pit, cum doctrina robur amitteret, timor in auxilium venit. Hæc vobis loquuturus ad modicum venio, et quæ mea sunt præsto: cum autem vos strinxero, tum sermoni tradam, ut ne frustra sermo laboret: lapi des pullulantesque spinas invenio, et arvum expurgo, ut sermo larga mani sementem jaciat. Ex terræ motu quantum mutati Antiocheni.—Quid vo bis damni ex brevi mœrore? Ex hominibus angeli ef fecti estis: in cælum etsi non loco, at moribus trans lati estis. Quod autem non ex adulatione loquar, res ipse testificantur. Quid enim vobis ad pœnitentiæ ra tionem defuit? Invidiam ejecistis, illiberales affectus exterminastis, virtutem consevistis, totam noctem pervigiliis sacris agentes, cum multa caritate et in genti animi fervore. Nemo usurarum meminit, nemo de avaritia loquitur: nec solum a peccatis mundæ manus sunt, sed etiam lingua ab iniquitate et contu melia libera nemo injuriam proximo infert, nemo satanica adit convivia: ædes mundæ sunt, forum sor dibus purgatum accedente vespera nusquam ju venum chori, theatricas modulantium cantilenas. Chori certe sunt, at non lascivia: chori utique, sed recte factorum. In foro hymnos audire est; ex domi vero sedentibus alium psallentem, alium by mnos canentem: nox advenit, et omnes in eccle siam, tranquillum portuin fluctibusque vacuum, con veniunt. Putabam ego fore, ut post unum alterumve diem vigiliæ corpora dejicerent: nunc autem quanto vigiliae longius procedunt, tanto vobis major amoris fit accessio. Qui psallebant defecerunt, et vos virili ter agitis: qui psallebant defessi sunt, et vos viribus nervisque aucti estis. Ubi sunt nunc, rogo, divites? discant pauperum philosophiam. Dormiunt illi, pau peres vero in pavimento positi non dormiunt, sed ge nua flectunt, Paulum et Silam imitantes (Act. 15}. Verum illi psallebant, et concutiebant carcerem; vos autem psallitis, et quassatam urbem firmastis. Rerum contrarii fines, sed utraque ad gloriam Dei vergunt. Ille namque carcerem concussit, ut inſide lium nientem quateret, ut carceris custodem solveret, ut verbum Dei annuntiaret: vos urbem firmastis, ut iram Dei solveretis: et hæc et illa vario dispensata modo sunt. Attamen gaudeo, non quod urbs firmata sit, sed quod sit precibus vestris firmata, quod psal modiæ vestræ fundamentorum loco fuerint. Superne ira, et in terra vox vestra: superne ingruentem iram cohibuit vox e terris emissa. Aperti sunt cæli, et de lapsa sententia est gladius acutus: urbs in solum red acta, indeprecabilis ira. Nulla re opus habuimus, nisi pœnitentia, lacrymis, gemitibus, et omnia soluta sunt Deus sententiam tulit, nosque iram dissolvi mus. Nequaquam aberraverit qui vos curatores et servatores urbis appellaverit. Ubinam principes? ubi magni illi sospitatores? Vos urbis vere turres, mu rus, præsidium. Illi nequitia sua urbem labefactarunt, vos virtute vestra urbem firmastis. Si quis interroga Lus, cur concussa urbs fueri¹, ctsi nihil respondeat, in confesso tamen est, id peccatorum, avaritiæ, injusti tiæ, nequitiæ, superbiæ, mendacii causa accidisse. Cujusnam? divitum. Rursum si quis interroget, unde urbs firmata fuerit, in confesso est, quod per psal modias, preces, pervigilia. Quorumnam? pauperum. Quæ urbem concusserunt, illorum sunt; quæ illam confirmaverunt, vestra: itaque vos servatores et curatores fuistis. Verum hic sermonis finem facia mus pervigiliis et psalmodiis instantes, gloriam emit tentes Patri, Filio et Spiritui saucto, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Non sine quodam scrupulo hanc homiliam, quæ nunc primum in lucem prodit, inter germanas et sin ceras Chrysostomi conciones locamus: licet enim illa Daphnes suburbii Antiocheni commemoratio, qua con cio incipitur; licet Pythii Apollinis in eo suburbio a gentilibus culti memoria, necnon alia quædam similia Chrysostomum concionantem referre videantur, non pauca sunt quæ peregrinum oleant, exclamationes nimirum et interrogationes perpetuæ, quas licet S. doctor non raro solcat usurpare, non tam frequenter Nunc amœna Daphne, nunc religiosa est, non modo quod limpidissima fluenta emittat, non quod arbo rum comas alat jucundissimas; sed quod peregri nam plantam crucem receperit: nunc fons vere tem perans est et Pythio dæmoni terribilis. Non amplius (a) Ex Cod. Em. Card. Ottoboni. impiis viris solum calcandum offert, sed vobis piis nemus præbet, imaginem amabilis illius loci, borti nempe, in quo Servatoris proditio, andax facinus, peracta est, salutisque nostræ negotium ortum acce pit. Atenim quid præsenti cœtui loquar non suppetit linguam movet coetus ad Judam incusandum, sed us