de latere legatum, am ctus essem Græcum exemplar Catecheseon Cyrilli Hierosolymitani præsulis vetustissimi manuscriptum, neque unquam antea, quod sciam, in sermonem La tinum translatum, aut editum: facturum mie non nullum operæ pretium putavi, si illud Latinitate donatum, aliis quoque sinceræ pietatis studiosis passim legendum proponerem. In quo opere perfi ciendo cum versarer, planeque jam illud peregis sem, reverendissimus dominus D. Jacobus Vchan ski, archiepiscopus Guesnensis, legatus natus re gnique Poloniæ primas, antiquitatis priscæque fidei studiosissimus, et in tuenda propagandaque catho lica religione vigilantissimus, posteaquam intellexit me Græco-Latinas Cyrilli Hierosolymitani Cateche ses habere (quas ille ante complures annos Slavo num idiomate conscriptas, ex Macedonia et Bulga ria nactus fuerat, et in linguam Polonicam trans tulerat), suum exemplar Slavono-Polonum earum dein Catecheseon pro sua benignitate mecum com municavit, atque ut translatio utraque una cum origine Græca conferretur, diligenter curavit. Quo factum est, ut ex mirabili quadam concordia diversæ linguæ et translationis, constans varietas institu tionum commodissime elucesceret. Quamvis enim menda nonnulla et hiatus, qui vitio librariorum committi solent, in utroque exemplari non dees sent ex mutua tamen collatione sublatis illis, et quæ desiderabantur in integrum restitutis, series orationis et doctrinæ sic in omnibus concordabat, ut nulla superesse possit suspicio, quin iste cate cheses Cyrilli sint verissimæ, et veteri orthodoxæ doctrinæ conjunctissimæ. In quibus transferendis veritatis majorem quam eleganti.e rationem haben dam putavimus, ut quam proxime ad phrasim Cy rilli accederemus. Nam ubi verba divina et sacra traduntur mysteria, periculum est et grande nefas, procul ab ipsis verbis recedere, et splendori potius orationis quam proprietati simplicis doctrine str dere. Cum autem mihi probe perspectum sit, auti stes et D. reverendissime, quantæ jam curæ et sol licitudines animum tuum afficiant, quantum elabo rare studeas, ut, pro tua divina vocatione sanctoque officio pastorali, novas sectariorum nimium vulgaias institutiones, et doctrinas dæmoniorum ex patria dioecesique tua exstirpare, et veterem disciplinam religionis catholicæ introducere queas: cumque me quoque exiguum clientem, in hac diœcesi tua sin gulari beneficio afficere, et in vineam Domini asciscere non dubitaveris: opportunum esse pu tavi, veteres basce Cyrilli Catecheses celsitudini tuæ dicare, ut sub tuo amplissinto nomine et auctoritate in lucem prodrant, el potius quam pestiferæ nova torum catecheses a juventute priscæ fidei studiosa passim lectitentur. Nam cum pro tua præclara vi gilantia pastorali, ab aliis collegis meis crebris adhortationibus exigere id non dubites, ut non tor pescant otio, sed verbi Dei præconum fungantur officio: me quoque singularis hæc pietas tua, et studium religionis catholicæ propagandæ vehemen ter commovit, ita ut primo quoque tempore tam

col. 1213–1214page 2 of 31

piis illis admonitionibus cuperem lubens satisfacere: rum etiam in cœlo longe majori miraculo episco sed cum nondum adsit ejus rei præstandæ facultas, et alio me nunc tradat legum necessitas, has interim Cyrilli Catecheses, in quibus confirmandæ catholicæ doctrinæ causa, pro 396 mea virili elaboravi, tibi, pientissime præsul, qua summa possum animi mei submissione, offero atque dedico. Quas ut benigne acceptare, et reliqua studia mea favore tuo prose qui non graveris, etiam submisse peto. Quis autem fuerit auctor his Cyrillus, et quo tempore floruerit; tum quæ sit ratio scriptorum illius, ex his quæ ex scriptoribus ecclesiasticæ historiæ de vita illius col legi, inferius patebit. Cyrillus Hierosolymitanus inter veteres Ecclesiæ Patres, sanctos illos vere catholicæ et apostolicæ doctrinæ assertores ac propugnatores clarissimus antistes recensetur; nam et compluribus ex illis Ecclesiæ columnis æqualis, multis etiam antiquior fuit, doctrinam vero orthodoxam communem cum omuibus Catholicis habebat. Claruit ante mille du centos et amplius annos, temporibus Constantii imperatoris, et aliquot ejus successorum. Quod multis in locis plerique scriptores_ecclesiastica historiæ, ut Socrates, Theodoritus, Sozomenus, et alii demonstrant, et honorificam semper illius fa ciunt mentionem. quibus etiam Nicephorus id accipiens, et catalogum Patrum, qui circiter tem pora Sardicensis concilii floruerunt (quod de Con stantii et Constantis voluntate institutum erat), longa serie recensens: inter cæteros æquales Cy rilli magnæ auctoritatis una cum illo et clarissimos fuisse sanioris doctrinæ defensores commemorat, Paulum Constantinopolitanum, Athanasium Alex., Antonium Ægyptium, una cum universo Ægyptio rum monachorum cœtu. Decide subdit: ‹ Multi de nique alii spectati viri eisdem annis viguere, atque in Ecclesiis Dei enituere. Inter quos præcipue eru ditione et eloquentia floruit Eusebius Emesenus episcopus, Titus Bostrensis, Serapion Thmuæus, Basilius Ancyranus, Eudoxius Germaniciensis, Aca cius Cæsariensis, Eusebii successor, Cyrillus, qui post Maximum Hierosolymitanam administrabat Ecclesiam, et Theodorus Perinthius, tum et Ephraim Syrus. Hæc et alia permulta scribit eo in loco Nicephorus, de claris et catholica pietate excellen tibus illius sæculi viris: inter quos cun et Cyrillus Hierosolymitanus recenseatur, quæ sit et quanta il lius auctoritas, facile quivis perspicere potest. Le gitur quoque de eodem Cyrillo, non modo aliis virtutibus vero episcopo dignis illum fuisse prædi tum: verum etiam dono prophetiæ non caruisse. Nam cum Julianus imperator, ut scribit in Eccle siastica historia Socrates Judæis templum llie rosolymis instaurare jussisset, et de publico sum ptus subministrasset, tum temporis Cyrillas Hiero solymorum episcopus, memor vaticinii Danielis pro phetæ, quod et Christus in sanctis Evangeliis con firmavit, ac multis futurum prædixit quod in eo templo lapis supra lapidem non maneret: Hoc, in quit, Servatoris oraculum implebitur. Cum hoc dixisset episcopus, noctu terræ motus magnus factus lapides fundamentales veteris templi structuræ evul sit, ac cunctos una cum contiguis ædificiis dispersit. Et cum multi ad miraculum Judæi convenissent, ignis cœlitus delapsus, cuncta artificum instrumenta consumpsit. Sequenti vero nocte signa crucis in star radii solaris splendentia, vestibus illorum im pressa comparuerunt, quæ extergere nullo pacto potuerunt. Hæc adeo stupenda prodigia unum illud Cyrilli verbum divino planeque prophetico spiritu prolaturn consecuta sunt. Neque vero his tantum in šerra prodigiis prædictionem ejus confirmare, ve Lib. 1x, c. 14, Eccles. hist. Lib. 111, c. 20. patum illius Deus illustrare dignatus est. Nam ilto præside sacrorum, Hierosolymis signum crucis in coelo ex lumine super sacrum montem Calvariæ diebus Pentecostes hora fere diei tertia apparuit, et luce tunc lucente, radios solis illius crucis fulgores longe præcelluerunt; ita ut lucis illius excellentia universus populus Hierosolymitanus concitatus, maxima cum admiratione signum illud Filii homi nis aliquandiu spectaverit. Nam et magnitudine crux illa fuit tanta, ut, quindecim stadia excederet, ab ipsoque sacro Golgotha, ad montem usque Oli veti protenderetur; et luce tanta, ut non modo Christiani omnes isthic illustratos sese confirma tosque sentirent; verum etiam Judæi et gentiles advenæ ab erroribus tenebrarum aversi, illumina rentur, et crucifixum verum esse Deum profiteren tur. Quemadmodum ipse Cyrillus optime id describit in epistola sua, quain de eodem admirando signo ad Constantium imperatorem dederat, et Nicepho rus in Historia ecclesiastica idem pluribus comme morat. Ita sane tum coruscabat Hierosolymis ver bum Dei, multe amplius quam hisce nostris po stremis temporibus apud nos, non modo prædica tione Cyrilli, verum etiam virtute Dei, sequentibus tam admirandis signis. Successit autem Cyrillus in Hierosolymitano epi scopatu Maximo, et ipse quoque isthic maximus fidei catholicæ defensor erat. Sic enim scribit Theodori tus Sed Hierosolymis post Macarium illum, cujus non semel fecimus mentionem, præsulatum gerebat Maximus, vir in propugnanda pietate ex cellens, et oculum dexterum ideo amiserat, et in cisum habebat dexterum brachium. Hoc et ipso inexpertem senectutis vitam transgresso, collata dignitas episcopalis gratiæ Cyrillo fuerat, prom ptissimo defensori apostolicorum dogmatum. Qua de causa maximas etiam passus est persecutiones ab Arianis. Nam cum animadvertissent illum vehe menter hæresibus obstare, et apostolica dogmata adeo strenue tueri, congestis quibusdam calumniis, in quodam conciliabulo suo accusare illum, et deinceps, ita ut alios permultos catholicos episcopos, more suo deponere non dubitarunt; › idque ex ne gotio pietatis illius erga egenos quæsito prætextu, ut auctor est Sozomenus. Cæterum episcopi catho lici centum quinquaginta, qui non ita multo post Seleuciam ad synodum convenerant, depositionem illam ratam non habuerunt, ut testatur Theodori tus imo ipsum potius adversarium illius et aucto rem depositionis Acacium, quam Cyrillum ab illa synodo excludere maluerunt. Nicephorus vero de ejusdein Seleucianæ synodi actis et de Acacianis scribens Neque eamdem, inquit, cum aliis fidem profiteri, neque ad objecta crimina respondere sus tinuere. Quin etiam ad Cyrilli Hierosolymitani cau sam audiendam invitati, quem ipsi episcopatu abire Djusserant, non aduere: neque enim qui eos cogeret aderat quisquam. At alteri illi (nempe Catholici), non modo libere hæc egerunt, sed Acacium et qui cunque ad eum confugissent, quippe qui intentata eis crimina diluere timuissent, dignitate privarunt. › Ex his patet quanta fuerit Cyrilli integritas, quem nec accusare quidem coram legitimis judicibus ad versarii veritatis audebant, sed tantum apud suos sectarios, quorum adeo tum creverat potentia et audacia, cum intelligerent imperatorem suarum esse partium; ut ipsi nihilominus quos semel inique de posuissent, iniquius vi et armis de suis sedibus ex turbarent, et alios pro arbitrio suo substituerent. Quemadmodum accidit et Cyrillo, quo de sede Hie rosolymitana dejecto, Heraclius est illi substitu tus, ut ait Nicephorus atque huic rursum suc cessit Hilarius. Isti namque usque ad Theodosii Lib. v, cap. 5. Lib. ix, c. 29.

col. 1215–1216page 3 of 31

Imperium, eam Ecciesiam adıministrasse traditi sunt. confutarentur. Quod si qui ita essent occupai, ut Post quos divus Cyrillus deinceps sedem suam recuperavit. › Quomodo autem is denuo ad sedein suam pervenerit, et quo pacto in ea sese gesserit, ex litteris synodi Constantinopolitanæ (quæ Nectario præside sub Theodosio celebrata est), ad Damasum, Ambrosium, et reliquos episcopos Rome coactos, videre est, cum scribunt: In ea vero Ecclesia, quæ aliarum omniuın mater est, Hierosolymis, reveren dissimum et Deo amantissimum Cyrillum episcopum esse scimus, rite jamdudum a provincialibus epi scopis electum, qui sane diversis in locis plurimum adversus Arianos decertavit. Epiphanius quoque, lib. 1, tom. I, hæresi LXXII, Cyrilli hujus memi nit, quod præter Acacium Arianum, cum aliis quo que illius episcopis contendere religionis ergo non dubitavit. Et Hieronymus in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum de illo scribit: Cyrillus Hieroso lymæ episcopus sarpe pulsus Ecclesia et receptus, ad extremum sub Theodosio principe octo annis inconcussum episcopatuni tenuit. Itaque ex his et aliis permultis ecclesiasticorum scriptorum testi moniis certuin est, Cyrillum fortissimum Christi athletam, et orthodoxæ fidei assertorem constantis simum, multis annis pro veritate fidei decertasse, persecutiones varias pertulisse, atque hoc bonum certamen certasse a primis fere annis Constantii imperatoris usque ad complures annos Theodosii cursum autem suum tuni demum consuinmasse, cum Theodosius, devicto Maximo tyranno (qui Ro manum imperium in Occidente invaserat), 397 rebus Romanis recte constitutis Constantinopolun reversus, filios suos Arsenio erudiendos traderet, ut scribit Nicephorus: Eadem tempestate Timotheus et Cyrillus qui in Alexandriæ et Hierosolymitanæ Ecclesiæ throuis enituerant, vita defuncti: alter quidem Alexandriæ Theophilum, alter autem Hie rosolymis Joannem successorem habuit, usque ad tempora Anastasii et Innocentii pontificum Ro manorum. Joannis vero successor erat Hierosolymis Nepos. Hactenus Nicephorus. Et Cyrillus quidem, ita ut legimus, bonum certamen certavit, cursum que vitæ suæ consummavit; de cætero autem repo sita est illi corona gloriæ, quam retribuet illi justus Judex. Quam præclaram autem et sanctam sui memoriam apud posteros etiam reliquerit Cyrillus, tum scripta illius quæ exstant, tum "Orientalis Ec clesiæ fasti, seu Calendaria, in quibus preces anni versarie et commemorationes sanctorum descriptæ sunt, abunde testantur. Nam ut aliorum Patrum, qui in sanctorum coetu clariores habentur, ita hujus quoque Cyrilli Hierosolymitani die decima octava Martii, in Ecclesiis Græcis sancta celebratur me moria. Ac scriptis quoque illius apud Græcos no men sancti Patris prætixum ubique reperitur. Cyrillia vocata fuisse in Orientali Ecclesia scri pta Cyrilli Hierosolymitani narrat Nicephorus, et alii scriptores non pauca fuisse testantur. Cum enim vir doctus et eloquens esset, et tot annis præfuisset Ecclesiæ Hierosolymitanæ, in qua non modo sin gulis diebus Dominicis, ut ex ejus institutionibus perspicere licet, verum etiam singulis diebus per totam Quadragesimam concionari consuevisset procul dubio et catecheses et conciones illius longe plures sunt litteris mandatæ, quam quæ ad nos pervenere. Hæc enim præcipua erat consuetudo Pa trum illius temporis, præsertim qui inter alios eru ditione et eloquentia præclari erant, ut quæ ad po pulum verba fecissent, ea etiam litteris mandareit; ut certa orthodoxæ fidei et doctrinæ illorum ratio constaret, et hæreticorum falsæ opiniones tam con cionibus quam scriptis, etiam post fata scriptorum 19 Il Tim. iv, 7, 8. 20 I Cor. 11, 4, 5. ipsis manu sua, quæ animo concipiebant et populo tradebant, exarare non vacaret, certos amanuenses studiosos habebant, tam celeri calamo verba notan tes, ut conciones illorum integras, eadem qua di cebantur serie orationis, conscriberent. Quod qui dem Græcis illis duplici de causa præstare non fuit difficile: nam et dictionum fere omnium mirificas habebant abbreviationes, quarum vix aliqua pars ad nos pervenit; et Patres illi sancti prædicando verbum Dei, magna quadam cum majestate vene rationeque lente pronuntiabant, ut populus vene rando sermone magis afficeretur, et commodius que dicerentur perciperet memoriaque teneret. Quamobrem facile tuin quoque fuit scribis ama nuensibus et studiosis alicujus præclari conciona toris singula verba calamo excipere. Quod sane Cyrillo quoque concionante factitatum esse tum Græca quædam annotatio vetustissima, quam Cate chesibus ejus affixam reperi: tum ipsa inscriptio Catecheseon, quæ extemporaneæ, seu ex tempore dictatæ vocantur, clare testatur. Sic autem dicit annotatio illa: Multæ quidem et aliæ dictate sunt institutiones a Cyrillo singulis annis, et ante baptismum et post baptismum, his qui recens fue rant illuminati. Has autem, cum dicebantur, tre centesimo tricesimo secundo anno adventus Do mini nostri Jesu Christi, quidam studiosi excipien tes descripserunt, in quibus magna ex parte repe ries, secundum Scripturas de omnibus necessariis fidei dogmatibus, quæ expediat venire in cognitio nem. › Ex qua annotatione id quod superius com memoravimus patet, et alia complura Cyrillia dicta ta seu scripta exstitisse; et bas que ad nos perve nere, quæque nunc in lucem prodeunt catecheses decem octo, et mystagogicæ quinque, a studiosis illius inter dicendum litteris esse mandatas, ab ipso autem Cyrillo deinceps procul dubio recognitas (quarum etiam Hieronymus facit mentionem, et exstitisse eas catecheses Cyrilli tempore suo dicit, quas in adolescentia composuerat). Atque vel hac etiam de causa extemporaneas inscribi, quod non longa meditatione verborumque fuco expolirentur; sed simplici puraque puri verbi Dei interpreta tione, prout Spiritus dabat eloqui illi, ad captum populi accommodarentur. Id vel ex ipsa phrasi Cy rilli, et orationis compositione agnoscere licet quæ non persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed virtute verbi Dei nititur ". Non enim philoso phicis hic utitur argumentationibus: non sapien tum hujus sæculi grandiloquas profert opiniones; non sui capitis, quemadmodum novi catechiste no stri temporis solent, somnia et phantasmata incul cat auditoribus: sed purum Dei verbum annuntiat, merasque crepat Scripturas: non in privatum ali quem pravumque sensum detortas: sed juxta sensum et consensum illius quæ tum florebat orthodoxæ catholicæque Ecclesiæ. Unde manifeste apparet, non privatæ opinionis aliquos catechismos illum instituisse, neque suam aliquam novam doctrinam populo tradidisse: sed eam quam a Jacobo apostolo antecessore suo et ab aliis apostolis per manus traditam acceperat: quam ab Ecclesia catholica didicerat: quam recenti mar tyrum sanguine coufirmatam intellexerat. Neque vero minorem propterea catecheses istæ auctorita tem habere debebunt, quod extemporaneæ vocan tur; quin potius multo majorem orthodoxæ reli gionis et sanctæ inspirationis certitudinem retine bunt. Nam quæ per longi temporis meditationem ex mente hominis scriptitantur, recte commentaria vocantur, vel eo quod plerumque humana commen ta et menda permista habent: cum enim persuasi bilibus humanæ sapientiæ verbis uitantur, plus car

col. 1217–1218page 4 of 31

nis quam spiritus, plus fuci quam veri candoris ha recurre ad primum Scripturarum librum. Sex die bere solent. Quæ vero ex tempore ad proximi ædi ficationem in verbo Dei instructiones fiunt,fab ipsius inspiratione proficiscuntur, qui dixit: Non vos estis qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri loque tur in vobis; et, Nolite cogitare quid loquamini sed in illa hora dabitur vobis quod loquamini 22. Et hoc persæpe usu venire videmus, ut optimi quique concionatores, cum non perverso aliquo studio, sed zelo Dei ducuntur, quando ad populum verba fa ciunt, longe commodius plerumque quam fuerant meditati, animi sensa sui eloquuntur; quandoqui dem non jam suo, sed Spiritu Dei aguntur, et lo quuntur sine ullo respectu personarum magnalia Dei, prout Spiritus dat eloqui illis 23; atque hoc etiam Cyrillo contigisse, cum hasce divinas insti tutiones in cathedra Moysi sedens dictaret, et po pulo traderet Hierosolymitano, certius est, quam ut dubitari possit. Cernimus enim in his, quam plenus erat divinis eloquiis, quam copiosus in profe rendis Scripturis, quam animosus in confutandis hæreticis, quam fortis rectorum Ecclesiæ catholicæ dogmatum propugnator. Ac in prioribus quidem octo et decem catechesibus potouévous, eos qui recenti fide in Christum erant illuminati, instruit de rebus ad baptismum pertinentibus, et cum pri mis agit de agnitione peccati, quod germen liberi arbitrii esse docet; tum de confessione, quæ ba ptismum in adultis præcedere solebat: quin et exorcismos commendat plurimum, et quam vim aqua baptismatis habeat, ostendit. Deinde dogmata Ecclesiæ catholicæ, summatim pleraque, omnia proponit quæ postremo una cum universo Sym holo apostolico latius explicat et interpretatur. In posterioribus vero quinque Mystagogicis institutio nibus, his qui jam ad solidiorem aliquando doctri nam erant aptiores, solidum cibum tradit, divina que explicat mysteria, de baptismo, chrismate, Eucharistia, et tremendo Missæ sacrificio. Comme morat autem fere omnes eas cæremonias, quæ et nunc in Ecclesia catholica in exhibendis istis sa cramentis observari solent, ut sunt: Renuntiare Satanæ et omnibus operibus ejus, symbolum fidei profiteri, chrismate perungi in baptismo; manus abluere, osculari invicem, angelorum omnisque coelestis militiæ facere commemorationem, sanctos invocare, pro vivis et defunctis orare, et sacrifi cium Christi corporis et sanguinis offerre in tre mendo Missæ sacrificio. In omnibus autem his sa cris institutionibus, non suam aliquam privatam, sed publicam puramque Ecclesiæ doctrinam, sacris oraculis confirmatam, ac ab apostolis traditam de fendit hæreticorum nugas et errores oppugnat, et his qui recens in Christi militiam nomina dedere tyronibus, adversus Judæos et gentiles Græcos, contra hæreticos et Antichristos arma porrigit. Qui bus armis etiam adversus nostri temporis hæreti cos, veteres 398 errores renovantes, fortiter pu gnare, et victores evadere poterimus. Usus est his etiam armis Cyrilli Joannes Damascenus contra Iconomachos, et videre licet in libro tertio Apolo getico pro veneratione sanctarum imaginum; ubi inter alias orthodoxorum Patrum auctoritates, ci tat etiam ex duodecima catechesi hæc verba Cy rilli, Causam igitur si Christi adventus quæ is, 31 Matth. x, 20. ** ibid. 19.” Act. 11, 4, 11. bus Deus creavit mundum; sed mundus propter hominem, et alia complura, usque ad ea verba Imago lignea terreni regis honoratur: quanto ma gis rationalis imago Dei! Unde etiam liquet eas dem catecheses Cyrilli in Orientali Ecclesia olim tempore Damasceni exstitisse, quæ nunc post mu! ta sæcula in Occidentali et Latina Eccclesia primum eduntur Latine: non sine nutu, et providentia quadam divina, ut quo tempore fere in dies ex oriuntur novi hæretici, veteres hæreses renovantes, eodem quoque inter alios sanctos Patres prodeat in medium Cyrillus, et in acie Dei viventis consistens, suo etiam præclaro priscæ catholicæque fidei te stimonio os hæreticis obstruat. Obmutescant ita que, ut cum Cyrillo loquamur, et pudefiant nostri temporis hæretici, qui negant liberum arbitrium, et inducunt Stoicam quamdam rerum omnium ne cessitatem; cum videant hæc sua dogmata, in illa primitiva Ecclesia, ante tot sæcula etiam a divo Cyrillo, Dei verbo oppugnata et hæreseos damnata. Obmutescant hæretici, qui negant opera nostra requiri ad justificationem; qui tollunt confessionem peccatorum; qui vitam cælibem, et virginalem co ronam, exercitationemque monasticam stulte re probant, cum et Cyrillum legamus, hæc quidem ad coelum usque tollentem et angelicæ vitæ æquan tem; illa vero, maxima regni coelestis præmia ha bere confirmantem. Dispereant hæretici omnes, qui ritus et sacramenta Ecclesiæ catholicæ tollunt, et humanas esse perniciosasque traditiones, nuper adeo a pontificibus quæstus causa excogitatas nu gantur; cuin videamus vel Cyrillo teste, in illa ve teri catholica et apostolica Écclesia, ritus illos et mysteria sacrosancta, tanquam verbo Dei consen tanea, et ab ipsis apostolis instituta ac per manus tradita, deinceps semper observata fuisse. Obstu pescant sacramentarii, qui blasphemant verum corpus et sanguinem Christi, sub speciebus panis et vini; cum tam disertis verbis doceat Cyrillus veritatem hanc, quam omnes asserimus Catholici, ut jubeat non modo intellectum, verum etiam sen sus omnes captivare in obsequium fidei, et plus credere Veritati, de veritate corporis sui dicenti Hoc est corpus meum, quam, sensibus renuntianti bus falso: Hic est panis quem sentimus, simplex. Obmutescant denique omnes hæretici et dispereant doctrinæ illorum, qui tollunt sacerdotium et sacri ficium, qui tremendum Missæ officium impia lin gua proscindunt. Cum olim ante mille ducentos et triginta annos, ut indicat Cyrillus, in Hierosoly milana Ecclesia, idem quod nunc fit in Romana, in sacro Missæ officio fuerint commemorationes et in vocationes sanctorum, orationes et obsecrationes pro vivis et mortuis; incruentum denique illud sa crificium Christus Jesus Dei Filius, Deo Patri, pro peccatis tam vivorum quam mortuorum offereba tur. Hæc et alia ejuscemodi veteris et orthodoxe Ecclesiæ dogmata, adversus erroneas hæreticorum opiniones tradit et defendit Cyrillus, in his quæ nunc Latinæ primum isto sæculo in lucem prod eunt catechesibus, quas omnibus veritatis studio sis legendas proponimus. Scriptum Tridenti, du rante concilio oecumenico, die nona Julii, anno Domini MDLXIII.

col. 1219–1220page 5 of 31
PG 33:1219δίγλωττον
col. 1221–1222page 6 of 31
PG 33:1221τῷ Πατρί, οι ὅμοιον κατὰ πάντα τῷ γεννήσαντι ἐχέτω τὴν ἀκολουθίαν τῆς τιμῆς, τῇ μητροπόλει σωζομένου τοῦ οἰκείου ἀξιώματος, ὖσας δὲ ἤδη πόλεις διὰ γραμμάτων βασιλικῶν τῷ τῆς μητροπόλεως ἐτιμήθησαν ὀνόματι, μόνης ἀπο λανέτωσαν τῆς τιμῆς, καὶ τὴν Ἐκκλησίαν αὐτῆς διοι κών Επίσκοπος, σωζομένων δηλονότι τῇ κατ' ἀλή θειαν μητροπόλει τῶν οἰκείων δικαίων. Κύριλλος δὲ τοῖς τῷ ὁμοουσίῳ στοιχοῦσιν ἐξ ἀρο Εἴ τις ἐπίσκοπος ὑπὸ συνόδου καθαιρεθείς, ὀχλῆσαι τολμήσεις της βασιλικὰς ἀκοὰς, δέον ἐπὶ μείζονα ἐπισκόπων συνοδον τρέπεσθαι, καὶ ἃ νομίζει δίκαια ἔχειν, προσαναφέρειν πλείοσιν ἐπισκόποις, καὶ τὴν παρ' αὐτῶν ἐξέτασίν τε καὶ ἐπίκρισιν ἐκδέχεσθαι εἰ δὲ τούτων ὀλιγωρήσας ενοχλήσειε τῷ βασιλεῖ, τοῦ τον μηδὲ μιᾶς συγγνώμης ἀξιοῦσθαι, μηδὲ χώραν ἀπολογίας ἔχειν, μηδὲ ἐλπίδα μελλούσης ἀποκαταστάσεως προσδοκάν.
col. 1223–1224page 7 of 31
PG 33:1223Ἐν αἷς εὑρήσεις ἐκ μέρους, κατὰ τὰς θείας Γραφάς, περὶ πάντων ἀναγκαίων τῆς πίστεως δογμά των, τῶν ὀφειλόντων εἰς γνῶσιν ἀνθρώπων ἐλθεῖν, καὶ τὰ πρὸς Ἕλληνας καὶ τοὺς ἐκ περιτομῆς, καὶ πρὸς τὰς αἱρέσεις, καὶ ἠθικά, Χριστιανῶν παντοία παραγγέλματα, Θεοῦ χάριτι.
col. 1225–1226page 8 of 31
PG 33:1225ἐῤῥέθησαν καὶ ἄλλαι κατηχήσεις, κατ' ἐνιαυτὸν ἕκα στον, καὶ πρὸ τοῦ βαπτίσματος, καὶ μετὰ τοῦ βαπτισθῆναι τοὺς νεοφωτίστους· ταύτας δὲ μόνος ἐν τῷ λέγεσθαι τῶν σπουδαίων τινὲς ἐκλαβόντες ἔγραψαν ἐν τῷ τνβ' ἔτει τῆς τοῦ Κυρίου καὶ Σωτή ρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ παρουσίας. μέχρι σήμερον, κατὰ τὴν παρ ουσίαν Μυσταγωγικαὶ κατηχήσεις πέντε Ἰωάννου ἐπισκόπου Ἱεροσολύμων, περὶ βαπτίσματος, χρίσματος, σώματος καὶ αἵματος Χριστού, 11, Εἰ γὰρ ὁ τῷ Υἱῷ καλῶς ἱερα τεύων ἀπέχεται γυναικός, αὐτὸς ὁ Υἱὸς πῶς ἔμελλεν ἐξ ἀνδρὸς καὶ γυναικὸς ἔρχεσθαι;
col. 1227–1228page 9 of 31
PG 33:1227§ 13, Ἴσως γεγόναμεν ἐμπόδιον τῆς πατρι § 6: Οὗτός ἐστιν ὁ ὢν καὶ προών καὶ ἀεὶ τῷ Πατρὶ συμπαρὼν, ὁμοούσιος, ἐμόθρονος,
col. 1229–1230page 10 of 31

catechesibus desudaverit, usquedum Joannes Prevo- omnesque variantes lectiones accurate in margine tius anno 1609 eas in lucem Parisiis emisit, maximo notavit. Hoc autem Casauboni exemplar ex in omnium doctorum et bonorum plausu. Is nimirum ope codd. mss. optimæ notæ quos bibliotheca Vati cana ei suppeditavit, non solum Catecheseon a Mo rellio editarum lacunas supplevit, mendas correxit, verum etiam alias nunquam antehac Græce editas (si modo solæ mystagogicæ Viennæ editæ fuerint), publici juris fecit, interpretationem Grodecii pluri mis in locis emendavit, epistolam demum Cyrilli ad Constantium mantissæ loco ad finem adjecit. Quæ hanc secute sunt duæ Catecheseon editiones Par. anni 1651 et 1640, Prevotii editionem pene ad amussim exprimunt. Orationem De occurs, etc. primus Græce et Latine vulgavit Laurentius Sifanus IC. Coloniæ anno 1568, una cum orationibus Chry sostomi, Gregorii Nysseni, Timothei presbyteri Hie rosolymitani, et Amphilochii in idem festum. Tum vero Pontanus eam nova editione donavit, et postea eruditissimus Fronto Duceus hac oratione, ut et aliis quantivis pretii antiquorum scriptis bibliothe cam Patrum adauxit. Omnium autem novissime Combefisius pluribus codicibus manuscriptis instru ctus eam adeo emaculatam, suisque notulis locu pletatam in novo Auctuario edidit, ut vix quidquam aliorum curæ aut industriæ reliquerit. Historiam ec clesiasticam et nystagogicam primus et solus, quan tum scio, vulgavit Fronto Ducæus: epistolam autem ad Angustinum inter 403 opera tum Hieronymi, tum Augustini reperire facile licet. In edendis sancti Cyrilli scriptis id negotii mihi præcipue datum intellexi, ut textum præsertim Catecheseon purum, integrum, et ab omni labe pur gatum exhiberem. Cum enim librariorum inscitia vel incuria longo temporis decursu fieri vix possit, quin antiquorum scripta foede mutilata et corrupta sint, prima debet esse et antiquissima editoris cura, ut ab istiusmodi mendis liberentur. Hoc vero cum nulla alia ratione facere liceat, quam diligenti co dicum tam impressorum quam manuscriptorum inter se collatione, in id summa industria incum bendum existimavi. Inprimis, ut Joannis Prevotii textum, quem, uti dixi, ex codd. mss. Vaticanis ipse emendavit plurimum et supplevit, quemque in hac editione expressimus, emaculatiorem adhuc tibi darem, eum cum cæteris omnibus, quos con quirere licuit, editionibus contuli; et hoc modo plurima sphalmata, cum typothetarum tum ipsius Prevotii, facile sustuli. Postea vero catecheses om nes epistolamque ad Constantium cum duobus codd. mss., aliquas autem, nempe quartam, sextam, octa vam, nonam, decimam, decimam quintam, deci mam octavam, cum tribus diligenter contuli. Pri mum codicem membranaceum ante sexcentos, ut videtur, annos exaratum, inter illos codices reperi, quos ex Oriente advectos bibliothecæ Bodleianæ donavit Thomas Roe eques auratus, et a rege Ja cobo I primus nostratium ad imperatorem Magnum Mogol legatus; alterum vero Isaaci Casauboni dili gentiæ debemus, qui Catecheses epistolamque ad Constantium cum codice ms. quem in aliqua biblio thecarum Galliæ, ut opinor, forte offendit, contulit, c structissima sua bibliotheca perhumaniter nobiscum communicavit reverendus admodum in Christo Pa ter Joannes episcopus Norvicensis; qui pro singu lari suo erga litteras amore tenuibus nostris co natibus plurimum favere non dedignatus est. Ter tium codicem chartaceum, manu Græci cujusdam, quantum ex litterarum ductibus conjicere licet, haud ante trecentos annos scriptum, suppeditabant archiva Bodleiana. Orationem De occursu, etc. contuli cum codice ms. Bodleiano, partemque hi storiæ mystagogicæ cum codice, qui in bibliotheca collegii diva: Magdalenæ Oxon. asservatur. Cum autem hosce codices cum Prevotii textu conferebam, religio mihi fuit nullam omnino, etiam minutissi mam, lectionem prætermittere. Nam cum adeo di versa sint criticorum (fastidiosi hominum generis) judicia, ut lectiones quas eorum unus repudian das censeret, alter quantivis pretii existimaret; id circo ut utrisque, si fieri potest, satisfacerem, om nes prorsus notandas, et in ima pagina ponendas arbitratus sum. Variantes lectiones sequuntur ad notationes quædam; quibus id unum pro viribus conabar, ut ritus, mores, fidem primævæ Ecclesiæ, ex antiquissimorum Patrum monumentis explica rem et confirmarem. Versionem demum Gradecii, quam, uti dixi, emendavit multum, et in melius mutavit Prevotius, plurimis in locis emendatiorem adhuc reddidi; quam tamen si quis omnibus suis numeris perfectam et absolutam dare vellet, eam novam prorsus facere oporteret. Denique, ut nihil huic editioni deesset, subnectere visum est docto rum virorum, nimirum Coci nostratis, Riveti, et Albertini, judicia de Cyrillo ejusque scriptis. Totum opus claudunt indices locupletissimi, locorum Scri pluræ, auctorum et rerum. Antequam vero huic præfandi negotio finem im ponam, hanc occasionem arripiendam censeo, gratias publice agendi viris quibusdam excellentibus, qui de meipso deque hoc opere nostro optime meruerunt. Inter hos primo loco memorandus est reverendus admodum D. Henricus Aldrich ædis Christi decanus; cujus beneficio quidquid id est otii litterarii, quo in hac Academia fruor, acceptum quanta possum gra titudine refero, et a cujus auspiciis omnia quæ ad eruditionem, bonos mores, et primævam religionem promovendam faciunt, sibimet spondeant Ecclesia et Academia. Duo etiam viri præstantissimi a me silentio non sunt prætereundi, Viz. D. Henricus Dodwellus, et D. Joannes Ernestus Grabius, qui pereruditis suis monitis, promptoque auxilio effe cerunt, ut quæcunque difficilia, dubia, obscura in hoc opere occurrerent, ea mihi essent facilia, pla na, perspicua. Quod vero a maculis typographicis purgata sint Cyrilli nostri Opera, id quidem debetur amico in primis charo D. Joanni Pottero collegii Lincolniensis socio, viro in Græcis litteris erudi tissimo, suavissimis moribus, summaque modestia prædito. Hæc sunt quæ te scire vellem, amice lector. Vale, conatibusque nostris fruere, ac fave. SELECTÆ EJUSDEM THOMÆ MILLES IN B. CYRILLI SCRIPTA NOTÆ Non omnes hic dabimus viri clarissimi in Cyrillum animadversiones. Eas primum excipiemus, quæ contra catholicam fidem, aut alioqui contra veritatem sive historicam sive doctrinalem scriptæ, a nobis sive in notis sice in dissertationibus sunt refutate. Tum vero eas quæ nihil nisi triti et noti continent, et e locis communibus quos quisque ud manum habet desumptæ sunt. Eas igitur solum ascribemus, quæ vel novi aliquid et inauditi complectuntur, quæ quidem exiguo prorsus numero sunt; vel quæ res doctis quidem viris notas et familiares

col. 1231–1232page 11 of 31
PG 33:1231Νοητὰ ἄνθη. Νοητόν Νοητά, τὰ μὴ ὁρατὰ, καὶ ἁπλῶς τὰ μὴ αἰσθητά. μ. 555, Νοητόν (λέγομεν) τὸ ὑπερπίπτον τὴν αἰσθητικὴν κατανόησιν. «νοητόν ποιοῦσιν οἱ πιστοί. κῶν παρουσίαν. τοὺς ἐν τῷ κανόνι ἐξεταζομένους, ήγουν κλη ρικούς, μοναχούς, μοναστρίας, καὶ τὰς παρθενίαν Τοὺς ἐπος κισμοὺς δέχου μετὰ σπουδῆς. μὴ λαβόντες τοῦτο δι' ἐπισκοπικῆς
col. 1233–1234page 12 of 31
PG 33:1233ψαι τὸ καθ' ἡμῶν χειρόγραφον. ανθρωπίαν ὑπερβις καὶ ἐξαλείψας τὸ καθ᾿ ἡμῶν χειρόγραφον τῶν σῶν οἰκετῶν, χαρίσῃ ἡμῖν, ἀναγινώσκεται τὰ ἱερὰ λόγια τῆς Παν Ειρήνη πᾶσιν Καὶ τῷ πνεύματίσου, 'Αλληλούϊα, » ... λέγεσθαι ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ.. ακανόνιστα βιβλία, ἀλλὰ μόνα τὰ κανονικὰ τῆς Πα λαιᾶς καὶ Καινῆς Διαθήκης. 2 Καιρὸς ἐξομολογήσεως ὁ παρών, Κακὸν αὐτεξούσιον, βλάστημα προαιρέσεως. Καὶ ὅτι γε αὐτοπροαιρέτως ἁμαρτάνομεν, φύσεως επάναγκες τὸ ἁμαρτητικὸν λαβὼν... διά βολες γέγονεν ἐξ οἰκείας προαιρέσεως.. λετο μὲν σάκκον ἀντὶ πορφύρας. τι Σάκκος, σύμβολον μετα τὸ τῶν πενθούντων σχῆμα, «
col. 1235–1236page 13 of 31
PG 33:1235καὶ γῆς ὁ βασιλεὺς ἐκαθέζετο. φαλῆς κόνιν καταχεάμενον « ώπου καὶ τῆς κεφαλῆς καταχεάμενος· « πήλωσιν, καταβορβόρωσιν, γυμνῶν ἐν πηλῷ καλίνδησιν γὰρ κατὰ γένεσιν καὶ πλοκὴν ἄστρων, ὥς τινες τίων λαμπροτάτας ἐνδυσάμενοι στολάς. κατάλ τὰ τοῦ Χριστοῦ ἀναστά πρόσελθε τῷ λουτρό,
col. 1237–1238page 14 of 31
PG 33:1237θλίψας ἑαυτὸν) διὰ τῆς νηστείας. τὸ βάπτισμα ὁ Ἰησοῦς βαπτισθεὶς αὐτός... ἐβαπτίσθῃ δὲ οὐχ ἵνα ἁμαρτιῶν λάβῃ συγχώ ἕνεκεν ὁ Χριστὸς βαπτίζεται; « ἁμαρτημάτων συγχωρήσεως ἐδεῖτο· πῶς γὰρ ὁ μη δεμίαν ἁμαρτίαν ἔχων; οὔτε Πνεύματος ἄμοιρος ἦν ἐκείνη ἡ τάρξ· πῶς γὰρ ἡ ἐκ Πνεύματος ἁγίου και τασκευασθεῖσα τὴν ἀρχὴν; 18. "Ος.... ἐβαπτίσθη ἵνα τῷ πάθει τὸ ὕδωρ » ἵνα τῷ πάθει τὸ ὕδωρ καθαρίσῃ, ἡμῶν καθαρισθῇ. καὶ σὺ πρὸ τοῦ βαπτίσματος τοῖς ἀντικειμένοις παλαίειν,... λαβὼν δὲ τὴν χάριν,... ἀγωνίζου ἐθεοποίησαν οἱ δὲ σελήνην. βάαλ οι βέελ, βά βήλ λοιπὰ μέρη τοῦ κόσμου.
col. 1239–1240page 15 of 31
PG 33:1239νον καταγγέλλομεν, καὶ τρέμουσι νυν δαίμονες. τοῦ ξύλου τοῦ σταυροῦ πᾶσα λοιπὸν οἰκουμένη κατὰ μέρος ἐπληρώθη. ὅτι πρὸς τὴν ἀνάστασιν ἀπιστείς. σιν ὡς μῦθον ἐκβάλλουσιν. σταυρωθέντος ἐπίκλησις ἑτέρου ποτὲ τοὺς δαί μονας ἀπήλασε; τὸν ἐσταυρωμέ ναζόντων καὶ τῶν παρθένων τὸ τάγμα. γαμοι δὲ τοὺς δευτέρῳ γάμῳ συμπεριενεχθέντας μὴ ἀποδοκιμαζέτωσαν, μονόγαμον μᾶλλον διγάμου αἱρεῖται εἰς ἐπισκοπήν
col. 1241–1242page 16 of 31
PG 33:1241γὰρ τῶν ἀνθρώπων θηριώδεις ὄντες, καὶ κυνῶν δίκην ζῶντες, τὸ μὲν αἷμα, ποτε τῶν αἱρετικῶν ἀκούσῃς τινὸς βλασφημοῦν. " τος νόμον ἢ προφήτας. νόμον οι προφήτας 10 εβδομήκοντα δύο ῾Ερμηνευτῶν ἑρμηνευθείσας. ευρεσι λογίᾳ καὶ κατασκευῇ σοφισμάτων ἀνθρωπίνων ἦν τὸ γινόμενον, ἀλλ' ἐκ Πνεύματος ἁγίου ἡ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι λαληθεισῶν θείων Γραφών ἑρμηνεία συνετελείτο. τὰς εἴκοσι δύο βίβλους ἀναγίνωσκε· πρὸς δὲ τὰ ἀπόκρυφα μηδὲν ἔχε κοινόν... ἂς καὶ ἐν ἐκκλησία μετὰ παρρησίας ἀναγινώσκομεν. βιβλία κανονιζόμενα, ἀναγινωσκόμενα, εἰ ἀπόκρυφα. ψευδεπίγραφα τῶν ἀσεβῶν βιβλία, λοιπὰ ψευδεπίγραφα καὶ βλαβερὰ τυγχάνει.
col. 1243–1244page 17 of 31
PG 33:1243Μανιχαῖοι κατὰ Θωμᾶν Εὐαγγέλιον. 85, τῶν Μανιχαίων ζῶν εὐαγ nοι. 2.) Επισφράγισμα δὲ τῶν πάν των, καὶ μαθητῶν τὸ τελευταῖον, τὰς Παύλου δεκα τέσσαρας Επιστολάς ἴσμεν καὶ ταύτας μετὰ τῶν λοιπῶν ἐν πλείσταις δεδημοσιευμένας ἐκκλησίαις· «
col. 1245–1246page 18 of 31
PG 33:1245τῇ πρώτη κατηχήσει, ὅτε καὶ τὸ λουτρὸν ἐλάμβανεν. τούτῳ καὶ τὴν Αποκάλυψιν ὁμολογουμένην εἶναι τοῦ Ἰωάννου μὸς πάσης συνειδήσεώς ἐστι φωτιστικὸς ἡ πίσ στις, καὶ συνέσεως έμποιητικός. τὰ χάριν δωρουμένη πίστις ἐκ τοῦ Πνεύματος, οὐ δογματικὴ μόνον ἐστὶν, ἀλλὰ καὶ τῶν ὑπὲρ ἄν θρωπον ἐνεργητική. ἑτέρῳ δὲ πίστις πίστιν οὗ ταύτην τὴν τῶν δογμάτων, ἀλλὰ τὴν τῶν σημείων, περὶ ἧς φησιν· Ἐὰν ἔχητε, αὕτη μήτηρ τῶν σημείων ἐστίν. καὶ κύων, καὶ λύκος ἀντὶ Θεοῦ προσεκυνήθης Αίλουρον κάτταν ή συνήθεια Λύκον Λυκοπολίται τιμῶσι. βόρος ἀντὶ τοῦ Θεοῦ τοῦ φιλανθρωποτάτου προσ Λέοντα δὲ τιμῶσιν Λεοντοπολίται τίμιμοι τοῦ ἐκβαλόντος ἡμᾶς ἐκ τοῦ παραδείσου, προσεκυνήθησαν. Διόνυσος) ἀντὶ Θεοῦ προσεκυνήθη.
col. 1247–1248page 19 of 31
PG 33:1247σης μὲν αἱρεσεως εὑρετής Σίμων ο Μάγος. ἀρχὴν ποιούμενος Δοσιθεάνους, πάσης αἱρέσεως εὑρετής, Κόρινθος γὰρ τὴν Ἐκκλησίαν ἐλυμαίνετο. νίσατο τῇ κακίᾳ Οὐαλεντίνος. ὁ Βαλεντίνος λαβὼν ἀφορμάς, τοὺς ἀπεράντους συν έθηκε μύθους νός τις ἦν ἐν Αἰγύπτῳ, Σαρακηνὸς τὸ γένος. κοινόν) οὔτε πρὸς Ἰουδαϊσμὶν, οὔτε πρὸς Χριστιανισμὸν κεκτημένος.
col. 1249–1250page 20 of 31
PG 33:1249Γίνου τ. 56: εἴρηται· Γίνεσθε τραπεζῖται δόκιμοι. τι καὶ ὁ μακάριος Παυλός φησι· Γίνεσθε φρόνιμοι τραπεζίται, πάντα δοκιμάζετε, τὸ καλὸν κατέχετε, ἀπὸ παντὸς είδους πονηροῦ ἀπέχεσθε. δὸς ἀγαθός, εὐφυής Αργυρογνώμων, φρόνιμοι τραπε τραπεζιτών, Διὰ τὰς πλάνας τῶν αἱρετικῶν τῶν λεγόντων, ἄλλον μὲν εἶναι τὸν Χριστὸν, ἄλλον δὲ τὸν Ἰησοῦν. σωμεν ἄνθρωπον, οὐ κατ' εἰκόνα ἐμὴν, ἀλλὰ κατ' Πατρὶ συνεργαζόμενος, συνήργησε καὶ ἐπὶ Συ ἐρεῖ τις· Καινὸν τὸ ὄνομα τῶν Χριστιανών. προσφάτου οδεύοντος τοῦ καθ᾿ ἡμᾶς λόγου, 119. Πῶς, δ' οὗ μοχθηρίας εἶναι καὶ εὐχερείας ἐσχάτης...καινήν τινα καὶ ἐρήμην ἀνοδίαν ἑαυτοῖς συντεμεῖν, μήτε τὰ Ἑλλήνων μήτε τὰ Ἰουδαίων φυλάττουσαν. τοῦ ἀναμφίβολον εἶναι τὴν διδασκαλίαν, τῷ πρό τερον ὄντι ἐχθρῷ, καὶ διώκτῃ πλεῖον ἐχαρίσατο γράφειν.
col. 1251–1252page 21 of 31
PG 33:1251καὶ προβουλίοις ἐτίμα καὶ αὐτουργία τὸ τέχνημα μέχρι σήμερον μέχρι σήμερον ἕως τῆς σήμερον. Οὐκ ἐκ τοῦ μὴ ὄντος εἰς τὸ εἶναι τὸν Υἱὸν παρ. εἰς υἱοθεσίαν ἤγαγεν. Οὐκ ἀεὶ ἦν ὁ Υἱός· πάνω προστάγματι μόνῳ, ἄνθρωπος δὲ χερσὶ θείαις σε ἡ οἰκία Κατάρα, διὰ τῆς νῦν ἐρημίας, δεικνύουσα τοῦ κριθέντος ἐκεῖ τότε τὴν δύναμιν. ὁ γράψας τὸ Εὐαγγέλιον, Εβραϊδι γλώσσῃ τοῦτο ὤφθη Ἰακώβῳ, τῷ ἑαυτοῦ μὲν ἀδελφῷ, ἐπισκόπῳ δὲ πρώτῳ τῆς παροικίας ταύτης. ἐλέγετο, καὶ τὴν Ἱεροσολύμων Εκκλησίαν πρώτος παρὰ τοῦ Σωτῆρος Χριστοῦ ἐγκεχείρισται, ὡς δέ τινες καὶ παρὰ τῶν ἀποστόλων αὐτοῦ ὕστερον.
col. 1253–1254page 22 of 31
PG 33:1253νήκοντα εννέα πρόβατα, τοῦτ' ἔστιν ἐκεῖνα, ἡ δὲ ἀνθρωπότης τὸ ἓν μόνον. μησέ τις λέγειν, ὅτι μετὰ τὸ τέλος τοῦ κόσμου ὁ Χριστὸς οὐ βασιλεύει. 19: Εκτοτε Χριστὸν αὐτὸν γεγονέναι, καὶ Υἱὸν τοῦ Θεοῦ, ἐξ οὗ τὴν ἡμετέραν ἐκ τῆς Παρθένου σάρ καὶ ἀνείληφε, πρὸ τετρακοσίων ὅλων ἐτῶν, ἔκτοτε γὰρ τὸν Χριστὸν ἀρχὴν βασιλείας ἐσχηκέναι θέλουσι, καὶ Τοιοῦτοι δέ εἰσιν οἱ ἀπὸ Μαρκέλλου καὶ Φωτεινού, τῶν ᾿Αγκυρογαλατῶν, οἱ τὴν προαιώνιον ὕπαρξίν τε καὶ θεότητα Χριστοῦ, καὶ τὴν ἀτελεύτητον αὐτοῦ βασιλείαν ὁμοίως ἀθετοῦσιν. ἐτόλμησεν εἰπεῖν, ὅτι ὁ Λόγος ἐκ Πατρὸς ἐξελ. θών, οὗτος εἰς Πατέρα πάλιν· ἀναλυθεὶς οὐκέτι Ούτε συναλοιφὴν, ὡς Σαβέλλιος, ἐργαζόμεθα. μὲν συγκέχρηται γλώσση πρὸς σοφίαν. ψυχὴν ἐν προφητεία. προφητείαν δίδωσι ἑρμηνεῦσαι τὰς θείας Γραφάς. τὰ μέν ἐστιν εἰς λειτουργίαν υποστελλόμενα. Ρίζα τῆς ἀγαθοεργίας ἡ τῆς ἀναστάσεως ἐλπίς. Εἰσῄειτε πρῶτον εἰς τὸν προαύλιον τοῦ βαπτιστηρίου οἶκον. τοῦ βαπτιστηρίου οἶκον φωτιστήρια, ει, βαπτιστήρια,
col. 1255–1256page 23 of 31
PG 33:1255Συντάσσομαι, ἐκ τρίτου. Εἶτα πάλιν λέγει αὐτῷ ὁ περὶ τὴν πρόαυλιν τῶν προαύλιον τοῦ βαπτιστηρίου οἶκον, τάσσομαί σοι Σατανᾷ. Ψυχ ἀποτάσσομαι συντεταγμένη φάλαγξ Σατανᾷ.... καὶ συντάσσομαί σοι, Χριστέ, φ. Αποτάσσομαί σοι Σατανά. καὶ πᾶσι τοῖς ἔργοις σου. πάσῃ τῇ πομπῇ αὐτοῦ. καὶ πάσῃ τῇ λα 338. Καὶ ἀποδυομένου, καὶ ὑπου λυομένου τοῦ βαπτιζομένου, ἀποστρέφει αὐτὸν ὁ ἱερεὺς ἐπὶ δυσμάς, ἄνω τὰς χεῖρας ἔχοντα, καὶ λέγει γ'. Αποτάσσῃ τῷ Σατανά, καὶ πᾶσι τοῖς ἔργοις αὐτοῦ, καὶ πᾶσι τοῖς ἀγγέλοις αὐτοῦ, καὶ πάσῃ τῇ λατρείᾳ αὐτοῦ, καὶ πάσῃ τῇ πομπῇ αὐτοῦ; καὶ λέγεται ἐκ τρίτου. Καὶ ἀποκρίνεται πρὸς ἕκαστον ὁ κατηχούμενος, ἢ ὁ ἀνάδοχος αὐτοῦ, εἰ ἔστιν ὁ βαπτιζόμενος βάρβαρος ἢ παιδίον· καὶ λέγει· Απο τάσσομαι. Καὶ ὅτε εἴπῃ γ', ἐρωτᾷ πάλιν ὁ ἱερεὺς τὸν βαπτιζόμενον· Ἀπετάξω τῷ Σατανᾷ; καὶ ἀπο κρίνεται ὁ κατηχούμενος, ἢ ὁ ἀνάδοχος: Απεταξάμην. Καὶ ὅτε εἴπῃ γ΄, λέγει ὁ ἱερεύς· Καὶ ἐμφύσησεν καὶ ἔμπτυσον αὐτῷ· καὶ τοῦτο ποιήσαντος, στρέφει αὐτὸν ὁ ἱερεὺς κατὰ ἀνατολὰς, κάτω τὰς χεῖρας ἔχοντα, καὶ λέγει αὐτῷ ὁ ἱερεύς· Συντάσσῃ τῷ Χριστῷ, καὶ ἀποκρίνεται ὁ κατηχούμενος, ἢ ὁ ἀνάδοχος λέγων ἱερεύς· Συνετάξω τῷ Χριστῷ; καὶ ἀποκρίνεται· Συν δὲ διαβόλου ἐστὶ θεατρομανίαι. θεατρομανίαν Τῷ ἐπὶ σκηνῆς ἐάν τις προσίῃ ἀνὴρ, ή γυνή..... ἢ παυσάσθωσαν, ἀποβαλλέσθωσαν. τῶν μίμων ὄψη ὕβρεσι πεπραγμένας. 12 ἀνδρῶν ἐμμανεῖς ὀρχήσεις.
col. 1257–1258page 24 of 31
PG 33:1257Καθόλου ἀπαγορεύει τοὺς λεγομένους μίμους, καὶ τὰ τούτων θέατρα, εἶτά γε μὴν καὶ τὰ τῶν κυνηγίων θεώρια, καὶ τὰς ἐπὶ σκηνῆς ὀρχήσεις ἐπιτελεῖσθαι. Εἰ δέ τις τοῦ παρ όντος κανόνος καταφρονήσοι, καὶ πρός τι ἑαυτὸν τῶν ἀπηγορευμένων τούτων ἐκδῷ, εἰ μὲν κληρικὸς εἴη, καθαιρείσθω, εἰ δὲ λαϊκὸς ἀφοριζέσθω. € μήτε ἡ τῶν ἐν κυνηγίοις ἑαυτοὺς θηρίοις ἐκδι δόντας, ἵνα, ἀκοντίζοντες. Ιπποδρομίας, τὸ ἐμμανὲς θέαμα. Παρὰ τοῦ τροφέως, τὸ μήτε Πρα σιανός, μήτε Βενετιανός.... γενέσθαι· ' ἐν εἰδωλικαῖς πανηγύρεσι κρεμώμενα... τῇ τοῦ Εἶτα ἀποδυθέντες, ἐλαίῳ,
col. 1259–1260page 25 of 31
PG 33:1259κατεδύετε τρίτον εἰς τὸ ὕδωρ. κατὰ τὴν τοῦ Κυρίου 2.) Καὶ ἐνταῦθα διὰ συμ βόλου, τὴν τριήμερον τοῦ Χριστοῦ αἰνιττόμενοι υἱοθεσίας, καὶ θείας συγγενείας Επειδάν, εἶπεν, ὅτι Πάντες υἱοὶ Θεοῦ έστε, διδάσκει καὶ πῶς ἔτυχον τούτου, καί φησιν Ἐνεδύσασθε τὸν Χριστὸν, τὸν ἀληθῶς Υἱὸν τοῦ Θεοῦ, ἐκεῖνον δὲ ἐκδεδυμένοι, εἰκότως υἱοὶ Θεοῦ χρηματίζετε. Καὶ πάντων ἁπλῶς τῶν ἐν ἡμῖν προκεκοιμημέ
col. 1261–1262page 26 of 31

4171. Cum Cyrillus in ecclesia Resurrectionis concionans, tam frequentem ejus ædis adjunctique sancti sepulcri et utriusque ornamentorum men tionem faciat, gratum lectori futurum spero, ut ei magnifici hujus templi descriptio offeratur, nar returque fortuna. Ac descriptionem quidem ejus accuratam dederat Eusebius libro singulari ea de re conscripto, ut ipse testatur lib. iv Vitæ Const., cap. 45 et 46, qui quidem liber, una cum multis aliis ejusdem auctoris lucubrationibus intercidit; ejusque in locum, compendiosa quam dedit in lib. in Vita Constantini descriptione contentos nos esse necesse est. Quod autem magis dolendam libri jacturam facit, illud est, quod ædificii mensuræ nullæ conservatæ sint, easque fortuito ponere et assignare cogamur. Eusebianæ porro narrationis intelligentia non parum ex aliis monumentis, quæ studiose conquisivimus adjuvatur. 2. Locus ecclesiæ Resurrectionis. - Ac de loco primum, in quo ædificata ecclesia est, dico. In monte Golgotha nimirum ad ipsun locum sepul cri Domini. Mons Golgothas apud Cyrillum dupli cem significationein babet: modo totum ambitum moutis cum subjecta valle designat; modo solum ipsum verticem ac tumulum, in quo crux fixa fuit hinc duplex apud illum de Resurrectionis ecclesiæ loco loquendi ratio. Interdum secum auditores in monte Golgotha congregatos ait, ut cat. 4, n. 40 Felix iste Golgothas, in quo nunc propter eum qui ibi cruci affixus est, congregati sumus. Eodem modo loquitur num. 14, cat. 16, n. 4. In eumdem sen sum intelligendi, qui ecclesiam Resurrectionis ‹ in Joco Passionis exstructam dixere: ut Paulinus epi stula 31, n. 6. At Cyrillus cat. 13, n. 4, proximum tantum ecclesiæ Golgotham his verbis dicit: ‹ Ar guet me iste Golgothas, cui nunc proxime assisti mus. Ecclesia Resurrectionis non ipso loco, in quo tixa crux fuerat, ædificata est, sed in declivitate collis ad sepulcrum Domini, quod montis vertice multo inferius erat. Locum enim, ut testatur Blue sebius, lib. 1 Vitæ Constant., cap. 26, Adrianus imperator humo aliunde advecta aggestaque totum impleri, et ad mediocrem altitudinem elatum la pide consterni, sacramque speluncam sub hac tanta congerie obtegi imperavit; unde alte a Constantino refodi sanctum monumentum oportuit. Monticulus vero Golgothas ab ecclesia distabat jactu lapidis. Sic auctor Itinerarii Hierosolymitani: «Foris murum de Sion euntibus ad portam Neapolitanam, ad partem dextram deorsum in valle sunt parietes, ubi domus ſuit sive prætorium Pontii Pilati. sinistra autem parte est monticulus Golgotha, ubi Dominus crucifi xus est. Inde quasi ad lapidem missum est crypta, ubi corpus ejus positum fuit. Ibidem modo jussu Constantini basilica facta est. De Golgothæ situ re spectu sancti sepulcri et basilica dicenius iterum num. 6. Montem Calvariæ notum est ab omnibus extra veterem urbem Jerosolymant fuisse: erat velut in angulo duarum urbis partium; nempe ad aquilonareni partem montis Sion, valle et tenui rivo ab eo uisterminatus; et ad occidentem veteris urbis Salem; monti Olivarum ad orientem sito di recte oppositus, longitudine stadiorum quindecim. In Calvariæ montis parte meridionali Sion respi ciente paulo ad orientem erat sepulcrum Domini, in declivitate collis, ut dixi. Nova urbs Ælia pone montem Golgotha ad occidentem ab Adriano ædifi cata erat, quotidieque ex ruinis veteris urbis ædifi cabatur, teste Eusebio, Demonstr., lib. vit, pag. 406. Quod autem ait Sozomenus, lib. 11 Hist., cap. 1, et ex ejus fide ab omnibus creditum est, Adrianum tum Calvariæ montem, tum locum sepulcri muro circumducto cinxisse, contrarium nobis videtur ei quod testatur Cyrillus cat. 14, n. 9, rupem, in qua sancti sepulcri spelunca excavata fuit, non veteribus muris, sed antemuralibus postea exstructis con tiguam exstitisse. Veteres enim muros, quos extra sepulcrum erat, 418 et antemuralia, non veteris Hierosolymæ, cui nulla antemuralia post ejus rui nam adjuncta fuere, sed Eliæ urbis intelligit. An temuralia ergo illa post Adrianum, et ut putamus a Constantino ad defensionem operum suorum et amplificationem urbis in dies post conversionem imperatorum crescentis, magisque ac magis pere grinationibus frequentatæ, adjecta censemus: quid que in iis inclusum una cum ædificiis ecclesiæ, no vam Jerusalem ab Eusebio, lib. 111 Vitæ Constant., cap. 35, appellatum. Præterea Golgothæ et sancti sepulcri locus tolus ut agrestis et incultus inhabi tatusque repræsentatur, ac veteris horti cum ab Adriano tum a Constantino pene dissipati vestigia quædam retinebat etiamnum Cyrilli tempore, cat. 14, n. 5. Indicia loci extra muros positi, nec ab eis ante ducentos annos inclusi. 3. De sancto sepulcro et de lapide monumenti. Basilica Resurrectionis secundum se totam sumpta, duplici parte constabat; sancto sepulcro, sive æde et ecclesia ad ipsum monumentum ædificata, cui proprie nomen Anastasis attributum; et basilica ipsa. Sanctum sepulcrum ante mutationes circa ipsum a Constantino factas, duplici juxta patrium morem, teste Cyrillo cat. 14, n. 9, spelunca con stabat; anteriore una quæ alteri pro vestibulo erat et a Constantino erasa est, et interiore altera. In terioris hujus speluncæ, quæ a Constantino integra relicta est, descriptionem hanc habes apud Bedam, De locis sanclis, cap. 2, pag. 488: ‹ Hujus (eccle siam Anastasis dicit) in medio monumentum Domini rotundum in petra excisum est, cujus culmen in trinsecus stans homo manu contingere potest: ab oriente habens introitum, cui lapis ille maximus appositus est (ab Judæis), quod intrinsecus ferra mentorum vestigia usque ad præsens ostendunt nam extrinsecus usque culminis summitatem, totum marmore tectum est; summum vero culmen auro ornatum, auream magnam gestat crucem.» Exteriora hæc sancti sepuleri ornamenta, de quibus Euse bjus et veteres silent, posterioribus forte tempori bus_adjecta. Pergit Beda: «In hujus ergo monumenti aquilonari parte, sepulcrum Domini in eadem petra excisum, longitudinis septem pedum, trium mensura palmorum pavimento altius eminet, introitum ba bens a latere meridiano: ubi die noctuque duodecim lampades ardent, quatuor intra sepulcruin, octo su pra in margine dextro.... Color autem ejusdem monumenti et sepulcri, albo et rubicundo permistus

col. 1263–1264page 27 of 31
PG 33:1263παρὰ τῷ μνημείῳ κείμενος.
col. 1265–1266page 28 of 31

et altare (hoc est inter crucis et Resurrectionis lo cum) sacerdotibus et populis Dominum deprecan tibus, atque dicentibus, Parce populo tuo, etc., vento surgente, in mare primum et novissimum præcipi tatæ sunt. › De eodem quoque fortassis dicunt mo nachi Franci Jerosolymis in Olivarum monte degen tes apud P. Le Quien, Dissert. Damasc. 1, num. 13 Die sancto Dominico congregati sunt sacerdotes cum clero et populo contra sepulcrum Domini et inter sanctum Calvariæ locum,"ɔ nisi extra atrium positi essent. Sunt qui in illo atrio subdivali et ve teris horti reliquias de quibus Cyrillus dicit, cat. 14, num. 5, et monticulum Golgotha, sive crucis locum, comprebensum fuisse dicunt. Quæ mihi sen tentia plurimis de causis probari non potest. Primo enim, quænam in solo lapidibus constrato, cujus modi erat id atrium de quo loquimur, horti vesti gia conservari potuerunt; aut cui bono conservasset Constantinus, cum ipsi anteriori sancti monumenti speluncæ non pepercisset? Secundo, cadem ratio lapidibus constrati facit ne ibi monticulum Golgo tha positum credamus; qui cum fissuram in rupe perspicuam conservaret, ex cat. 15, num. 39, non erat lapide constrata rupes. Tertio, vix illi com prehendendo ac cingendo atrium nostrum suffecis set, quod sola, cum Anastasis, tum basilica latitu dine constitisse videtur, cum esset multo longius quam latius. Quarto, ex basilica videtur sacrum monumentum conspectum fuisse; cui rei interce plus mons obstitisset. 6. De sita Golgotha. - Duoitare tamen non pos sumus quin Calvariæ locus medius esset inter Ana stasim et basilicam. Sirmondus, Operum tom. IV, pag. 437, in explicatione triplicis nummi, cap. 1, citat boc testimonium ex libello Eucherii Lugdu nensis ad Faustinum (leg. Faustum) Insulanum pre sbyterum, hoc est Lirinensem, postea Reiensem episcopum, De Hierosolymitanæ urbis situ, a se iu Vaticana bibliotheca viso: Primum de locis san ctis, pro conditione platearum divertendum est ad basilicam, quæ Martyrium appellatur, a Constantino magno cultu exculta. Dehinc ab occasu (hoc est oc casum portis suis respicientes, nisi fallitur Euche rius in situ) insunt Golgotha et Anastasis; sed Ana stasis in loco est resurrectionis, Golgotha vero me dius in Anastasim. At martyrium locus est Dominicæ passionis, in quo etiam rupes apparet, quæ quon dam affixo Domini corpore crucem pertulit. Vale sius in epistola ad amicum suis in Eusebium notis subjuneta sic corrigit: Golgotha medius in Ana stasim ac martyrium, locus est, etc. Beda qui hæc vidit et ex parte transcripsit, buic lectioni suffraga tur. Dicimus itaque et montem Golgotha et veteris horti reliquias extra atrium subdivale ad Aquilonem fuisse, separata, ex Itinerario Hierosolymitano, ja etus lapidis distantia, cum ab Anastasi, tum a basi lica Calvariæ monte; passibus viii, exſtinerario· An tonini Mart., pag. 15. Magna certe distantia non erat; nam ex basilica Resurrectionis, patentibus portis conspiciebatur, ex cat. 13, num. 23. Credo 421 in atrio e regione Calvariæ apertam fuisse portam quæ eo duceret. Cyrilli tempore nondum ad Calvariam ædificata erat ecclesia, quæ eo in loco succedentibus temporibus exstructa est. Nam An tiochus lauræ S. Sabæ monachus, in epistola præ liminari ad Eustachium tres distinctas ædes memo ral: Sanctæ Calvariæ, Sanctæ Anastasis, et basilica Veneranda Crucis, quæ mater ecclesiarum est.»llanc S. Calvariæ ecclesiam diruit et incendit Cosrehes, an. 615, teste Eutychio, Annal., tom. II, pagina 212 Diruit, inquit, ecclesias Constantini, Cranii et Se puleri; in Cranium et Sepulcrum injecto igne. › Sed non diu postea a Modesto patriarcha reparatæ sunt: eo in Syriam ad cogendas a Christianis clec mosynas, profecto, ● Magna, inquit idem Eutychius pag. 219, opum vi collecta Jerosolyma reversus, ec lesias Resurrectionis, Sepulcri, Cranii, et S. Con stantini exstruxit, ea quæ jam exstat fabrica. › Hanc Calvariæ ecclesiam centum post annos sic describe bat Beda loco jam laudato: Dehinc ab occasu (ec clesie Resurrectionis, sive S. Crucis) Golgothana videtur ecclesia, in qua etiam rupes apparet illa, quæ quondam ipsam aflixam Domini crucem per tulit; argenteam modo pergrandem sustinens cru cem, pendente magna desuper ærea rota cum lam padibus. Infra ipsum vero locuin Dominicæ crucis excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honorandis sacrificium solet offerri, po sitis interim in platea corporibus. › 7. De majori basilica Resurrectionis. De muris interius et exterius ornatis. De tecto exteriore, et cameris interioribus. - Occidentali atrii subdiva lis seu claustri ‹ lateri, quod e regione spelunca positum solis ortum spectabat, conjuncta erat basi lica Sanctæ Resurrectionis. Verba sunt Eusebii cap. 36. Credibilior sane et Eucherio, qui Golgo tham et Anastasim ab occasu basilicæ posita scribit; et Beda, qui ad occasum Golgothanæ ecclesiæ, in ter basilicam et sanctum sepulcrum media, san ctum sepulcrum locat; et Paschasio, qui ad orien tale sancti sepulcri latus ecclesiam Golgothanam ponit. Beda Eucherium, Paschasius Bedam et Eu cherium forte transcripsit. Ex Eusebii descriptione constat sanctum sepulcrum et Anastasim ad orien tem, basilicam vero Crucis e regione positam ad oc cidentem obversam exstitisse; portis sanctum se pulcrum respicientibus ad solem orientem con versis, portis autem oppositis ad mediam urbem pertinentibus. Erat itaque obversa non ad orientem. ut fere semper moris fuit, sed ad occidentem eccle sia; quod et nonnullis hujus ætatis ecclesiis com mune erat. Erat, ut videtur, hæc ecclesia atrii sub divalis, et sancti monumenti solo eminentior. Id colligo ex Eutychii loco, Annalium tom. II, pag. 284, referentis, Omaruni Saracenum, captis sub Sophronio patriarcha Jerosolymis, cum urbem in gressus a patriarcha ductus esset in penetrale Re surrectionis (quod non de ipso templo, sed adjunctis ædibus ipsaque forsan patriarchalı domo intelligen dum ex contextu constat), adveniente tempore pre cationis legibus suæ religionis imperato, rogasse Sophronium ut se in locum orationi faciendæ op portunum adduceret: introductum in templi me dium tegete ibidem substrato, orare noluisse sed egressum ad gradus qui sunt ad pórtam ec clesiæ S. Constantini qua orientem respicit, ibi so lum super gradus oravisse. Possunt hæc de gra dibus alterius ecclesiæ S. Constantino dedicatæ, de qua Eutychius num. præcedenti a me laudatus di xit, intelligi, sed melius ecclesiæ Resurrectionis a Constantino ædificatæ videntur convenire. Erant autem portæ tres ad orientem solem apte dispositæ, ex Euseb., cap. 38, quibus sepulcrum, et, ut dixi, mons Golgotha conspiciebatur. Basilica hæc non, ut nostra vulgo, in crucis formam, extrema parte in semicirculum vel ovalem figuram arcuata, sed re etanguli parallelogrammi forma ædificata, portis a fronte et a tergo sibi respondentibus aperta. Hujus structuræ magnificentiam his verbis describit Euse bius, lib. m Vit. Constant., cap. 56: Opus admi rabile in immensam altitudinem elatum, et longi tudine ac latitudine maxima expansum. Cujus in teriora quidem versicoloribus marmoris crustis ob tecta sunt exterior vero parietum superficies po sitis lapidibus probe inter se devinctis decorata, eximiam quamdam pulchritudinem, nibilo inferio rem marmoris specie, præferebat. Ad culmen vero el cameras quod attinet, exteriora quidem tecta plumbo tanquam firmissimo quodam niunimento ad hibernos imbres arcendos obvallavit: interius au tem tectum sculptis lacunaribus consertum; et in star vasti cujusdam maris, compactis inter se ta bulis per totam 422 basilicam dilatatum, totum que auro purissimo coopertum, universam basili

col. 1267–1268page 29 of 31
PG 33:1267στοῶν ἀναγείων τε καὶ καταγείων διορόφους διατέγους. στοῶν τε αναγείων τε καὶ καταγείων δίδυμοι παραστάδες. Τῆς Ἑβραίων βασιλικῆς ἑστίας ἐν μέσῳ, κατ' αὐτὸ της δὴ τὸ σωτήριον, οἶκον εὐκτήριον παμμεγέθη, νεών τε ἅγιον τῷ σωτηρίῳ σημείω. «
col. 1269–1270page 30 of 31
PG 33:1269συνεληλυθότων προθύμως, κεκλημένων ὑπὸ τῆς ἁγίας καὶ Θεοτόκου Μαρίας· ο
col. 1271–1272page 31 of 31
PG 33:1271Επωνύμως τὰ σωτήρια τοῦ Κυρίου πάθη φέρουσα μέχρι νῦν, τοῦ Σταυροῦ δὴ λέγω καὶ ἐπὶ τῇ ἀφιερώσει τοῦ Σωτηρίου Μαρ 40, τὸν δὲ νεών, Σωτηρίου ἀνα στάσεως ἐναργὲς ἀνέστη μαρτύριον βασιλεύς 40, 45 47. 'Αμφὶ τὸ μνῆμα τὸ Σω τήριον, τὸ Μαρτύριον βασιλεὺς ἀφιέρωσε. Αὐτὸ δὴ λοιπὸν τὸ σεμνὸν καὶ παν άγιον τῆς σωτηρίου ἀναστάσεως μαρτύριον παρ' ἐλπίδα πᾶσαν ἀνεφαίνετο. 53 Καὶ δὴ κατ' αὐτὸ τὸ Σωτήριον μαρτύριον ἡ νέα κατεσκευάζετο Ἱερουσαλήμ.
Page scan enlarged

Notebook

Full View