PG 52John Chrysostom
Editorial Notice on the Three Following Worksapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

tem negotiorum considerans. Eoque dixit: Timor quem timebam, evenit mihi: et periculum quod metue bam, occurrit mihi (Job 3. 25). Semper enim cogita tione spectabat ad illum timorem, operiens eum, sperans exspectansque; ideo cum advenisset, non perturbavit illum: Neque pacem habui, inquit, neque quievi, sed mihi venit ira (Job 3. 26). Non dixit, Non pacem habeo, neque quiesco, præsenti tempore: sed, Non quievi, præterito tempore. Etiamsi enim rerum prosperitas arrogantiam suadebat, sed exspectatio tristium non sinebat me quiescere. Quamquam af fluentia vehementer hortabatur ad delicias, sed aspe ritas corum quæ exspectabantur, profligabat securita tem et licet præsens felicitas cogeret frui rebus, tamen futurorum sollicitudo voluptatem interrupit. Ideoque quoniam præmeditans in animo suo hæc ven tura prospexerat rebus lætis, hæc certamina postea quam acciderunt fortiter et animose pertulit, utpote jam olim ad illa exercitatus: et quoniam ea exspecta tione jam ceperat, non est perturbatus cum cerneret illa adesse. Quod autem ne tum quidem cum adessent læta, vehementer illis adbæserit, audi quid dicat Si delectatus sum cum mihi multa affluerent divitiæ, si reposui aurum fortitudinem meam, si fiduciam habui in lapidibus pretiosis, si ad innumerabilia posui manu:m meam (Job 31. 24. 25). Quid ais, homo? Non dele clatus es divitiis affluentibus tibi? Nequaquam, in quit. Quid ita? Quoniam videbam illarum instabilem fluxamque naturam, videbam possessionen haud du rabilem. At video quidem, inquit, solem orientem ac deficientem, lunam vero intereuntem: non enim penes ipsos est (Ib. v. 26). Quod autem dicit, tale est. Si stellæ quæ sunt in cælis perpetuoque lucent, reci piunt nonnullam mutationem, sol nempe deficiens, et luna interiens, an non extremæ dementiæ sit, terrena pro stabilibus fixisque ducere? Eoque nec præsenti bus magnopere delectabatur, nec discedentibus vele menter contristatus est: quoniam probe noverat earum rerum naturam. Hæc nos audientes, carissimi, neque paupertate dejiciamur, neque divitiis intume scamus; sed in rerum permutatione animum immu tabilem retinentes, philosophiæ fructum metamus, ut et bic voluptate perfruamur, et futura assequamur bona; quæ contingat nobis omnibus adipisci, gratia et bonitate Domini nostri Jesu Christi. Ilæc opuscula Latine tantum habemus; Græca enim vel prorsus amissa sunt, vel latent alicubi. Ger mana autem esse, tum rerum negotiorumque de quibus agitur series, turn stylus ipse suadet. Genuina item esse fatentur docti viri omnes, uno excepto nupero, qui, ut observat Tillemontius, p. 586, esse ge nuina negavit, et tamen postea, dictorum immemor, inter yvσta recensuit: id vero consecutus est, ut non magis negantem quam asserentem curenius. Homilia prior a Chrysostomo habita fuit postridie quam ille ex Asia Constantinopolin redierat. Iter au tein in Asiam susceperat, ut Ephesinæ Ecclesiæ lites componeret, simoniacosque episcopos deturbaret, quod etiam præstitum est; absens autem per dies plusquam centum, ut ipso initio ait, magnum sui desiderium populo se summopere amanti reliquerat. Id vero saltem optabant Constantinopolitani, ut Pascha secum celebraturus reverteretur: quod tamen consequi non potuerunt; post Pascha reversus consolatur ipsos, dicitque quotidie celebrari posse: Nam Pascha celebramus, inquit, quotiescunque corpus et sanguinem Christi percipientes mortem Domini annuntiamus. Per totam homiliam plebi gratulatur bonum servatum ordinem, fidem caritatemque, et in sui præsentia et se absente exhibitam. Oratiuncula sequens a Chrysostomo hac occasione habita fuit. Severianus, Gabalorum episcopus, qui

Page scan enlarged

Notebook

Full View