et ad hoc respondeo: Pascha mecum in votis facere habebatis, nemo prohibet hodie vos mecum facere Pascha sed forsitan dicetis, Numquid duo Pascha facturi sumus? Non, sed unum, et ipsum multipliciter. Sicut enim semper sol exoritur, et non dicimus mul Los soles, sed est sol quotidie oriens: sic et Pascha semper consummatur, et cum semper celebretur, unum est solemnitatis nostræ. Judæorum similes non sumus, non servimus loco, nec subditi sumus neces sitati temporis, dominica voce firmati. Quotiescumque, Inquit, manducaveritis panem istum, et hunc biberitis calicem, mortem Domini annuntiabitis (1. Cor. 11. 26). Aununtiamus namque hodie mortem Christi. Sed tunc quidem festivitas: et hodie festivitas. Ubi enim cari tas gaudet, ibi est festivitas: et ubi recepi lætantes filios, maximam celebro festivitatem. Etenim et illa festivitas caritas est. Sic enim, inquit apostolus, Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro eo (Joan. 3. 16). Sed multi, inquiunt, te absente ba ptizati sunt. Et quid tum? Nihil minus habet gratia, non claudicat donum Dei; præsente me baptizati non sunt, sed præsente Christo sunt baptizati. Numquid homo est qui baptizat? Homo dexteram porrigit, sed Deus manum gubernat. Noli de gratia dubitare, caris sime, quia donum Dei est. Attende diligenter quæ di cuntur, si forte aliqua de causa sacra (a) explicanda est, cum obtuleris preces, et subscriptam acceperis sacram, non requiris quali calamo subscripserit rex, neque in quali charta, neque quali, quove atramento, sed unum solummodo quæris, si rex subscripserit sic et in baptismo, charta, conscientia est: calamus, lingua sacerdotis: manus, gratia est Spiritus sancti. Sive ergo per me, sive per illum qui officio fungitur sacerdotis, ipsa manus scribit, nos ministri sumus, non auctores. Et Paulus minister est: Sic enim, inquit, estimet nos homo tamquam ministros Christi, et dis pensatores mysteriorum Dei (1. Cor. 4. 1). Quid enim habes, quod non accepisti (Ib. v. 7). Si quid habeo, accepi: si autem accepi, non meum, sed ejus qui dedit donum est. Noli ergo dubitare, carissime: gratia enim Dei perfecta est. Locus non prohibet, sive hic bapti zeris, sive in navi, sive in itinere. Philippus baptizavit in via, Paulus in vinculis, Christus in cruce latronem ●x vulnere, et statim paradisi meruit januam reserare. Propter hæc gaudeo et exsulto, et orationes vestras exigo, cum quibus ad Asiam perrexi, cum quibus (a) Sic vocabatur imperiale diploma: qua de re vide atrumque Congii glossarium in voce, sacra, et, Σézga. Hic regem intellige Imperatorem. reversus sum, cum quibus pelagum transfretavi, et adjutus vestris orationibus feliciter navigavi: nec enim navim citra vos ingressus sum, nec exivi citra vos, non in civitate citra vos, aut in ecclesia sine vobis, sed avulsus quidem eram corpore, connexus autem caritate. Videbam namque Ecclesiam vestram, et in pelago, et in exsultatione gaudcbam. Tale enini quid significat caritas, quæ nescit angustari: intrabam in ecclesiam, adstabam altari, orationes offerebam, et dicebam Domine, conserva Ecclesiam quam mibi tradidisti. Ego quidem corpore absens sum, sed tua misericordia præsens est, quæ me illuc perduxit, et plus quam merebar concessit. Et quia amplificavit, multitudo testatur præsentium. Florere video vineam, et nusquam spinæ, neque sentium ulla vestigia: ex sultant oves, et nusquam lupus. Quod si etiam alicubi repertus fuerit, demutatur, et fit ovis. Tanta enim vestra est fides et caritas, ut æmulatione vestra cæte ros provocetis. Ipse Dominus vos conservavit, et ipse me reduxit, et in infirmitate positus orationum vestra rum sensi auxilium, quas mihi quotidie in suffragium postulo. Peregrinatio mea coronavit civitatem vestranı. Et quia diligebatis ex initio, nunc omnibus maniſe stum est. Sic enim me absentem, tamquam præsen« tem habuistis. Nam in Asia cum essem ad corrigendas Ecclesias, hinc illo venientes nuntiabant nobis, dicen tes: Inflammasti civitatem. Et certe caritas tenipore solet marcescere, vestra autem dilectio quotidie ang mentabatur. Et quem ita absentem diligebatis, præ sentem credo quod melius ametis. Iste meus thesau rus, hæ sunt meæ divitiæ. Et ideo vestras orationes requiro. Orationes vestræ murus mihi et munimen sunt. Noli dicere, Ego languidus sum, quomodo potero pro sacerdote orare? Audi Scripturam dicentem: Ora tio autem fiebat continua(Act.12. 5). Et ecclesiastica oratio solvit vincula Petri, et Pauli dilatavit prædica tionis fiduciam. Oratio caminum iguis exstinxit, oratio conclusit ora leonum, oratio seditionem compescuit, oratio paradisum aperuit, oratio cæli cardines resera vit, oratio sterilem fecundavit, oratio Cornelii cælos penetravit, oratio publicanum justificavit. Tale a vobis munimen requiro, talem gratiam postulo: et Deus gloriæ suscipiens orationes vestras, det mihi in aper tione oris mei sermonem, quo possim creditum mihi populum instruere ad salutem per Christum Dominum nostrum, cum quo est Deo Patri cum Spiritu san cto honor, gloria, et potestas in sæcula sæculorum. Amen. Sicuti capiti corpus coharrere necessarium est, ita Ecclesiam sacerdoti, et principi populum: utque vir gulta radicibus, et fontibus fluvii, ita et filii patri, et magistro discipuli. Hæc autem non superfluo ad ca ritatem vestram præfati sumus: sed quoniam dicenda mibi sunt quædam apud vos, ut nemo turbetur, neque sermeni nostro aliqua oriatur interruptio, sed ut obedientia discipulorum crescat in vobis, et quantum affectum patri deferatis, appareat. Adornate me, filii, et imponite mihi obedientiæ vestræ coronam, facito me apud omnes beatum judicari, et doctrinam meam magnificate per obedientiam vestram secundum apo stoli monita, dicentis: Obedite præpositis vestris, et obtemperate eis; quia ipsi pervigilant pro vobis, quasi