innuere se conjugem, non cælibem fuisse, cum ait cap. 3: Nunc mihi virginalium laudum cognitio que dammodo inanis est ac minimé fructuosa, etc. Sed esto connubialem vitam sit amplexus, ipsi tamen ea vivendi ratio nihil impedimenti attulit, quominus strenue pro catholica fide decertans, ad parem virtutis gloriam aspirarit. Nam ut per Ecclesias hæreticæ pravitatis tenebras suis concionibus discuteret, lumen que veritatis hominibus quasi præluceret, crebras peregrinationes suscepit, viasque difficiles confecit. Quas cum ægre ferret, et suam velut inconstantiam quereretur, Nazianzenus epistola 34 consolatus est, et ad bene de multis merendum, atque gratiam a Deo sperandam erexit. Quo denique anno decesserit e vivis et posterior Basilio (ut testatur Socrates lib. 11, cap. 8, idque manifestum reddit Nazianzeni ad Nyssenum 37 epistola consolatoria de morte fratris) non constat ex historiis; sed ipse multis in locis meminit se jam grandem natu et senem scribere, maxime in epistola De professione Christiana, in libr. De virginitate cap. ultino; et in oratione quam De infantibus, qui ex utero præmature abripiuntur, edidit, aliasque sæpe senectutem suam excusat. Hoc solummodo de ejus interitu sic notatur in Usuardi Marty rulogio ad diem 1x Marti: Apud Nicenam civitatem depositio S. Gregorii episcopi, fratris beati Basilii Cæsariensis, tam vita quam eloquentia clarissimi. Atque hæc quidem brevi dicta sufficiant de Gregorio Nysseno, de cujus laudibus elogia veterum postea fusius subjiciemus. Jam vero quoniam naturalem et legitimum ordinem quo quisque librorum scriptus est, non potuimus in hac editione sequi, artificialem instituimus: nempe ut priorem locum sortirentur ea quæ ad Vetus Testa mentum referri posse videbantur; deinde quæ ad religionis Christianæ institutionem, formanı, et profes sionem spectant, et in quibus aliquot evangelicæ doctrinæ testimonia tractantur, secundum locum obti nerent, postea concionibus nonnullis ad Ecclesiæ consuetudinem pro ratione et serie festorum dispositis orationes funebres de laudibus quorumdam sanctorum adjecimus. Et hoc de universis ejus doctoris ope ribus præmissum sit. De singulis autem pluribus tractare Hon convenit, sed quidquid de aliquibus mo nendum nobis occurret, paucis hic addemus. Igitur rogante fratre suo Petro Sebastæ episcopo confecit librumn in hexaemeron, quem affirmat Socra tes libr. iv, cap. 21, a Basilio morte præveniente imperfectum esse relictum. Eum nos primo loco ex trans latione Zini præcedere voluimus: quod eo libro De opere sex dierum in ordinem ac concordiam quæ de mundi procreatione primo quidem aspectu diffusa et inter se contraria videntur, accommodate dispo hat, ipsumque Moysem sibiipsi consentientem et constantem eleganter ostendat. Verum quia in eo com mentariolo mundi fabricam ita contemplatur, ut naturalem tantummodo et historiæ congruentem in re bus creatis ordinem explicet, huic continuo duas subjunximus orationes in hominis procreationem admodum pias et elegantes, quæ, inquit Zinus qui latinas fecit, licet ab ejusdem auctoris, et multo etium magis a Basilli magni, cui a quibusdam falso attributas audio, (intelligit fortasse Godefridum Tilmannum, qui eas inter ejusdem Basilii opera transtulit, et pro loco paraphrasi diffudit) scribendi consuetudine abesse videantur, antiquissimæ tamen sunt, aut ab ipso Gregorio adhuc juvene forte com positæ, antequam absolutissimum librum De hominis opificio præscripsisset: aut ab aliquo ejusdem œla tis viro tum pio tum minime indocto. Nos tamen conjicimus ex primæ orationis initio, ubi scriptum legitur: Iniquum esset cum ea quæ ad feras tum natantes, tum gradientes, tum volantes, quæque ad cœ tum ad eaque quæ in cœlo sunt, quæque ad terram et ad ea quæ sunt in terra pertinent, didicerimus, etc. easdem non esse Gregorii nostri: neque enim de hisce tractavit, sed Basilius in Hexaemero. Ambæ au tem si non habitæ ad populum, tamen scriptæ domi et coram recitatæ videntur. Sed de bis aliorum esto judicium. Liber ille De hominis opificio quem Latinis auribus dedit Joannes Leunclavius, admirandum opus a Suida vocatur. Hic si ordinis ratio, quo scriptus est, sequatur, debet præcedere. Nam, inquit Nyssenus in Hexaemero, librum De herninis opificio ante hunc misimus. Hic primum damus ex transla tione Gentiani Herveti conciones octo in Ecclesiasten, in quarum priore statim in limine testatur se etiam in Proverbia scripsisse, dum sic ait: Cum sensa Proverbiorum jam mentem prius exercuerint, quorum obscuræ sunt rationes, ad hanc Scripturam, quæ vere est excelsa, exsistit ascensus. Sed hæc com mentatio nondum venit in publicum. Homilias autem quindecim in Cantica canticorum meris ænigmati bus plenas, partim ex eadem Herveti translatione, quæ viris doctis purior et facilior visa est, appressi mu³; alias nempe quatuor postremas quousque Herveti procedebat exemplar, ex interpretatione Leun clavii complevimus. In fine præfationis, quam iisdem homiliis ipse Gregorius præfecit, reddit ratio nem institutæ commentationis, ubi ita loquitur: Non est hic liber a me scriptus ad ostentationem; sed quoniam multa éx iis quæ in Ecclesiis dicta sunt, quidam ex tis qui nobiscum versantur, adnotarunt, ea in formam homiliarum enarravi in diebus jejuniorum: in his enim hic liber ad aures popu̟li a nobis fuit elabo ratus. Singulis autem diebus singulas orationes recitavit: nam tertiam dicit esse diei tertii, et sic de reliquis. Sequitur elegantissima oratio, qua Christiani hominis formula traditur: idipsum quoque pro fertur in libro De vita Mosis, quem Latinitate donavit Trapezuntius. Illam vero ex seorsum vulgatis a Francisco Zino hic apposuimus, sicut et Catecheticam orationem, maximam appellatam, ex translatione
Herveti; nam cum jam legeretur reddita Latine per Petrum Morellum, placuit et hic versionem nondum hactenus impressam proponere. Ibi autem, maxime cap. 37 multa de transmutatione sive transsubstan tiatione Dominici corporis et sanguinis adducuntur, et cap. 58, se aliis in locis plura de Eucharistia ex posuisse narrat, quod tamen non ita frequens est in exemplaribus quæ vulgo feruntur. Huic item Cate enetico libro (sic enim Gregorius ipse appellat sæpissime) sicut et illi de anima et resurrectione disputa tioni cum sorore Macrina, quidam hæretici, ut in plerisque veterum lucubrationibus, dogmata nonnulla, præcipue vero Origenis injecerunt, Nicephoro teste lib. 11, cap. 19. Sed et immistas hujusmodi falsas opi niones demonstrare possis ex eo quod in Catechetico cap. 35, circa finem ex sententia Origenis reperi tur, longis post sæculis Deo puram conservandam naturam: et quod huic errori contrarium habetur in oratione De die Nativitatis Domini, cum scribitur: Quod per resurrectionem qui justi erunt, ad cœlestem quietem accedent; qui autem peccatis obnoxii, in gehennæ ignem detrudentur, etc. Nec enim pugnantia tan tus vir aut sensit aut docuit. Et ut cætera paucis complectamur, alia quædam opuscula in hac editione ac cesserunt, nimirum orationes De fugienda fornicatione; In eos qui differunt baptisma, et qui ægre f runt reprehensiones, ab Herveto primum conversæ. De Ascensione vero, et in Pentecosten sermones jan editi circumferebantur: prior quidem ex Sifani versione, sicut et pleraque Nysseni scripta; sed quia feria iv post Ascensionem de eodem sermone ex translatione Zini legitur in breviario Romano nuper ex decreto concilii Tridentini restituto: propterea et hunc et quoscunque nancisci potuimus ex eodem inter prete, qui ab Ecclesia probatus esse videretur, selectos excudimus, ut De pauperibus amandis, In mulierem peccatricem, De dormientibus, et de Christi nativitate, ejusdemque resurrectione. Nonnulla præterea ex aliorum versione seorsum vulgata inseruimus, ut librum De Virginitate a Petro Galesinio conversum, et Romæ typis excusum: in quo de virginali virtute, qua una reliquæ omnes continentur, ita disputat evan gelicæ doctrinæ majestatem complectens, ut non solum cum Stoicis de honesto, verum etiam cum reli quis honestis philosophorum disciplinis disserat, patrociniumque earum actionum, in quibus virtutis splendor elucet, suscipiat. Et, ne quid silentio prætermittere aut dissimulare videamur, quod hic ha betur impressum nomine Gregorii Nysseni ad Petrum fratrem suum, De differentia substantiæ et hypo staseos, idem legitur apud D. Basilium epistola 43 ad Gregorium fratrem Nyssenum episcovum. Vide rint doctiores cuinam illorum hanc disputationem assignent. Caeterum inter sanctorum Vitas ab Aloysio Latine non ita pridem ex diversis auctoribus editas, et modo per singulos diés cujusque mensis a Surio digestas, oratio quædam, pia sane juxta et elegans, De occursu Domini et De Dei parente, atque de justo Simeone, Gregorii Nysseni titulum præ se fert Sed quoniam Simeon Metaphrastes, qui primum dispersas Græce collegerat, videtur in hac nonnihil au immutasse, aut etiam aliquid addidisse, dum pro suo more copiosius explicavit, ac amplioribus verbis enarravit: ideo quasi fetus esset illegitimus, hanc cum vere nativis stare noluimus. Verumtamen si quis forte secus judicet, habet interim, ut ne hic repetatur, inibi typis impressam, sicut et epistolam iliam ad Olympium monachum, De vita Macrinæ. Quod vero pertinet ad diversas quorumdam librorum inscriptiones, nos ut plurimum in margine notavimus, aut in operum Catalogo, quem subjiciemus, in dicabimus. Desiderantur autem præter hæc alia ejus viri monimenta temporum, vel hominum injuria deperdita, aut bactenus in lucem nondum evulgata; neque enim reperitur liber, quem scripsisse memoratur contra Ablabium, De Patris, Filii, et Spiritus sancti divinitate, nisi quis illum esse forte suspicetur ex affinitate argumenti, quem ad Ablabium misit, Quod tres dicere Deos non oporteat, pag. 447 tomi II, sed locus tamen ab Euthymio prolatus parte 1 tit. 2 Panopl. in eo mìnime reperitur. Necdum prodierunt in lucem Commentarii in Epistolam D. Pauli ad Philippenses, quos, ut docuit Sixtus Senensis, auctor Bibliothecæ sanctæ, Cyrillus citat in libro ad Evoptium fratrem contra Theodoretum. In cujus libri ſine sic legitur: D. Gregorii episcopi in Epistolam ad Philippenses: cujus fragmentum: Học, inquit, sapiatur quod est in Christo Jesu, ‹ qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se œequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi suscipiens. › Quid pauperius in Deo, quam forma servi? Quid humilius in rege cunctorum, quam ad communionem pauperis nostræ naturæ sponte venire? Rex regum et Dominus dominantium induitur forma servi; judex omnium fit subditus potestatibus creaturæ, Dominus in spelunca ponitur: qui omnia continet, in diversorio non invenit locum, sed in præsepe projicitur jumento rum; mundus et immaculatus sordes suscepit humanæ naturæ, et per omnia paupertatem nostram transiens, usque ad mortis venit experimentum. Considerate paupertatis spontaneæ mensuram, vita mortem gustat, judex deducitur ad judicium, vitæ omnium exsistentium Dominus subditur sententiæ judicantis, rex omnium virtu tum, quæ ullia mundum sunt, spiculatorum non respuit manus. Ilactenus Gregorius episcopus: qui quidem videtur esse Nyssenus noster, cum Nazianzenus nec in hanc epistolam, nec in aliquem Veteris aut Novi Testamenti librum ex professo scripsisse memoretur. In principio orationis primæ De pauperibus amandis, ubi scribitur: Quoniam duobus superioribus diebus cupiditatem illam quæ gulæ ventrisque voluptatem sectatur castigavimus, de ipsisque muita diximus, etc., clarum est ipsum Gregorium de hac re orationes habuisse