OPERUM QUÆ IN HOC TOMO L CONTINENTUR. Sermones panegyrici in Solemnitates D. N. Jesu Christi et Sancto rum (Continuatio). Dubia et Spuria. Selecta ex Notis Henrici Savilii et Frontonis Ducæi. Index Rerum. col. Forsitan miraberis, Lector benevole, quod, dum in omnibus_tum præcedentibus tum subsecuturis S. Joannem Chrysostomum SS. Patribus versio Latina ad textum Græcum columna ad columnam accedit, in hacce nostra ejusdem S. Doctoris editione, pagina Latina juxta Græcam paginam tantum ponatur. Hæc causa fuit et quidem unica, quod priusquam nobis in animo fuisset integram SS. Patrum Ecclesiæ Græca traditionem contexere, jam quindecim abhinc annis seorsim edideramus Latine tantum S. Joannis Chry sostomi Opera, litterisque mandaveramus immobilibus. Res cum ita se haberent, et nec in manu esset lit teras immobiles movere, neque in animo hujusce editionis mere Latinæ novem delere volumina quæ jam integre typis immobilibus mandata erant et pluris quam sexaginta millibus constiterant francis, hunc feliciter invenimus modum, non tamen sine opera et impensa, hæc aptandi huic editioni novæ, quæ sic lingua tum Græca tum Latina ditata evadit. Parisiis. Ex Typis J.-P. MIGNE.