Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
PG 43:9Οὗτος ἦν ἐκ Θεσσὼν ἐκ γῆς ᾿Αράβων, ἐκ φυ της 'Ααρών. ἐκ γῆς Αράβων Καὶ εἶπεν ὁ ἱερεὺς διὰ τὸν δῆλον, διά τούτων δηλῶν, ΧΙΧΙ!: Πιστὸς ὁ νόμος ὡς ἐρώτημα δήλων. δήλωσις καὶ ἀλή
Alter hic Epiphanii tomus opuscula continet: quæ partim extra controversiam sunt, partim voðɛvóµeva,
tel àµgisántoúμeva certe merito censeantur. De Ancorato, Anacephalæosi, ac libro De mensuris et ponderibus, dubium fuil hactenus nemiri, quin Epiphanii germanis ascriberentur. Idem de Physiologo, et libro
De lapidibus debet esse judicium. Hoc quidem posterius Epiphanii yhotov esse, fidem facit auctor gravissi
mas Hieronymus; qui epist. 127, ad Fabiolam, de habitu sacerdotali scribens, de lapidibus et eorum sigrificatione nihil ideo se tradidisse demonstrat, quod idem argumentum singulari libro jam Epiphanius
occupasset. Sufficiat, inquit, quod et sanctus papa Epiphanius egregium super hoc volumen edidit: quod
si legere volueris, plenissimam scientiam consequere (a). Ejusdem porro Anastasius in Quæstionibus Epitomen condidit; quod nihil aliud est quam alterum illud De lapidibus opusculum, quod priori ac longiori subjecimus, quodque ab illo diversum reperisse nos in manuscriptis præfati fuimus, una cam Francisci Turriani
interpretatione Latina. Atque istud quidem meram esse Anastasii Epitomen, postea deprehendimus. In utroque
illo libro vulgatam eorum, a quibus primum publicati illi sunt, editionem expressimus, neque quidquam immutare, aut recensere opus habuimus, præsertim veterum exemplarium ope destituti; et, quod caput est, diuturno
iilo commentandi atque emendandi labore defessi. Quare in Gesneri et Consali Poncii diligentia acquiescendum
duximus. Quod utinam et in cæteris licuisset,in quibus eo morasius et injucundius conflictati sumus, quod cum
supposititii sint hi libri atque spurii, non eumdem, quem cæteri, animi fructum; idem et emendandi et interpretandi etiam plerique fastidium expresserint. Horum ducit agmen liber De vita prophetarum, quem JɛudenÍYpaçov esse, sexcente mendaciorum nugæ persuadent, quibus ille refertus est. Editus hic primum ab Torino
fuerat, homine Græce haud satis perito, ex codice, ut apparet, mendosissimo descriptus. Quem velut seculor
quidam Joachimus Zehnerus excepit, ex illa Lutherana et pastoritia fæce; qui se locis plus quam trecentis
opus illud emendasse testatus est. Verum pessimo hic exemplo, ac prope flagitio, nulla veterum librorum
auctoritate fretus, sola ex conjectura, non pauca mutavit, imo depravatiora, quam erant antea, reddidit.
Dabo hic extreme correctoris illius audaciæ, vel inscitiæ potius, exempla duo, quæ reliquis ad speciem insigiora nunc occurrunt. In Elia propheta Vita scriptum erat, Οὗτος ἦν ἐκ Θεσσὼν ἐκ γῆς ᾿Αράβων, ἐκ φυτης 'Ααρών. Superintendens voces istas ἐκ γῆς Αράβων parenthesi circumscripsit, et in notis spurias ac rejiculas esse significavit, quod Galaaditis regio nequaquam Arabiæ tribuenda sit. Tum adjecit, videri sibi
ab imperitis monachis inculcatas esse. Quam supinam levissimi homuncionis oscitantiam in animadversionibus ad hær. LV, abunde castigavimus. Proxima huic, imo vero capitalior est licentia, qua sincerum vas incrustare, et non curva, sed recla corrigere ausus, in sequenti Elisæi Vita, pro eo quod Torinus
ediderat: Καὶ εἶπεν ὁ ἱερεὺς διὰ τὸν δῆλον, etc., temere iste, διά τούτων δηλῶν, ipso in contextu rescri
psit. Nos did twv Skwy ex manuscripto codice, ut par erat, restituimus. Quæ sunt Urim et Tummim. De quo Ecclesiasticus cap. ΧΙΧΙ!: Πιστὸς ὁ νόμος ὡς ἐρώτημα δήλων. Nam erat δήλωσις καὶ ἀλή
Oetz. Ex pectoralibus itaque gemmis sacerdos de Eliseo pronuntiasse ab auctore dicitur. Cætera levioris momenti, non minoris tamen impudentiæ, prætermittimus. In quibus resarciendis aliquot horas non sine stomacho
posuimus. Ac non pauca sane cum in libello isto, tum in reliquis opusculis, menda sustulimus ex iis sche-.
dis, quas singulari R. P. Andreæ Scholli beneficio pridem accepimus. Latinam vero prophetici hujus tractatus interpretationem lucubravimus ipsi, ne hac in editione superintendentis ullius, aut pastoris symbola locum sibi vindicaret. Quod idem in nonnullis aliis necessario præstitimus; quibus Latina quæ responderent,
ab Catholicis alioquin edita, reperiri non poterant. Jam Orationes illæ, quæ Epiphanii nomine fucum jamdudum faciunt, satis cum stylo ipso, tum aliis quibusdam indiciis, alterius vel Epiphanii vel auctoris se
esse declarant. Epiphanios enim fuisse complures, Cypri etiam episcopos, observabat R. P. Jacobus Sirmondus, hoc est, præter nostrum illum et insignem, duos. Alter Cypri archiepiscopus fuit; cujus nomine in
synodo v subscripsit Theodorus episcopus Trimethuntorum, ut in act. 18 legitur. Alter archiepiscopus
perinde Cypri, cujus exstat epistola ad Ignatium patriarcham a Radero nostro edita, cum synodo VIII.
Horum igitur alteri, vel ambobus, vel cuivis denique potius, quam Epiphanio nostro, orationes ista tribuende
sunt. Quare nullo a nobis flagitio prætermitti in hac editione poterant. Sed ne quid, quod Epiphanii utcunque nomine esset inscriptum, desideraret lector, tum ut ne paulatim, quamvis alienæ, non contemneudæ tamen lucubrationes obliterarentur, eas in calcem operum conjiciendas decrevimus.
(a) Vide infra P. Francisci Foggini Præfationem ad antiquam versionem Latinam libri De genmais, quam ipsi operi
subjecimus. EDIT.
Pathol. Gr. XLIII
Continue reading PG 43: Ancoratus, ex editione card. Thomasii in Institut. theol. →≣ entire volume