NoticeNotitia
Book of FaithLiber Fidei
Isaac scripsit De sanctæ Trinitatis tribus personis et incarnatione Domini librum obscurissimæ dis putationis et involuti sermonis, confirmans ita in una deitate tres esse personas, ut sit aliquid in singulis proprium, quod non habeat alia: Patrem scilicet hoc habere proprium, quod ipse sit sine ori gine origo aliorum; Filium hoc habere proprium, quod genitus genitore non sit posterior; Spiritum sanctum hoc habere proprium, quod nec factus sit nec genitus, et tumen sit ex altero. De incarnatione vero ita scribit, ut manentibus in ea duabus na.uris, una credatur Filii Dei persona. Hæc Gennadius. Porro cum hic presbyter Massiliensis scriptorem nostrum inter eos collocet, qui paulo ante 400 Christi annum claruerunt, jure proinde arguisse videtur Sirmondus qui ejus libellum primus edidit (a), sæculo ¡v exeunte ipsum floruisse. Guilielmo Caveo aliisque aliter opinantibus, Sirmondo assen tiuntur Fabricius (b) et Wolfius (c). Quæ quidem temporis notatio vel maxime confirmatur, si Til lemontii conjecturam admittamus, existimantis (d) hunc scriptorem eumdem esse atque illum Isaa cum ex Hebræo, qui Ursinianis partibus adhærens beatum pontificem Damasum calumniis appetiit. Exstat ejus mentio in epistola concilii Romani ad Gratianum et Valentinianum augustos, ubi hæc babentur (e): Sic denique, inquiunt Patres, factio profecit Ursini, ut Isaac Judæo subornato, qui facto ad synagogam recursu cœlestia mysteria profanavit, sancti fratris nostri Damasi peteretur caput. El paulo post, imperatores allocuti subdunt iidem Patres: Quia igitur vestræ judicio tranquillitatis pro bata est innocentia memorati fratris nostri Damusi, integritas prædicata est; Isaac quoque ipse, ubi ea quæ detulit probare non potuit, meritorum suorum sortem tulit, etc. In Hispaniam nimirum rele gatus fuit, ut constat ex eorumdem imperatorum rescripto ad Aquilinum vicarium Urbis, in quo sic legimus (n): Isacem remotus Hispania angulus titulo damnationis inclusit. Atque in eamdem Tille montii sententiam concessisse quoque Sirmondianorum editorem intelligimus (g). II. Scripserit igitur suum Libellum fidei noster Isaac, et Romæ fortasse, ut ex modo relatis veterum monumentis aperte satis colligi potest, antequam ejurata Christiana religione, quam fuerat ample xus, Synagogæ rursus nomen daret. Ejusmodi autem libellum cum aliis dogmaticis opusculis in lu cem eduxit Sirmondus anno 1650), ut superius innuimus, de quo hæc liabet in monito ad lectorem Quod autem ex Judæo conversum ascripsimus, Pithœcanum codicem secuti sumus, in quo titulus his verbis conceptus est: Fides Isacis ex Judæo.» Et hæc quidem inscriptio confirmari posse videtur ex iis quæ modo ex epistola concilii Romani retulimus: eamque fortassis confirmasset ex eadem epi stola ipsemet Sirmondus, si tum demum præsto ei fuisset sua illa codicis Theodosiani Appendiz, quam anno tantum insequente 1631 evulgavit. Eumdem porro auctoris nostri libellum ad editionera paraverat Petrus Pithæus, qui, ut refert Claudius Peleterius (h), tomo tertio manuscriptæ suæ con ciliorum collectionis hoc opusculum ex vetustissimo Ecclesiæ Cenomanensis codice canionum, post sy nodum Arvernicam se excerpsisse adnotavit: subditque idem vir illustris codicem Pithœanum referre inscriptionem hujusmodi, Fides Isatis ex Judæo, non Isacis: quam quidem inscriptionem sequi maluit deinceps Fabricius (i). Sed si ea demum attendantur quæ tum ex Gennadio, tum ex reliquis antiquioribus testibus hic de scriptore nostro protulimus, a vulgata inscriptione haud recedendum existimamus. Potuit enim manu antiquarius, potuit oculo exscriptor errasse; alteruter scilicet sive describens, sive legens Isatis pro Isacis. Verum bis missis, illud potius animadvertere præstat, opusculum quo de agimus, ex codice Pi theano post Sirmondum edidisse denuo laudatun Peleterium ad calcem Codicis canonum veteris Ec clesiæ Romanæ (j), simulque nonnullas adnotasse lectiones varias a Sirmondiaua editione, quas inter quatuor præcipuæ sunt hujusmodi, ad nostrum exemplar ex Sirmondiano exscriptum comparatæ. In codice Pithcano. I. Animam voluntas Dei generat, et virtus ejus facit factura vero per virtutem ejus creatur. II. Hujus enim licet dicere naturæ est Deus. III. Filium esse qui ad redimendum genus hu manum sibi ex substantia ipsius Mariæ corpus ſa bricavit, in quo habitare dignatus est. (a) Sirinond., Opp., tom. I, pagg. 401 seqq. edit. Paris. 1696. (b) Fabric., ad Gennad., in Bibl. eccl., pag. 16, et Bibl. med. Latin.. tom. IV, pag. 535. (c) Wolf., Bibl. Hebr., vol. III, pag. 554, num. (d) Tillem. Mém., eccl., tom. VIII, pag. 409. (e) Append. Cod. Theod., inter Opp. Sirmond., In editione Sirmondi. Pag. 597. D. lin. 5. Animam voluntas Dei ge nerat, et virtus ejus facit, factura vero per virtu tem creatur. Pag. 598. C. lin. 6. Ilujus enim licet dici na turæ est Deus. Pag. 598. A. lin. 4. Filium esse qui ad redi mendum genus humanum sibi ex substantia ipsius Mariæ fabricavit, in quo habitare dignatus est. tom. 1, p. 749. (f) Ibid., pag. 752. (g) Ibid., pag. 749, not. (a). (h) Pelet., Cod. Can. vet. Eccl. Rom., pag. 361, e lit. Paris. 1687. (i) Fabric., Delect. argum., pag. 258, § x1x. (j) Pelet., I. c., pagg. 362-365.
IV. Nullus ex mortuis resurrexit ad immortali tatem, nisi ipse primus, et exemplum resurre ctionis omnibus sequentibus dedit. Ibid. C. lin. 8. Nullus ex mortuis resurrexit, nisi ipse primus et exemplum resurrectionem om nibus sequentibus dedit. Postremus hic locus in nostro edito restitutus comparet, ubi resurrectionis pro resurrectionem rescripsimus reliqua vero tria supplenda et emendanda. At de his satis. DE SANCTA TRINITATE ET DE INCARNATIONE DOMINI. se Quinque sunt omnia quæ sunt: hæc sed tria et nulli commune est ex his quæ sunt genita, quod duo fiunt in divisionem. Hæc autem quæ tria sunt, secundum sermonem humanum, et secundum quod tria sunt, dividuntur et vere tria sunt: et habent in se aliquid per quod tria non sunt, sed unum. Iterum duo quæ vere divisa sunt a tribus, a sunt divisa per aliquid, ut vere sint duo: per ali quid iterum non sunt divisa, ut unuin sint, non duo. Hæc duo divisa a tribus, sicut tria hæc divisa a duobus, per aliquid divisa sunt, et per aliquid divisa non sunt. Per hoc ergo quod non sunt di visa, unum sunt: non tamen sic unum, ut tria illa superiora unum sunt. Tota hæc tamen quinque quæ dividuntur, tria et duo sunt. Duo autem quæ a tribus divisa sunt, hæc sunt divinitas et opera ejus, quia præter divinitatem et opera ejus, nihil est quod neque divinitas sit, neque opera. Igitur tria quæ sunt divisa a duobus hæe sunt. Deus Pater innascibilis non ex aliquo, et Deus Filius unigenitus ex aliquo, hoc est ex Patre, Spiritus sanctus innascibilis ex aliquo, hoc est ex Patre. Et hæc quæ cum tria sunt unum non sunt, hoc genere tria sunt non unum. Primum in sermone quo utimur non in fide, Pater est innascibilis non ex aliquo, hoc est sine origine. Quod Pater est in nascibilis, hoc commune habet, quia neque solus Pater est innascibilis, qula sunt alia innascibilia, et sunt aliæ paternitates; licet ipse sit origo inna scibilium et paternitatum, non tamen nascibilitas. Quod ergo Deo Patri est proprium, quod non in alio invenitur de his quæ sunt, nisi in solo ipso, boc est, quod origo omnium est sine origine. Per hoc ergo quod solus sine origine est, solus est. lterum aliud secundum, quod secundum sermonemi humanum dicitur, sed quod in proprietate naturæ suæ secundum non est, unigenitus Dei Filius, non ex se, sed ex Patre, quia unigenitus est. It ergo quoa genitus est, non est ejus proprium, quia sunt et alia genita, licet quæ genita sunt non sic genita sunt. Quod ergo est ei proprium, quod is solus habeat, hoc est, quia cum omnia genita facta sunt, ipse solus genitus non factus est. Per hoc ergo quod genitus et non factus est, solus est. Item tertius qui vere tertius est, non in ordine, eo quod non habeat illud natura at sit tertius, hoe est Paracletus Spiritus. Non quia spiritus est, pro prium est ei soli ut spiritus sit, neque quia Para cletus est, solitarium aut proprium hoc habet no men, quando per interpretationem hujus vocabuli commune hoc habet Patris et Filii, ut sit conso lator, nec iterum quia innascibilis est hoc ei pro prium est, quandoquidem et Pater innascibilis est, sed ei proprium, quia innascibilis ex aliquo est, nec factus, nec genitus. Per hoc ergo quod nec factus, nec genitus, sed innatus ex Patre est, so lus est. In his ergo tribus hæc sunt proprietatis, quia nec factus, nec genitus, nec natus est, sed ex aliquo, hoc est ex Patre. Sunt ergo ex Patre quæ nonnisi ex aliquo duo hi, Filius non factus, sed genitus, et Paracletus non factus, nec genitus, sed ex Patre. Cum igitur tria hæc vere tria sunt, habentia singula suas proprietates, per hoc quod nec Pater factus, nec ex aliquo est, et Unigenitus non factus, sed natus ex Patre est, aptissime ostenditur per hoc quod non sunt facta sempiterna esse, quia Filius non factus, neque Paracletus, sed tamen ex se non sunt, sed ex Patre. Vides etiam non tres esse, quia duo ex uno sunt, sed unun esse totum, qui duo hi, quia neque ex nullo, ne que ex aliunde, sed ex Patre, secundum sermonis ergo elocutionem unius naturæ esse intelliguntur. Non tres ut Pater, non tres ut Filius, neque ite rum unum ut solitarium, et non tres, quia unum sunt, et vere unum quia tres sunt. Sequitur de quinque partibus, duo superius divisa. Pars autem secunda, sola quæ habet divisionem in duo et una est, hæc est mundi creatio. Hic enim mundus sic dividitur: Una pars quæ fit sine nativitate, altera quæ cum nascitur et fit. Hæc ears mundi, quæ
cum nascitur et fit homo est, et angelus qui cum aut tempore, aut mensura, aut honore. Cum autem non nascitur fit. Quia nulla creatura vel factura iu Filii Dei nomine a Deo constituuntur, nisi et angelus et homo. Angelus fit Deus propter fungen dam legationem Dei ad homines. Fit homo vero ut Filius Dei. Ut homo appelletur causa imaginis Dei appellatur. Nulla enim creatura facta est ad imaginem Dei, nisi sola hominis. Hic ergo homo, qui ex omnibus creaturis Dei a Deo imago statuta est, licet ex omnibus elementis mundi natura ejus concreta sit, tamen cum in duabus naturis et di versis ex se consistat, id est, anima et carne: ra tio veritatis non admittit, ut quæ non vivit sine anima, neque intelligentiæ capax est sine ea, quod est caro imago Dei esse dicatur. Sed quia anima vita sibi est sine carne, et quidquid intelligentiæ homo habet naturæ ejus est: sic tamen ejus naturæ factam ad imaginem. Non ergo caro in effigiein Dei facta est, quia ipsa non est imago: sed anima quæ ad imaginem Dei est, in effigiem tamen facia est. Hæc est pars mundi quæ cum nasceretur fa cta a Deo. Caro vero pars ejus partis mundi, quæ cum sit nata nou est, plenitudo tertia est cum partibus mundi careat, aut factus nativitate, aut innascibilitate et sit. Constat ergo dividi in has duas partes quæ supra dictæ sunt, id est in ani mam natam et factam, et elementa facta et inna ta: quia animam voluntas Dei generat, et virtus ejus facit, factura vero per virtutem creatur. Ge neratio vero ejus non ex natura Dei, sed ex vo luntate est ejus. Creatio autem propterea quia ante non fuerat, ideo elementa virtute Dei et voluntate creata dicuntur. Et hæc voluntas non nativitatis est. Soli enim homines in filios nascuntur et flunt, et nativitatis nomen accipiunt. Ita utraque creautur, non utraque nascuntur. Quia nasci eo rum peculiare est qui nascuntur in filios. Creantur autem et cætera, licet non ipsa ante non fuerint. Fit ergo proprium in his duobus, quod una nasci tur, licet utraque non fuerint. Pignora itaque hæc sunt æternarum rerum, quæ sunt ex Deo et sem per fuerunt. Quia cum homo Filius Dei dicitur et aliquando non fuit, non ipse verus Filius est, sed pignus ejus est. Qui vero semper Filius erat, et erit. Sic et alia pars creationis mundi, quam dixi mus factam esse non natam, licet et non nata sit, et ante non fuerit, pignus ejus est, hoc est Para cletus, qui non est natus, et semper ex Patre est. Ergo caro sit quæ creata est et non nata, et anima sit creata et nata ad imaginem Dei, per virtutem tamen resurrectionis conjuncta sibi fiunt insepara bilia: atque ita æterna unum erunt in Deum, se cundum dictum Domini nostri Jesu Christi in Evangelio Sicut tu in me es, Pater, et ego in te et isti sint in nobis unum (u). Et iterum ait: Pa ter, sicul nos unum sumus, ita et isti unum sint in nobis (b). Qui cum est major, non est major nisi eum ante sæcula, et sine tempore natum esse Fi lium a Patre credamus, quomodo potest minor esse tempore qui ante tempora est? vel mensura quomodo creditur minor, qui inestimabilis, im mensus et infinitus est? ac sic nec honore minor est, cum sit Dei Filius et Deus, quia unum Dei nomen est. Similis autem Filius Patri non potest dici, quia similitudo corporum est in qualibet spe cie aut coloris, aut staturæ. Æqualis proprie dici non potest Filius Patri, quia æqualitas sive in æqualitas in quantitate mensuræ est. Sive ergo æqualitas, sive inæqualitas, in Deum non cadit, quia Deus incorporalis est, infinitus, incomprehen sibilis, inenarrabilis, immensus est. Non potest in loco aliquo contineri, licet ubique et in omnibus sit Deus, sicut scriptum est in Actibus apostolo rum: In ipso enim vivimus, et movemur, et su mus (c). Hujus enim licet dici naturæ est Deus no ster, ut omnia videat, omnia audiat, omnia com prehendat, quia ipse est omnium rerum creator et conditor. Et quoniam Dei Filius Deus noster ante tempora æterna natus est, quando, quomodo, vel ubi, non potest dici de eo. Quando enim tempus habet, ubi locum significat, quomodo mensuram videtur exprimere. Sed hæc tria in Deum non ca dunt, quia est incorporalis. Ideo expedit confiteri Patrem ingenitum, Filium genitum a Patre auto tempora æterna: quando, ubi, et quomodo, non licet dici, neque amplius scrutari; quia mens no stra, quæ mundo concluditur, investigare non po test factorem et Deum suum. Nec tres omnipoten tiæ dici possunt. Una est omnipotentia Patris per Filium et Spiritum sanctum. Omnipotentia enim ideo dicitur, quod potentia sua et virtute Deus fe cerit mundum, et omnia quæ in eo sunt. Hæc ergo omnia per Filium facta, sanctificante ea Spi ritu Paracleto. Et ideo omnipotentes dici non pos sunt vel tres, quia alter sine altero non operatur Omnia enim quæ vult Pater per Filium efficit, et omnipotentia Patris dicentis omnipotentia Filii est facientis. Ac per hoc opus Filii opus Patris est. Et ideo confitendus est coæternus Patri, et Spiritus sanctus ingenitus ex ingenito Patre: Filium esse qui ad redimendum genus humanum sibi ex sub stantia ipsius Mariæ fabricavit in quo habitare di gnatus est; cujus etiam passione nos redemit; Patrem esse, quem Joannes testein de Domino an dierit Hic est Filius meus dilectus in quo bene complacui, ipsum audite (d). Spiritum sanctam esse, quem a Patre processurum Filius promisit qui etiam descendit super apostolos die quinqua gesima. Et Patrem non esse Filium, neque Spiri tum sanctum, quem Paracletum dicimus. Filium non esse Patrem, neque Paracletum; Paracletum non esse Patrem, neque Filium. Quia cum Filius dicat: Cum ergo venerit Paracletus ille, quem ego (a) Joan. xv, 21. (b) ibid. 23. (c) Act. xvii, 28. (d) Matth. 111,