PG 39Didymus Alexandrinus
Exposition of the Second Epistle of St. John
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — reverted from mis-slotted digitized 2026-06-09 — PG column chips mark the printed columns.
PG 39:1809ENARRATIO IN EPISTOLAM II S. JOANNIS. VERS. 6. Et hæc est charitas, ut ambulemus secundum mandata ejus. › Præsens dictum concordat his quæ in Epistola prima relata sunt, ubi ait": «Et scimus, quoniam qui dil'git Deum, mandata ejus servat,» et in Evan geliis ait: Si quis diligit me, mandata mea cu stodiat. ▸ rý ™ŋpeïv aútáç. 'Emel Idem namque est ambu lare secundum mandala, quod servare ea. Quod enim actuales sunt vire lules, quæ secundum mandata funt, ambulat secundum eas, qui extra eas non eficitur. In hoc enin idem ambulare se cundum ea, quod custo. dire est. Unde, qui cessat in opere secundum vir lulem, neque mandala servat ulterius, neque ambulat secundum ea. Ex abundantiis, siquidem dicetur et hoc modo qui secundum virtutem proficit, ambulat utique secundum mandata quando ambulare profe ctum insinuat perfecti viri, qui postquam am bulaverit secundum mandata, etiam servat ea. Huic dicto concordat etiam, quod in ænigmate le gitur, quod Adam positus est in paradiso, ut opera retur et custodiret eum ". Ubi per operationem ef fectus provectionem designat, per custodiam vero perfectionis ipsius statum atque constantiam. VERS. 9-11. Omnis, qui recedit, et non perma net in doctrina Christi, Deum non habet; qui per manet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi ave, communicat operibus ejus malignis. > Manet utique in evangelica doctrina, qui secun dum eam sapit et agit, dum separat semetipsum ab illo, qui facit aliquid e diverso et sapit. Proinde quoniam per actualem vitam sit alicujus Deus, qui creator est omnium, sicut Abraham, cui dixit Ego Deus tuus ¹; › quisquis extra rectam fidem conversationenque mandatorum Jesu fuerit, sine Deo est, semetipsum separans, nec habet Deum, dum ille separaverit semetipsum a divina doctrina, prædicto modo. ‹ Is qui manet in eo et Patrem et Filium habet.› Ad eum namque, qui servat mandata ejus, dicit Filius, Patrem secum venturum, ma neat apud eum, cum factus fuerit templum sanctuın ædificatum per observationem mandatorum Dei. Cum duplex itaque sit modus habendi Deum: alter quidem communis est omnium creaturarum, per quem significatur, omnes habere creatorem; alter vero eorum indicat modum, qui per bonam volun tatem placant eum, secundum quod legitur: ‹ Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob et omnium He bræorum ³. › Adverte siquidem quod hic dictum est: ‹ Qui habet, inquit, Filium, habet et Patrem; ▶ et e diverso, per quæ scilicet intelligitur, eadem substantia esse divinitatis. Quia enim Pater in Filio est, qui habet Filium, habet et Patrem, quod etiam reciprocum est: nam qui habet Patrem, habet et Filium, qui est in Patre. Si quis autem incumbere volens dicat: et qui discipulos habet, habet et Filium: et qui Filium habet, habet et Patrem, secundum quod scriptum est: «Qui vos suscipit, et me suscipit, et Patrem meum suscipit, qui misit me³:» sciat, quod non sicut oportet in sinuat. Hæc enim de doctrina sunt dicta, quod qui suscipit apostolos, consentiens eorum doctrinæ, suscipit per eos Filium simul et Patrem, queni prædicant. Est et aliter intelligendum, quoniam, qui manet in doctrina, habet Patrem et Filium. Manserunt in doctrina ejus apostoli, ita ut prædica rent cam: qui igitur suscipit eos, cum sint tem plum Dei, per hoc quod suscipit illos, habet in habitantem in eis Filium simul et Patrem. 97] Joan. II, 3. ** Joan. xiv, 15. "Gen. 11, 15. 'Gen. xvIi, 7. Corrige en poūvtos Matth. Gall. conjecit, qui. Malim, ut. * Exod. 11, 6, 18. * Luc. ix, 48. Poteris conjicere, eamdem substantiam. Nec tamen necessaria est hæc lectionis mutatio..Ταυτόν ἐστι τὸ περιπατεῖν κατὰ τὰς ἐντολὰς, γὰρ πρακτικαὶ (α) άρε ταὶ, αἱ κατὰ τὰς ἐντολὰς ενεργούμεναι, περιπατεί κατ᾽ αὐτὰς ὁ μὴ ἔξω αὐ τῶν γινόμενος. Ἐν τούτῳ δὲ ταυτὸν τῷ τηρεῖσθαι αὐτάς. "Οθεν καὶ ὁ παυ σάμενος τοῦ κατ' ἀρετὴν ἐνεργεῖν, οὐδὲ τηρεῖ τὰς ἐντολὰς, οὔτε περιπατεῖ κατ' αὐτάς. Ὁ γὰρ κατ' ἀρετὴν προκόπτων κατὰ τὰς ἐντολὰς βαδίζει, τοῦ περιπατεῖν προκοπήν δηλοῦντος τοῦ τελειωθέντος, μετὰ τὸ περιπεπατηκέναι κατὰ τὰς ἐντολὰς τηροῦντας αὐτάς.
Page scan enlarged

Notebook

Full View