PG 50John Chrysostom
Editorial Notice to the Homily on St. Ignatius Theophorusapparatus
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — reverted from mis-slotted digitized 2026-06-09 — PG column chips mark the printed columns.

Majore quidem theatro sancta virgo Pelagia digna esset: magna enim hujus puellæ certamina exstite runt, ob idque copiosiorem theatri frequentiam re quirunt. At satis illi tamen est Christus, qui solus pro oinni ornamento hujus virginis panegyrim ac celebri tatem præsens exornat: quo enim loco Christus adest, illic omnium angelorum chorus præsto est. Et omnes quidem martyres sua corpora cruciatibus fortiora præstiterunt, ob idque magnum quoddam theatrum adversus diabolum sibi paraverunt, cum incorporeos spiritus corpore ipso superaverint, et carnem suam cum ferro contendentem fortiter exhibuerint. Cum vero etiam puellas ipsas video pro Christo crucifixo mori gestientes, tunc diaboli temeritatem magis ri doo, qui cum permulta vaticinandi loca sibi excogita verit, quasi res futuras in illis ipsis prænuntiaturus esset, non illud præviderit ac vaticinatus sit, quantum dedecus, quovis risu dignum, hodierno die passurus esset. Quid enim magis ridendum aliquis duceret, quam quod hodie passus est diabolus? qui licet vir ginem irretitam haberet, a præda tamen ipsa excidit, et puellam, quam apprehendit, tenere non potuit, quasi umbram, non virginem, apprehendisset. Nam cum illa simplicitatem columbæ cum serpentis pru lentia conjunctain haberet, ut columba quiden sim plex comprebensa est, sed ut prudens serpens diffu git: quamvis enim esset comprehensa, de victoria tamen non desperavit; neque animo aut consilio capta fuit, licet corpore detenta esset: sed artem quamdam atque consilium excogitavit, quo eorum, a quibus comprehensa fuerat, temeritatem eluderet, et eos tamquam stupidos redderet. Sed quidnam hoe fuit? Se consilium mutasse puella simulavit: idque ut credibile videretur, quamvis in tantæ fluctuationis et naufragii peticulo̟ constituta esset, vultu tamen ipso bilaritatem præferebat. Figmento igitur illo milites capti, et puellæ hilaritate decepti, humanius in illam se gerere cœperunt. Quæ cum ab ipsis petiisset, ut tandiu liceret abesse, quoad ornatum sponsæ conve nientem sibi indueret, eundi potestatem milites ei concesserant: quippe qui ea re non solum illi virgini gratum facturi essent, sed futurum etiam cogitabant, ut a judice ipso magis laudarentur, si puellam veste ornatam duxissent. Illa vero consilii sui compos facia statim se veste induit, quæ vere decora est. Cum enim animi fortitudine, et resurrectionis spe multa se in duisset atque corroborasset, ad ipsius tecti fastigium cucurrit, et illine seipsam præcipitem dedit. 1:ane palæstræ genus illud exegit, quod ut maguum quid piam aliquando diabolus Domino ipsi proponere ausus fuerat, cum dixit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. 4. 6). Hujus puellæ fidem et animi magnitu dinem valde obstupesco. Quid enim tunc alia virgo secum ipsa non cogitasset? Dixisset quidem: Do méipsam ex hoc loco præcipitem, cun id facere eo ipso coacta sim, quod stuprum metuo. Laudabile est propositum, modo casum ipsum mors consequatur quamvis enim in me mortuam hostes debacchati fue rint, id tamen ego non sentiam, meque insciente hoe facient. Ac si in terram collisæ corporis membra per fracta fuerint, anima vero in membris permanserit, corporis turpitudinem moleste ferens ac dolens, tune nihilominus ad judicem ducta, ea patiar, quæ semper timui: tradent enim stupro corpus ipsum membris kæsum, ae me violatam dimittent: sicque duplicem feram calamitatem, tum corporeis membris læsa, tum virginitate spoliata. Hæc satis quidem fuissent, ut aliam puellam perturbarent. At illa ita confisa est, quasi finis ipsius sponsorem aliquem haberet: ob id que prompto animo ad eum casum festinavit. Itaque puellæ et virginis fortitudine atque animo illo victus es“, diabole. Quæ enim Domino ipsi olim proposuisti, ad ea puella quædam, ejus famula, to provocavit, et ad tecti fastigium accurrens, illinc seipsam jaculata est cumque a judice vocata esset, tibi, qui hoc suggessisti, non obtemperavit, neque subdolam pu gnam subiit novit enim versutas cogitationes tuas cum sæpe virgines ipsas ad judices, tamquam ad flagella excipienda, vocare soleas; postea vero sine pugna iis, qui pugnare subierunt, acerbius detentas ejicis. At si vere ad pugnam vel ad stadia pnellam pro vocas, congredere nunc cum illa e tecto se dejiciente, eamque illinc decidentem sustine: audeas contra il lam stare, et palæstram experiri. Excita quamcumque velis astutiam. Habes terram pro pugnæ campo: urgo nunc gladios ipsos, ut mortem inferas; substerne in terficiendis hominibus dura cædis instrumenta; para decidenti puellæ confractionem. Omnes enim quan tumvis abstrusas atque abditas artes tuas velut in Armissimas illa superavit: quodque majus est, neque illud a Deo exegit, quod scriptum est: Angelis tuis manda de me, Domine, ne unquam offendam ad lapi dem corpus meum (Luc. 4. 10. 11): sed id petiit, ut animi præciperet post casum ipsum e corpore disce

Page scan enlarged

Notebook

Full View