PG 52John Chrysostom
Severian's Sermon on Peace
Printed pages · scan text
diplomatic · TLG-E
Diplomatic text · TLG-E clean (TLG2062.091, span-fill upgrade) — PG column chips mark the printed columns.

Chapter 1Caput 1.

Clean text (TLG). Diplomatic Greek text; the machine OCR of the Migne page is kept in the OCR and Page views.

pro animabus vestris rationem reddituri (Hebr. 13.17). Hæc ergo præmoneo, ne quis superbiat in commo nitionem nostram. Pater enim sum, et necesse est me filiis consilium suadere: quod enim in carnalibus patribus natura carnis, hoc in nobis gratia Spiritus agit. Pater sum, et pater nimis super filios tremens, ita ut sanguinem meum pro vobis fundere paratus sim. Et in hoc non est mihi gratia. Apostolica enim lex est, et Domini præceptum dicentis: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. 10. 11). Sed et vos eadem facite pro nobis: simili namque erga nos devincti estis affectu. Nam et Paulum audite quid dicit. Salutate, inquit, Priscillam et Aquilam, adjutores meos in Christo, qui pro anima mea suas cer vices posuerunt (Rom. 16. 3. 4). Sicut enim pulchrum est pastorem pro ovibus immolari:ita rursum pulchrum est et oves a pastore nec morte sejungi. Cum enim inseparabiles fuerint ab eo, lupum diabolum non timebunt. Murus enim caritatis firmior est adamante; Et frater cum adjuvatur a fratre, erit sicut civitas mu nila et firma (Prov. 18. 19). Hæc autem præmitto, ut cum omni affectu, quæ dicimus, audiatis, neque ali quis vestrum incipiat perturbari. Loquimur rem, quam dignum est in ecclesia loqui, et quam dignum est libenter audiri. Pro pace loquimur ad vos. Et quid ita conveniens, quam sacerdotem Dei pacem populo persuadere? Contradictio nulla est, ubi et legatio sancta et legatus acceptus est. Pro pace loquimur, pro qua Filius Dei descendit ad terras, ut pacificaret per sanguinem non solum quæ in terra sunt, sed et quæ in cælis, et terrena cælestibus sociaret. Pro pace lo quimur, pro qua Filius Dei passus est, propter quam crucifixus est et sepultus, quam nobis pro omni he reditatis censu reliquit, et velut murum Ecclesiæ dedit, quam scutum adversum diabolum posuit, quam gladium adversum dæmones dedit, quam portum tranquillissimunı fidelibus collocavit, quam repropi tiationem ad Deum dedit, quam delictoruin absolu tionem concessit: pro hac ergo legatus ad vos missus sum. Nolite mihi incutere pudorem, nolite legationem meam foedare, acquiescite mihi, quæso vos. Multa dudum tristia gesta sunt in Ecclesia, Deum confiteor, sed non laudo perturbationes, seditiones non ample ctor. Sed omittamus jam hæc; desinite, conquiescite, cohibete animos, refrenate iracundiam: sufficit jam quod laboravit Ecclesia, finis sit, desinat turbatio hoc enim et Deo placitum, et piissimo principi ac ceptum est. Oportet enim et regibus obedire, maxi me cum et ipsi obtemperent ecclesiasticis legibus. Dicit enim apostolus: Principibus etpotestatibus sub dili estote (Tit. 3. 1 ). Quanto magis religioso principi, et pro Ecclesia laboranti? Si ergo præparavi animos vestros ad suscipiendam legationem meam, recipite fratrem nostrum Severianum episcopum. Habeo gra tiam quod sermonem meum laudibus prosequuti estis. Dedistis mihi fructus obedientiæ: nunc me semen bonum gratulor seminasse. Ecce enim statim frumenti manipulos colligam. Retribuat vobis Dominus præ mium benignitatis, et obedientiæ mercedem. Nunc enim veraın hostiam pacis obtulistis Deo, quia nemo turbatus est audito hoc nomine, sed cum caritate suscipitis; simul ut sermone loquuti sumus, omnem ex animo fugastis iracundiam. Suscipite ergo eum pleno pectore, apertis ma ibus. Si quid triste gestum est, omittite; quia ubi tempus pacis, recordatio dis sensionis nulla est, ut sit gaudium in cælo, gaudium in terra, lætitia et exsultatio spiritualis in Ecclesia Dei. Et oremus de reliquo, ut pacificam Deus custo dire dignetur Ecclesiam, pacem fixam et perpetuam dare, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo est gloria Deo Patri, una cum Spiritu sancto, in sæcula sæculorum. Amen. CUM SUSCEPTUS ESSET BEATO JOANNE, EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. In adventu Domini et Salvatoris nostri atque in præsentia ejus corporali, angeli ducentes choros cælestes evangelizabant pastoribus, dicentes: An `nuntiamus vobis hodie gaudium magnum quod erit omni populo (Luc. 2. 10). Ab ipsis enim sanctis angelis etiam mutuati nos vocem, annuntiamus vobis hodie gaudium magnum. Hodie enim in pace Ecclesia est, et hæretici in ira. Hodie Ecclesiæ navis in portu est, et hæreticorum furor jactatur in fluctibus. Hodie pasto res Ecclesiæ in securitate, et hæretici in perturbatio ne sunt. Hodie oves Domini in tuto, et lupi insa niunt. Hodie vinea Domini in abundantia, et operarii iniquitatis in egentia. Hodie populus Christi exaltatus est, et inimici veritatis humiliati sunt. Hodie Chri stus in lætitia, et diabolus in luctu. Hodie angeli in exsultatione, et dæmones in confusione. Et quid opus est multa dicere? Hodie Christus, qui est Rex pacis cum sua pace procedens, fugavit omne dissidium, dissensiones depulit, discordiam perturbavit. Et sicut cælum splendor solis, ita Ecclesiam fulgor pacis il fuminat. O quam desiderabile nomen pacis, quam religionis Christianæ stabile fundamentuin, et altaris dominici cælestis armatura! Et quid possumus de pace proloqui? Pax nomen est ipsius Christi, sicut dicit et apostolus: Quia Christus pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. 2. 14), quæ nequaquam fide, sed invidia diaboli dissidebant. Verum sicut procedente rege et plateæ mundantur, et tota civitas diversis floribus et ornatibus coronatur, ut nihil sit quod minus dignum vultui regis appareat: ita et nunc procedente Christo, Rege pacis, omne quod triste est, auferatur e medio, et illucescente veritate fugetur mendacium fugiat discordia, resplende scente concordia. Et sicut frequenter fieri vidimus, ubi regum vel fratrum tabulæ pinguntur, ut in utris que unanimitatis declarentur insignia, artifex picto femineo habitu post tergum utriusque, concordiam statuit, brachiis suis utrumque complectentem, in

Chapter 2Caput 2.

Clean text (TLG). Diplomatic Greek text; the machine OCR of the Migne page is kept in the OCR and Page views.

misso, ne quid ultra proferam, dicendi genere narratur, ut fas esse non videatur id Chrysostomo ascri bere. Certe alium quærendum auctorem esse suadet vetus interpretatio, quam subjungimus, quæque postremam totam partem tacuit. Illam vero subjungendam putavimus, quia quædam complectitur, quæ in Græca serie non comparent. Eam se vidisse commemorat in Codice quodam montis Cassini Joan. Ma billonius noster in Itinere Italico p. 124, ubi Severiano Gabalorum, inquit ille, ascribitur. Verum Seve riani numquam esse potuit, nec ad ejus historiam quadrare valet. Tilmanni interpretationem, utpote adornatam, rejecimus, novamque paravimus. Savilius legendum palat Forte.me lius

Page scan enlarged

Notebook

Full View